Capitulum 13
Numérotation du verset
1Par. 13,1
Iniit
autem consilium David,
cum tribunis et centurionibus et universis principibus,
Numérotation du verset
1Par. 13,2
et ait ad omnem cetum Israel : Si placet vobis et a Domino Deo nostro egredietur1 sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos
1 egredietur] egreditur
Weber
Numérotation du verset
1Par. 13,3
et reducamus arcam Dei nostri ad nos. Non enim requisivimus eam in diebus Saul.
Numérotation du verset
1Par. 13,4
Et respondit universa multitudo ut ita fieret. Placuerat enim sermo omni populo.
Numérotation du verset
1Par. 13,5
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sior Egypti,
usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Chariathiarim.
Numérotation du verset
1Par. 13,6
Et ascendit David et omnis vir Israel
ad collem Chariathiarim que est in Iuda, ut afferrent inde arcam Domini Dei2 sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius.
2 Domini Dei]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Par. 13,7
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab, Oza autem et fratres eius minabant plaustrum.
Numérotation du verset
1Par. 13,8
Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et3 citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
3 et] + in
Weber
Numérotation du verset
1Par. 13,9
Cum autem pervenissent ad aream Chidon,
tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam. Bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam,
Numérotation du verset
1Par. 13,10
iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum eo quod contigisset arcam, et mortuus est ibi coram Domino4.
4 Domino] Deo
Weber
Numérotation du verset
1Par. 13,11
Contristatusque est5
David eo quod divisisset Dominus Ozam, vocavit locum illum Divisio Oze6 usque in presentem diem,
5 est]
om. Weber
|
6 Oze] Oza
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 13,12
et timuit Dominum7 tunc temporis dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
7 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
1Par. 13,13
Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitate8 David, sed avertit in domum Obededom Gethei9.
8 civitate] civitatem
Weber
|
9 Gethei] Getthei
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 13,14
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus
et benedixit Dominus domui eius et omnibus que habebat.
Capitulum 13
Numérotation du verset
1Par. 13,ad litteram
marg.|
marg.| {1077}
.1. In
iit autem.
Postquam descripta est ipsius David inunctio, hic consequenter describitur sui regiminis dispositio, que quidem est optima quando incipit a divinis, quia quando rex, qui in temporalibus est Dei vicarius bene se habet erga Deum, Deus in agendis dirigit eum. ergo primo describitur devotio David erga Deum in arce veneratione. secundo in templi edificatione c.17. tertio in cultus divini ampliatione, c.23. et inter {1078}ista ponuntur illa, que pertinent ad bonitatem sui regiminis. Circa primum arce deportatio inchoatur, et secundo interrupta consummatur, c.15. Circa primum, primo describitur reverentia David in divinis. secundo eius prudentia in humanis c.14. Reverentia vero David in divinis ostenditur in reverenti deportatione arce testamenti, que quidem deportatio primo incipitur. secundo propter impedimentum superveniens interrumpitur, ibi : Cum autem pervenissent. Sententia autem huius c. patet ex dictis, 2. lib. Reg. 6. cap. hoc excepto.
Numérotation du verset
1Par. 13,ad litteram
marg.|
marg.| {1079}
.1.
Cum autem pervenissent.
2Rg. 6. dicitur. Ad aream Nachor {1080}ad quod dicendum est, quod ille locus erat binomius, vel dominus loci, et sic ponitur hic unum nomen, aliud vero 2Rg. 6. capitulo.
Numérotation du verset
1Par. 13,moraliter
marg.|
marg.| {1077}
.1. In
iit autem consilium.
Expositio mystica huius cap. posita est 2Rg. 6.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_13)
Notes :