Capitulum 20

Numérotation du verset 1Par. 20,1 

Factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
congregavit Ioab exercitum et robur militie, et vastavit terram filiorum Ammon.
Perrexitque et obsedit Rabbath1.
1 Rabbath Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba Weber
Porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabbath2 et destruxit eam.
2 Rabbath Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,2 

Tulit autem David coronam Melchon3 de capite eius,
3 Melchon] Melchom Weber
et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema, manubias
quoque urbis plurimas tulit.
Numérotation du verset 1Par. 20,3 

Populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulos4 et trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur5 et contererentur, sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem.
4 tribulos] tribulas Weber |
5 dissecarentur] dissicarentur Weber |
Numérotation du verset 1Par. 20,4 

Post hec initum est bellum in Gazer
adversus Philisteos, in quo percussit Sobochai
Usathithes6 Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos.
6 Usathithes] Usathites Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,4 

Post hec initum est bellum in Gazer adversus Philisteos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
Numérotation du verset 1Par. 20,5 

Aliud quoque bellum gestum est adversum Philisteos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethleemites7 fratrem Goliath Gethei8, cuius haste lignum erat quasi liciatorium texentium.
7 Bethleemites] Lehemites Weber |
8 Gethei] Getthei Weber |
Numérotation du verset 1Par. 20,6 

Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus habens digitos senos, id est simul viginti quatuor qui et ipse de Raphaim9. Fuerat stirpe generatus.
9 Raphaim] Rapha Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,7 

Hic blasphemavit Israel et percussit eum Ionathan filius Samaa10 fratris David. Hi sunt filii Raphaim11 in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
10 Samaa] Sammaa Weber |
11 Raphaim] Rapha Weber |

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Par. 20,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 51ra
Numérotation du verset 1Par. 20,ad litteram 
marg.| marg.| {1101} .1. Factum est. Hic consequenter debellatis adiutoribus filiorum Ammon, ponitur punitio ipsorum. et secundo subiungitur variatio trium bellorum David famosorum, ibi : Post hec initum est bellum. Sententia autem prime partis patet ex dictis 2. Re. 12. ca. In fine, his exceptis.
marg.| .2. Porro David. In hac remansione commisit David peccatum cum Bethsabee uxore Urie, quod hic omittitur, quia diffuse scribitur 2. lib. Reg. 11. ca. et 12.
marg.| .3. Tulit autem. nomen est idoli filiorum Ammon, ut dictum fuit 2Rg. 12.
marg.| .4. Manubias. id est spolia, que sic nominantur, eo quod manibus rapiuntur.
marg.| .5. Post hec. Hic succincte ponitur narratio trium bellorum et patet sententia ex dictis 2. lib. Reg. 21. ca. In fine. ubi additur unum bellum in quo Iesbidenoch nisus fuit occidere David lassatum ex labore bellandi. sed hic omittitur propter reverentiam {1102}David, ut dicunt Hebrei. Hic tamen ponuntur duo dubia. Primum est cum dicitur : Post hec. quasi illa tria bella fuissent post predicta. quod non est verum, saltem de bello in quo David percussit Goliath, quia hic ponitur in secundo loco, et tamen fuit primum bellum David secundum communem opinionem. Secundum ponitur cum dicitur :
marg.| .6. Fratrem Goliath. Quod exponitur dupliciter. Uno modo, quod iste sit idem cum Goliath quem interfecit David, sicut fuit expositum 2. Re. 11. et secundum hoc hec est littera. Fratrem Goliath Getheum. et est sensus, quod David percussit Goliath Getheum fratrem istorum aliorum gigantum duorum qui hic nominantur. Alio modo quod iste qui dicitur hic percussus, fuit alius a Goliath fratre eius. et secundum hoc hec est littera : Fratrem Goliath. Et est sensus, quod David percussit fratrem Goliath qui erat sibi similis in fortitudine et magnitudine. Et secundum illam expositionem oportet consequenter dicere quod illud bellum omittitur 1. Regum 21. tamen prima expositio communior est.
marg.| .7. Hi sunt filii Raphaim. id est gigantum, vel de genere giganteo.
Numérotation du verset 1Par. 20,moraliter 
marg.| marg.| {1101} .1. Factum. Huius historie expositio mystica 2. Regum 21. {1102}cap. requiratur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_20)

Notes :