Primi Paralipomenon capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 

Adam, Seth, Enos,
Numérotation du verset 1Par. 1,2 

Cainan, Maleleel, Iareth1,
1 Iareth Rusch ] Iarech ΩS, Iared Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,3 

Enoch, Mathusalem2, Lamech,
2 Mathusalem] Matusale Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,4 

Noe,
Sem, Cham3 et Iaphet.
3 Cham Or41 ] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,5 

Filii Iaphet :
Gomer,
Magog,
Madai,
et Iavan4,
4 Iavan Rusch Clementina ] Ianan Or41
Tubal
Mosoch,
Thiras.
Numérotation du verset 1Par. 1,6 

Porro filii Gomer : Aschenez5
5 Aschenez Weber ] Ascenez Rusch
et Riphat6,
6 Riphat] Riphan Or41
et Thogorma.
Numérotation du verset 1Par. 1,7 

Filii autem Iavan : Elisa
et Tharsis,
Cethim
et Dodanim.
Numérotation du verset 1Par. 1,8 

Filii Cham : Chus
et Mesraim,
Phut
et Chanaan.
Numérotation du verset 1Par. 1,9 

Filii autem Chus :
Zaba7
7 Zaba] Saba Weber
et Evila,
Sabatha,
et Regma et Sabathacha.
Porro filii Regma : Saba et Dadan.
Numérotation du verset 1Par. 1,10 

Chus autem genuit Nemroth. Iste cepit esse potens in terra.
Numérotation du verset 1Par. 1,11 

Mesraim vero genuit Ludim et Anamim8 et Laabim et Nepthuim.
8 Anamim ΩJ etc. Weber ] Ananim ΩS etc. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,12 

Phetrusim9 quoque et Chasluim
9 Phetrusim] Phethrosim Weber
de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
Numérotation du verset 1Par. 1,13 

Chanaan vero genuit Sidonem
primogenitum suum10, Etheum11
10 suum] et Weber |
11 Etheum] Heth Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,14 

et12 Iebuseum13,
12 et] om. Weber |
13 Iebuseum] + quoque Weber |
et Amorreum, et Gergeseum,
Numérotation du verset 1Par. 1,15 

Eveum quoque14
14 Eveum quoque] Evheumque Weber
et Aracheum15
15 Arac(h)eum Ω Rusch Clementina ] Aruceum Weber
et Asineum,
Numérotation du verset 1Par. 1,16 

Aradium quoque
et Samareum,
et Ematheum.
Numérotation du verset 1Par. 1,17 

Filii Sem :
Elam
et Assur
et Arphaxat,
Lud16
16 Lud] et praem. Weber
et Aran17.
17 Aran Rusch cum ΩS etc.] Aram Weber
Filii autem Aran18 : Hus19
18 Filii…Aran] om. Weber |
19 Hus] et praem. Weber |
et Hul
et Gether20
20 Gether] Gothor Weber
et Mes21.
21 Mes] Mosoch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,18 

Arphaxat
autem genuit Sale22
22 Sale] Sala Weber
qui et ipse genuit Heber.
Numérotation du verset 1Par. 1,19 

Porro Heber nati sunt duo filii. Nomen uni Phalech23 quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
23 Phalech] Phaleg Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,20 

Iectan autem genuit Elmodad24 et Saleph et Asormoth25 et Iare.
24 Elmodad] Helmodad Weber |
25 Asormoth] Asermoth Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,21 

Aduram quoque et Uzal et Deda26 a.
0 Cf. Gn. 10, 27.
26 Deda] Decla Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,22 

Ebal etiam et Abimael et Saba, necnon
Numérotation du verset 1Par. 1,23 

et Ophir et Evila et Iobab. Omnes isti filii Iectan :
Numérotation du verset 1Par. 1,24 

Sem, Arphaxat, Sale,
Numérotation du verset 1Par. 1,25 

Heber, Phalech, Ragan27
27 Ragan] Raau Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,26 

Seruch28 Nachor29 Thare.
28 Seruch] Serug Weber |
29 Nachor] Nahor Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,27 

Abram iste est Abraham.
Numérotation du verset 1Par. 1,28 

Filii autem Abraham : Isaac et Ismael.
Numérotation du verset 1Par. 1,29 

Et he generationes eorum. Primogenitus Ismaelis : Nabaioth et Cedar et Abdeel et Mabsan30,
30 Mabsan Rusch ] Mapsam ΩJM, Mapsan ΩS, Mabsam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,30 

et31 Masma, et Duma, Massa, Adad et Thema,
31 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,31 

Itur32, Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis.
32 Itur] scrips. cum Gn. 25, 15 ; Iathur Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,32 

Filii autem Cethure concubine Abraham quos genuit : Zamram, Iecsan,
Madan, Madian, Iesboch et33 Sue. Porro filii Iecsan : Saba et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim
33 Iesboch ΩJ] Iesboc Rusch Weber , Iesboe ΩS, Sesboc Amiatinus ΩM| et] om. Weber
et Lathusim
et Laomim34
34 Filii autem Dadan… Laomim Rusch Clementina cum Weber ( Cava Σ Λ )] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,33 

Filii autem Madian : Epha et Epher35 et Enoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Cethure.
35 Epher] Apher Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,34 

Genuit36 autem Abraham Isaac,
36 genuit] generavit Weber
cuius fuerunt filii Esau et Israel.
Numérotation du verset 1Par. 1,35 

Filii Esau : Eliphaz,
Rahuel37,
37 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber
Iebus38, Ielon39, Chore.
38 Iebus] Iaus Weber |
39 Ielon] Ialam Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,36 

Filii Eliphaz :
Theman, Omar40, Sephi41, Gothan42, Cenez, Thamna, Amalech.
40 Omar Rusch Clementina ] Omer Weber |
41 Sephi ΩS Clementina ] Sepphi Φ Θ ΩJ, Zepphi , Cepphi Rusch , Sepphu Weber ( Cava Amiatinus ΣT) |
42 Gothan] Gethem Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,37 

Filii Rahuel43 : Naath, Zara, Samma, Meza44.
43 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber |
44 Meza] Maza Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,38 

Filii Seir : Lothan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
Numérotation du verset 1Par. 1,39 

Filii Lothan : Horri Ahohimam45. Soror autem Lothan fuit Thamna.
45 Ahohimam] Humam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,40 

Filii Sobal : Alian et Manaath et Ebal46, Sephi47
46 Ebal] + et Weber |
47 Sephi] Sepphi Weber |
et Onam. Filii Sebeon : Ahaia48 et Ana, filius49 Ana : Dison.
48 Ahaia] Aia Weber |
49 Filius] Filii Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,41 

Filii Dison : Hamaran50
50 Hamaran Ω ] Amdan Cava ΣT cum multis codd. , Amaran Weber
et Esaban51 et Iethran52 et Charran53 b.
0 Cf. Gn. 36, 28.
51 Esaban Rusch ] Eseban Weber |
52 Ietrhan Rusch Weber ] Lectran ΩM, Lethian ΩS |
53 Charran Rusch ] Charan Ω Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,42 

Filii Eser : Balaan et Zaban et Iacham54.
54 Iacham] Iacan Weber
Filii Disan55 : Hus56 et Aran.
55 Disan] Dison Weber |
56 Hus] Us Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,43 

Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba.
Numérotation du verset 1Par. 1,44 

Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare57 de Bosra.
57 Zare Weber ] Sare Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,45 

Cumque58 Iobab fuisset mortuus,
58 cumque] + et Weber
regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Numérotation du verset 1Par. 1,46 

Obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab. Et nomen civitatis eius Avith.
Numérotation du verset 1Par. 1,47 

Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masereca59.
59 Masereca] Masreca Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,48 

Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rooboth que iuxta amnem sita est.
Numérotation du verset 1Par. 1,49 

Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balaana60 filius Achobor.
60 Balaana] Baalanan Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,50 

Sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad,
cuius urbis fuit nomen Phou,
et appellata est uxor eius Mechabel61
61 Mechabel] Mehetabel Weber
filia Matred,
filie Mezaab.
Numérotation du verset 1Par. 1,51 

Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
Dux Thamna62, dux Aliha63,
62 Thamna Rusch Weber Edmaior. |
63 Aliha ΩM Rusch (Glose)] Aliba cacogr. Rusch (textus), Alia ΩS , Aula Edmaior. (D) Φ ΨD Alva Weber ; cf. Gn. 36, 40 : Aluha |
dux Ietheth,
Numérotation du verset 1Par. 1,52 

dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset 1Par. 1,53 

dux Cenez, dux Theman, dux Mapsar64,
64 Mapsar ΩJ Rusch ] Mabsar Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,54 

dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 
differentia
marg.| {LYR#D#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 49va
Numérotation du verset 1Par. 1,ad litteram 
marg.| Adam, Seth, Enos, Cainam. Liber Paralipomenon sic dividitur : quia primo agitur de regno Israelis unito. Secundo de bipertito 2. libro. Circa primum sciendum quod texit generationes usque ad David, ut ostendatur qualiter David descendit a patribus sanctis Iacob, Isaac, et Abraham, qui primus fidem unius Dei constanter publice predicavit, sicut dictum fuit Genes. 12. Et occasione huius ostendit qualiter Abraham descendit ab Adam per Patres sanctos, s. Seth, Noe, Sem, et alios electos. Primus igitur liber Paralipomenon sic dividitur. quia primo quasi chronice texit genealogias usque ad David : et tunc prosequitur de factis eius 10 capitulo Quo ad primum primo ponit ordinem generationum usque ad Iacob : quia usque ad eum nulla generatio fuerat tota electa. Secundo a Iacob per duodecim Patriarchas texuntur generationes sequentes usque ad transmigrationem Babylonis, c. 2. Tertio generationes post transmigrationem c. 9. Circa primum texit primo generationes ab Adam usque ad Noe. Secundo per tres filios Noe venit ad Abraham, ibi : Filii Iapheth. Tertio per tres uxores Abraham venit ad Iacob, dans cuilibet numerum certum, ibi : Filii autem Abraham. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Adam, Seth. Subintelligitur genuit, et sic de aliis. De Cain autem, et Abel, et filiis Adam non facit mentionem, quia Abel mortuus fuit sine generatione, et generatio ipsius Cain fuit tota deleta in diluvio. Generationes autem iste plenius posite sunt Gn. 5. et ibidem fuerunt exposite.
marg.| .2. Sem, Cham, et Iapheth. In istis non subintelligitur, genuit, quia unus non genuit alium, sed fuerunt fratres, et filii Noe, ut habetur Gn. 5. Et scribuntur hic quasi tres generationes, quia filii eorum occupaverunt tres partes orbis : filii Sem, Asiam ; filii Iapheth, Europam : et filii {1016}Cham, Aphricam, ut dicit Iosephus 1. lib. Antiquitatum. Istud tamen est intelligendum pro maiori parte, non tamen totaliter : quia filii Iaphet obtinuerunt partem Asie, et filii Cham similiter.
marg.| .3. Filii Iapheth. Hic consequenter per filios Noe descendit ad Abraham. et primo ponit generationes Iapheth, et generationes Cham, quia ille non erant prosequende. ultimo vero generationes Sem, quia ille erant prosequende, tanquam a Deo electe, quia ab illis descendit Abraham, Isaac, et Iacob, et duodecim Patriarche, et tandem David de Patriarcha Iuda, cuius regnum prosequitur liber iste, ut predictum est. Considerandum etiam, quod sicut dicit Hieronym. libro de Hebraicis questionibus : Isti filii Noe a quibus populata est terra post diluvium nomina, locis, et gentibus reliquerunt, ex quibus postea mutata sunt plurima propter longitudinem temporum, et bella supervenientia, per que deleta sunt nomina multa gentium, et mutata nomina civitatum : aliqua tamen adhuc permanent in se, vel in aliquo simili, seu propinquo.
marg.| .4. Gomer. A quo nominati sunt Galathe, et postea Gallici, ut dicunt aliqui. Alii autem dicunt econverso quod a Gomer primo dicti sunt Gallici, et postea Galathe, quia Senones Galliduce Brenno obtinuerunt Italiam, et postea intrantes Greciam vocati sunt a rege Bithynie in auxilium : et obtenta victoria pro mercede laboris acceperunt quandam regni eius partem, quam vocaverunt ex suo nomine Gallogreciam, et nunc dicitur Galathia, cuius habitatores modo Galathe dicuntur.
marg.| .5. Magog. A quo descenderunt Scythe secundum Hierony.
marg.| .6. Madai. A quo Medi.
marg.| .7. Iauan. A quo Greci, unde et adhuc Grecia in hebreo Iaua nominatur.
marg.| .8. Thubal. A quo Hispani.
marg.| .9. Mosoch. A quo Cappadoces, unde et apud eos adhuc manet civitas Moysecha.
Numérotation du verset 1Par. 1,ad litteram 
marg.| marg.| {1017} .1. Thiras. A quo Thraces.
marg.| .2. Filii Gomer. Non facit mentionem de filiis Magog. Tubal Mosoch, et Thiras, quia sicut dicit glos. Hebraica, licet enim isti haberent filios multos, tamen omnes posteri cuiuslibet fecerunt tantum unum populum : filii autem Gomer fecerunt plures populos, et similiter filii Madai, propter quod hic nominantur.
marg.| .3. Riphath. In hebreo habetur hic, Diphath, et iste Genes. 10. vocatur Riphath etiam in hebreo . Cuius causam assignat glossa Hebraica, dicens, quod iste fuit binomius, et in Genes. ponitur unum nomen eius, et hic aliud. Potest etiam dici, et melius ut videtur, quod idem est nomen Riphath, et Diphath, mutatum tamen aliqualiter in principio, sicut in Latino idem nomen est Nicolinus, et Colinus, et idem potest dici in consimilibus.
marg.| .4. Et Thogorma. A quo Thogordite populi dicti sunt.
marg.| .5. Filii autem Iauan Elisa. A quo dicti sunt Elisei primo, et postea Aeolides.
marg.| .6. Et Tharsis. A quo descenderunt Cilices. unde et civitas Metropolis eorum vocata est Tharsus. unde natus fuit Paulus Apostolus, ut habetur Actuum 22.
marg.| .7. Filii Cham. A quo dicti sunt Ethiopes, unde et in hebreo Ethiopia Chus nominatur.
marg.| .8. Et Mesraim. A quo Egyptii, unde et Egyptus Mesraim dicitur in hebreo .
marg.| .9. Phut. A quo dicti sunt Phutei primo : unde ibidem est fluvius Phut nominatus, postea dicti sunt Lybies.
marg.| .10. Et Chanaan. A quo dicti sunt Chananei, quorum terram postea {1018} filii Israel possederunt.
marg.| .11. Filii autem Chus. A quo dicti sunt Sabei.
marg.| .12. Et Heuila. A quo Getuli.
marg.| .13. Sabatha. A quo Sabathani.
marg.| .14. Filii Regma, Saba. Istud nomen aliter scribitur in hebreo, quam Saba predictum, quia istud scribitur per litteram Schin in principio, primum autem per Samech.
marg.| .15. Iste cepit esse potens in terra. Post diluvium enim fuit potentior aliis, et induxit posteritatem Noe ad faciendum civitatem, et turrim contra Dominum, de quibus habetur Genes. 11. et nolentes ad opus predictum violenter compellebat. ideo Genes. 10.b. dicitur : Robustus venator hominum coram Domino.
marg.| .16. Mesraim vero genuit Ludim, et cetera. Isti populi sunt nobis ignoti, et etiam plures alii hic nominati.
marg.| .17. De quibus egressi, et cetera. Dicunt autem Hebrei aliqui, quod Phetrusim, et Chasluim commutabant adinvicem uxores aliqui voluntarie, et aliqui per raptum, vel furtum, et ex tali concubitu nati sunt Philisthiim, et Caphturim. Alii vero dicunt honestius, quod Phetrusim, et Chasluim contrahebant adinvicem matrimonia, et ex hoc procreati sunt Philisthiim, et Caphturim.
marg.| .18. Chanaan vero genuit. A quo nominata est civitas Sidon, que est in provincia Phenicis, et terra istorum hic nominatorum fuit data filiis Israel.
marg.| .19. Araceum. Qui condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm.
marg.| .20. Et Sineum. Sic enim debet scribi, quia in hebreo incipit per litteram Samech, qui civitatem predicte propinquam nomine Sin edificavit.
marg.| .21. Aradium quoque. A quo dicti sunt Aradii.
prol.| { 1019 }
Numérotation du verset 1Par. 1,ad litteram 
marg.| .1. Et Hamatheum. A quo nominata est civitas Emath.
marg.| .2. Filii Sem, etc. Hic prosequitur generationes Sem, ut perveniat ad Abraham.
marg.| .3. Aelam. A quo dicti sunt Aelamite.
marg.| .4. Et Assur. A quo Assyrii.
marg.| .5. Et Arphaxad. A quo descenderunt Chaldei.
marg.| .6. Et Lud. A quo Lydii.
marg.| .7. Et Aram. A quo Syrii. Unde et in hebreo Syria vocatur Aram.
marg.| .8. Hus. In aliquibus libris interponitur, Filii autem Aram Hus, etc. eo quod sic habetur Genes. 10. sed hic non ponitur in hebreo, eo quod autor huius libri breviter transire voluit, et ideo omisit quod isti essent filii Aram, exprimens tantum capita populorum. Hus. A quo nominata est terra Hus, de qua natus fuit Iob secundum aliquos, quia sic nominatur Iob. 1.
marg.| .9. Et Hul. A quo Gnari.
marg.| .10. Gether. A quo Gethari.
marg.| .11. Et Mosoch. A quo Meones dicti sunt.
marg.| .12. Arphaxad autem genuit. A quo denominati sunt Hebrei. non enim denominati sunt ab Abraham, quasi Abrahei, ut videtur dicere Aug. et aliqui alii. Tum quia Abraham vocatur Hebreus Genes. 14.b. ubi dicitur, Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abraham Hebreo. Ex quo patet quod vocatur Hebreus ab aliquo precedente ipsum, scilicet ab Heber. Tum quia hoc nomen Abraham incipit per Aleph litteram, hoc autem nomen Hebreus incipit per litteram Ain, sicut et hoc nomen Heber.
marg.| .13. Nomen uni. Quod interpretatur divisio. Ex hoc dicunt Hebrei, quod Heber habuit spiritum prophetie, imponendo nomen filio secundum {1020} proprietatem orbis futuram, scilicet divisionem hominum secundum diversitatem linguarum. Ideo sequitur : Quia. Sequitur :
marg.| .14. Et Iobab. Dicunt aliqui, quod iste fuit Iob, sed Hebrei dicunt contrarium dicentes, quod descendit de Nachor : et similiter Hieron. idem dicit, prout dictum fuit Genes. 22. et plenius dicetur cum ad librum Iob Domino concedente veniemus.
marg.| .15. Sem. Hic repetit generationes descendentes de Sem per Arphaxad, ut veniat ab Abraham propter quem facta est predictarum generationum deductio. unde subditur :
marg.| .16. Abram iste est. Primo enim vocatus fuit Abram, sed postea mutatum est nomen eius, et vocatus est Abraham, ut habetur Genes. 17. ubi causa mutationis nominis huius plenius posita est.
marg.| .17. Filii autem. Hic consequenter per uxores Abraham deducit generationes usque ad Iacob a quo descendit David. Et primo facit quod dictum est. Secundo describit breviter generationes Esau, que non erant prosequende, ibi : Filii autem Esau. Circa primum dicitur : Filii autem. de Sara.
marg.| .18. Et Ismael. De Agar ancilla.
marg.| .19. Primogenitus. Iste generationes hic nominantur propter merita Abrahe, quia descenderunt de eo : quamvis non essent ad divinum cultum electe.
marg.| .20. Filii autem. Dicunt Hebrei, quod ista Cetura fuit ipsa Agar, sicut plenius dicitur Genes. 25. Expositores tamen nostri communiter dicunt contrarium, sicut ibidem plenius dictum fuit.
marg.| .21. Genuit autem. De uxore principali Sara.
marg.| .22. Cuius fuerunt, etc. Ut habetur Genes. 25. Iste tamen Israel primo vocatus est Iacob, et postea Israel, et ratio mutationis huius nominis habetur Genes. 32. Et ibidem exposita fuit plenius.
marg.| .23. Filii Esau, Eliphaz, et cetera. Hic consequenter describuntur {1021} generationes Esau que erant dimittende, ut que exposite fuerunt Genes. trigesimo sexto, tamen ad intellectum sequentium aliqua sunt hic breviter repetenda. Primum est, quod eadem persona in Sacra Scriptura frequenter pluribus nominibus nominatur, sicut Esau, Seir, Edom, sunt nomina eiusdem hominis. Secundum est, quod idem nomen aliquando variatur in principio, vel in fine, sicut Chonias Iechonias Iechoniahu, idem nomen est hic variatum. Et ex his contingit quod una persona aliquando putantur due : quia unum nomen eius in uno loco scripture exprimitur, et aliud in alio, vel quia idem nomen in pluribus locis ponitur, tamen variatum modo predicto. Tertium est, quod Horrei habitaverunt in terra Seir, sive Idumea ante Esau, et filios eius, ut habetur Deuteronom. 2. postquam autem filii Esau in terra illa dominati sunt, primo fuerunt ibi duces, secundo reges, et iterum regnum fuit reductum ad ducatum, sicut plenius dictum fuit Genes. trigesimo sexto. Primo ergo describuntur hic generationes Esau ante regnum. Secundo tempore regni, ibi : Isti sunt Reges. Tertio tempore ducum, ibi : Adad autem mortuo. Adhuc primo ponuntur generationes Esau ante regnum. Secundo generationes Horreorum, que fuerunt ante Esau incipiendo a Seir Horreo, a quo Idumea denominata fuit terra Seir. Circa primum dicit, Filii : de Ada uxore sua.
Numérotation du verset 1Par. 1,ad litteram 
marg.| .1. Rahuel. De alia uxore sua nomine Basemath.
marg.| .2. Iehus. Qui vocatur Iehus. Genes. 36.
marg.| .3. Ihelon. Qui vocatur Ielam. Ibidem.
marg.| .4. Et Core. Istos quatuor habuit Esau de Oolibama tertia uxore. Filii Eliphaz. Sequitur :
marg.| .5. Thamna, Amalec. Dicunt aliqui quod Thamna fuit concubina Eliphaz, ut videtur haberi Genes. trigesimo sexto, computatur tamen {1022} hic inter filios Eliphaz, eo quod fuit nutrita in domo eius cum filiis suis, et ad ostendendum, quod de ea natus fuit Amalec qui immediate post eam nominatur. Potest etiam aliter dici quod Thamna est nomen equivocum ad masculum, et feminam. unde dicitur infra dux Thamna, eodem capitulo et sic ponitur hic pro masculo inter alios filios Eliphaz. Genes. autem trigesimo ponitur pro femina : ubi dicitur : Concubina Eliphaz.
marg.| .6. Filii Seir. Hic consequenter agitur de generatione Principum qui dominati sunt in Idumea ante Esau, et filios eius. unde iste Seir fuit de genere Horreorum : et ab illo denominata fuit terra illa, terra Seir.
marg.| .7. Soror autem Lotan fuit. Ista fuit concubina Eliphaz, de qua predictum est.
marg.| .8. Filii Sebeon Aia, et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, ut habetur Genes. 36. et ibidem fuit expositum.
marg.| .9. Isti sunt Reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset, etc. Hic agitur de Regibus descendentibus ab Esau. et hoc fit specialiter propter honorem Isaac, ut ostendatur reges ab eo processisse non solum per Iacob de quo descendit David, sed etiam per Esau. Dicunt etiam Hebrei, quod isti reges de Esau descendentes regnaverunt usque ad tempus David, qui fecit sibi Idumeam tributariam, ut habetur 2Rg. 8. et abstulit ab eis nomen regium, ponens ibi custodes, sive prefectos, qui redderent ei rationem.
marg.| .10. Et regnavit pro eo Iobab. Dicunt aliqui quod iste fuit Iob sicut et precedens. Sed Hebrei dicunt contrarium, dicentes quod descendit de Nachor, ut predictum est, et hoc videtur per hoc quod Iob aliter scribitur in hebreo, quam Iobab, quia nomen Iob incipit per Aleph litteram, Iobab vero per Iod.
marg.| .11. Et regnavit. Iste est alius ab eo qui fuit rex in Israel ante David, iste enim fuit Idumeus, et ille Iudeus.
prol.| { 1023 }
Numérotation du verset 1Par. 1,ad litteram 
marg.| .1. Meetabel. In hebreo habetur : Filia Mezahab : et sonat in hebreo cuius aurum. et per hoc designatur, quod pater istius fuit dives in possessione auri, ut dicit glos. Hebraica.
marg.| .2. Adad autem. Hic describuntur duces Edom, regibus succedentes.
marg.| .3. Dux Thamna. Dicunt aliqui quod Thamna, et Oolibama sunt nomina mulierum que ponuntur inter nomina ducum, propter actus virtutis quos fecerunt, sicut et Delbora inter Iudices, ut habetur Iudic. 4. Sed hoc fuit improbatum Genes. 36. quod Thamna, et Oolibama, que {1024} fuerunt mulieres, precesserunt reges qui fuerunt in Edom. Thamna autem, et Oolibama qui ponuntur hic inter duces, fuerunt post illos reges, ut patet in textu. Et ideo dicendum quod hic sunt nomina virorum. Genes. vero 36. sunt nomina mulierum, quia sunt equivoca ad masculum, et feminam, ut predictum est. Aliqui vero Hebrei dicunt, quod sunt nomina civitatum, vel regionum, ut sit sensus : Dux Thamna id est civitatis, vel regionis sic nominate. et sic de aliis, sed textus non videtur bene ad hoc concordare : unde concluditur in fine.
marg.| .4. Hi duces Edom. Scilicet prenominati.
Numérotation du verset 1Par. 1,moraliter 
marg.|{1015} .1. Adam. In hoc primo libro usque ad decimum cap. {1016}mihi non occurrit aliquid notabile, quod videatur mystice exponendum, quia sunt ibi quedam descriptiones, et enumerationes genealogiarum.
Numérotation du verset 1Par. 1,additio 
prol.| {1023}Additiones in libros Paralipomenon incipiunt 1Par. 1 capitulo ubi dicitur in postilla : « Ipse genuit Heber » etc.
prol.| Hebrei non sunt denominati ab Heber filio Sem, nec ab aliquo alio precedente Abraham, sed nominantur Hebrei ab ipso Abraham, non ratione proprii nominis, quia sic dicerentur {1024}Abrei cum Aleph in principio, non autem Hebrei, cum Ain. Ratio autem huius denominationis habetur plene super Matth. 21. cap. In additione 2. vide ibi : Vide replicam generalem post 30. cap. secundi totius huius positam : ubi pro presenti c. et eius additione replicator ad correctorium, Genes. 6 capitulo se remittit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_1)

Notes :