Capitulum 14

Numérotation du verset 1Par. 14,1 

Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut edificarent ei domum.
Numérotation du verset 1Par. 14,2 

Cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel.
Numérotation du verset 1Par. 14,3 

Accepit quoque David alias uxores in Hierusalem, genuitque filios et filias.
Numérotation du verset 1Par. 14,4 

Et hec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem : Samma1, et Sobab, Nathan, et Salomon,
1 Samma] Sammu Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,5 

Iebar et Elisu2 et Eliphaleth,
2 Elisu] Helisu Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,6 

Noga quoque, et Napheg, et Iaphie,
Numérotation du verset 1Par. 14,7 

Elisama et Baliada et Eliphalech3.
3 Eliphalech ΩJ Rusch ] Eliphaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,8 

Audientes autem Philistiim eo quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quererent eum.
Quod cum audisset David egressus est obviam eis.
Numérotation du verset 1Par. 14,9 

Porro Philistiim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 14,10 

Consuluitque David Dominum4 dicens : Si ascendam ad Philisteos, et5 si trades eos in manu mea. Et dixit ei Dominus : Ascende et tradam eos in manu tua.
4 Dominum] Deum Weber |
5 et] om.Weber |
Numérotation du verset 1Par. 14,11 

Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit : Divisit Deus inimicos meos
per manum meam sicuti dividuntur aque. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
Numérotation du verset 1Par. 14,12 

Dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri.
Numérotation du verset 1Par. 14,13 

Alia etiam vice Philistiim irruerunt et diffusi sunt in valle.
Numérotation du verset 1Par. 14,14 

Consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus : Non ascendes6 post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pirorum.
6 ascendes] ascendas Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,15 

Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philistiim.
Numérotation du verset 1Par. 14,16 

Fecit ergo David
sicut preceperat ei Deus
et percussit castra Philistinorum
de Gabaon
usque Gazera.
Numérotation du verset 1Par. 14,17 

Divulgatumque est nomen David
in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Par. 14,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 50vb
Numérotation du verset 1Par. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {1079} .1. Misit quoque. Hic consequenter describitur prudentia David in agendis , et primo in multiplicatione amicorum , secundo in debellatione {1080} adversariorum, ibi :   Audientes autem et utrumque faciebat ad regni sui firmamentum, ut patet. Sententia autem huius cap. patet ex dictis 2. Re. 5. usque ad finem illius ca. hoc excepto etc.
Numérotation du verset 1Par. 14,ad litteram 
marg.| marg.| { 1081 } .1. Non ascendas post. Per hoc non est intelligendum quod David retrocederet ab adversariis, sed de mandato Dei declinavit a latere gyrando exercitum Philisthinorum, ut in alia {1082}parte signo sibi a Deo dato invaderet ipsum, ut habetur 2. Re. 5.
marg.| .2.  Divulgatumque est nomen David. propter duplicem victoriam predictam.
marg.| .3.  Et dominus dedit, etc. Que erant in circumitu regni sui, ita quod nullus audebat regnum suum molestare.
Numérotation du verset 1Par. 14,moraliter 
marg.| marg.| {1079} .1. Misit quoque. Expositio mystica huius ca. posita est 2Rg. 5. usque ibi :
marg.| Accepit quoque. Per David significatur Christus, ut dictum est frequenter. Per primas eius uxores intelligi possunt synagoga et ecclesia prout dividitur contra synagogam. Que quidem ecclesia {1080}in allegorico sensu Ierusalem nominatur. Igitur per uxores quas accepit David in Ierusalem persone devote significantur, que in ecclesia per observantiam castitatis vel integritatem fidei, Christo desponsantur, 2. Cor. 11. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| Audientes autem. Huius expositio mystica posita est 2Rg. 5 capitulo



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_14)

Notes :