Capitulum 8

Numérotation du verset 1Par. 8,1 

Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbal secundum, Ahara1 tertium,
1 Ahara] Ohora Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,2 

Noaha2
2 Noaha] Nuaha Weber
quartum et Rapha quintum.
Numérotation du verset 1Par. 8,3 

Fueruntque filii Bale : Addoar3 et Gera et Abiud
3 Addoar] Addaor Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,4 

Abisue quoque et Neman et Ahoe,
Numérotation du verset 1Par. 8,5 

sed et Gera et Sephuphan et Uram.
Numérotation du verset 1Par. 8,6 

Hi sunt filii Ahod4
4 Ahod ΩJ Rusch Clementina ] Aoth ΩM, Aod Weber
principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath.
Numérotation du verset 1Par. 8,7 

Naman5
5 Naman] Nooman Weber
autem et Achia
et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Oza et Abiud6.
6 Abiud] Ahiud Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,8 

Porro Saarim
genuit in regione Moab postquam dimisit Usim7 et Bara uxores suas.
7 Usim Rusch Weber ] Urim ΛL E, Husim Cava X Ed1530 Clementina
Numérotation du verset 1Par. 8,9 

Genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Musa8
8 Musa Rusch (hapax) ] Mosa Weber ( omnes codd. et edd. )
et Melchom9,
9 Melchom Rusch (hapax) ] Molchom Weber ( omnes codd. et edd. )
Numérotation du verset 1Par. 8,10 

Iebus10 quoque et Sethia11 et Marma12.
10 Iebus Amiatinus Q ΩSM Rusch ] Iechus D Φ ΨD ΩJ, Iehus Weber |
11 Sethia Rusch ] Sechia ΩJ Weber |
12 Marma Rusch Weber ] Marmach |
Hi sunt filii eius principes in familiis suis13,
13 suis Rusch Weber ] eius Φ P ΨD ΩJ
Numérotation du verset 1Par. 8,11 

Mehusim14 vero genuit Abitob et Elphaal.
14 Mehusim Rusch Clementina ] De Usim ΩJ, Meusim Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,12 

Porro filii Elphaal : Heber et Misaam et Sama15.
15 Sama] Samad Weber
Hic edificavit Ono et Loth16
16 Loth Cava X ΣT Q ΨD ΩS Rusch ] Lod Weber etc.
et filias eius.
Numérotation du verset 1Par. 8,13 

Bara
autem et Sama17 principes cognationum habitantium in Ahialon18. Hi fugaverunt habitatores Geth.
17 Sama] Samma Weber |
18 Ahialon Rusch ] Haylon ΩSJ, Aialon Clementina Weber |
Numérotation du verset 1Par. 8,14 

Et Haio
et Sesac19 et Ierimoth
19 Sesac] Sesah Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,15 

et Zabadia et Arod et Heder,
Numérotation du verset 1Par. 8,16 

Michael quoque et Iespha et Ioaa et filia20 Baria,
20 et filia] filii Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,17 

et Zabadia21 et Mosollam et Ezeci22 et Heber,
21 Zabadia] Zadabia cacogr. Rusch |
22 Ezeci Rusch Weber ] Ezechi ΣT P Q Φ Ω, Hezechi Clementina |
Numérotation du verset 1Par. 8,18 

et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal,
Numérotation du verset 1Par. 8,19 

et Iacim et Zechri23
23 Zechri Weber ] Zecri Edmaior.P U ΨD) ΩJ Rusch
et Zabdi
Numérotation du verset 1Par. 8,20 

et Helioenai et Selethai et Eliel24
24 Eliel sic Rusch ] Helihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,21 

et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei,
Numérotation du verset 1Par. 8,22 

et Iesphan et Heber et Eliel25
25 Eliel] scrips. , Helihel Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,23 

et Abdon et Zechri et Hanan
Numérotation du verset 1Par. 8,24 

et Anania et Ailam
et Anathothia
Numérotation du verset 1Par. 8,25 

et Iephdaia et Phanuel filii Sesac
Numérotation du verset 1Par. 8,26 

et Samsari et Sooria et Otholia
Numérotation du verset 1Par. 8,27 

et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroam.
Numérotation du verset 1Par. 8,28 

Hi patriarche et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 8,29 

In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris eius Maacha,
Numérotation du verset 1Par. 8,30 

filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
Numérotation du verset 1Par. 8,31 

Gedur26 quoque et Ahio et Zacher
26 Gedur] Gedor Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,32 

et Macelloth. Et Macelloth27 genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
27 Et Macelloth] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,33 

Ner autem genuit Cis. Et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisue et Abinadab,
et Esbaal28.
28 Esbaal Rusch ] Hisbaal Φ ΩS, Hesbaal , Isbaal ΨD ΩJM
Numérotation du verset 1Par. 8,34 

Filius autem Ionathan Meribbaal29,
29 Meribaal ΩJM Rusch ] Mifibaal ΩS, Miphibaal Φ ΨD
genuit30 Micham31.
30 genuit] et Meribbaal praem. Weber |
31 Micham Ω Rusch ] Micha Weber |
Numérotation du verset 1Par. 8,35 

Filii Micha : Phiton et Melech et Thara et Achaz.
Numérotation du verset 1Par. 8,36 

Et Achaz genuit Ioiada32 et Ioiada33 genuit Almoth et Azmoth34 et Zamri. Porro Zamri35 genuit Moosa,
32 Ioiada] Ioada Weber |
33 Ioiada] Ioada Weber |
34 Azmoth Weber ] Asmoth Rusch |
35 Zamri... Zamri Ω Rusch etc.] Zamari... Zamari Weber |
Numérotation du verset 1Par. 8,37 

et Moosa genuit Baana, cuius filius fuit Rapha,
de quo ortus est Elasa36 qui genuit Asel.
36 Elasa Rusch Weber ] Elesa Φ E P QJM
Numérotation du verset 1Par. 8,38 

Porro Asel sex filii fuere his nominibus : Ezricam, Bochru, Ismael, Saria, Abadia, Anan. Omnes hi filii Asel.
Numérotation du verset 1Par. 8,39 

Filii autem Esech37
37 Esech] Esec Weber
Fratris eius Ulam primogenitus, et Us38
38 et Us Rusch Weber ] et Hus Cava ΦP Ω , et Iehus Clementina , eius et Hus ΨD etc.
secundus, et Eliphalech39 tertius.
39 Eliphalech] Eliphalet Weber
Numérotation du verset 1Par. 8,40 

Fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum, et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta quinque millia40.
40 quinque millia] om. Weber
Omnes hi filii Beniamin.

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Par. 8,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 50r b
Numérotation du verset 1Par. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {1055} Beniamin autem. Hic resumitur genealogia Beniamin, ut diffusius scribatur, et hoc fit principaliter propter Saul regem, qui fuit de hac tribu. Primo igitur ponitur genealogia Beniamin in generali. secundo ipsius Saul in speciali, ibi : In Gabaon autem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum et secundum. qui vocatur Asbal Nu. 27.
marg.| .2. Fueruntque filii Bela. Dicunt aliqui quod iste Gera fuit pater Semei, sed hoc non est verum, quia iste Gera fuit nepos Beniamin patriarche, ut patet hic, a cuius tempore usque ad tempus Semei fluxerunt sexcenti anni et plus : quia anno 400. et 80. egressionis de Egypto fundatum fuit templum per Salomonem, ut habetur 3Rg. 6. qui Salomon interfecit Semei ut habet. 3Rg. 2. Et ideo ille Gera qui dicitur pater huius Semei. 3Rg. 16. fuit alius ab isto Gera, et longo tempore post ipsum.
prol.| {1056}
marg.| .3. Hi sunt filii Ahod. Iste est qui vocatur Aiod Iudic. 3. qui fuit iudex in Israel : et interfecit Eglon regem Moab, ut ibidem habetur.
marg.| .4. Qui translati sunt in Manath id est in sepulchrum ut dicunt aliqui expositores nostri, et intelligitur hoc de Gabaonitis : qui propter uxorem Levite quam afflixerant incredibili libidine, ut habetur Iud. 16.f. Interfecti fuerunt, et isti descenderunt de Ahod. Sed littera sequens contrariatur huic expositioni, in qua dicitur.
marg.| .5. Naaman autem et Achia et Gera. associati fuerunt illi in hoc facto, cum igitur iste fuerit de tribu Beniamin, qui non interfecerunt predictos Gabaonitas, sed magis iuverunt eos, ut habetur Iud. 20. patet quod dicta expositio non est vera. Et ideo dicunt hic Heb. quod Manath non significat hic sepulchrum, sed est nomen proprium cuiusdam terre ad quam isti fuerunt translati per Naaman et socios eius. utrum autem fuerunt translati illuc per bellum vel per commutationem hereditatum seu alio modo, non dicunt expositores Hebraici vel Latini.
prol.| { 1057 }
Numérotation du verset 1Par. 8,ad litteram 
marg.| .1. Porro Saharaim genuit in regione Moab. Causa autem quare illuc ivit, subditur :
marg.| .2. Postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. quia forte erant adultere vel sibi tediose. Et ideo iis dimissis accepit aliam uxorem in regione Moab, de qua subditur :
marg.| .3. Genuit autem de Hodes uxore sua. Et ceteros.
marg.| .4. Mehusim vero genuit. Que fuit prima uxor Saarahim, ut predictum est : genuit Abitoh. et subditur :
marg.| .5. Hec edificavit. nomina sunt civitatum quas edificavit Samad.
marg.| .6. Et filias eius id est villulas adiacentes.
marg.| .7. Baria autem et Sama. Baria hic est nomen viri.
marg.| .8. Principes cognationum habitantium in Aialon. nomen est civitatis, de qua dicitur Iosue 10. cap. Sol contra Gabaonne movearis, et luna contra vallem Aialon.
marg.| .9. Hi fugaverunt scilicet Baria et Sama et socii eorum.
marg.| .10. Fugaverunt habitatores Geth. Philisthei enim qui habitabant in Geth, ascenderunt in sortem Beniamin ad depredandum, et ab istis de tribu Beniamin fuerunt debellati et fugati, sicut econverso filii Ephraim volentes depredati Getheos, ab ipsis fuerunt debellati et occisi, ut dictum fuit cap. preced.
marg.| .11. Et Ahio, etc. Nomina sunt virorum de Beniamin. qui fuerunt in debellatione Getheorum, usque ibi exclusive.
marg.| .12. Filii Elphaal. Ubi incipit describere alias generationes.
marg.| .13. Hi patriarche id est principales inter principes illius cognationis.
marg.| .14. Qui habitaverunt in Ierusalem. Hec enim civitas partim cadit in sortem Iude, et partim in sortem Beniamin, ut dictum fuit in lib. Iosue. Et ideo non solum habitabant ibi aliqui de tribu Iuda, sed etiam aliqui de tribu Beniamin.
prol.| {1058}
marg.| .15. In Gabaon autem habitaverunt. Hic consequenter describitur cognatio Saulis regis in speciali, cum dicitur : In Gabaon autem habitaverunt etc. In hebreo habetur : Pater Gabaon. Et sunt due dictiones, et significant illum qui erat principalis in illa civitate, et quod ista sit vera littera, patet ex hoc, quod circa finem cap. seq. resumitur ista cognatio quasi sub eisdem verbis, et dicitur ibidem : In Gabaon autem commorati sunt, etc. quando autem dicitur hic habitaverunt, subintelliguntur alii qui in eadem civitate habitaverunt cum isto principali.
marg.| .16. Cis et Baal. ex hoc dicunt doctores quod Cis pater Saul, et Ner pater Abner principis militie Saul fuerunt fratres, et per consequens Saul et Abner cognati germani, ut dictum fuit supra 1Rg. 14.
marg.| .17. Ner autem genuit Cis. Sed quomodo genuit eum, quia dictum est quod fuit frater eius ? Ad hoc dicunt expositores communiter, quod fuit frater eius senior eo : et ideo mortuo patre iste Ner educavit et custodivit Cis fratrem suum, et ex hac nutritione vocatur hic pater eius. propter quod iste Cis dicitur habuisse alium patrem naturalem 1Rg. 9.a. ubi dicitur quod erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abiel, etc.
marg.| .18. Et Cis genuit Saul. ut habetur 1Rg. ibidem.
marg.| .19. Et Esbaal. iste 2Rg. vocatur Isboseth, et successit Saul in regno fratribus suis interfectis.
marg.| .20. Meribbaal. Iste est qui vocatur Miphiboseth 2Rg. qui fuit commensalis David propter amorem Ionathe patris sui, Cetera legantur prout iacent in littera usque ibi :
marg.| .21. Et multos habentes filios, etc. Aliqui habent milia, sed non est de textu, quia non est in hebreo nec in libris correctis, et merito quia in tota tribu Beniamin non erant tot viri bellatores, et multo minus in generatione unius hominis qui vocatur hic Ulam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_8)

Notes :