Capitulum 27

Numérotation du verset 1Par. 27,1 

Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et prefecti, qui ministrabant regi
iuxta turmas suas,
ingredientes
et egredientes
per singulos menses in anno,
viginti quatuor millibus
singuli preerant.
Numérotation du verset 1Par. 27,2 

Prime turme in primo mense Siboam1 preerat filius Zabdiel et sub eo viginti quatuor millia.
1 Siboam] Isboam Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,3 

De filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
Numérotation du verset 1Par. 27,4 

Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahoites2 et post se alteri3 nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.
2 Ahoites] Ahohites Weber |
3 alteri] alterum Weber |
Numérotation du verset 1Par. 27,5 

Dux quoque turme tertie in mense tertio erat Banaias, filius Ioiade sacerdotis4 et in divisione sua viginti quatuor millia.
4 sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,6 

Ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta. Preerat autem turme ipsius Amizabat5
5 Amizabat] Amizabad Weber
filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 27,7 

Quarto mense quartus6 Asael frater Ioab, et Zabadias
6 Quarto mense quartus] quartus mense quarto Weber
filius eius post eum, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,8 

Quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,9 

Sextus mense sexto Hira7 filius Acces et8 Thecuites9, et in turma eius viginti quatuor millia.
7 Hira Rusch plerique codd. Clementina ] Hiras Edmaior. (X) cum. 1Par. 11, 28 |
8 et] om. Weber |
9 Thecuites Weber ] Thecuides Rusch (hapax) |
Numérotation du verset 1Par. 27,10 

Septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,11 Asothites Amiatinus ... ΨD ΩJM] Asachites ΩS, Usathites Ed1455 

Octavus mense octavo Sobochai Asothites
de stirpe Sarai10 et in turma eius viginti quatuor millia.
10 Sarai] Zarai Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,12 

Nonus mense nono Abiezer Anathothites de stirpe11
11 stirpe] filiis Weber
Gemini12
12 Gemini] Iemini Weber
et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,13 

Decimus mense decimo Marai,
et ipse Netophathites de stirpe Sarai13, et in turma eius viginti quatuor millia.
13 Sarai] Zarai Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,14 

Undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,15 

Duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothoniel14, et in turma eius viginti quatuor millia.
14 Gothoniel] Gothonihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,16 

Porro tribubus preerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri, Simeonitis, dux Saphatias filius Macha,
Numérotation du verset 1Par. 27,17 

levitis, Asabias filius Camuel15, Aaronitis Sadoc,
15 Camuhel Weber ] Chamuel Rusch
Numérotation du verset 1Par. 27,18 

Iudaitis16, Heliu frater David, Isacharitis17, Amri filius Michael.
16 Iudaitis] Iuda Weber |
17 Isacharitis] Isachar Weber |
Numérotation du verset 1Par. 27,19 

Zabulonitis, Iesmaias filius Abdie, Neptalitis18, Ierimuth19
18 Neptalitis] Nepthalitibus Weber |
19 Ierimuth Ω Φ Rusch ] Ierimoth Weber |
filius Oziel,
Numérotation du verset 1Par. 27,20 

filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu, dimidie20 tribus Manasse, Ioel filius Phadaie21,
20 dimidie] dimidio Weber |
21 Phadaie] Phadie Weber |
Numérotation du verset 1Par. 27,21 

et dimidie22 tribus Manasse in Galaad, Iaddo23 filius Zacharie, Beniamin autem Iasiel filius Abner,
22 dimidie] dimidio Weber |
23 Iaddo Rusch Weber ] Addo Edmaior. (P) |
Numérotation du verset 1Par. 27,22 

Dan vero Ezriel24 filius Ieroam. Hi principes filiorum Israel.
24 Ezriel ΩM Rusch (Ezrihel)] Esriel ΩS
Numérotation du verset 1Par. 27,23 

Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas celi.
Numérotation du verset 1Par. 27,24 

Ioab filius Sarvie ceperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat super25 Israel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David.
25 super] in Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,25 

Super thesauros autem regis fuit Azimoth26 filius Adiel.
26 Azimoth] Azmoth Weber
His autem thesauris qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus presidebat Ionathan filius Ozie.
Numérotation du verset 1Par. 27,26 

Operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram preerat Ezri filius Chelub.
Numérotation du verset 1Par. 27,27 

Vinearum quoque27 cultoribus : Semeias Romathithes28. Cellis autem vinariis :
27 Vinearum quoque] Vinearumque Weber |
28 Romathithes] Ramathites Weber |
Zabdias Aphonites.
Numérotation du verset 1Par. 27,28 

Nam super oliveta et ficeta
que erant in campestribus : Balanam Gadderites29. Super apothecas
29 Balanam Gadderites] Balanan Gaderites Weber
autem olei : Ioas.
Numérotation du verset 1Par. 27,29 

Porro armentis
que pascebantur in Sarona prepositus fuit Sethrai30 Saronites,
30 Sethrai] Setrai Weber
et super boves
in vallibus :
Saphat
filius Abdi31.
31 Abdi] Adli Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,30 

Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinos
Iaas32 Meronathites.
32 Iaas] Iadias Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,31 

Super oves quoque
Iazi33
33 Iazi Rusch (hapax) ] Iazir ΩM, Iazin ΩJ, Iaziz Weber
Agarenus. Omnes hi principes substantie David regis34.
34 David regis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,32 

Ionathan autem
patruus David consiliarius vir potens35, et36 prudens, et litteratus. Ipse et Iachiel37
35 potens] om. Weber |
36 et] om. Weber |
37 Iachiel] Iaihel Weber |
filius Achamoni erant cum filiis regis.
Numérotation du verset 1Par. 27,33 

Achitophel etiam consiliarius regis
et Chusi38 Arachites amicus regis.
38 Chusi] Husi Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,34 

Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaie, et Abiathar.
Princeps autem exercitus regis erat Ioab.

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Par. 27,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 51r b
Numérotation du verset 1Par. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1125} .1. Filii autem Israel. Hic consequenter describitur ordinatio populi ad regem, et ad Deum. Tunc enim populus est bene ordinatus, quando est obediens regi, et rex divine voluntati, talis autem fuit David, et in principio regni sui facta fuit ista ordinatio, ut dictum est precedent. capitu. tamen ponitur hic quasi per modum repetitionis, quia voluit similem ordinationem esse in regno filii sui Salomonis. Circa quod primo ponitur ordinatio militaris, secundo popularis, ibi : Porro tribubus, tertio familiaris, ibi : Super thesauros autem regis. Circa primum sciendum quod David distinxit milites per 12. cohortes, et in qualibet erant 24. milia bellatorum, ita quod prima cohors erat cum rege primo mense, parata ad resistendum adversariis, vel ad sedandum populum, si aliqua seditio oriretur, et secunda cohors in secundo mense, et sic de aliis consequenter, tamen quando imminebat bellum ubi oportebat congregare maiorem exercitum omnes 12. cohortes erant parate, ut essent cum rege. In ordine igitur istarum cohortum ostenditur hic quis fuerit princeps in prima cohorte, et quis in secunda, et sic de aliis, et patet littera ex dictis, paucis exceptis.
marg.| .2. Prime turme id est prime cohorti militum.
marg.| .3. Iesboam preerat filius, etc. iste sup. 11. cap. vocatur Iesbaan , ista nomina variantur (sicut frequenter de propriis Hebraicis dictum est) in principio, vel in fine.
marg.| .4. De filiis Phares, etc. de qua tribu erat David, et ideo voluit istam {1126} honorare, non solum propter probitatem, sed propter tribus identitatem, unde subditur :
marg.| .5. Princeps cunctorum principum, etc. quia non solum preerat prime turme, imo etiam principes aliarum 11. turmarum erant sub eo.
marg.| .6. Preerat autem turme ipsius, etc scilicet Banaie.
marg.| .7. Amizadab filius eius scilicet sub patre, et quando pater non poterat intendere, quia erat regis consiliarius, ut habetur sup. 2. cap.
marg.| .8. Quartus mense quarto, Azahel. ex quo patet quod ista ordinatio militum facta fuit vivente adhuc Azahele.
marg.| .9. Et Zabadias filius eius post eum. quia Azahel parum vixit post istam ordinationem, quia fuit occisus circa principium regni David, ut habetur 2Rg. 2 capitulo
marg.| .10. Porro tribubus. Hic consequenter describitur ordinatio popularis, et accipitur secundum tribus, quia cuilibet preerat unus prefectus ex parte regis, qui levabat censum ad providendum regi, et domui eius, et ostenditur hic quis cuilibet tribui preerat, et patet littera usque ibi :
marg.| .11. Noluit autem David. aliqui libri habent, Voluit, sed male, quia Ioab de mandato David numeravit solum populum, qui poterat ad bellum procedere, et hoc est a viginti annis, et supra : infra autem noluit enumerare, cuius causa subditur :
marg.| .12. Quia dixerat dominus, etc. quasi d<icat> si vix potuerunt numerari viri potentes ad bellum procedere, multo minus possent numerari, si cum viris numerarentur etiam pueri ?
marg.| .13. Ioab filius Sarvie, etc. ut habetur sup. 21.
Numérotation du verset 1Par. 27,ad litteram 
marg.| marg.| { 1127 } .1. Nec complevit, quia super hoc ira, etc. Licet enim ira Dei post numerationem venerit super populum, ut habetur supr. 21. tamen Ioab a principio numerationis hoc timuit, propter quod invitus ivit ad numerandum, et magnam partem numerare omisit, et propter hoc dicitur hic quod ira irruerat, scilicet antequam esset totum numeratum.
marg.| .2. Et idcirco numerus eorum, qui fuerant, et cetera scilicet Ioab.
marg.| .3. Non est relatus in fastos, etc. id est in libros de hac numeratione regi traditos, quia Ioab etiam de numeratis ab eo rescidit partem, propter eamdem causam, propter quam dimiserat numerare partem populi, scilicet ne David nimis superbiret ex maiori numero sibi tradito, propter quam superbiam timebat Ioab Dei iram venire super populum, et regem, sicut dictum fuit supra 21. et 2Rg. 24. Alii aliter exponunt, quod numerus iste sive populi numeratio non fuit redactus infastos regis David id est in libris de factis David notabilibus, et commendabilibus, quia ista numeratio non erat ad David commendationem, sed magis ad vituperium. Fastus fasti idem est, quod liber chronicalis, ut in hebreo hic habetur. In verbis dierum Regis David, sed prima expositio verior videtur, quia ille, qui scribit historiam, vel chronicam debet ita fideliter scribere illa, que sunt ad vituperium sicut illa, que sunt ad laudem. Et ideo Iosephus reprobat Nicolaum {1128} Antiochenum, qui scripsit facta Herodis Ascalonite omittens ea, que erant vituperabilia.
marg.| .4. Thesauros autem regis, etc. Hic consequenter describitur ordinatio familiaris id est familie. que erant in officiis domus, et in aliis negotiis, cum dicitur. Thesauros autem regis, etc. qui erant in Ierusalem. Unde sequitur :
marg.| .5. His autem thesauris, qui erant in urbibus, scilicet aliis a Ierusalem.
marg.| .6. Et in vicis. id est villis muro non clausis.
marg.| .7. Et in turribus, presidebat id est fortalitiis per regnum edificatis ad regni munitionem.
marg.| .8. Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram. quia David habebat aliquos agros ex hereditate paterna, et aliquos ex officio regio.
marg.| .9. Vinearum quoque cultoribus Semeias, et cetera. eodem modo exponatur sicut de agris.
marg.| .10. Cellis autem vinariis Zabdias, etc. id est cellariis ubi servabant vina.
marg.| .11. Super oliveta, et ficeta, que erant, et cetera. ut colligerentur fructus, et de olivis fieret oleum, et ficus servarentur pro usu hominum.
marg.| .12. Super apothecas, etc id est cellaria ubi servabantur olei vasa.
marg.| .13. Super camelo vero Ubil Ismaelites, etc. quia Ismaelite melius sciunt nutrire, et custodire camelos quam Israelite.
Numérotation du verset 1Par. 27,ad litteram 
marg.| marg.| { 1129 } .1. Super oves quoque Iaziz Agarenus. Agarei autem habitabant tantum in tentoriis, et ideo melius poterant custodire oves portando habitacula sua de loco ad locum ad inveniendum pascua.
marg.| .2. Omnes hi principes substantie David id est divitiarum artificialium, ut sunt aurum, argentum arma, et huiusmodi, et naturalium de quibus possunt homines vivere, ut sunt bladum, vinum, oleum, animalia, et huiusmodi supra enumerata ad providentiam enim bonam regis non solum pertinet habere divitias artificiales, sed etiam naturales. Unde Ioseph salvavit regnum Egypti per congregationem bladi in horreis regis.
prol.| {1130}
marg.| .3. Ionathan. Hic consequenter agitur de familia ipsi David magis propinqua, cum dicitur. Ionathan autem patruus David consiliarius. cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.| .4. Vir prudens, et litteratus. ita quod habebat sapientiam innatam et acquisitam.
marg.| .5. Ipse et Iahiel filius Hachamoni, erant cum filiis regis id est honorati sicut filiis regis. Hebrei exponunt aliter. Cum filiis regis, ad ipsos nutriendum, et docendum in moribus.
marg.| .6. Post Achitophel fuit Ioiada. quia Achitophel suspendit se, ut habetur 2Rg. 17.f. ideo iste Ioiada successit sibi in officio.
Numérotation du verset 1Par. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1125}.1. Filii autem Israel. Post ordinationem ministrorum in domo Domini, hic consequenter ponitur ordinatio ministrantium regi in diversis officiis regni sui. Et primo ponitur ordinatio militaris, secundo popularis, tertio familiaris. Quantum ad primum describuntur hic 12. principes existentes cum rege per singulos menses successive, et quilibet princeps habebat sub se 24. milia pugnatorum.
prol.| ALLEGORICE. vero per istos 12. principes significati fuerunt 12. apostoli, de quibus dicitur Ps. 44.d. Constitues eos principes super omnem terram, etc. Per 24. milia pugnatorum sub quolibet principe, significati fuerunt martyres sancti, qui animati {1126}apostolorum exemplo fortes facti sunt in bello. Et ponitur hic numerus determinatus pro indeterminato. Nam martyres sunt in maiori numero, quam numerus 24. milium per duodenarium multiplicatus, sicut de angelis dicitur Danielis 7 capitulo Milia milium ministrabant ei, etc. Secundum enim omnes doctores de hoc loquentes, angeli sancti sunt in numero multo maiori, sicut plenius dixi super Danielem.
marg.| .10. Porro tribubus. Hic describitur ordinatio popularis, populus autem Israel per 12. tribus distinguebatur, hic autem cuilibet tribui ad eius regimen unus dux assignatur, per hoc autem videtur significari, quod in bono regimine populi Christiani cuilibet ville notabili debeat unus presidens prepositus assignari, qui faciat inter homines iustitiam observari.
Numérotation du verset 1Par. 27,moraliter 
marg.| marg.| { 1127 }.4. Thesauros autem regis, etc. hic exponitur ordinatio familiaris. In familia vero regis David aliqui erant custodes thesaurorum, aliqui vero super cultores agrorum, vinearum, et hortorum, aliqui vero super apothecas olei, et cellaria vinorum, et aliqui super nutritionem animalium brutorum.
prol.| MORALITER autem thesauri regis nostri Iesu Christi sunt sapientia, et virtutes, et ideo custodes istorum thesaurorum sunt boni doctores in scriptis, vel in scholis, habentes in se sapiam, et virtutem, et alii communicant, et dispensant secundum sui Domini voluntatem. Per agros autem, vineas, et hortos fideles populi significantur. Quibus 1. Cor. 3. dicitur. Dei agricultura est. Et ideo per cultores istorum significantur predicatores, et confessores{1128}pro cultura fidelium in moribus discurrentes. Per apothecas autem olei, et vini convenienter possunt debite correctiones intelligi, in quibus esse debet rigor iustitie dulcore misericordie temperatus, et hoc significatur per vinum mordicativum, et oleum lenitivum, sicut habetur Lu. 10. In parabola sauciati, in cuius cura Samaritanus infudit oleum, et vinum. Et ideo per illos, qui erant super apothecas olei, et vini, significatur boni iudices, qui iustitia et misericordia modo debito sciunt uti. Per animalia vero bruta pueri possunt intelligi, eo quod parum habent de rationis usu : Propter quod per illos, qui erant super nutritionem animalium significantur boni pedagogi, qui circa bonam nutritionem puerorum in moribus maxime sunt intenti : Nam secundum philosophum 1. Ethicorum. Non parum facit ad virtutem, imo multum si assuefiant ad virtutem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_27)

Notes :