Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Par. 18,1 

Factum est autem post hec ut percuteret David Philistiim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philistiim.
Numérotation du verset 1Par. 18,2 

Percuteretque Moab et fierent Moabite servi David offerentes ei munera.
Numérotation du verset 1Par. 18,3 

Eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Soba1 regionis Emath,
1 Soba] Suba Weber
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
Numérotation du verset 1Par. 18,4 

Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem millia equitum2, ac viginti millia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi.
2 equitum] equites Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,5 

Supervenit autem et Syrus Damascenus ut auxilium preberet Adadezer regi Soba3 sed et huius percussit David viginti duo millia virorum.
3 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,6 

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi,et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,7 

Tulit quoque David
pharetras aureas quas habuerant servi Adadezer et attulit eas in Hierusalem,
Numérotation du verset 1Par. 18,8 

necnon et4 de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,9 

Quod cum audisset Thou rex Emath percussisse, videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba5,
5 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,10 

misit Aduram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer. Adversarius quippe Thou erat Adadezer.
Numérotation du verset 1Par. 18,11 

Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit rex David Domino,
Et
Argentum
et aurum6
6 et…auru] cum argento et auro Weber
quod tulerat rex7 ex universis gentibus, tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philistiim et Amalech.
7 rex] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,12 

Abisai vero filius Sarvie percussit
Edom in valle Salinarum
decem et octo millia,
Numérotation du verset 1Par. 18,13 

et constituit in Edom presidium ut serviret Idumea David. Salvavitque Dominus David in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,14 

Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
Numérotation du verset 1Par. 18,15 

Porro Ioab filius Sarvie erat super exercitum et Iosaphat filius Achilud8 a commentariis.
8 Achilud ΦR] Ahiluth ΩJ ΩS (Ailuth) Rusch , Abiud ΩM, Ahilud Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,16 

Sadoc autem filius Achitob et Achimelech
filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.
Numérotation du verset 1Par. 18,17 

Bananias9 quoque10 filius Ioiada super legiones Cerethi et Phelethi.
9 Bananias] Banaias Weber |
10 quoque] vero Weber |
Porro filii David primi ad manum regis.

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Par. 18,ad litteram 
marg.| .1. Factum est. Hic consequenter describitur dilatatio imperii ipsius David per adversariorum suorum depressionem. Circa quod primo ponitur debellatio adversantium, secundo punitio iniuriantium c. 19. Divisio autem et sententia huius c. 18. patet ex dictis 2Rg. 8. ca. exceptis que sequuntur.
marg.| .2. Et tolleret G Ethicorum Nomen est unius civitatis Philisthinorum de quinque principalibus, ut patet 1Rg. 6.
marg.| .3. Et filias eius. id est villas ei adiacentes et subditas.
marg.| .4. Cepit ergo David mille etc. 2Rg. 8. dicitur. Et captis David ex {1098}parte eius mille septingentis equitibus et 20. milibus peditum, etc. Dicendum quod non est contradictio, quia minor numerus includitur in maiori, et ideo si fuerunt 7. milia equitum, ut hic dicitur, fuerunt etiam mille septingenti, ut dicitur, sed hic maior numerus exprimitur, et ibi minor, quia non ponitur ibi precise numerus alios excludendo.
marg.| .5. Sed et huius etc. 2Rg. 8. dicitur. 22. milia, et eodem modo solvitur sicut et precedens. Et quia scriptura non curavit hic exprimere duo milia qui erant ultra summam principalem.
marg.| .6. Abisai vero filius Sarvie 2Rg. 7. hoc attribuitur ipsi. David. Dicendum quod attribuitur David sicut regi. Abisai vero sicut duci unius aciei, qui fecit quid notabile in illa victorie.
Numérotation du verset 1Par. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1099} .1. Porro. quia erant primi in honoribus, et ideo vocantur sacerdotes. {1100}2Rg. 8. id est maiores inter illos qui adsistebant regi David.
Numérotation du verset 1Par. 18,moraliter 
marg.| marg.| {1097} .1. Factum est autem post hec, etc. Expositio mystica huius historie {1098}posita est 2Rg. 8. cap.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_18)

Notes :