Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon
Numérotation du verset 1Par. 19,2 

Dixitque David : Faciam misericordiam cum Anon filio Naas. Prestitit enim pater eius mihi misericordiam1. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Anon.
1 misericordiam] gratiam Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,3 

Dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon : Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te, nec animadvertis quod ut explorent, et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius.
Numérotation du verset 1Par. 19,4 

Igitur Anon pueros David decalvavit et rasit, et prescidit2 tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos.
2 prescidit] precidit Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,5 

Qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum, grandem enim contumeliam sustinerunt3 et precepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur.
3 sustinerunt] sustinuerant Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,6 

Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Anon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Soba4 currus et equites.
4 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,7 

Conduxeruntque triginta duo millia curruum et regem Maacha5 cum populo eius. Qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba, filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
5 Maacha] Macha Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,8 

Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium.
Numérotation du verset 1Par. 19,9 

Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis, reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt.
Numérotation du verset 1Par. 19,10 

Igitur Ioab intelligens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum.
Numérotation du verset 1Par. 19,11 

Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon.
Numérotation du verset 1Par. 19,12 

Dixitque : Si vicerit me Syrus auxilio eris mihi, sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in presidium.
Numérotation du verset 1Par. 19,13 

Confortare et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri, Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet.
Numérotation du verset 1Par. 19,14 

Perrexitque6 Ioab7 et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prelium et fugavit eos.
6 Perrexitque] Perrexit Weber |
7 Ioab] ergo praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 19,15 

Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 19,16 

Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium. Sophat8 autem princeps militie Adadezer erat dux eorum.
8 Sophat] Sophach Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,17 

Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus.
Numérotation du verset 1Par. 19,18 

Fugit autem Syrus Israel et interfecit David de Syris septem millia curruum et quadraginta millia peditum et Sophat9 exercitus principem.
9 Sophat] Sophach Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,19 

Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos ad David transfugerunt10 et servierunt ei. Noluitque ultra Syria auxilium prebere filiis Ammon.
10 ad David- transfugerunt] inv. Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Par. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {1099} .1. Accidit autem. Hic consequenter describitur punitio iniuriantium David, et primo describitur illata iniuria, secundo vindicta debita, ibi : Quod cum audisset David. et hec pars dividitur in duas partes quia primo describitur debellatio auxiliantium filios Ammon quia David iniuriati fuerant, secundo punitio filiorum Ammon qui iniuriam fecerant. secunda incipit a principio 20 capitulo Sententia autem huius c. 19. patet ex dictis 2Rg. 10. ca. exceptis que sequuntur.
marg.| .2. Et precidit tunicas. Aliqui libri habent, usque ad inguina. Sententia tamen est, quod illa pars vestium fuit precisa que a natibus descendebat inferius, ita quod apparebant eorum turpia.
prol.| {1100}
marg.| .3. Conduxeruntque id est triginta duo milia hominum pugnantium in curribus. Sciendum tamen, quod non fuerunt tot pugnantes in curribus quia in universo non fuerunt nisi triginta duo milia pedites cum aliis computando, ut patet 2Rg. 10. Sed quia pugnantes in curribus erant principales, ideo sub numero eorum alii hic ponuntur, et ab eis denominant.
marg.| .4. Et regem Maacha. Iste populus non continetur in numero predicto, quia ab isto habuerunt mille viros ultra trigintaduo milia predicta, ut patet 2Rg. 10.
marg.| .5. Sophach. Iste vocat Sobath 2Rg. 10. quia talia nomina variantur frequenter in principio vel in fine, ut alias dictum est.
marg.| .6. Et interfecit David etc. 2Rg. 10.d. dicitur. Et occidit David de {1101}Syriis septingentos currus, et quadraginta millia equitum. Ad concordantiam huius dicendum quod ibi fuerunt septingenti currus tantum, ut ibi dicitur : sed in quolibet curru decem pugnatores et sic erant ibi septem millia hominum pugnantium in curribus : qui dicuntur hic septem millia curruum id est in curribus pugnantium, eo modo quo supra dictum{1102} est. Fuerunt etiam ibi 20 millia peditum, et quadraginta millia equitum : sed equites hic tacentur qui ibi exprimuntur, et econverso pedites ibi tacentur qui hic exprimuntur. quod in uno loco scripture, omittitur, in alio frequenter suppletur sicut patet in decursu evangeliorum. Et eodem modo in libro Paralipom. et in libro Regum.
Numérotation du verset 1Par. 19,moraliter 
marg.| marg.| {1099} .1. Accidit autem. Faciam, etc. Huius historie mysticam expositionem {1100} require 2Rg. 10c.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_19)

Notes :