Capitulum 21
Numérotation du verset
1Par. 21,1
Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David ut numeraret Israel.
Numérotation du verset
1Par. 21,2
Dixitque David ad Ioab et ad principes populi : Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan, et afferte mihi numerum ut sciam.
Numérotation du verset
1Par. 21,3
Responditque Ioab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? Quare hoc querit dominus meus quod in peccatum reputetur Israeli ?
Numérotation du verset
1Par. 21,4
Sed sermo regis magis prevaluit. Egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel, et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset
1Par. 21,5
Deditque David numerum eorum quos circuierat, et inventus est omnis numerus Israel1 mille millia, et centum millia virorum educentium gladium. De Iuda autem quadrigenta2 septuaginta millia bellatorum.
1 numerus Israel]
inv. Weber
|
2 quadrigenta] trecenta
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 21,6
Nam Levi
et Beniamin
non numeravit, eo quod invitus exequeretur3 regis imperium.
3 exequeretur] exsequeretur
Weber
Numérotation du verset
1Par. 21,7
Displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israel.
Numérotation du verset
1Par. 21,8
Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem. Obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
Numérotation du verset
1Par. 21,9
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens :
Numérotation du verset
1Par. 21,10
Vade et loquere ad David et dic ei4 : Hec dicit Dominus. Trium tibi optionem do, unum quod volueris elige et faciam tibi.
4 ei]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 21,11
Cumque venisset Gad ad David dixit ei : Hec dicit Dominus. Elige quod volueris,
Numérotation du verset
1Par. 21,12
aut tribus annis pestilentiam, aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere, aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
Numérotation du verset
1Par. 21,13
Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustie premunt, sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multe sunt miserationes eius quam in manus hominum.
Numérotation du verset
1Par. 21,14
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
Numérotation du verset
1Par. 21,15
Misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam.
Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est
super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit. Iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornam5 Iebusei.
5 Ornam
scrips. cum Rusch
(
alibi
) ΩM] Ornan ΩJ etc.
Weber
, Hornan ΩS
Rusch,
Areunae ΘA, Ornan Areune ΘH*
Numérotation du verset
1Par. 21,16
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter celum et terram6 et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem, et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram.
6 celum-et-terram]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Par. 21,17
Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ? Ego qui peccavi, ego qui malum feci. Iste grex quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei. Populus autem tuus non percutiatur.
Numérotation du verset
1Par. 21,18
Angelus autem Domini precepit Gad ut diceret David ut7 ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornam8 Iebusei.
7 ut] et
Weber
|
8 Ornam] Hornan
Rusch
|
Numérotation du verset
1Par. 21,19
Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat in9 nomine Domini.
9 in] ex
Weber
Numérotation du verset
1Par. 21,20
Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii eius cum eo absconderunt se. Nam eo tempore terebat in area triticum.
Numérotation du verset
1Par. 21,21
Igitur cum veniret10 David ad Ornan conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
10 veniret] venisset
Weber
Numérotation du verset
1Par. 21,22
Dixitque ei David : Da mihi locum aree tue ut edificem in ea altare Domino11, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
11 Domino] Domini
Weber
Numérotation du verset
1Par. 21,23
Dixit autem Ornan ad David : Tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet. Sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium. Omnia libens prebeo.
Numérotation du verset
1Par. 21,24
Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet. Neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Numérotation du verset
1Par. 21,25
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
Numérotation du verset
1Par. 21,26
Et edificavit ibi altare Domino. Obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de celo super altare holocausti.
Numérotation du verset
1Par. 21,27
Precepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam.
Numérotation du verset
1Par. 21,28
Protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei, immolavit ibi victimas.
Numérotation du verset
1Par. 21,29
Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon,
Numérotation du verset
1Par. 21,30
et non prevaluit David
ire ad altare ut ibi obsecraret Dominum12. Nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
12 Dominum] Deum
Weber
Capitulum 21
Numérotation du verset
1Par. 21,ad litteram
marg.|
marg.| {1103}
.1.
Consurrexit.
Hic consequenter describitur percussio populi propter ipsius David elationem. et patet divisio et sententia huius cap. ex dictis 2Rg. ult. ca. exceptis que sequuntur.
marg.|
.2.
Nam Levi. Et ideo
istas duas tribus dimisit, quia habebat excusationem in promptu si de hoc regi accusaretur. De tribu Levi, quia statim {1104}poterat dicere quod non erat numeranda sicut alie, quia alia tribus numerantur a viginti annis, et supra, ut habetur Nm. 3. tribus autem Levi ab uno mense, et sup. ut habetur Nume. 3. Similiter de tribu Beniamin poterat dicere, quod propter uxorem Levite fuit fere deleta, ut habetur Iudicum 20. Et ideo postea fuit parve reputationis comparative ad alias, et propter hoc poterat se excusare Ioab ab eius numeratione, quia parum crevisset numerus.
Numérotation du verset
1Par. 21,ad litteram
marg.|
{1105} .1.
Cumque percuteretur vidit dominus
etc. Id est cum angelus se disponeret ad percutiendum populum in Ierusalem.
marg.|
.2.
Porro Ornam cum respexisset et vidisset angelum quatuorque filii eius cum eo, absconderunt se,
etc. pre timore. Nec mirum, quia etiam David, qui erat fidelis et devotus in visione angeli supra modum perterritus fuit.
marg.|
.3.
Et tribulas in ligna et triticum in sacrificium. In
strumenta sunt lignea, dicta a tero teris, eo quod fruges cum ipsis teruntur.
marg.|
.4.
Et exaudivit eum in igne de celo super altare holocausti.
{1106} Precepitque dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam scilicet dato, et hoc fuit
signum
manifestum acceptationis divine, sicut in oblatione Abel, Gn. 4. et Elie 3Rg. cap. 18.
marg.|
.5.
Et non prevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret.
Non est intelligendum quod propter hoc David altare construxerit in area Ornam Iebusei et ibi obtulerit, quia tenebatur ad hoc mandato Dei sibi facto per Gad prophetam, ut habetur in littera, sed postquam fecerat istud sacrificium, libenter ivisset ad offerendum iterum in Gabaon, ubi erat altare holocaustorum, sed non potuit, eo quod ex visione angeli fuit nimis territus, et per consequens infrigidatus et debilitatus, ita quod pro tunc non poterat ire.
Numérotation du verset
1Par. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1103}
.1.
Consurrexit autem,
etc. Expositionem mysticam huius historie {1104}require. 2Rg. 24.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_21)
Notes :