Capitulum 22
Numérotation du verset
1Par. 22,1
Dixitque David : Hec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,2
Et precepit ut congregarentur1 omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cedendos lapides et poliendos, ut edificaretur domus Domini2,
1 congregarentur] tongregarentur
cacogr. Rusch
|
2 Domini] Dei
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 22,3
ferrum quoque plurimum ad claves3 ianuarum,
3 claves] clavos
Weber
et ad commissuras atque iuncturas preparavit David et aeris pondus innumerabile.
Numérotation du verset
1Par. 22,4
Ligna quoque cedrina non poterant estimari,
que Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
Numérotation du verset
1Par. 22,5
Et dixit David : Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus.
Domus autem quam edificare4 volo Domino talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Preparabo ergo ei necessaria, et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
4 edificare] edificari
Weber
Numérotation du verset
1Par. 22,6
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei ut edificaret domum Domino Deo Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,7
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis mee fuit ut edificarem domum nomini Domini Dei mei,
Numérotation du verset
1Par. 22,8
sed factus est ad me sermo Domini dicens : Multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti. Non poteris edificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
Numérotation du verset
1Par. 22,9
Filius
qui nascetur tibi
et erit vir quietissimus. Faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur,
et pacem
et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,10
Ipse edificabit domum
nomini meo, et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem.
Firmaboque solium regni eius super Israel in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 22,11
Nunc ergo fili mi sit Dominus tecum, et prosperare et edifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Numérotation du verset
1Par. 22,12
Det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
Numérotation du verset
1Par. 22,13
Tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia que precepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare viriliter age, ne timeas, neque paveas.
Numérotation du verset
1Par. 22,14
Ecce ego in paupertaticula5 mea
5 paupertaticula] paupertatula
Weber
preparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia,
et argenti mille millia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus.
Vincitur enim numerus magnitudine. Ligna
et lapides
preparavi ad universa impendia.
Numérotation du verset
1Par. 22,15
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos.
Numérotation du verset
1Par. 22,16
In auro et argento, aere et ferro cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Numérotation du verset
1Par. 22,17
Precepit quoque David cunctis principibus Israel ut adiuvarent Salomonem filium suum.
Numérotation du verset
1Par. 22,18
Cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes6 in manu
6 omnes] inimicos
Weber
vestra
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,19
Prebete igitur corda vestra et animas vestras et7
7 et] ut
Weber
queratis Dominum Deum vestrum et consurgite et edificate sanctuarium Domino Deo,
ut introducatur arca federis Domini et vasa Domino consecrata in domum que edificatur nomini Domini.
Capitulum 22
Numérotation du verset
1Par. 22,ad litteram
marg.|
marg.| {1107}
Dixitque David.
Postquam descripta est devotio David in voluntate edificandi templum, si dominus permisisset, hic consequenter ponitur eius devotio in preparatione materie, ut Salomon facilius templum edificaret, et primo ponitur materie et operariorum preparatio, secundo iniungitur Salomoni edificatio, ibi : Vocavitque Salomonem. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Dixitque David.
Istud refertur ad illud quod dictum est capitulo precedenti, quod dominus exaudivit David in igne de celo, per hoc enim vidit David, quod dominus eligebat locum illum, ut ibi edificaretur templum et altare, sicut et postea factum est per Salomonem, ideo dicit.
marg.|
.2.
Hec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israel.
id est hoc quod edificatur, unde statim subditur de operariis, cum dicitur.
marg.|
.3.
Et precepit, ut congregarentur omnes proselyti,
etc. Isti erant conversi ad Iudaismum de aliis gentibus, istis autem imposita sunt ista opera, que erant gravia et servilia, sicut et Iosue imposuit Gabaonitas deportationi lignorum et aquarum ad locum divini cultus, ut habetur Ios. 9. Dicunt autem expositores nostri communiter, quod hoc factum fuit divina dispositione, ad designandum, quod ecclesia esset edificanda per Gentiles ad fidem Christi conversos, Iudeis pro maiori parte reprobatis, consequenter subditur de preparatione materie, cum dicitur.
marg.|
.4. Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras, etc. ad coniungendum fortiter asseres et ligna.
marg.|
.5.
Et ad commissuras atque iuncturas preparavit.
id est incastraturas clavis ferreis fortificandas.
marg.|
.6.
Et eris pondus innumerabile. Ligna quoque cedrina non poterant estimari.
Ad faciendum mare eneum et alia vasa, quorum multa fuerunt enea, ut dictum fuit. 2Rg. Dicitur autem innumerabile non simpliciter, quia erat finitum, sed ad designandum{1108}magnam multitudinem, et est hyperbolica locutio.
marg.|
.7.
Et dixit David : Salomon filius meus, puer parvulus est,
etc. ex hoc dicunt aliqui, quod Salomon erat tantum duodecim annorum quando cepit regnare, sed hoc fuit improbatum satis diffuse. 3Rg. 11.
marg.|
.8.
Domus autem quam edificare volo Domino talis esse,
etc. propter eius eminentiam, sicut et dominus in infinitum excellit omnem creaturam, propter quod et Salomon fecit eius altitudinem centum viginti cubitorum, sicut diffuse fuit dictum 3Rg. ut habetur infra 2. libri capitulo 3.
marg.|
.9.
Et ob hanc causam, ante mortem suam omnes preparavit impensas
id est aliquas de omnibus, quia Salomon multas addidit, sicut dicitur omne animal fuit in arca Ne, quia de singulis speciebus fuerunt aliqua individua, ut habetur Gn. 6.
marg.|
.10.
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei, ut edificaret domum Domino Deo Israel. Dixitque.
Hic consequenter iniungitur Salomoni edificatio domus Dei, et patet littera usque ibi :
marg.|
.11.
Sed factus est ad me sermo Domini dicens.
istud fuit dictum sibi per Nathan, qui denuntiavit sibi domum edificandam non per ipsum, sed per eius filium.
marg.|
.12.
Non poteris edificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me.
Dicunt Hebrei, quod hoc intelligitur principaliter de sanguine Une et aliorum cum eo occisorum ad mandatum David nequissimum, ut habetur. 2Rg. 11. et de sanguine sacerdotum effuso occasione David, ut habetur. 1Rg.. 22. et de sanguine etiam multorum iustorum et innocentum, qui fuerunt inter alios Gentiles malos, quos David pluries debellavit, et ideo ex hoc ineptus fuit ad edificandum domum.
marg.|
.13.
Filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus.
Istud fuit expositum. 2Rg. 7. Sequitur postea.
prol.|
{1109}
Numérotation du verset
1Par. 22,ad litteram
marg.|
.1.
Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia que precepit dominus.
Ex hoc enim, quod aliquis ponit diligentiam ad obediendum Deo, efficitur dignus de congruo, ut Deus dirigat eum in agendis.
marg.|
.2.
Ecce ego in paupertate mea.
quia omnis creatura ad Deum comparata indigens est et pauper. Hoc tamen exponunt {1110}Hebrei ad litteram de David, qui fuit pauper respectu Salomonis : tum quia venit pauper ad regnum : tum quia oportuit eum multa expendere in bellis frequentibus.
marg.|
.3.
Habes quoque.
de conversis ad Iudaismum, ut predictum est, cum his tamen fecit Salomon venire multos alios de Tyro et Sidone, ut habetur 3Rg. et infra 2. lib. 2 capitulo
marg.|
.4.
Precepit quoque.
quia opus erat valde sumptuosum, et ad bonum totius populi ordinatum. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset
1Par. 22,moraliter
marg.|
marg.| {1107}
.1.
Dixitque David ; Hec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum.
{1108}In hoc capitulo agitur de preparatione quam fecit David ad domus Dei edificationem, que significat allegorice militantis {1109}ecclesie constructionem. Quantum autem ad materiam huius preparationis sex ponuntur, scilicet aurum, argentum es, ferrum, ligna cedrina, et lapides, et per ista significantur fideles in diversis statibus, ex quibus ecclesia militans est constructa. Per autum enim significantur ecclesie rectores, qui sicut aurum alia precellit metalla, sic debent esse populatibus meliores.
marg.|
Gregorius. Tantum transcendere debet actionem populi actio presulis, quantum distat a grege vita pastoris. per argentum autem intelliguntur sacre scripture doctores et predicatores, qui tanquam argentum debent esse vita mundi et eloquentia sonori. Per es vero quod est solidum et sonorum, intelliguntur simplices clerici et religiosi, qui debent esse in {1110}fide solidi, et in divinis laudibus sonori. Per ferrum vero principes et milites designantur, nam per ferrum ab eis ecclesia defensatur. Per ligna vero cedrina, que sunt alta, significantur contemplativi. Per lapides autem, qui sustentant alia significantur activi. Nam eorum laboribus alie partes ecclesie sustentantur.
Numérotation du verset
1Par. 22,moraliter
marg.|
.3.
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios,
etc. Artifices vero constructionis ecclesie sunt tres persone, pater et filius et Spiritus Sanctus, quorum opera sunt indivisa, et quoniam sapientie eorum non est numerus, ideo subditur :
marg.|
†
Ad faciendum opus prudentissimos, in auro et argento,
etc. id est ad dandum perfectionem debitam prelatis et doctoribus et aliis statibus ecclesie predictis. Cetera vero sunt exposita mystice 2Rg.. 7.a.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_22)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_22)
Notes :