Capitulum 23
Numérotation du verset
1Par. 23,1
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
Numérotation du verset
1Par. 23,2
Et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque levitas.
Numérotation du verset
1Par. 23,3
Numeratique sunt levite a viginti1 annis et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 viginti] triginta
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,4
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia prepositorum autem et iudicum sex millia.
Numérotation du verset
1Par. 23,5
Porro quatuor millia ianitores
et totidem psaltes2 canentes Domino in organis que fecerat ad canendum.
2 psaltes] psalte
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,6
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari.
Numérotation du verset
1Par. 23,7
Filii3 Gerson : et4 Leedan et Semei.
3 filii]
om. Weber
|
4 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 23,8
Filii Leedan princeps : Ieiel, et Zethan5, et Ioel, tres.
5 Zethan] Zetham
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,9
Filii Semei : Salomith et Oziel6 et Aran. Tres isti principes familiarum Leedan.
6 Oziel
Weber
] Ozziel
Rusch
(hapax)
Numérotation du verset
1Par. 23,10
Porro filii Semei : Ieeth et Sisa et Iaus et Baria. Isti filii Semei quatuor.
Numérotation du verset
1Par. 23,11
Erat autem Ieeth prior, Sisa secundus. Porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Numérotation du verset
1Par. 23,12
Filii Caath : Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quatuor.
Numérotation du verset
1Par. 23,13
Filii Amram : Aaron
et Moyses. Separatusque est Aaron
ut ministraret
in sancta7 sanctorum
7 sancta] sancto
Weber
ipse et filii eius
in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,
ac benediceret nomini eius in sempiternum8.
8 sempiternum] perpetuum
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,14
Moysi quoque
hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
Numérotation du verset
1Par. 23,15
Filii Moysi : Gersan9 et Eliezer.
9 Gersan]
sic Rusch
, Gersom
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,16
Filii Gersan10 Subuel primus.
10 Gersan]
sic Rusch
, Gersom
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,17
Fuerunt autem filii Eliezer : Roobia primus, et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Roobia multiplicati sunt nimis.
Numérotation du verset
1Par. 23,18
Filii Isaar, Salomith11 primus.
11 Salomith] Salumith
Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,19
Filii Hebron : Ieriau12 primus, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iecmaam quartus.
12 Ieriau
Weber
] Ierian
cacogr. Rusch
, Ieriahu ΩM, Ietrahu ΩS,
Numérotation du verset
1Par. 23,20
Filii Oziel : Micha primus, Iesia secundus.
Numérotation du verset
1Par. 23,21
Filii Merari : Mooli et Musi. Filii Mooli : Eleazar et Cis.
Numérotation du verset
1Par. 23,22
Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias. Acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Numérotation du verset
1Par. 23,23
Filii Musi : Mooli et Eder et Ierimuth13
a tres.
0
Revera : Ierimoth ; cf. 1Par. 24, 30.
13 Ierimuth
Rusch Weber
] Ierimoth
Edmaior.
(EΘP), Ierimith ΩS
Numérotation du verset
1Par. 23,24
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
Numérotation du verset
1Par. 23,25
Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo et habitationem Hierusalem usque in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 23,26
Nec erit officii levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
Numérotation du verset
1Par. 23,27
iuxta precepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
Numérotation du verset
1Par. 23,28
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis,
et in exedris,
et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
Numérotation du verset
1Par. 23,29
Sacerdotes autem super panes propositionis et ad simile sacrificium, et ad lagana, et azyma et sartaginem et ad ferventem similam, et ad torrendum14, et super omne pondus atque mensuram.
14 et ad torrendum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 23,30
Levite vero
ut stent mane ad confitendum et canendum Domino.
Similiterque ad vesperam,
Numérotation du verset
1Par. 23,31
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis, et calendis, et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et cerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
Numérotation du verset
1Par. 23,32
Et custodiant observationes tabernaculi federis et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
Capitulum 23
Numérotation du verset
1Par. 23,ad litteram
marg.|
marg.| {1111}
Igitur David.
Postquam descripta est ipsius. David devotio circa templi edificationem, hic consequenter ostenditur eius devotio circa divini cultus ampliationem et ordinationem. et primo ordinantur Levite in Dei ministerium. Secundo Principes et populus in Regis, et Dei obsequium. c. 27. Circa primum primo ponitur summa Levitarum et officia eorum in generali. Secundo magis in speciali ca. 24. Prima in duas, quia primo ponuntur officia Levitarum in generali. secundo assignatur ratio dicti, ibi : Dixit enim David. Prima adhuc in duas, quia primo in generali ponuntur numerus et officia Levitarum. secundo distinctio familiarum, ibi :
Et distribuit.
Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Igitur David.
De qua constitutione habetur 3Rg. 1.
marg.|
.2.
Et congregavit.
Ut ordinaret cultum divinum, et istud fecit David ultimo anno vite sue, ut habetur infra. 16 capitulo in fine. Hebrei dicunt, quod hoc fecit a principio regni sui. Dicendum quod a principio regni sui fecit hoc in parte, quia adducta arca in civitatem David statuit ibi fieri cultum Dei iugiter, ut dictum est sup. 16. sed in fine vite sue perfectius.
marg.|
.3.
Numeratique.
Quia ex tunc poterant aliqua officia facere in ministerio templi.
marg.|
.4.
Et supra
Quod exponunt aliqui usque ad quinquagesimum annum, et non ultra. Sed hoc non videtur verum : quia licet in quinquagesimo anno cessarent in templo ministrare quantum ad officia laboriosa, tamen tunc fiebant custodes vasorum sacrorum et thesaurorum, ut habetur Nu. 8. Hic autem ordinat David non solum de Levitis in sacrificiis ministrantibus, sed etiam de sacristis, et thesaurorum custodibus, ut habetur infra.
marg.|
.5.
Ex his electi.
Id est ad ministrandum sacerdotibus in casibus necessariis, ut habetur infra 29. In excoriatione animalium et lotione hostiarum, et in multis aliis officiis circa talia requisitis.
marg.|
.6.
Vigintiquatuor.
Propter hoc apposita est adhuc maior summa {1112}propter multitudinem, et pondus ministeriorum.
marg.|
.7.
Prepositorum,
etc. Secundum aliquos prepositi hic nominantur custodes vasorum et thesaurorum. iudices autem illi qui docebant populum. Secundum alios vero iidem sunt prepositi et iudices, s. populi doctores. unde in veteri Testamento doctores vocabantur preceptores. et secundum illud dictum dicendum esset consequenter, quod cum ianitoribus intelliguntur custodes vasorum, et thesaurorum, eo quod servabant claves ostiorum illorum locorum, in quibus talia reponebantur, cum dicitur.
marg.|
.8.
Porro quatuor.
Quorum aliqui custodiebant ostia exteriora, aliqui autem ostia domorum, in quibus thesauri, vestes sacre, et vasa erant reposita.
marg.|
.9.
Et totidem.
Id est cantores, qui erant quatuor millia.
marg.|
.10.
Et distribuit.
Hic consequenter ponitur distinctio familiarum : quia in tribu Levi erant plures familie, et distinguuntur secundum tres filios Levi, scilicet Gerson, Caath, et Merari et incipit hec distinctio a filiis Gerson, cum dicitur.
marg.|
.11.
Et Gerson.
Supple filii fuerunt.
marg.|
.12.
Leedan.
Iste Leedan videtur esse idem cum illo qui supra 8. cap. vocatur Lobeni, ita quod in domo Gerson fuerunt due familie, Lobenitica et Semeitica : et quelibet istarum hic dividitur in plures. Prima in sex cum dicitur : Filii Leedan, etc. et sequitur :
marg.|
.13.
Filii Semei.
Iste Semei fuit filius Leedan, et fuit principalior aliis filiis Leedan, propter quod ab eo denominantur tres familie. Consequenter dividitur secunda familia, scilicet Semeitica in tres cum dicitur.
marg.|
.14.
Porro.
Iste Semei fuit frater Leedan, et licet habuerit quatuor filios, tamen habuit tantum tres familias, quia duo filii in una familia iverunt ordinati, quia paucos filios habebant, ut dicitur in littera.
Numérotation du verset
1Par. 23,ad litteram
marg.|
marg.| {1113}
.1.
Filii Caath.
Hic consequenter describuntur familie Caath usque ad Aaron et Moysen. de quorum familiis agitur consequenter, et primo quantum ad Aaron, cum dicitur.
marg.|
.2.
Separatusque est.
Fuerunt enim deputati a Deo ad sacerdotium. Et ideo habuerunt nomen speciale ultra alios Caathitas, et vocati sunt Aromite, ut dictum fuit sup. 6. Consequenter agitur de familiis descendentibus a Moyse, cum dicitur.
marg.|
.3.
Mosi quoque.
et vocatur homo Dei, quia Deus cum eo familiariter loquebatur : sicut homo ad amicum suum, ut habetur Ex. 35.
marg.|
.4.
Filii Merari.
Hic consequenter describuntur familie ipsius Merari, et patet litterausque ibi :
marg.|
.5.
Acceperuntque eas
id est cognati germani, quia Cis et Eleazar fuerunt fratres.
marg.|
.6.
Hi filii Levi.
Quedam epilogatio est respectu precedentium.
marg.|
.7.
Dixit enim David.
Hic consequenter redditur ratio cuiusdam dicti, quia dictum est circa principium huius cap. quod David distinxit Levitas secundum diversa officia, s. sacerdotum, doctorum, cantorum, ianitorum, et sacristarum, et huius ratio hic assignatur a David, quia ex quo arca habuit stabilem mansionem, ita quod non debebat ultra portari de loco ad locum, quod fuit edificato templo, de quo hic agitur Levite fuerunt expediti de multis et magnis oneribus, que erant in deportatione tabernaculi, et vasorum, et aliorum pertinentium ad cultum ministerii. Et ideo divinis laudibus et sacrificiis et similibus debebant esse magis intenti, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.8.
Requiem dedit dominus,
etc. id est de proximo dabit complete, quia per spiritum sciebat templum cito complendum, et patet littera paucis exceptis.
marg.|
.9.
Et in exedris
id est cameris.
marg.|
.10.
Et in loco purificationis.
{1114}id est in atrio ubi erant lavatoria ad purificationem sacerdotum, et ablutionem sacrificiorum.
marg.|
.11.
Sacerdotes autem super panes.
de
quibus
dictum fuit Ex. 25.
marg.|
.12.
Et ad simile
id est farine triticee purgatissime, que aliquando offerebatur in sacrificium per sacerdotes.
marg.|
.13.
Et ad lagana.
pasta erat cocta in aqua.
marg.|
.14.
Et azyma
id est azymos panes.
marg.|
.15.
Et sartaginem
id est panes in sartagine frixos.
marg.|
.16.
Et ad torrendum
scilicet spicas novas, que torrebantur, et grana per confricationem excutiebantur, ex quibus sacrificium offerebatur : et de istis omnibus dictum fuit plenius Levit. 2.
marg.|
.17.
Super omne.
quia de materia arida de qua fiebant sacrificia, accipiebatur ad pondus secundum diversitatem sacrificiorum, et oblationum, et de materia liquidorum accipiebatur ad mensuram : et omnia ista pertinebant ad officium sacerdotum. Consequenter distinguuntur officia Levitarum, cum dicitur.
marg.|
.18.
Levite vero
id est quando offerebatur iuge sacrificium matutinum in ortu solis.
marg.|
.19.
Similiterque
id est quando offerebatur iuge sacrificium ante solis occasum.
marg.|
.20.
Tam in oblatione.
Dicuntur autem holocausta sacrificia totaliter incensa.
marg.|
.21.
Quam in sabbathis.
que celebrantur in memoriam beneficii creationis.
marg.|
.22.
Et calendis
id est neomeniis, a neos quod est novum, quia in noviluniis fiebant hec festa in memoriam beneficii gubernationis mundi, que quidem gubernatio consistit in motione stellarum et operatione sua. mutatio autem in istis inferioribus elementaribus multum sequitur motum lune, propter quod in noviluniis fiebant ista festa.
marg.|
.23.
Et solennitatibus
etc scilicet pasche, pentecostes tubarum, expiationis, tabernaculorum, de quibus dictum fuit plenius Levi. 33.
marg.|
.24.
Ut ministrent in domo
etc. ipsis sacerdotibus de stirpe Aaron descendentibus.
Numérotation du verset
1Par. 23,moraliter
marg.|
marg.| {1111}
.1.
Igitur David senex.
David considerans, quod Levite non habebant ultra laborare in deportando tabernaculum, et eius vasa de loco ad locum, voluit et bene eos aliter occupare circa divinum obsequium serviendo per vices suas in Ierusalem, que erat electa divinitus ad Dei cultum, ut habetur in hoc capit. post eius {1112}medium. Et sic in hoc ca. distinguuntur officia Levitatum, in generali tamen. Et primo ponuntur officia ministrorum domus Domini cum dicitur : Ex his electi sunt et distributi sunt in ministerium domus
Domini
. Secundo prepositorum et iudicum, ibi : Prepositorum autem. Tertio ianitorum, ibi : Porro, etc. Quarto cantorum, ibi : Et totidem psaltes. Quinto sacerdotum, ibi :
Numérotation du verset
1Par. 23,moraliter
marg.|
marg.| {
1113
}
.11.
Sacerdotes autem,
etc. versus finem huius cap. Et quoniam sicut dicit Apost. 1Cor. 10 capitulo Omnia
in figura
contingebant
illis. ideo per officia dicta figurata fuerunt officia ministrorum ecclesie Christi. Igitur per sacerdotes, qui sicut dictum est, erant super panes propositionis, significati fuerunt sacerdotes nove legis, ad quorum officium spectat consecrare panem in Christi corpus in sacramento altaris. Per ministros vero domus Domini figurati fuerunt illi ad quorum officium spectat ministrare sacerdotibus in celebratione dicti sacramenti scilicet diaconi, quibus committitur dispensatio sanguinis consecrati, et subdiaconi, quorum officium est in vasis sacris dicti sacramenti materiam preparare. Similiter acolythi, qui dictam {1114}materiam preparant non tamen vasis sacris : propter quod dum ordinantur traduntur eis urceoli vel ampulle. Per iudices et prepositos, qui fuerunt eadem persone, sicut dixi plenius in expositione litterali, figurati fuerunt exorciste, quorum officium est expellere demones de energumenis, sicut ad iudices pertinebat malos expellere seu reprimere, qui sunt membra demonis. Per ianitores autem, qui Gentiles aut Iudeos immundos arcebant ab ingressu templi, figurati fuerunt ostiarii : ad quorum spectat officium infideles et etiam fideles excommunicatos tamen ab ingressu ecclesie cercere. Per cantores vero figurati fuerunt lectores. Et sic patet qualiter officia ministrorum veteris testamenti figurabant officia ministrorum novi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_23)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_23)
Notes :