Capitulum 24
Numérotation du verset
1Par. 24,1
Porro filiis Aaron he partitiones erunt. Filii Aaron : Nadab et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numérotation du verset
1Par. 24,2
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis. Sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
Numérotation du verset
1Par. 24,3
Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari1 et Abimelech2 de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium.
1 Eleazari] Eleazar
Weber
|
2 Abimelech
Rusch Edmaior.
(nonnullii codd.)] Ahimelech
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 24,4
Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Numérotation du verset
1Par. 24,5
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus. Erant enim principes sanctuarii et principes Dei
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Numérotation du verset
1Par. 24,6
Descripsit3 eos Semeias filius Nathanael scriba levites coram rege, et principibus, et Sadoc sacerdote, et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum que ceteris preerat Eleazar et alteram domum que sub se habebat ceteros Ithamar.
3 Descripsit] Descripsitque
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,7
Exivit autem sors. Prima Ioarib4, secunda Iedeie,
4 Ioarib] Ioiarib
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,8
Tertia Harim5, quarta Seorim
5 Harim] Arim
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,9
quinta Melchia, sexta Maimna6,
6 Maimna] Maiman
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,10
septima Accos, octava Abia,
Numérotation du verset
1Par. 24,11
nona Iesu, decima Sechenia,
Numérotation du verset
1Par. 24,12
undecima Eliasib, duodecima Iacim,
Numérotation du verset
1Par. 24,13
tertia decima Hoppha7, quarta decima Isbaal,
7 Hoppha] Oppa
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,14
quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
Numérotation du verset
1Par. 24,15
septima decima Ezir, octava decima Aphses8,
8 Aphses] Hapses
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,16
nona decima Apheceia9, vicesima Ezechiel10,
9 Apheceia] Phetheia
Weber
|
10 Ezechiel] Iezecel
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 24,17
vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
Numérotation du verset
1Par. 24,18
vicesima tertia Dilaiau11, vicesima quarta Maziau12.
11 Dilaiau] Dalaiau
Weber
|
12 Maziau] Mazziau
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 24,19
He vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Dei13, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut precepit Dominus Deus Israel.
13 Dei] Domini
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,20
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subuel14 et filiis Subuel Iedeia.
14 Subu(h)el] Subahel
hic et infra Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,21
De filiis quoque Roobie princeps Iesias.
Numérotation du verset
1Par. 24,22
Isaarias15 vero Salemoth. Filiusque Salemoth Ianadiath16.
15 Isaarias] Isaaris
Weber
|
16 Ianadiath] Iaath
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 24,23
Filiusque eius : Ieriau17, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iechmoam18 quartus.
17 Ieriau Φ ΩJ
Clementina
] Ieriahu
Rusch Weber
, + primus ΩS
Clementina
|
18 Iec(h)moam Φ etc.
Rusch
(Iethmoam) ΩM] Iechmoan ΩS,
,
Iecmaan Λ L ΩJ
Clementina ,
Iecmaam
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 24,24
filius Oziel : Micha. Filius Micha : Samir.
Numérotation du verset
1Par. 24,25
Frater Micha : Iesia. Filiusque Iesie : Zacharias.
Numérotation du verset
1Par. 24,26
filii Merari : Mooli et Musi. filius Oziau19 : Bennon20.
19 Oziau] Ioziau
Weber
|
20 Bennon] Benno
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 24,27
Filius quoque Merari : Oziau et Soem et Zachur et Hebri21.
21 Hebri] Bebri
Rusch
Numérotation du verset
1Par. 24,28
Porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos22.
22 liberos] libros
Rusch cum Edmaior.
( Λ L)
Numérotation du verset
1Par. 24,29
Filius vero Cis : Hieramiel23.
23 Hierami(h)el] Ierahemel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 24,30
Filii Musi : Mooli, Eder et Ierimoth24
a. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
0 Cf. 1Par. 23, 23.
24 Ierimoth
Edmaior.
(ΘΦ
etc.
)
Rusch
] -rimuth Ω etc.
Numérotation du verset
1Par. 24,31
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Achimelech et principibus familiarum, sacerdotalium, et leviticarum tam maiores quam minores. Omnes sors equaliter dividebat.
Capitulum 24
Numérotation du verset
1Par. 24,ad litteram
marg.|
marg.| {1115}
.1.
Porro filiis Aaron, he partitiones
etc. Hic consequenter distinguuntur officia Levitarum magis in speciali, et primo quantum ad sacerdotes et doctores. secundo quantum ad cantores. cap. 21. tertio quantum ad sacristas et ianitores. ca. 26. Prima in duas, quia primo agitur de sacerdotibus secundo de doctoribus, ibi : Porro filiorum Levi. Circa primum sciendum quod Aaron, et filiis eius datum fuit sacerdotium a Deo, ut habetur Ex. 28. ita quod Aaron erat summus sacerdos, et filii eius sacerdotes sub eo scilicet Eleazar et Ithamar, ita quod summum sacerdotium datum fuit Eleazar et filiis eius, sed tempore Eli translatum fuit summum sacerdotium ad domum Ithamar, de qua erat Eli, ut dictum fuit 1Rg. 2. postea vero tempore Salomonis reductum fuit summum sacerdotum ad domum Eleazar, quia Salomon abiecto Abiathar de summo sacerdotio instituit Sadoc summum sacerdotem, qui erat de domo Eleazar, ut dictum fuit 3Rg. 2. David ergo ante mortem suam volens ordinare sacerdotum officium, fecit recenseri principales de utraque domo, et invenit plures de domo Eleazar quam de domo Ithamar, et sic constituit vigintiquatuor sacerdotes, qui officiarent templum per hebdomadas sibi succedentes. 16. de domo Eleazar et 8. de domo Ithamar, et cum hoc fecit duas domos principales : unum super filios Eleazar, et aliam super filios Ithamar. Quod patet ex hoc, quod Sadoc, qui erat principalis inter filios Eleazar, et Abimelech inter filios Ithamar, {1116}non nominantur inter illos, qui fuerunt instituti ad officiandum per hebdomadas, seu vices, quia erant principales in duabus domibus presidentibus 24. hebdomadariis predictis. Sadoc tamen et sui successores, qui erant de Eleazar habuerunt summum sacerdotium, ad quos spectabat ingredi sanctumsanctorum in die expiationis, scilicet decima die 7. mensis. Sacerdotes autem alii, qui erant hebdomadarii per vices, intrabant quotidie partem templi, que dicebatur sancta ad cremandum thymiama super altare incensi ; et in hoc consistebat consummatio sacrificii, ut dicit Apost. ad Hbr. 9. quilibet autem sacerdos hebdomadarius habebat plures sacerdotes sub se in hebdomada sua. Quod autem dicunt aliqui, quod ille erat summus sacerdos per totum annum in cuius hebdomada cadebat expiationis festum, patet falsum, quia a tempore David, qui ordinavit illas vices sacerdotum, quolibet anno fuisset mutatum summum sacerdotium quod non legitur in testamento veteri esse factum, sed mortuo patre succedebat ei filius in summo sacerdotio. Ex his que dicta sunt patet littera paucis exceptis.
marg.|
.2.
Divisit utrasque
etc. Quando autem, et qualiter illicitum, et licitum sit uti sortibus, dictum fuit diffuse Nm. 34.
marg.|
.3.
Descripsitque eos Semeias
etc. ad memoriam in futurum, que esset prima in ministrando, et que secunda, et sic consequenter ne in posterum de hoc surgeret aliqua contentio.
marg.|
.4.
Octava Abia, nona Iesua,
etc. De ista sorte fuit Zacharias pater Io. Baptiste, ut habetur Luca 1.
Numérotation du verset
1Par. 24,ad litteram
marg.|
marg.| {
1117
}
.1.
Sub manu
id est sub summo sacerdote ab Aaron descendente, qui vocatur hic Aaron, eo quod personam ipsius representabat.
marg.|
.2.
Porro filiorum.
Hic consequenter agitur de doctoribus seu iudicibus magis in speciali.
marg.|
.3.
De filiis quoque.
Isti videntur fuisse de filiis Mosi, quia Aaron et Moyses fuerunt filii Amram.
marg.|
.4.
Filii Merari.
Hic doctores fuerunt de tribu Levi descendentes per Merari.
marg.|
.5.
Miseruntque.
hoc est dictum, quod sicut filii Aaron erant ordinati in officio sacerdotum per sortes, ut predictum est, ita etiam isti in officio doctorum. Item quia in equali numero, sicut enim fuerunt instituti vigintiquatuor sacerdotes hebdomadarii, plures alios sub se habentes, sic fuerunt instituti vigintiquatuor principales doctores, qui hic nominantur, s. Subael, Iebedeia, Iesias, Isaari, Salemoth, Iahath, Ieriau, Amarias, Iahazel, Iecmaam, Micha, Samir, Iesia, Zacharias : et isti fuerunt de filiis Amram, Benno, Oziau Soam, Zachur, Hebri, {1118}Eleazar, Ierameel, Moholi, Eder, Ierimoth, isti fuerunt de filiis Merari. Alii autem quorum nomina hic interponuntur, fuerunt fratres istorum vel patres immediati vel mediati, et sic interponuntur, non tanquam principales doctores, sed sicut eis attinentes. Sciendum etiam ; quod ista nomina in pluribus locis aliter sonant in hebreo, quam hic exprimantur in Latino.
marg.|
.6.
Tam maiores.
quia ille super quem cadebat sors prima, erat primus, et sic de aliis consequenter, sive essent iuniores in etate, sive antiquiores, sive maioris reputationis, sive minoris. Credibile tamen est, quod divina ordinatione prescia futurorum sors prima cecidit super magis aptum de futuro ad illud officium, et sic consequenter de aliis ordinate sicut dictum fuit Nm. 26. quod in divisione terre per sortes ordinatione divina sortes sic cadebant, quod portio maior terre proveniebat tribui habenti maiorem multitudinem personarum, et minor habenti minorem, et sic de aliis proportionabiliter, secundum quod dicitur Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
Numérotation du verset
1Par. 24,moraliter
marg.|
marg.| {1115}
.1.
Porro filiis Aaron he partitiones erant. Filii Aaron Nadab, et Abiu, et Eleazar.
Hic ponitur ordinatio quantum ad officia sacerdotum in speciali, circa quos sic ordinavit, quod ex ipsis essent 24. principales, qui essent hobdomadarii per vices suas successive {1116}tamen sub summo sacerdote. Per istos autem 24. figurati fuerunt episcopi, qui sub summo pontifice sunt ecclesia ministri, sicut exprimitur Apoc. 4. per 24. seniores : ponitur tamen ibi numerus determinatus, pro indeterminato, sicut dixi plenius exponendo litteraliter passum illum.
Numérotation du verset
1Par. 24,moraliter
marg.|
marg.| {
1117
}
.1.
Porro filiorum.
Hic consequenter agitur de reliquis sacerdotibus, qui erant sub 24. hebdomadariis predictis, et per {1118}istos significati fuerunt sacerdotes curati, qui sunt sub episcopis, et secundum eorum dispositionem debent in sibi commissis ecclesiis ministrare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_24)
Notes :