Nicolaus de Lyra

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Par. 26,1 

Divisiones autem ianitorum de Choritis Mesellemia, filius Chore, de filiis Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 26,2 

Filii Mesellemie : Zacharias primogenitus,
Iadiel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
Numérotation du verset 1Par. 26,3 

Ahilam quintus, Ioannan sextus, Helioenai septimus.
Numérotation du verset 1Par. 26,4 

Filii autem Obededom :
Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Iohaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
Numérotation du verset 1Par. 26,5 

Ammiel sextus, Isachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Dominus.
Numérotation du verset 1Par. 26,6 

Semeie autem filio eius nati sunt filii prefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi.
Numérotation du verset 1Par. 26,7 

Filii ergo Semeie : Othin1, et Raphael, et Obediel, Zabad et2 fratres eius viri fortissimi, Heliu quoque et Samachias3.
1 Othin] Othni Weber |
2 et] om. Weber |
3 Samachias Weber ] Samathias Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 26,8 

Omnes hi de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
Numérotation du verset 1Par. 26,9 

Porro Mesellamie filii et fratres robustissimi decem et octo.
Numérotation du verset 1Par. 26,10 

De Osa4
4 Osa] Hosa Weber
autem id est de filiis Merari Semri princeps. Non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem,
Numérotation du verset 1Par. 26,11 

Helchias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii et fratres Osa
tredecim.
Numérotation du verset 1Par. 26,12 

Hi sunt divisi5 in ianitores,
5 sunt divisi] inv. Weber
ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,13 

Misse sunt autem sortes ex equo
et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
Numérotation du verset 1Par. 26,14 

Cecidit igitur sors orientalis Selemie. Porro Zacharie filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis.
Numérotation du verset 1Par. 26,15 

Obededom
vero et filiis eius ad austrum
in qua parte domus erat seniorum concilium.
Numérotation du verset 1Par. 26,16 

Sephphima6 et Osa7 ad occidentem iuxta portam
6 Sephphima] Sepphima Weber |
7 Osa] Chosa Ω, Hosa Rusch Weber |
que ducit ad viam ascensionis
custodia contra custodiam.
Numérotation du verset 1Par. 26,17 

Ad Orientem vero levite sex, et ad aquilonem quatuor per diem, atque ad Meridiem similiter in die quatuor,
et ubi erat concilium bini et bini.
Numérotation du verset 1Par. 26,18 

In cellulis quoque ianitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. Ad septentrionem vero et meridiem quaterni per dies singulos mutabantur. Et ad basilicam concilii ad occidentem bini habentes alios in via, binique per cellulas8.
8 Ad Septentrionem…per cellulas] om. Edmaior. et Weber cum apparatibus
Numérotation du verset 1Par. 26,19 

He sunt divisiones ianitorum filiorum Chore et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 26,20 

Porro Achias
erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum.
Numérotation du verset 1Par. 26,21 

Filii Ledan,
filii Gersonni.
De Ledan principes familiarum : Ledan, et Gersonni, Ieieli.
Numérotation du verset 1Par. 26,22 

Filii Ieieli : Zathan et Ioel frater eius super thesauros domus Domini
Numérotation du verset 1Par. 26,23 

Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis9.
9 Ozielitis] Ozielitibus Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,24 

Subuel10 autem filius Gerson filii Moysi, prepositus thesauris.
10 Subu(h)el Rusch ] Subahel Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,25 

Fratres quoque eius Eliezer,
cuius filius Raabia et huius filius Asaias11 et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri,
11 Asaias ΩS ΩM Rusch ] Isaias ΨD ΩJ Weber
sed et huius filius Selemith12.
12 Selemith] Semith Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 26,26 

ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum que sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
Numérotation du verset 1Par. 26,27 

de bellis et manubiis preliorum, que consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,28 

Hec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarvie, omnesque13 sanctificaverant14 ea per manum Selemith15 et fratrum eius.
13 omnesque] omnes qui Weber |
14 sanctificaverant] sanctificaverunt Weber |
15 Selemith] Salemith Weber |
Numérotation du verset 1Par. 26,29 

Isaaritis16 vero preerat Chonenias
16 Isaaritis] Saaritis Weber
et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et ad iudicandum eos.
Numérotation du verset 1Par. 26,30 

Porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti preerant Israeli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis.
Numérotation du verset 1Par. 26,31 

Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad,
Numérotation du verset 1Par. 26,32 

fratresque eius robustioris etatis duo millia septingenti principes familiarum
preposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis, et dimidie17 tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
17 dimidie] dimidio Weber

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Par. 26,ad litteram 
marg.| marg.| {1119} .1. Divisiones autem ianitorum, etc. Hic consequenter agitur de ordinatione ianitorum et sacristarum, et primo de ianitoribus, secundo de sacristis, seu custodibus, ibi : Porro Achias. Circa primum sciendum quod divisiones ianitorum seu ordines non accipiuntur secundum ordinem sacerdotum, sicut accepti sunt ordines doctorum et cantorum, ut dictum est superius, sed secundum ordines portarum. Erant autem {1120}in atrio templi, ubi erant isti portarii, quatuor introitus secundum quatuor partes orbis, s. porta Orientalis ex qua parte erat ingressus templi, et Occidentalis ex qua parte erat pars posterior templi, que dicebatur sanctumsanctorum, et porta Aquilonaris et Australis, que erant ex lateribus templi igitur secundum istas quatuor partes disposui sunt ianitores per sortes, videlicet, qui custodirent portam Orientalem, et qui Occidentalem, et qui Aquilonarem, et qui Australem, et quomodo. Ex his dictis patet littera paucis exceptis, que discurrentur.
prol.| {1121}
Numérotation du verset 1Par. 26,ad litteram 
marg.| .1. Quia benedixit illi dominus. Istud ponitur ad ostendendum rationem quare iste Obededom ita multiplicatus erat in prole, prout tangitur in textu, iste enim secundum doctores fuit ille Obededom, in cuius domo posita fuit arca Domini ut habetur 2Rg. 6. propter quod dominus benedixit Obededom, et omnem domum eius, ut dicitur ibidem, s. multiplicando eum in prole, maxime masculina, et in bonis spiritualibus, et temporalibus.
marg.| .2. Semchri princeps, etc. Quod exponitur uno modo sic, quod istud ponitur respondendo tacite questioni. Dicunt enim quod iste Semchri erat parui valoris, et ideo posset queri quare pater eius constituit eum principem in domo sua. Et respondetur hic, quod hoc fuit, eo quod non habuerat primogenitum. Sed istud non videtur valere, quia saltem iste Semchri fuit primogenitus eius, vel alius. Propter quod alio modo exponitur ad contrarium, videlicet quod iste Semchri fuit valentior aliis fratribus suis, propter quod pater fecit eum principem inter eos, quamvis non esset senior, sicut David fecit de Salomone, et plures alii reges, qui fecerunt sibi succedere in regno iuniores, et propter hoc dicitur hic.
marg.| .3. Non enim habuerat, etc. supple, qui esset alicuius valoris, seu reputationis, et talis modus loquendi bene invenitur alibi in Scriptura .
prol.| {1122}
marg.| .4. Misse sunt ergo sortes. sine acceptione domus, etatis, vel generis sicut dictum est de cantoribus c. precedente.
marg.| .5. Porro Zacharie filius, etc. Hoc dicitur ad reddendum rationem quare fuit positus principalis in porta Septentrionali, sicut pater suus in Orientali, quia non fuit sic de aliis portis, quod pater, et filius essent principales in duabus portis aliis.
marg.| .6. In qua parte domus, etc. Istud inducitur ad ostendendum, quod in illa parte requirebatur magna custodia, quia ibi tractabant senes, seu iudices ordinarii negotia communia, et determinabant dubia, et ideo sors illa cecidit super Obededom, qui erat homo valens, et potens, eo quod bene dixerat eum dominus, ut predictum est.
marg.| .7. Ad Orientem vero, etc. quia illa porta erat ante ingressum templi et ideo requirebatur ibi magna custodia.
marg.| .8. Et ubi erat concilium, etc. Ibi enim duplicabantur custodes, quia requirebatur maior custodia ratione predicta.
prol.| MYSTICE exponendo portas predictas secundum sensum allegoricum. Porta Orientalis signat Christi incarnationem, quia tunc visitavit nos Oriens ex alto. Occidentis eius passionem, quia tunc occidit sol iustitie, in cuius signum sol obscuratus fuit in meridie. Aquilonaris eius resurrectionem, quia tunc Christus rediit ab inferis tanquam ab Aquilone. {1123} de quo dicitur Ierem. 1. Ab Aquilone pandetur omne malum. Australis eius ascensionem, sicut in puncto Australi sol visibilis est in sua maiori altitudine, per ista enim quatuor Christi mysteria habemus introitum ad atrium ecclesie militantis, ut per hec postea accedamus ad templum ecclesie triumphantis.
prol.| Secundum vero sensum moralem porta Orientalis designat humane originis vilitatem. Porta Occidentalis mortis propinquitatem. Porta Aquilonaris infernalis supplicii gravitatem, quia ab Aquilone pandetur omne malum, ut supra dictum est. Australis vero celestis gaudii immensitatem, quia ibi sol iustitie lucet in sua virtute. Per considerationem enim istorum quatuor resilit homo a peccato, et incipit bonum operari, et sic per ista quasi per quatuor portas habet introitum ad atrium militantis ecclesie, per participationem meritorum, ut sic ulterius transeat ad atrium triumphantis ecclesie per adeptionem premiorum.
Numérotation du verset 1Par. 26,ad litteram 
marg.| .1. Porro Achias erat super thesauros domus Domini, etc. Hic consequenter agitur de ordinatione sacristarum, et prefectorum, et primo agitur de sacristis, secundo de prefectis, ibi : Isaaritis, sacriste autem dicebantur illi, qui custodiebant vasa divino cultui deputata, et sacerdotum ornamenta, et ea que erant in sacrificiis, et cultu divino necessaria, et aurum, et argentum, et similia, que ex devotione fuerant Domino consecrata, et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Que sanctificavit David rex, et principes familiarum, etc. Quando enim habebant victoriam solemnem, pretiosa que ibi reperiebantur in preda principes bellatorum offerebant, vel partem eorum consecrando divino cultui, ita quod non possent aliis usibus applicari, et hoc legitur esse factum a tempore Mosi, quando devictis Madianitis principes exercitus quicquid auri invenerunt in predam consecraverunt Domino, ut habetur Nu. 31. In fine
marg.| .3. Hec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul. Hoc non refertur ad ea. que fuerunt sanctificata, vel consecrata Domino per David, et bellatores suos, qui fuerunt post Saul, sed ad ea, que {1124}fuerunt sanctificata, et consecrata Domino, ex predis victoriarum quas habuerunt Saul, et principes eius.
marg.| .4. Et Ioab filius Sarvie. istud refertur ad tempus David, cuius militie princeps fuit Ioab.
marg.| .5. Isaaritis vero preerat Chonenias, etc. Hic consequenter agitur de prefectis in operibus exterioribus, et hoc est quod dicitur.
marg.| .6. Ad opera forinsecus super Israel, et ad docendum, etc. Aliqui enim de Levitis scientes legem fuerunt ordinati ad docendum populum in locis distantibus a Ierusalem, et ad determinandum dubia in quibus simplices dubitabant. Hebrei tamen aliter exponunt quod dicitur hic. ad opera forinsecus super Israel, etc. dicentes, quod isti Levite fuerunt ordinati ad hoc, quod cederentur ligna cedrina in Libano, et ad adducendum ea in Ierusalem, similiter ad abscindendos lapides de montibus pro reparatione eorum, que in templo, vel circa templum essent renovanda, vel de novo edificanda, et quantum ad hoc dicuntur doctores iudices, qui preerant operariis, et disponebant quid esset agendum, et puniebant transgressores mandatorum suorum.
marg.| .7. Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius, etc id est de Levitis descendentibus ab Hebron, de quo dictum est supra.
marg.| .8. Preerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, etc. ubi habitabant due tribus, et dimidia.
marg.| .9. In cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. erant enim ibi alique vinee, et agri Domino consecrati, quorum proventus cedebant in ministerium templi. Erant etiam ibi aliqui redditus, et proventus pro rege colligendi, et in utroque officio erant ibi instituti.
marg.| .10. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi, etc id est predicte numerationes, et distinctiones Levitarum facte fuerunt quadragesimo anno regni David, qui fuit ultimus annus, s. vite sue, istud autem hic exprimitur, quia numeri, et ordines bellatorum, qui ponuntur capitulo sequenti fuerunt a principio regni David. Quod patet ex hoc, quod Asael frater Ioab nominatur princeps in quarta turma, et tamen ipse fuit occisus circa principium regni David cum adhuc esset contentio inter domum David, et domum Saul de regno, ut habetur 2Rg. 2.
Numérotation du verset 1Par. 26,moraliter 
marg.| marg.| {1119} .1. Divisiones autem ianitorum. Istorum autem ordinatio et distinctio non accipitur secundum distinctiones hebdomadariorum seu principalium sacerdotum, sicut est dictum de distinctionibus cantorum, sed accipitur secundum distinctiones portarum, que fuerunt ad quatuor partes principales orbis, propter quod iste porte non fuerunt in templo in quo erat, nisi unus solus introitus scilicet in parte Orientali, sed fuerunt in muro atrii. Igitur  ALLEGORICE per portam Orientalem figuratum fuit baptismi sacramentum, eo quod est ianua aliorum sacramentorum, de qua porta dicitur Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Per Occidentalem vero {1120}portam significatur extrema unctio, que est sacramentum exeuntium de hoc mundo. Per Aquilonarem vero portam significatur penitentie sacramentum, qui respicit et deflet peccata commissa. Hiere. 1. Ab aquilone pandetur omne malum. Per portam autem Australem significatur sacramentum Eucharistie, quod est sacramentum amoris eo, quod ab austro procedit caloris fervor significans fervorem dilectionis. Igitur secundum portas istas possunt distingui ianitores. Portam enim Orientalem observant, qui gratiam baptismalem custodiunt. Occidentalem vero portam, qui unctionem extremam devote suscipiunt. Portam Aquilonarem, qui peccata commissa per penitentiam diluunt. Australem vero portam, qui frequenter et devote Eucharistiam recipiunt. {1121}
Numérotation du verset 1Par. 26,moraliter 
prol.| autem possunt distingui porte, ac etiam ianitores. Orientalis porta dici potest hominis ortus, Occidentalis autem eius obitus. Aquilonaris vero adversitatis tempus, Australis prosperitatis status. Portam igitur Orientalem custodiunt illi, qui vilitatem sue originis considerant, ut humilientur. Portam autem Occidentalem qui certitudinem mortis future, {1122}et incertitudinem hore iugiter meditantur, ne improvisi ad mortis iudicium evocentur. Bernardus: O homo, certum est, quod morieris, sed ubi, quando vel quomodo, incertum est, mors ubique te expectat, sed si sapiens fueris, ubique mortem expectabis. Portam autem Aquilonarem custodiunt, qui in adversis armis patientie continue se muniunt, ne per impatientiam frangantur. Portam autem Australem observant, qui semper soliciti sunt ne in prosperis per superbiam eleventur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_26)

Notes :