Capitulum 5
Numérotation du verset
1Par. 5,1
Filii quoque Ruben primogeniti Israel. Ipse quippe fuit primogenitus eius, sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph, filii Israel et non est ille reputatus in primogenitum.
Numérotation du verset
1Par. 5,2
Porro Iudas
qui erat fortissimus
inter fratres suos, de stirpe eius principes
germinati sunt. Primogenita autem reputata sunt Ioseph.
Numérotation du verset
1Par. 5,3
Filii ergo Ruben primogeniti Israel : Enoch et Phallu, Esrom, et Charmi.
Numérotation du verset
1Par. 5,4
Filii Ioel : Samaia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
Numérotation du verset
1Par. 5,5
Micha filius eius, Reehia1 filius eius, Baal filius eius,
1 Reehia] Reeia
Weber
Numérotation du verset
1Par. 5,6
Beera filius eius,
quem captivum duxit Theglathphalasar2 rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben.
2 Theglathphalasar]
scrips.
, Theglathphalaasar
Rusch
, Theglathphalnasar
Weber
cum textu greco
Numérotation du verset
1Par. 5,7
Fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas. Habuerunt principes Ieiel et Zachariam.
Numérotation du verset
1Par. 5,8
Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon.
Numérotation du verset
1Par. 5,9
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad.
Numérotation du verset
1Par. 5,10
In diebus autem Saul preliati sunt contra Agarenos3
3 Agarenos] Agareos
Weber
et interfecerunt illos. Habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga que respicit ad orientem Galaad.
Numérotation du verset
1Par. 5,11
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha.
Numérotation du verset
1Par. 5,12
Ioel in capite, et Saphan secundus, Ianai autem et Saphat in Basan.
Numérotation du verset
1Par. 5,13
Fratres vero eorum, secundum domos cognationum suarum : Michael et Mosollam et Sebe et Iori et Iacham4 et Zie et Heber septem.
4 Iacham]
scrips.
, Iachã
Rusch
, Iachan
Weber
Numérotation du verset
1Par. 5,14
Hi filii Abiail, filii Uri, filii Iara5,
5 Iara] Iaro
Weber
filii Galaad, filii Michael,filii Iesesi6, filii Ieddo,
6 Iesesi
Rusch Weber
] Iesei ΩS
filii Buz,
Numérotation du verset
1Par. 5,15
fratres quoque filii Abdiel filii Guni
princeps domus in familiis suis,
Numérotation du verset
1Par. 5,16
et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos eorum7.
7 eorum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 5,17
Omnes hi numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda et in diebus Ieroboam regis Israel.
Numérotation du verset
1Par. 5,18
Filii Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse, viri bellatores scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prelia quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
Numérotation du verset
1Par. 5,19
Dimicaverunt contra Agarenos. Iturei vero et Naphei et Nodab
Numérotation du verset
1Par. 5,20
prebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum preliarentur et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
Numérotation du verset
1Par. 5,21
Ceperuntque omnia que possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
Numérotation du verset
1Par. 5,22
Vulnerati autem multi corruerunt. Fuit enim bellum Domini,
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
Numérotation du verset
1Par. 5,23
Filii quoque dimidie tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque ad8 Baal Hermon et Sanir et montem Hermon. Ingens quippe numerus erat.
8 ad]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 5,24
Et hi fuerant9 principes domus cognationis eorum : Epher, Iesi10 et Heliel et11 Ezriel
9 fuerant] fuerunt
Weber
|
10 Iesi] et
praem. Weber
|
11 et]
om. Weber
|
et Ieremia et Odaia12
12 Odaia] Odoia
Clementina Weber
et Iediel viri fortissimi et potentens, et nominati duces in familiis suis.
Numérotation du verset
1Par. 5,25
Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terre quos abstulit Dominus coram eis,
Numérotation du verset
1Par. 5,26
et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum,
et spiritum Theglathphalasar regis Assur, et transtulit Ruben et Gad et dimidiam tribum13 Manasse et adduxit eos in Ale
13 dimidiam tribum] dimidium tribus
Weber
et Abor et Aara14 et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
14 Aara] Ara
Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
1Par. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {1043}
Filii quoque Ruben.
Hic consequenter describitur generatio Ruben. ubi primo solvitur tacita questio. secundo de scribitur dicta generatio, ibi : Filii quoque Rub. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Filii quoque Ruben.
Ex hoc quod Ruben dicitur hic primogenitus posset aliquis querere, quare Ruben non habuit duplicem portionem et principatum respectu fratrum suorum, quia hoc erat de ratione primogeniture : Ad hoc respondetur cum subditur :
marg.|
.2.
Sed cum violasset.
quia dormivit cum Bala uxore patris sui, nec latuit hoc ipsum Iacob secundum quod dicitur Ge. 35. Et ideo ius primogeniture quantum ad duplicem portionem transtulit Iacob ad ipsum Ioseph, quando duos eius filios scilicet Ephraim et Manasse adoptavit, ordinans quod quilibet eorum acciperet portionem hereditatis, sicut et filii Iacob naturales, ut habetur Gn. 48. principatum autem transtulit ad tribum Iuda, Gn. 49.b. dicens : Iuda te laudabunt fratres tui, etc. Et subditur ibidem : Non auferetur
sceptrum
de Iuda, et dux de
femore
eius etc. et secundum hoc patet littera ista, cum dicitur.
marg.|
.3.
Data sunt primogenita
scilicet quantum ad duplicem portionem.
marg.|
.4.
Filii ergo Ruben.
Hic consequenter describitur generatio Ruben. et primo describitur generatio Rubenitarum. secundo fortitudo eorum, ibi : In diebus autem Saul. Circa primum legatur littera ut iacet usque ibi :
marg.|
.5.
Beera filius eius.
Dicunt aliqui quod iste fuit Beeri pater Osee prophete ut habetur in principio prophetie sue.
marg.|
.6.
Quem captivum.
qui in diebus Phacee regis Israel cepit plures civitates de terra Israel, et habitatores saltem principaliores transtulit in terram Assyriorum, ut habetur 4Rg. 15. Et ideo iste inter alios tunc fuit ductus : quia fuit de maioribus unde subditur :
prol.|
{1044}
marg.|
.7.
Et fuit princeps.
et ex hoc videtur quod Osee filius eius fuit nobilis. Sequitur :
marg.|
.8.
Usque ad Nebo.
Mons est trans Iordanem, in quo fuit mortuus Moyses.
marg.|
.9.
Multum quippe iumentorum.
Filii enim Ruben habebant pecora multa, propter quod petiverunt terram illam sibi assignari, quia erat apta animalibus nutriendis, ut habetur Nm. 32.
marg.|
.10. In
diebus.
Hic consequenter describitur fortitudo Rubenitarum, et occasione eorum fit mentio de tribu Gad et dimidia tribu Manasse, qui iuverunt Rubenitas in prelio. Dicit ergo : In diebus
autem
. qui fuit primus rex in Israel per electionem divinam : quia Abimelech qui ante regnaverat, ut habetur Iud. 9. fuit per usurpationem.
marg.|
.11.
Preliati sunt contra.
Isti fuerunt filii Cethure, quia Cethura et Agar fuit eadem mulier, ut dicunt Hebrei, prout dictum fuit diffusius Ge. 25. et isti dicuntur hic Agareni, qui descenderunt de Agar non per Ismael, sed per alios eius filios, ut videbitur infra.
marg.|
.12.
Habitaveruntque.
quia Agareni non habitabant in domibus sed in tabernaculis.
marg.|
.13.
Filii vero Gad.
Hic consequenter agitur de generationibus Gad ratione predicta, et legatur littera ut iacet, usque ibi :
marg.|
.14.
Omnes hi numerati.
Dicunt aliqui quod non fuit una numeratio, sed duplex, quia isti reges non fuerunt contemporanei. Potest autem etiam dici quod fuit eadem numeratio : quia licet Ieroboam filius Nabath rex Israel de quo habetur. 3Rg. 12. regnaverit longe ante Ioathan, tamen alius Ieroboam rex Israel, de quo habetur 4. Re. 15. fuit contemporaneus ipsi Ioathan : quia anno. 27. istius Ieroboam regnavit Ozias, qui etiam dictus est Azarias in Iuda, et sic regnavit 15. annis cum Ieroboam qui regnavit 41. an. ut habetur. 4Rg. 14. Ozias autem fuit percussus lepra, et ex tunc Ioathan cepit regnare vivente patre, quia gubernavit populum et palatium : et sic potuit regnare tempore huius Ieroboam.
Numérotation du verset
1Par. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {1045}
.1.
Filii Ruben et Gad.
Hic consequenter revertitur ad ostendendum qualiter filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse debellaverunt Agarenos : quia erant viri fortes et in armis exercitati, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.2.
Viri bellatores.
et quia in hoc bello habuerunt auxilium Dei, ut patebit infra.
marg.|
.3.
Iturei vero et Naphis.
Dicunt aliqui expositores nostri, quod isti fuerunt de filiis Israel, et propter hoc adiuverunt filios Ruben in hoc bello contra Agarenos. Hebrei autem dicunt et melius ut videtur, quod isti descenderunt de Agar per Ismaelem, quia Gene. 25. Inter filios Ismaelis ponit Itur. a quo dicti sunt Iturei, et Naphis, a quo Naphei, et ideo iuverunt Agarenos qui de eadem matre descenderant, per alium tamen filium vel per alios quam per Ismaelem, sicut dictum est. supra Aliqui tamen dicunt quod isti Agareni descenderunt de Agar per Ismaelem, et per Cedar filium eius, et retinuerunt sibi nomen ab Agar matre Ismaelis. Iturei autem et Naphei denominati sunt a filiis Ismaelis, ut dictum est : et propter hoc prebuerunt auxilium Agarenis tanquam sibi propinquis, et debellati fuerunt cum eis a filiis Ruben. unde subditur : Traditique sunt in. cuius causa principalis subditur :
prol.|
{1046}
marg.|
.4.
Quia Deum invocaverunt cum preliarentur
etc. quasi d<icat> licet filii Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse essent viri fortes et docti ad prelium, tamen non vicerunt principaliter virtute propria, sed divina.
marg.|
.5.
Filii quoque.
Hic consequenter occasione predicta describit aliquas generationes Manasse, cum subditur : Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum Epher, et Iesi, etc. Consequenter ponitur causa captivationis eorum, cum dicitur.
marg.|
.6.
Reliquerunt autem Deum.
Tempore Manahen et Phacee filii Romelie.
marg.|
.7. Et fornicati sunt post Deo s populorum. per idololatriam.
marg.|
.8.
Quos abstulit dominus coram eis
id est coram filiis Israel, quasi diceret dii populorum habitantium in terra promissionis ante filios Israel non potuerunt eos salvare, sed abstulit eos dominus coram filiis Israel, ideo iustum fuit quod filii Israel conversi ad cultum illorum Deo rum de terra illa eiicerentur. ideo subditur :
marg.|
.9.
Et suscitavit Deus Israel
id est voluntatem impugnandi filios Israel.
marg.|
.10.
Phul regis.
de quo habetur. 4Rg. 15.
marg.|
.11.
Et spiritum Theglathphalnasar.
de quo habetur ibidem.
marg.|
.12.
Et transtulit Ruben.
eiiciendo de terra sua.
marg.|
.13.
Et adduxit.
loca talia Assyrie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_5)
Notes :