Capitulum 7
Numérotation du verset
1Par. 7,1
Porro filii Isachar : Thola, et Phua, Iasub, et Samaron,
quatuor.
Numérotation du verset
1Par. 7,2
Filii Thola : Ozi et Raphaia et Ieriel,
et Iemai, et Ipsem1, et Samuel principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo millia sexcenti.
1 Ipsem] Iebsem
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,3
Filii Ozi : et2 Iezraia de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia
2 et]
om. Weber
quinque omnes principes.
Numérotation du verset
1Par. 7,4
Et cum3 eis per familias et populos suos accincti ad prelium viri fortissimi triginta sex millia. Multas enim habuere uxores et filios,
3 et cum] cumque
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,5
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar, robustissimi ad pugnandum octoginta septem millia numerati sunt.
Numérotation du verset
1Par. 7,6
Filii4 Beniamin : Bale et Bochor et Iadiel, tres.
4 Filii]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,7
Filii Bale : Esbon, et Ozi, et Oziel et Ierimoth et Urai quinque, principes familiarum et ad pugnandum robustissimi. Numerus autem eorum viginti duo millia et triginta quatuor.
Numérotation du verset
1Par. 7,8
Porro filii Bochor : Zamira, et Ioas, et Eliezer et Helioenai et Amri et Ieriomoth, et Abia et Anathoth, et Almathan. Omnes hi filii Bochor.
Numérotation du verset
1Par. 7,9
Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti millia et ducenti.
Numérotation du verset
1Par. 7,10
Porro filii Iediel5
5 Iediel] Iedihel
Rusch,
Iadihel
Weber
Balan. Filii autem Balan : Iehus6 et Beniamin
6 Iehus
Clementina
] Iheus
Cava
Rusch
, Ieus ΩM, Hieus
Weber
et Ahoth et Chanana et Iothan
et Tharsis et Chaissar7.
7 Chaissar] Haisaar
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,11
Omnes hi filii Iadiel
principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem millia et ducenti ad prelium procedentes.
Numérotation du verset
1Par. 7,12
Sephan quoque et Aphan8 filii Hir et Asim filii Aher9
8 Aphan] Apham
Weber
|
9 Aher] Aer
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 7,13
Filii10 Neptalim11 : Iasiel et Guni et Aser12 et Sellum filii Bala13
10 Filii] + autem
Weber
|
11 Neptalim] Nepthali
Weber
|
12 Aser ΩS
Rusch
] Aiar ΩM, Gesar ΩJ, Asar
Weber
, Ieser
Clementina
|
13 Bala] Balaa
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 7,14
Porro filius Manasse Esriel14
a. Concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad.
0 Cf. Ios. 17, 2 ; Asriel nuncupatus in Nm. 26, 31.
14 Esriel ΩM, Esrihel ΩJ
Weber
; cf.
Rusch
(Ios. 17, 2 : Hesrihel)] Ezriel ΩS, Ezrihel
Rusch
Numérotation du verset
1Par. 7,15
Machir autem accepit uxores filiis suis : Happron15
15 Happron] Happhim
Weber
et Sephan16 et habuit sororem nomine Maacha, nomen autem secundi filii17 Salphaat18. Nateque sunt Salphaat19 filie.
16 Sephan] Sepham
Weber
|
17 filii]
om. Weber
|
18 Salphaat] Salphaad
Weber
|
19 Salphaat] Salphaad
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 7,16
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares. Porro nomen fratris eius Sares, et filii eius Ulam et Recem
Numérotation du verset
1Par. 7,17
Filius autem Ulam Badan. Hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
Numérotation du verset
1Par. 7,18
Soror autem eius Regina20 peperit virum Decorum et Abiezer et Moola.
20 Regina] regma
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
1Par. 7,19
Erant autem filii Semida Ahin et Sichem21 et Lechi22 et Aniam.
21 Sichem
Edmaior.
(
U
) ΨD ΩJM
Rusch
] Sicchen ΩS, Sechem
Weber
|
22 Lechi] Leci
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 7,20
Filii autem Ephraim : Suthala, Bareth filius eius, Thaath filius eius, Elada
filius eius, Thahad23
23 Thahad
Rusch (hapax)
] Thaad
Edmaior.
(N ΨD) ΩM, Thaath
Weber
filius eius et huius filius Zadab24,
24 Zadab C ΣT ΦG ΦV ΦP Ω (-a ΩS) ] Zabad
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,21
et huius filius Suthala, et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigene, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
Numérotation du verset
1Par. 7,22
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius
ut consolarentur eum.
Numérotation du verset
1Par. 7,23
Ingressusque est ad uxorem suam que concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
Numérotation du verset
1Par. 7,24
Filia autem eius fuit Sara que edificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
Numérotation du verset
1Par. 7,25
Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
Numérotation du verset
1Par. 7,26
qui genuit Laadan. Huius quoque filius Ammiud genuit Elisama.
Numérotation du verset
1Par. 7,27
De quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue.
Numérotation du verset
1Par. 7,28
Possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filie eius. Sichem quoque cum filiabus suis usque ad25 Aza cum filiabus26 eius.
25 ad]
om. Weber
|
26 cum filiabus] et filias
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 7,29
Iuxta filios quoque Manasse Bethsan, et filias eius, Thanach27
27 Thanach
Weber
] Thanath
Rusch
et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
Numérotation du verset
1Par. 7,30
Filii Aser : Iomna28,
28 Iomma
Rusch Weber
] Iemna
Clementina
, Lombna ΩJ
et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum.
Numérotation du verset
1Par. 7,31
Filii autem Baria : Heber et Melchiel ipse est pater Barzait29.
29 Barzait] Barzaith
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,32
Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham,
et Sua30 sororem eorum.
30 Sua
Cava
ΨD ΩM
Ruch
Clementina
] Suaa
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,33
Filii Iephlat Phosech, et Chamaal et Asoph31. Hi filii Iephlat.
31 Asoph] Asoth
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,34
Porro filii Somer Achi et Roaga et Iaba et Aram.
Numérotation du verset
1Par. 7,35
Filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal.
Numérotation du verset
1Par. 7,36
Filii Supha : Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iaram32
32 Iaram
Edmaior.
(
Q
)
Rusch
] Zamra Φ ΩJ, Imara
Amiatinus
Θ, Iamra
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,37
et33 Bosor et Odor34,
33 et]
om. Weber
|
34 Odor] Od
Weber
|
et Sama35 et Salusa et Iethran et Bera.
35 Sama] Samma
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,38
Filii Iether : Iephone et Phaspha et Ara.
Numérotation du verset
1Par. 7,39
Filii autem Olla : Arec36 et Aniel et Resia.
36 Arec] Aree
Weber
Numérotation du verset
1Par. 7,40
Omnes hi filii Aser, principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum. Numerus autem eorum etatis que apta esset ad bellum viginti sex millia.
Capitulum 7
Numérotation du verset
1Par. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Porro filii Issachar.
Hic consequenter ponit generationes aliarum sex tribu s. Issachar, Beniamin, Nephthali, Manasse, Ephrahim et Aser : de tribubus vero Dan et Zabulon non facit mentionem. Primo ergo agitur de generationibus istarum tribuum, secundo resumitur tribus Beniamin, ut diffusius describetur. c.8. Circa primum describitur primo generatio tribus Issachar secundo Beniamin, ibi : Filii Beniamin. tertio Nephthali, ibi : Filii autem Nephthali. quarto Manasse, ibi : Porro filius Manasse. quinto Ephraim, ibi : Filii autem Ephraim. Sexto Aser : ibi : Filii Aser. De tribu vero Dan et Zabulon non describitur aliqua genealogia : cuius causa ab aliquibus assignatur : quia quelibet tribus habebat librum genealogie sue Esdras autem scriptor huius libri, ut dictum fuit a principio, forsitan non invenit libros genealogiarum tribus Dan et tribus Zabulon, quia perditi fuerunt in captivatione decem tribuum, vel alio modo. Circa primum dicitur. Filii Issachar et subditur :
prol.|
{1052}
marg.|
.2.
Et Simeron.
Iste vocatur Semron : Gen 46.
marg.|
.3.
Numerati sunt in diebus David.
quando precepit numerare populum, ut habetur. 2Rg. 24.
marg.|
.4.
Quinque omnes principes.
Hoc intelligitur connumerate patre. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
Filii Beniamin.
Hic consequenter describitur genealogia tribus Beniamin et patet littera usque ibi :
marg.|
.6.
Sepham quoque et Hapham filii Hir et Asim filii Aher. In
hebreo habetur : Filii Aher. Et ponitur hic filii in plurali pro filius vel cum isto Hasim intelliguntur alii filii Aher. Dicit autem hic Glossa Hebraica, quod Esdras istos Sepham et ceteros posuit hic ultimo in genealogia Beniamin, quia nesciebat utrum essent de tribu Beniamin vel non, eo quod non invenit reductionem genealogie ipsorum ad tribum. Beniamin certitudinaliter, sed hoc non videtur convenienter dictum. Tum Hebrai dicunt, quod Esdras scripsit hunc librum per adiutorium et directionem Aggei et Zacharie prophetarum sibi contemporaneorum, qui spiritu prophetico loquebantur. Tum quia in Scriptura {1053}sacra si aliquid esset positum dubium, hoc esset a spiritu humano et non a spiritu divino.
Numérotation du verset
1Par. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Filii autem Nephthali.
Hic ponitur genealogia tribus Nephthali : et multum breviter.
marg.|
.2.
Filii Bala.
Ista autem fuit ancilla Rachel ab eadem in coniugio ipsi Iacob data, ut habetur Gn. 30. de qua natus fuit Nephthali, ut habetur ibidem. Et ideo cum dicitur.
Filii
Bala,
ly filii, refertur ad Nephthali : et est singularis numeri, et genetivi casus, si autem fit pluralis numeri, prout sonat littera Hebraica, sic filii Nephthali hic dicuntur filii Bale matris sue : eo modo loquendi quo frequenter in Sacra Scriptura filii filiorum dicuntur filii parentum.
marg.|
.3.
Porro filius Manasse,
etc. Hic describitur genealogia tribus Manasse.
marg.|
.4.
Peperit Machir patrem Galaad
etc. fuit enim potens et magnus in terra illa, propter quod dicitur pater eius, ut frequenter dictum est in consimilibus.
marg.|
.5.
Et habuit sororem nomine Maacha.
Ista est alia ab illa Maacha, que cito post dicitur uxor Machir.
marg.|
.6.
Nateque sunt Salphaad filie.
Iste fuit lapidatus propter collectionem lignorum in sabbatho, nec habuit filios : propter quod eius filie acceperunt partem hereditatis loco patris de voluntate Domini, ut habetur Nu. 27. Sequitur :
marg.|
.7.
Soror autem eius Regma peperit virum decorum. In
hebreo
habetur Peperit Secor, et est nomen proprium unius hominis, ut dicunt Hebrei.
marg.|
.8.
Filii autem Ephraim.
Hic describitur genealogia tribus Ephraim, et legatur littera prout iacet usque ibi :
marg.|
.9.
Occiderunt autem eos viri G
Ethicorum Istud autem exponitur ab Hebreis multipliciter. Uno modo quod isti descendentes de Ephraim filio Ioseph patre eius adhuc vivente, ante exitum filiorum Israel de Egypto sub Moyse collegerunt multitudinem, ut intrarent terram promissionis : tum quia Ioseph moriens dixerat quod dominus post mortem suam educeret filios Israel de Egypto, et induceret eos in terra promissionis, ut habetur Gene. ulti. Tum quia Iacob patriarcha benedicendo filios Ioseph preposuerat Ephraim ipsi Manassa, ut habetur Gn. 48. propter quod filii eius erant magis elati et audaces. et venerunt versus terram promissionis per viam breviorem scilicet per terram Philisthinorum, que vicina est, ut habetur Ex. 13. et tunc a Getheis fuerunt debellati : quia preoccupabant tempus redeundi ad terram promissionis secundum quod dicitur Gn. 15. quod 400. annis deberent esse filii Israel peregrini in terra non sua, ut ibidem fuit declaratum, qui nondum adhuc erant completi. Et huic expositioni concordat quod postea hic dicitur scilicet quod Iosue : filius Num minister Moysi in exitu de Egypto, nepos fuit Elsama filii Amiud, filii Laadan, filii Thale, filii Beria, ut dicunt Hebrei, filii Ephraim, et sic in sexta generatione natus est Iosue de Ephraim, sicut et Eleazar de Levi in quinta, ut dictum fuit Gn. 15. Sed huic expositioni obviat quod dicitur in textu : Filia autem eius scilicet Ephraim fuit Sara : que edificavit Bethoron inferiorem etc. quia iste civitates sunt in terra promissionis in sorte Ephraim, ut habetur {1054}Iosue 16. ubi non potuit edificari per mulierem descendentem de Ephraim nisi post ingressum filiorum Israeli in terram promissionis et assignationem hereditatum singulis tribubus. A nativitate vero Ephrahim usque ad illud tempus fluxerunt anni. 256. ad minus. Et ideo non videtur quod tunc posset esse aliqua filia genita ab Ephraim, que edificasse civitates illas. Probatio assumpte, quia a nativitate Isaac usque ad exitum de Egypto fluxerunt anni quadringenti, ut declaratum fuit Gn. 15.a. quibus si subtrahantur anni qui fluxerunt usque ad nativitatem Ephraim, remanent anni ducenti et decem : quia Isaac sexagenarius genuit Iacob, ut habetur Gn. 25. Iacob vero centum triginta annorum erat, quando descendit in Egyptum. ut habetur Gn. 47. et sic de predictis quadringentis annis usque ad exitum de Egypto remanent. 210. ad minus a nativitate Ephraim, quia natus erat quando Iacob descendit in Egyptum, ut habetur : Gn. 48. quibus si addantur quadraginta anni quibus filii Israel fuerunt in deserto post exitum de Egypto, et sex in quibus Iosue pugnavit contra reges Chanaan antequam divideret terram, prout ostensum fuit Iosue 11. et et 14. habentur anni 256. Igitur secundum istam expositionem oportet dicere, quod Sara que hic dicitur filia Ephraim non fuit filia eius immediata, sed per multas generationes descendit de eo, et fuit in potestate sua post quam filii Israel in terra promissionis habuerunt sortes assignatas : et sic edificavit civitates dictas, propter quod hic nominatur inter filios Ephraim patriarche propter magna que fecit in edificatione civitatum.
marg.|
Alia modo exponitur de illis qui contra voluntatem Moysi post exitum de Egypto iverunt ad prelium
contra
adversarios, et debellati fuerunt, et multi erum occisi, ut habetur Nm. 13. In fine. et secundum hoc non potest dici quod iste Ephraim qui dicitur hic eos
lamentasse
fuerit Ephraim filius Ioseph, quia illud bellum
fuit
secundo anno egressionis de Egypto : et sic iste Ephraim fuisset tunc 212. annorum, ut patet ex predictis, et non est verisimile, quod tantum vixerit maxime
quia
Ex. 1. dicitur quod mortuus fuit Ioseph et omnis cognatio illa
antequam
filii Israel exirent de Egypto. Item dato,
quod
vixisset, transivisset in eo tempus generandi, et tamen de isto Ephraim qui dicitur hic lamentasse filios suos, dicitur
quod
postea genuit Beria, sic nominans eum, eo
quod
in malis domus eius ortus esset id est per occisionem filiorum. Beria enim interpretatur in malo. Item aliqua dicuntur hic in textu et Nu. 14. que videntur obviare huic expositioni. quia hic dicitur. Occi. autem eos viri GEthicorum
qui erant Philisthei. et Nm. 14. dicitur quod Amorrhei et Amalecite interfecerunt illos qui contra voluntatem Moysi ausi fuerunt ire ad prelium. Item hic dicitur
quod
isti fuerunt occisi a Getheis, eo
quod
descenderant ad invadendum possessiones eorum, ibi autem dicitur : At illi contenebrati ascenderunt in montem ad
pugnandum
contra
Amorrheum
et Amalec. Et ideo propter ista non videtur posse stare ista expositio secunda.
marg.|
Tertio modo exponitur de viris existentibus de tribu Ephraim, qui postquam habuerunt sortem in terra promissionis per Iosue multiplicati fuerunt et roborati, et confidentes de sua multitudine et fortitudine descenderunt de
monte
Ephraim versus terram Philisthinorum : que est super mare mediterraneum : sed viri Geth indigene
occiderunt
eos. Et ponitur in textu.
Numérotation du verset
1Par. 7,ad litteram
marg.|
marg.| {1055}
.1. In
digene.
ad exprimendum modum occisionis. Indigene enim dicuntur nati de terra illa. unde indigene dicuntur quasi inde geniti, et propter hoc sciebant passus terre difficiles ad transeundum et sic pugnaverunt cum filiis Ephraim in loco ubi filii Ephraim non poterant se bene defendere. Igitur secundum istam expositionem oportet dicere, quod ille Ephraim qui dicitur hic lamentasse filios suos occisos, qui fuerunt principales in hoc facto scilicet illo conflictu fuit alius ab Ephraim filio Ioseph, et multo tempore post ipsum, tamen nominatus eodem nomine, sicut frequenter contingit. Et huic expositioni consonat quod subditur :
marg.|
.2.
Filia autem eius fuit Sara que edificavit Bethoron inferiorem et superiorem.
Non enim potuerunt iste civitates edificari ab ipsa donec filii Ephraim fuerunt potentes in sorte sua.
marg.|
.3.
Et Ozensara.
Istam civitatem nominavit ex nomine suo. Sed dicte expositioni videtur obviare quod subditur scilicet quod Iosue filius Num descendit de istis : et tamen certum est, quod ipse fuit ante ingressum terre promissionis, et iam erat senex et provecte etatis, quando divisit terram filiis Israel, ut habetur Iosue 13. Et ideo secundum istam expositionem tertiam quando subditur hic in littera.
prol.|
{1056}
marg.|
.4.
Porro filius eius Rapha.
oportet dicere quod ista littera non refertur ad precedentia immediate, sed ad Ephraim filium Ioseph : ita quod propter reverentiam Iosue, qui fuit valde magnus in populo Israel, scriptura incipit describere eius genealogiam ab Ephraim patriarcha. ut sit sensus : Porro filius eius id est Ephraim patriarche.
marg.|
.5. Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan. sequitur :
marg.|
.6.
Qui habuit filium Iosue.
Et sic Iosue descendit de Ephraim in septima generatione.
marg.|
.7.
Possessio autem
etc.
cum filiabus
id est cum villis sibi adiunctis. ista tamen civitas Bethel alia est a Ierusalem, que vocata fuit Bethel, prout dictum fuit Gn. 28. quia Ierusalem partim fuit in forte Iude et partim in forte Beniamin. Ista autem Bethel fuit in sorte Ephraim, et ibi posuit Ieroboam unum de duobus vitulis aureis quos fecit, ut habetur 3Rg. 12.
marg.|
.8.
Filii Aser.
Hie ultimo describitur genealogia Aser. et patet littera usque ibi :
marg.|
.9.
Ipse est pater Barzaith.
Nomen est loci ubi Melchiel fuit dominus vel vir famosus.
marg.|
.10.
Filii Iether : Iephone.
Iste est alius a patre Caleb, qui fuit de tribu Iuda : iste autem de tribu. Aser.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_7)
Notes :