Nicolaus de Lyra

<16.0> Prologus

Numérotation du verset 1Par. Prol.0,prol.|{1015}Colligite fragmenta ne pereant. Io. 6.b. Secundum sententiam Augustini super Ioannem, per fragmenta ista intelliguntur verba Christi ad capiendum subtilia ; propter quod non fuerunt data turbis, ut ea turbe secum portarent, sed magis fuit preceptum Christi discipulis, ut ea colligerent. quia Doctores orbis terrarum futuri erant, ut dicit ibidemGlossa. speciali tamen ratione verba Christi dicuntur fragmenta colligenda, quia per Christum non fuerunt in aliquo scripto collecta. non enim legitur discipulis aliquid scripto tradidisse, sed tantum verbo : quod conveniebat doctrine Christi qui est verbum ceternum Deo patri. Verumtamen discipuli eius ab eo inspirati, ista fragmenta collegerunt in quatuor Evangeliis, et in aliis libris novi testamenti secundum quod eis dictum fuerat : Colligite fragmenta, etc. Nunc autem ita est, quod illa que in novo testamento facta sunt, figuraliter in veteri precesserunt. secundum quod dicitur 1Cor. 10 capitulo Omnia in figura contingebant illis ; propter quod in figura collectionis verborum Christi iam dicte, {1016}fuit divinitus inspiratum Esdre sacerdoti, et legisdoctori, ut aliqua ad vetus testamentum pertinentia, que a scriptoribus ipsum precedentibus fuerant dimissa, vel minus plene scripta, in hoc libro per ipsum colligerentur. Licet enim aliqui dicant, quod scriptor huius libri ignoratur : tamen Rabbi Salomon habemus dicentem, quod Esdras ipsum scripsit, et hoc ad perfectionem veteris testamenti. Unde dicit beatus Hieronymus In Epistola ad Paulinum presbyterum de universis sacre scripture libris, Paralipomenon liber id est instrumenti veteris epitome tantus, ac talis est, ut absque illo si quis scientiam scriptura rum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Et licet incipiat a mundi principio, propter quod chronica veteris testamenti dicitur, tamen eius principalis intentio versatur ad describendum ea que circa libros Regum dimissa erant, propter quod Hieron. In Epistola predicta subdit : Per singula quippe nomina iuncturasque verborum, et pretermisse in Regum libris tanguntur historie, et innumerabiles explicantur Evangelii questiones. Propter quod in hoc libro similis processus est, sicut in libro Regum, sicut magis videbitur in huius libri divisione. 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. Prol.0), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_Prol.0)

Notes :