Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 

Diligite iustitiam
qui iudicatis
terram.
Sentite de Domino in bonitate
et in simplicitate cordis querite illum
Numérotation du verset Sap. 1,2 

quoniam invenitur ab his qui non temptant illum.
Apparet autem eis qui fidem habent in illum.
Numérotation du verset Sap. 1,3 

Perverse enim cogitationes separant a Deo,
probata
autem virtus corripit insipientes.
Numérotation du verset Sap. 1,4 

Quoniam in malivolam animam
non intrabit sapientia
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Numérotation du verset Sap. 1,5 

Spiritus enim1 sanctus
1 S. - enim - s.] inv. Weber
discipline effugiet fictum
et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu
et corripietur
a2 superveniente
2 a] om. Weber
iniquitate.
Numérotation du verset Sap. 1,6 

Benignus est enim spiritus sapientie et
non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
et cordis illius3 scrutator est verus
3 illius] eius Weber
et lingue eius auditor.
Numérotation du verset Sap. 1,7 

Quoniam spiritus Domini replevit
orbem terrarum
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
Numérotation du verset Sap. 1,8 

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium.
Numérotation du verset Sap. 1,9 

In cogitationibus enim impii interrogatio erit.
Sermonum autem illius auditio ad Deum4 veniet et5 ad correptionem iniquitatum illius.
4 Deum] Dominum Weber |
5 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 1,10 

Quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.
Numérotation du verset Sap. 1,11 

Custodite ergo vos a murmuratione que nihil prodest et a detractione parcite lingue.
Quia6 sermo obscurus7
6 Quia] quoniam Weber |
7 sermo obscurus] responsum obscurum Weber |
in vacuum non ibit.
Os autem quod mentitur occidit
animam.
Numérotation du verset Sap. 1,12 

Nolite zelare mortem in errore vite vestre neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Numérotation du verset Sap. 1,13 

Quoniam Deus non fecit mortem8 nec letatur in perditione vivorum.
8 mortem - non fecit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 1,14 

Creavit enim Deus9 ut essent omnia
9 Deus] om. Weber
et sanabiles
fecit10
10 fecit] om. Weber
nationes
orbis terrarum. Non11 est in illis
11 Non] et praem. Weber
medicamentum exterminii
nec inferorum regnum in terra.
Numérotation du verset Sap. 1,15 

Iustitia perpetua est
et12 immortalis13. Iniustitia autem mortis acquisitio
12 perpetua est et] enim Weber |
13 immortalis] + est Weber |
Numérotation du verset Sap. 1,16 

Impii autem manibus et verbis
accersierunt14 illam et estimantes illam amicam
14 accersierunt] arcessierunt Weber
Defluxerunt
et sponsiones15 posuerunt
15 sponsiones] sponsionem Weber
ad illam quoniam morte digni16 qui sunt ex parte illius.
16 morte digni] digni sunt om. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 
marg.| {LYR31.1.1L1} {3.1885} 1 Diligite iustitiam. Post libros historiales non canonicos, magis tamen reputatos - quod dico propter historiam Susanne et Belisa, et Secundum Esdreb, que historie ultimo ponentur ratione dicta in principio Tobie - exponendi sunt duo non canonici, qui sunt simpliciter morales, scilicet liber Sapientie et liber Ecclesiasticus. Inter quos premittendus est liber Sapientie, tam ratione auctoris quam2 ratione materie.
a Dn. 13-14.
b Cf. 3Esr. [A Paris, dans la Bible des libraires de Paris comme chez Hugues de Saint-Cher, 3Esr. est appelé « Secundus Esdre ».]
1 Postilla venerabilis patris fratris Nicolai de Lyra super librum Sapientie incipit praem. Ed1590
2 tam... quam Ed1603 ] tum... tum Li17
marg.| {LYR31.0L2} Ratio primi est, quia licet Philo disertissimus3 Iudeorum hunc librum Grece scripserit, ut communiter dicunt doct<ores> et historiographi, tamen ipsum compilavit ex sententiis Salomonis, propter quod Salomon est eius auctor principalis. Loquendo tamen de auctoribus humanis. Unde infra 8. et 9 capitulo expresse loquitur auctor in persona Salomonis : Iesus autem filius Sirach scripsit librum Ecclesiasticum tempore Simonis filii Onie vel post, quod patet per hoc quod infra l. cap. fit mentio satis prolixa de ipso, et sic fuit posterior Salomone et tempore et auctoritate.
3 disertissimus Ed1590 ] desertissimus cacogr. Ed1603
marg.| {LYR31.0L3} Ratio secundi est, quia uterque partim procedit ratiocinative, et partim exemplative, ut in prosecutione videbitur domino concedente. Exempla vero posita in libro Sapientie incipiunt a priori, scilicet ab Adam, ut habetur infra 10 capitulo et terminantur in patribus exeuntibus de Egypto. Exempla vero posita in libro Ecclesiastico incipiunt ab Enoch 4 et procedunt usque ad Simonem filium Onie, ut patet Eccle. l. qui fuit parum ante tempora Machabeorum, et sic patet ratio secundi.
4 Enoch] scrips., Enoc Ed1603
marg.| {LYR31.0L4} His igitur premissis liber iste qui nomine Sapientie intitulatur, in duas partes dividitur. Nam primo inducit auctor ad sapientiam desiderandam et habendam, et hoc ratiocinando, secundo ad idem inducit exemplificando infra 10.c.
marg.| {LYR31.0L5} Ad intellectum autem utriusque considerandum quod in hoc libro ut frequenter sapientia et iustitia pro eodem accipiuntur. Accipitur enim hic iustitia legalis, que sicut dicitur. 5. Ethicorum est omnis virtus. Nam lex precipit de actibus omnium virtutum. Est enim intentio legis, cives facere bonos. 10. Ethicorum Que bonitas fit per virtutes. Similiter sapientia prout accipitur hic, includit omnem virtutem. Nam ad sapientem pertinet determinare illud quod est formale in qualibet virtute propter quod. 2. Ethicorumdiffinitur virtus sic : Virtus est habitus electivus in medietate consistens, prout sapiens determinavit. Et ideo sapientia que est cuiuslibet virtutis dicto modo determinativa, includit omnem virtutem. Et sic patet quare iustitia est sapientia, et qualiter pro eodem frequenter accipiuntur in hoc libro.
marg.| {LYR31.0L6} Sciendum etiam, quod sapientia vel iustitia hoc modo dicta dupliciter accipitur. Uno modo prout per actus humanos acquiritur. Alio modo prout a Deo infunditur, et licet de utraque in hoc libro tangatur, tamen de illa que est per infusionem, principaliter agitur. Igitur ad iustitiam vel sapientiam sic intellectam, auctor primo {3.1886} nos inducit. Secundo circa hoc errores excludit, ibi : Nolite zelare mortem in errore, etc. Tertio prosequendo propositum resumit. 6.c. sicut Philosophus in principio libri de Anima, primo ad notitiam habendam de anima inducit, et secundo errores circa eam excludit in persecutione primi libri, et postea ad tractandum de anima et eius potentiis procedit secundo libro et tertio.
marg.| {LYR31.0L7} Circa primam partem sciendum, quod sicut in movente requiritur debita virtus ad regulariter movendum, sic in mobili recta dispositio ut obediat moventi, et sic est in hominibus. Nam in prelatis et principibus requiritur sapientia sive iustitia dicto modo intellecta, ad hoc quod bene regant populum, et in populo proportionabiliter requiritur sapientia, ut bene subdatur, et obediat regimini ipsorum. Quod primo ostenditur in prelatis, secundo, in subditis, ibi. Spiritus enim sanctus discipline. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Diligite iustitiam. que includit omnem virtutem.
marg.|  .2. Qui iudicatis terram. id est habitantes in terra in foro seculari et ecclesiastico. Et quia in hoc sunt ministri et vicarii Dei, a quo procedit omnis potestas recte iudicandi, ideo subditur.
marg.|  .3. Sentite de domino in bonitate. id est conformamini illi, quia sicut omnia ordinat in seipsum tanquam in finem ultimum et optimum, ita vos actus vestros ordinate ad commune bonum et ad honorem divinum.
marg.|  .4. Et in simplicitate cordis. id est munditia mentis, quia secundum Augustinum hoc est simplex cor quod est mundum cor.
marg.|  .5. Querite illum. id est habete notitiam eius sapientie donum, que omnem virtutem includit. Et subditur modus inveniendi, cum dicitur.
marg.|  .6. Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum. Tentat autem Deum qui habens in aliquo negotio quod faciat via humana, irrationabiliter omittit illud expectans effectum ex provisione divina, propter quod in acquisitione sapientie omittens quod potest agere, utpote studii exercitium, expectans eam habere a Deo est quedam ipsius Dei tentatio, propter quod merito sibi denegatur. Sed facientibus quod in se est per exercitium virtutis, studii, et orationis conceditur, ideo bene dicitur : Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum. Et quia tales quantum ad id quod non possunt attingere, committunt se divine providentie, ideo subditur.
marg.|  .7. Apparet autem. id est tendentes in ipsum per amorem, talibus enim ultra communem modum aliorum manifestantur secreta divina.
marg.|  .8. Perverse enim cogitationes. quia sicut bone sunt causa unionis ad ipsum, ita male separationis ab ipso, ideo concluditur.
marg.|  .9. Probata autem virtus. idest, approbata a Deo existens in superioribus.
marg.|  .10. Corripit insipientes. id est per ignorantiam peccantes, nam per eorum instructionem reducuntur ad virtutem, non autem sic fit de peccantibus ex certa malitia, ideo subditur.
marg.|  .11. Quoniam in malevolam animam. Dicitur autem malevola anima, cui placet ipsa malitia propter habitum vitiosum, secundum quod dicitur Prv. 2.c. Qui letantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Numérotation du verset Sap. 1,ad litteram 
marg.| {3.1887} .1. Non introibit sapientia. per superiorum correctionem, nec per divinam illustrationem.
marg.|  .2. Nec habitabit in. idest, homine subdito carnalibus vitiis, que causant hebetudinem mentis, nam vita talium est brutalis, sicut dicitur. 1. Ethicorum.
marg.|  .3. Spiritus enim sanctus. Hic consequenter inducit subiectos ad sapientiam, sine qua non sunt convenienter regibiles regimine morum. Et dividitur in duas partes, quia primo proponit intentum, secundo probat propositum, ibi : Quoniam spiritus domini. Circa primum sciendum quod sicut dicit Philosophus. 3. Physicorum idem sunt doctrina et disciplina. Nam sicut ibidem dicitur. idem est actus moventis et moti, diversimode tamen nominatus. Nam ut egreditur a movente dicitur motio activa, et ut suscipitur in moto dicitur motio passiva. Et eodem modo doctoris et discipuli idem est actus dictus doctrina, ut est a docente, et disciplina ut efficitur in discipulo, et sic eadem sapientie specie est in discipulo et doctore, quia perfecti proprium est facere alterum sibi simile. 3. Meteororum, propter quod sicut rectores indigent sapientia ut bene regant, sic subditi ut bene obediant, ideo dicit : Spiritus enim sanctus. idest, auctor sapientie in discipulo.
marg.|  .4. Effugiet fictum. idest, illum qui in virtutibus non querit rem, sed apparentiam tantum.
marg.|  .5. Et auferet se. quantum ad suum effectum, nam quantum ad personam necessario est ubique.
marg.|  .6. A cogitationibus. idest, sine ratione, quales sunt cogitationes peccatoris qui sequitur impetum sensualitatis.
marg.|  .7. Et corripietur. idest, punietur.
marg.|  .8. A superveniente iniquitate. nam peccatum sequens est pena precedentis per accidens tamen, nam per peccatum precedens tollitur iuste gratia, cuius subtractio est pena, et per consequens illa que sequuntur ad hoc sunt penalia. Et ista sunt peccata sequentia, in quibus labitur homo ad subtractionem gratie, que hominem impediebat a tali lapsu, et hoc est quod dicit Apostolus Ro. primo capitulo Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominie. id est dimisit eos cadere in ignominiosa peccata, scilicet, {3.1888} propter alia minora precedentia.
marg.|  .9. Benignus est enim spiritus. id est dator sapientie, quia non solum dat eam superioribus et magnis, sed etiam inferioribus et subiectis, dum tamen ad hoc debite disponantur. Ideo alios excludendo subditur.
marg.|  .10. Et non liberabit maledictum. idest, hominem in peccatis obstinatum.
marg.|  .11. A labiis. id est a blasphemiis et aliis peccatis, labiorum motu perpetratis.
marg.|  .12. Quoniam renum illius. idest, affectionum malarum.
marg.|  .13. Testis est Deus, etc.  illius. cogitationis ipsius.
marg.|  .14. Scrutator est verus. quia nihil eum latere potest.
marg.|  .15. Et lingue. idest, sermonum illius auditor, et multo fortius operum eius inspector.
marg.|  .16. Quoniam spiritus domini. Hic consequenter probat dictum suum, scilicet, quod affectiones et cogitationes et locutiones peccatoris non latent Deum, quia spiritus eius est ubique per essentiam et presentiam, et hoc est quod dicitur. Quoniam spiritus Domini. qui omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 1. Cor. 2.
marg.|  .17. Replevit orbem terrarum. nam omnia creata sunt et producta per ipsum, Gn. 1.a. Spiritus domini ferebatur super aquas, idest, super materiam informem, sicut voluntas artificis super materiam, unde sunt aliqua formanda, prout dictum fuit ibidem.
marg.|  .18. Et hoc quod continent. idest, spiritussanctus, omnia conservans in esse, sicut pater et filius, nam indivisa sunt opera trinitatis.
marg.|  .19. Scientiam habet vocis. idest, notitiam cuiuslibet dicti publice vel occulte. ideo concluditur.
marg.|  .20. Propter hoc qui. qualitercumque, non potest latere spiritum domini.
marg.|  .21. Nec preteriet illum. dimittendo impunitum.
marg.|  .22. Corripiens iudicium. idest, divinum iudicium, puniens omnia mala.
marg.|  .23. In cogitationibus enim impii interrogatio erit. id est discussio in iudicio divino.
marg.|  .24. Sermonum autem illius. repetitio est eiusdem sententie ad maiorem assertionem.
marg.|  .25. Quoniam auris zeli. id est Dei, qui non solum zelotes sed zelus in abstracto potest dici propter singularem et excellentem animarum zelum.
marg.|  .26. Custodite ergo. minus dicendo plus significat, scilicet, quod multum obest.
Numérotation du verset Sap. 1,ad litteram 
marg.| {3.1889} .1. Et a detractione parcite lingue. Nam lingue iniuriatur, cum ad detractionem proferendam applicatur, quia per hoc penam meretur : unde Luc. 16. dicitur de divite epulone, quod gravius ardebat in lingua, eo quod inter epulas positus detrahebat pauperibus.
marg.|  .2. Quoniam sermo obscurus. idest, palliatus apparentia sanctitatis, cum interius habet venenum iniquitatis.
marg.|  .3. In vacuum. impunitum non transibit.
marg.|  .4. Os autem. quod intelligendum de mendacio pernitioso, non autem iocoso vel officioso.
marg.|  .5. Nolite zelare. Hic circa appetitum sapientie removetur triplex error procedens ex una radice. Dixerunt enim multi valde, et adhuc dicunt aliqui, animam hominis esse mortalem, sic et brutorum animalium, ex quorum persona dicitur Eccl. 2.d. Unus est enim interitus hominis, et iumentorum, et equa utriusque conditio. Et ex quo aliqui ex angustiis pressi procedebant ad interfectionem sui ad evadendum illa mala, credentes nulla alia post mortem esse. Alii vero per oppositum querebant deliciis carnalibus affluere sine freno rationis, sicut et bestie, reputantes, quia post mortem nulla esset punitio vel premiatio operum humanorum. Et ex hoc tertii dicebant, quod omnis pena vite presentis erat pro aliqua culpa precedenti ipsius afflicti. Cuius erroris fuerunt tres amici Iob, ut ibidem diffusius declaravi. Tria autem hec contrariantur appetitui et acquisitioni sapientie, que reprobat sui ipsius interfectionem, et bona vite future prefert bonis vite presentis, et in presenti vita prefert bona virtutis divitiis, et honoribus, et deliciis. Sic ergo proceditur, quia primo removetur primum secundo secundum, cap. 2. tertio tertium ca. 3. Circa primum dicitur. Nolite zelare mortem. idest, appetere eam.
marg.|  .6. In errore. idest, per hoc omnem penalitatem credentes evadere, hoc est enim erroneum. Nam maior punitio sequitur in anima separata, ideo subditur.
marg.|  .7. Neque acquiratis perditionem. scilicet, gehenne.
marg.|  .8. In operibus manuum. idest, per manus vestras vos interimendo.
marg.|  .9. Quoniam Deus non fecit mortem. scilicet, hominis quem creavit, potentem non mori, per donum originalis iustitie, quod si servasset, sine morte media ad gloriam anime et corporis transisset.
marg.|  .10. Nec letatur in perditione vivorum. per mortale peccatum.
marg.|  .11. Creavit enim. id est ad hoc enim creavit res, ut permaneant in esse. Incorruptibiles {3.1890} per seipsas, ut angelos, animas humanas, corpora celestia et etiam elementa quantum ad totalitatem, licet in aliquibus eorum partibus sit generatio et corruptio. Res vero corruptibiles conservat in esse secundum earum species per continuam generationem.
marg.|  .12. Et sanabiles. id est diversas nationes hominum, quia licet humanam natura ceciderit per peccatum, tamen non est irremediabile sicut peccatum angelice nature. Similiter licet homo per peccatum incurrerit necessitatem moriendi, non tamen statim, sed dedit sibi remedia medicinarum contra calamitates infirmitatum insurgentium usque ad humane vite debitam periodum.
marg.|  .13. Non est, etc. Hic consequenter declarat dictum suum et primo quantum ad remedium contra morbos corporales, cum dicitur : Non est in illis. idest, in hominibus.
marg.|  .14. Medicamentum exterminii. id est remedium contra calamitates corporales per exterminationem proprie vite, sicut faciunt illi qui se interimunt, ut liberentur a calamitatibus huius vite, ut predictum est, secundo quantum ad penas spirituales, cum dicitur.
marg.|  .15. Nec inferorum. idest, in presenti vita. Est autem lex infernalis regni, quod nullus ibi a culpa, et pena potest regredi, sed semper in presenti vita possunt homines a culpa per penitentiam sanari, et per consequens evadere penam inferni per gratiam iustificantem, et ad immortalitatem glorie ducentem. ideo subditur.
marg.|  .16. Iusti enim. que est per gratiam.
marg.|  .17. Perpetua est et immortalis. scilicet, effective, quia facit homines dignos immortalitate glorie.
marg.|  .18. Iniustitia autem. que est per peccatum mortale.
marg.|  .19. Mortis est acquisitio. Nam per ipsam incurritur mors gehenne.
marg.|  .20. Impii autem manibus. idest, operibus.
marg.|  .21. Et verbis accersierunt. illam, scilicet, iniustitiam.
marg.|  .22. Et estimantes etc. idest, sibi convenientem propter habitum vitiorum inclinantem ad malum, unde dicitur. 2. Ethicorum Qualis est unusquisque talis finis sibi videtur.
marg.|  .23. Defluxerunt, etc. per diversa vitia.
marg.|  .24. Et sponsiones posuerunt. inherentes ei inseparabiliter, sicut sponsus sponse.
marg.|  .25. Quoniam morte. scilicet gehenne.
marg.|  .26. Digni sunt qui sunt ex parte etc. sicut illi qui sunt ex parte iustitie, digni sunt immortalitate glorie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_1)

Notes :