Capitulum 8
Numérotation du verset
Sap. 8,1
Attingit ergo1 a fine
1 ergo] enim
Weber
usque ad finem
fortiter
et disponit omnia suaviter.
Numérotation du verset
Sap. 8,2
Hanc amavi
et exquisivi eam2 a iuventute mea
2 eam]
om. Weber
et quesivi sponsam meam3 assumere
3 meam] mihi
Weber
et amator factus sum forme illius.
Numérotation du verset
Sap. 8,3
Generositatem
illius4
4 illius]
om. Weber
glorificat contubernium5 habens Dei
5 contubernium] contuberium
Rusch
sed et omnium Dominus dilexit illam.
Numérotation du verset
Sap. 8,4
Doctrix est enim discipline Dei et electrix operum illius.
Numérotation du verset
Sap. 8,5
Et si divitie appetantur6 in vita quid sapientia7 locupletius
6 appetantur] appetuntur
Weber
|
7 sapientia] sapientie
Weber
|
que operatur omnia8 ?
8 operatur omnia]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,6
Si autem sensus operatur
quis horum
que sunt magis quam illa est artifex ?
Numérotation du verset
Sap. 8,7
Et si iustitiam quis diligit et9 labores huius
9 et]
om. Weber
magnas habent virtutes. Sobrietatem
enim et prudentiam10 docet et iustitiam et virtutem
10 prudentiam] sapientiam
Weber
quibus utilius
nihil est in vita
hominibus
Numérotation du verset
Sap. 8,8
Et similitudinem11
11 et similitudinem] et si multitudinem
Weber
scientie desiderat quis
scit preterita
et de futuris estimat
scit versutias sermonum
et dissolutiones
argumentorum signa
et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et seculorum.
Numérotation du verset
Sap. 8,9
Proposui
ergo hanc adducere mihi ad convivandum12 sciens quoniam mecum communicabit13 de bonis
12 convivandum] convivendum
Weber
|
13 mecum communicabit]
inv. Weber
|
et erit allocutio
cogitationis et tedii mei.
Numérotation du verset
Sap. 8,10
Habeo14
14 Habeo] Habebo
Weber
propter hanc claritatem
ad turbas
et honorem apud seniores.
Iuvenis et15
15 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,11
acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me.
Numérotation du verset
Sap. 8,12
Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient
et sermocinante me16 pluramanus ori suo imponent.
16 me]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,13
Propterea habebo per hanc immortalitatem
et memoriam eternam
his qui post me futuri sunt
relinquam.
Numérotation du verset
Sap. 8,14
Disponam
populos et nationes mihi erunt subdite17.
17 subdite] subiecte
Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,15
Timebunt me audientes reges
horrendi in multitudine
bonus videbor18
18 bonus videbor]
inv. Weber
et in bello fortis.
Numérotation du verset
Sap. 8,16
Intrans
in domum meam
conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tedium convictus illius19 sed letitiam et gaudium.
19 illius] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,17
Hec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cogitatione20 sapientia21
20 cognatione
CorS3 Rusch Weber
] cogitatione
CorS3*
|
21 sapientia] sapientie
CorS3 Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 8,18
et in amicitia illius delectatio bona
et in operibus manuum illius
honestas sine defectione
et in certamine loquelle illius sapientia et preclaritas in communicatione sermonum illius22
22 illius] ipsi
Weber
circuibam querens
ut mihi illam assumerem.
Numérotation du verset
Sap. 8,19
Puer autem eram ingeniosus et sortitus23 animam bonam
23 sortitus] + sum
Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,20
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
Numérotation du verset
Sap. 8,21
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
et hoc ipsum erat sapientia24 scire cuius esset hoc donum
24 sapientia] sapientie
Weber
adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis precordiis meis.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Sap. 8,ad litteram
marg.|
{3.1919}
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter.
Omnia creata penetrando sua virtute usque ad minima.
marg.|
.1.
Et disponit omnia suaviter.
quia dat omnibus creaturis formas et inclinationes, per quas moventur connaturaliter ad actus et fines suos, sicut lapidi gravitatem per quam naturaliter tendit deo rsum. .2.
Hanc amavi.
Ostenso qualiter sapientia dirigit in vita contemplativa hic consequenter ostenditur qualiter dirigit in vita activa. Et dividitur in duas partes, quia primo ostenditur, quod sapientia est summe diligenda. Secundo, qualiter dirigit circa agenda, ibi : Et si iustitiam. Circa primum dicit Salomon. Hanc amavi. singulariter. .3.
Et exquisivi eam a iuventute mea.
Discendo a Nathan propheta, et petendo eam devote a Deo mihi dari, ut dictum est supra. Et sic patet, quod loquitur hic de sapientia creata. Sub eodem enim contextu littere frequenter transit de increata ad creatam, et econverso ratione supradicta, cap. 6. .4.
Et quesivi sponsam mihi.
id est, meditationibus inseparabiliter adherere. .5.
Et amator factus.
Est enim decor anime assimilans eam decori creatoris. .6.
Generositatem illius glorificat.
id est homo habens contubernium Dei per caritatem, per quam homo manet in Deo, et Deus in eo, Glorificat. id est gloriosam confitetur et laudat. Generositatem, scilicet sapientie create, quam cognoscit esse quamdam impressionem et emanationem a sapientia divina. .7.
Sed et omnium dominus dilexit illam.
Inquantum facit homines Deo diligibiles, ut predictum est. .8.
Doctrix enim est discipline Dei.
Nam donum sapientie facit hominem subdi mandatis divinis. .9.
Et electrix operum illius.
Nam per ipsam elegit homo opera Deo placita. Consequenter arguit ipsam esse diligibilem per locum a minori, di.
marg.|
.10.
Et si.
Et accipitur hic si, pro quia. quia sic est ut apparet ad sensum.
marg.|
.11.
Quid sapientia.
quasi dicat sapientia hac ratione diligibilior est, per quam multo plura maiora, et meliora possunt haberi, quam per divitias temporales. unde Prv. 17. Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ?
marg.|
{3.1920}
marg.|
.12.
Si autem sensus.
id est industria humana.
marg.|
.13.
Operatur.
in agibilibus humanis.
marg.|
.14.
Quis horum que sunt.
id est operum humanorum.
marg.|
.15.
Magis quam illa est artifex.
quasi dicat in operibus humanis multo magis operatur donum sapientie, quam virtus naturalis industrie. propter quod est magis diligendum.
marg.|
.16.
Et si iustitiam.
Ostenso quod sapientia sit summe appetenda, hic consequenter ostenditur qualiter dirigit in vita activa. primo quantum ad partem active, que vocatur monastica, que respicit bonum regimen unius persone. Secundo quantum ad illam partem que dicitur politica, que respicit bonum regimen multitudinis, ibi. Habebo propter hanc claritatem. Monastica vero consistit in acquisitione et exercitio moralium virtutum, que reducuntur ad quatuor virtutes. id est principales, de quibus hic dicitur.
marg.|
.17.
Et si iustitiam quis.
Accipitur hic iustitia legalis que includit omnem virtutem, sicut dictum fuit supra. cap. 1.
marg.|
.18.
Labores.
id est opera sapientie.
marg.|
.19.
Magnas habent.
sibi annexas quas explicat dicens.
marg.|
.20.
Sobrietatem.
id est temperantiam.
marg.|
.21.
Et sapientiam.
id est prudentiam que est sapientia circa agibilia humana.
marg.|
.22.
Et iustitiam.
que est virtus specialis.
marg.|
.23.
Et virtutem.
id est fortitudinem. Iste sunt quatuor virtutes cardinales, ad que alie virtutes morales reducuntur, ideo subditur.
marg.|
.24.
Quibus utilius.
presenti.
marg.|
.25.
Hominibus.
quia per virtutes morales efficitur homo bonus simpliciter, per virtutes autem intellectuales, que sunt artes et scientie speculative, non efficitur homo bonus simpliciter, sed secundum quid : ut bonus artifex, bonus philosophus et huiusmodi.
marg.|
.26.
Et.
practice.
marg.|
.27.
Desiderat.
hoc supple habet per sapientiam. ideo subditur.
marg.|
.28.
Scit.
id est scire facit, eo modo loquendi quo grammatica facit congrue loqui. videtur enim hic scriptura loqui de sapientia prout fuit in Salomone, ut supradictum est cap. precedenti. Salomon autem per sapientiam sibi datam multa cognovit de preteritis, et per illa poterat coniecturare de futuris. ideo subditur.
marg.|
.29.
Et de.
Salomon etiam plura cognovit de futuris per spiritum prophetie certitudinaliter.
marg.|
.30.
Scit versutias.
id est fallacias.
marg.|
.31.
Sermonum.
quas sapientia facit avertere.
Numérotation du verset
Sap. 8,ad litteram
marg.|
{3.1921} .1.
Et dissolutiones argumentorum.
que fiunt contra veritatem specialiter in moralibus.
marg.|
.2.
Signa et monstra scit antequam fiant.
Hoc patet verum de sapientia increata, quam nihil latet. Similiter de creata prout fuit in Salomone. Nam ipse cognovit dispositionem celi et stellarum, ut dictum est cap. precedenti. et sic precognovit ortum signorum et constellationum, que monstrant aliqua futura, ut sterilitatem terre futuram, vel fertilitatem, et huiusmodi, propter quod dicuntur monstra a monstrando.
marg.|
.3.
Proposui ergo.
propter predicta bona.
marg.|
.4.
Hanc adducere mihi ad convivandum.
per frequentes meditationes sapientie, in quibus est delectabilis vita.
marg.|
.5.
Sciens quoniam me,
etc. per frequentes enim meditationes sapientie augmentatur semper bonum in homine.
marg.|
.6.
Et erit allocutio cogitationis.
quia tales meditationes sunt verba mentis.
marg.|
.7.
Et tedii mei.
scilicet excludendi. Tales enim meditationes omne tedium excludunt.
marg.|
.8.
Habebo.
Hic consequenter ostenditur, qualiter sapientia dirigit in politica. Et dividitur in duas partes, quia primo ostenditur qualiter per eam populus gubernatur. secundo qualiter ipsa subiectum proprium consolatur, ibi : Intrans in domum meam. Circa primum dicitur. Habebo propter hanc claritatem ad turbas. audientes sententias meas veras, et ad populi tranquillitatem ordinatas.
marg.|
.9.
Et honorem apud seniores.
Et hoc fuit verum ad litteram in Salomone, qui populum gubernavit pacifice, et qui sapientia precellebat alios sapientes et seniores. 3Rg. 3.
marg.|
.10.
Iuvenis et acutus inveniar in iudicio.
Iuvenis enim adhuc existens, valde solerter iudicavit filium reddi vere matri. 3Rg. 3.
marg.|
.11.
In conspectu potentium admirabilis ero.
Omnes enim reges mirabantur de sapientia Salomonis.
marg.|
{3.1922}
marg.|
.12.
Et facies principum mirabuntur me.
unde. 3Rg. 10. dicitur quod regina Saba que erat sapientissima, videns magnificentiam Salomonis non habebat ultra spiritum.
marg.|
.13.
Tacentem me sustinebunt.
id est cum reverentia expectabunt quousque verbum resumam, vel dem eis loquendi licentiam.
marg.|
.14.
Loquentem me respicient.
attoniti de mea eloquentia.
marg.|
.15.
Et sermocinante me plura manus
etc. id est quantumcumque protraham sermonem, reverenter auscultabunt.
marg.|
.16. Propterea habebo per hanc immortalitatem. apud Deum.
marg.|
.17.
Et memoriam eternam.
apud homines.
marg.|
.18.
Disponam populos.
ad bonum commune.
marg.|
.19.
Et nationes mihi erunt subdite.
Multi nanque Gentiles fuerunt subiecti Salomoni.
marg.|
.20.
Timebunt me,
etc. Multi enim reges horrendi aliis, audientes sapientiam et potentiam Salomonis, timebant eum, et reddebant ei tributum.
marg.|
.21.
Et in multitudine.
subditorum meorum.
marg.|
.22.
Videbor bonus.
eis benefaciendo.
marg.|
.23.
Et in bello fortis.
contra adversarios meos.
marg.|
.24.
Intrans in domum meam.
Hic consequenter ostenditur qualiter sapientia subiectum proprium consolatur. Intrans in domum meam. id est propriam conscientiam. nam intellectus et voluntas sunt potentie reflexive super seipsas.
marg.|
.25.
Conquiescam cum illa.
Homo enim per donum sapientie habet meditationes valde delectabiles apud se. ideo subditur.
marg.|
.26.
Non enim habet amaritudinem.
Dicitur autem conversatio sapientie et eius convictus meditatio, que ex intellectu et habitu sapientie procedit. Et subditur causa huius delectationis, cum dicitur.
marg.|
.27.
Quoniam immortalis.
id est propter hoc est delectabilis, quia facit cogitare de immortalibus et divinis, sicut sapientia animalis et terrena facit cogitare de carnalibus et terrenis, quorum cogitatio anxietatem inducit.
Numérotation du verset
Sap. 8,ad litteram
marg.|
{3.1923} .1.
Et in amicitia illius delectatio bona.
nam hec delectatio convenit homini secundum illam partem anime, in qua convenit cum angelis sanctis. .2.
Et in operibus.
id est in operibus a sapientia procedentibus. .3.
Honestas sine defectione.
nam ab ea nihil inhonestum potest procedere. .4.
Et in certamine.
id est in collatione sapientium ad invicem, quia non conferunt de vanis, sed de utilibus et honestis. .5.
Et preclaritas in communicatione sermonum.
nam sermones quibus sapiens communicat aliis doctrinam suam, clari sunt et intelligibiles, quia que melius sciuntur, clarius pronuntiantur. .6.
Circumibam querens, ut illam.
invenitur enim sapientia per diligentem rationis investigationem.
marg.|
.7.
Puer autem.
postquam Salomon ostendit qualiter sapientia proficit in vita contemplativa et activa, hic consequenter ponit orationem, quam fecit pro ipsa habenda. Et primo ponit orandi motivum, secundo orationis sue formam et modum ca. se. Circa primum dicit. Puer autem eram ingeniosus. per intellectus subtilitatem. .8.
Et sortitus sum.
per affectus {3.1924} puritatem, hec enim habuit Salomona iuventute, quando fuit sub disciplina Nathan prophete, propter quod vocavit nomen eius amabilis domino. 2Rg. 12.f.
marg.|
.9.
Et cum essem magis bonus.
id est proficiens in virtutibus.
marg.|
.10.
Veni ad corpus incoinquinatum.
hoc non potest intelligi de continentia virginali, quia Salomon valde iuvenis contraxit matrimonium cum filia Pharaonis : propter quod intelligendum est de continentia coniugali, et etiam ab aliis vitiis vitabilibus, quam servavit per longum tempus. unde dicitur. 3Rg. 11.a. Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres.
marg.|
.11.
Et ut scivi
etc.
esse continens.
a vitiis et criminibus.
marg.|
.12.
Nisi Deus.
sine cuius dono homo non potest perseverare in bono.
marg.|
.13.
Et hoc ipsum erat
etc. scilicet scire quod hec continentia est Dei donum : nam sapientia est cogitatio divinorum.
marg.|
.14.
Adii dominum.
attente.
marg.|
.15. Et deprecatus sum illum. devote.
marg.|
.16.
Et dixi ex.
id est ex toto intellectu meo et affectu.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_8)
Notes :