Capitulum 15
Numérotation du verset
Sap. 15,1
Tu autem Deus noster suavis
et verus es
patiens et in1 misericordia disponens omnia.
1 in]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,2
Etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
quoniam apud te sumus computati.
Numérotation du verset
Sap. 15,3
Nosse enim te consummata iustitia est
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
Numérotation du verset
Sap. 15,4
Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
Numérotation du verset
Sap. 15,5
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima.
Numérotation du verset
Sap. 15,6
Malorum amatores
digni sunt morte2 qui spem habent in talibus3 et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
2 sunt morte] sunt
Clementina
,
om. Weber
|
3 habent - in talibus
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,7
Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa et similiter4 que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus.
4 et similiter]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,8
Et cum labore vanum deum fingit de eodem5 luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum ducit se6 unde acceptus est
5 fingit - de eodem]
inv. Weber
|
6 ducit se]
inv. Weber
|
repetitus anime debitum7 quam8 habebat.
7 anime debitum]
inv. Weber
|
8 quam] quem
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,9
Sed est cura illi9 non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit.
9 cura illi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,10
Cinis est enim10 cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
10 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,11
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit ei11 spiritum vitalem.
11 ei]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,12
Sed et12 estimaverunt lusum13 esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et operante14 unumcumque15
etiam ex malo acquirere.
12 et]
om. Weber
|
13 lusum] ludum
Weber
|
14 operante] oportere
Weber
|
15 unumcumque
CorS3* Rusch
] undecumque
CorS3 Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,13
Hic enim scit se super omnes16 delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
16 scit se - super omnes]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,14
Omnes
enim insipientes et infelices
supra modum anime sue17 superbi sunt inimici tui populi18
17 sue]
om. Weber
|
18 tui populi]
inv. Weber
|
et improperantes19 illi.
19 improperantes] imperantes
Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,15
Quoniam omnia idola nationum deos estimaverunt20 quibus nec21 oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
20 deos estimaverunt]
om. Weber
|
21 nec] neque
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,16
Homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. Nemo enim
sibi similem homo poterit deum fingere.
Numérotation du verset
Sap. 15,17
Cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
Numérotation du verset
Sap. 15,18
sed et animalia
miserrimi22
22 miserrimi] miserrima
Weber
colunt. Insensata23 enim comparata his illis24 sunt deteriora
23 Insensata] Insensate
Weber
|
24 illis] aliis
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,19
sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere25.
25 aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
Weber
Effugerunt26 autem Dei laudem et benedictionem eius.
26 Effugerunt] effugit
Weber
Capitulum 15
Numérotation du verset
Sap. 15,ad litteram
marg.|
{3.1953}
Tu autem Deus.
Reprobata idololatria gentium, hic consequenter commendatur latria Iudeorum. Et dividitur in tres partes. Nam primo ponitur vere deitatis confessio, secundo idololatrie reiectio, ibi. Non enim. tertio contra idololatras inuectio, ibi. Sed et figulus. Circa primum dicit Philo pro se et toto Iudeorum populo.
marg.|
.1.
Tu autem Deus.
omnium per creationem.
marg.|
.2.
Noster.
per cultum specialem.
marg.|
.3.
Suavis.
per tuam erga nos condescensionem.
marg.|
.4.
Et verus es.
contra idolorum falsitatem.
marg.|
.5.
Patiens,
etc. per penitentie nostre expectationem, ideo subditur.
marg.|
.6.
Etenim si peccaverimus, tui sumus.
quia te dominum nostrum confitemur.
marg.|
.7.
Scientes magnitudinem tuam.
cuius non est finis.
marg.|
.8.
Et si non peccaverimus.
mortali peccato, nam veniale non potest totaliter evitari.
marg.|
.9.
Scimus quoniam apud te sumus computati.
numero et merito cum electis, peccatum enim veniale non tollit gratiam.
marg.|
.10.
Nosse enim te.
fide, formata caritate.
marg.|
.11.
Consummata iustitia est.
nam dignum facit vita eterna.
marg.|
.12.
Et scire iustitiam
etc. scientia practica.
marg.|
{3.1954} .13.
Radix est immortalitatis.
nam per opera iustitie pertingitur ad immortalitatem glorie.
marg.|
.14.
Non enim.
Hic consequenter ponitur idololatrie reiectio, cum dicitur. Non enim in errorem. idololatrie.
marg.|
.15.
Induxit nos hominum.
id est artis idolorum factive, que ad malum inducit.
marg.|
.16.
Nec umbra picture.
decorans idolum. Sciendum, quod Philo loquitur hic pro suo tempore, nam ante captivitatem Babylonis populus Iudeorum fuit irretitus multis idololatriis, ut patet 4Rg. et post captivitatem Babylonis tempore Antiochi Epiphanis, ut habetur. 1. Mac. et 2. Sed et tempore Philonis Caius. imperator misit statuam suam per orbem, ut adoraretur in ea, quam soli Iudei adorare renuerunt, ut dicit Iosephus Antiquitatis iudaice libro 18. et sub nomine Iudeorum intelligit Christianos, qui tunc adhuc legalia in multis servabant, propter quod Philo in eorum laudem librum scripsit, ut dicit Hieronymus in libro illustrium virorum.
marg.|
.17.
Labor sine fructu.
In talibus enim magnus est labor et nullus fructus, imo finis pessimus.
marg.|
.18.
Cuius aspectus insensato dat concupiscentiam.
attrahens eius animum ad idoli reverentiam.
marg.|
.19.
Et diligit mortue imaginis.
id est vita carentis. Effigiem. Et subdit eius penam, dicens.
marg.|
.20.
Malorum.
idest, idolorum.
marg.|
.21.
Morte.
temporali et eterna.
Numérotation du verset
Sap. 15,ad litteram
marg.|
{3.1955} .1.
Sed, et figulus.
Hic consequenter ponitur contra idololatras inuectio. et primo contra idolorum fictores. secundo contra eorum cultores, ibi : Omnes enim insipientes. Circa primum sciendum, quod fingi proprie dicitur quod de terra formatur. et inde figulus appellatur, et vasa terrea fictilia dicuntur. Et quia pauperes idola argentea, et aurea habere non poterant, ideo figuli ceperunt idola terrea facere, que quilibet poterat habere, et de eodem luto faciebant figuli vasa ad varios usus apta. Et hoc est quod dicitur : Sed, et figulus. et patet littera usque ibi.
marg.|
.2.
Et de eodem,
scilicet vasa honestis usibus applicabilia.
marg.|
.3.
Et similiter, qui his sunt contraria.
id est applicabilia usibus inhonestis.
marg.|
.4. Horum autem vasorum quis sit usus. id est debeat esse.
marg.|
.5.
Iudex est figulus.
qui vasa format secundum usum ad quem debet applicari.
marg.|
.6.
Et cum labore vano.
Labor enim in fingendo vasa non est vanus, quia deservit humanis utilitatibus, sed labor fictionis idoli est vanus, quia idolum non valet alicui usui.
marg.|
.7.
Ille qui paulo ante de terra factus fuerat,
scilicet figulus : nam corpus humanum factum a domino est terreum.
marg.|
.8.
Et post pusillum.
quia brevis est hominis vita.
marg.|
.9.
Reducit se unde,
scilicet ad terram ad quam ducit mutua elementorum contrariorum actio, que sunt in corpore humano.
marg.|
.10.
Repetitus.
a Deo .
marg.|
.11.
Anime debitum.
quam Deus repetet in morte. sicut eam tradiderat in infusione.
marg.|
.12.
Sed cura est illi,
scilicet figule.
marg.|
.13.
Non quia laboraturus.
id est non solum est solicitus de suo labore, et vite brevitate.
marg.|
.14.
Sed concertatur aurificibus.
non arguendo quod opus suum sit magis pretiosum, sed quod sit utile pluribus : quia potest haberi parvo precio, et per consequens ab omnibus.
marg.|
.15.
Sed, et erarios imitatur.
fingendo idola, factis de ere similia.
marg.|
.16.
Et gloriam prefert quoniam.
quia multitudo hominum pro idolis habendis recurrit ad eum.
marg.|
.17.
Quoniam res supervacuas.
id est nullius aut parui pretii respective ad argenteas, vel aureas fingit, quas quilibet potest habere.
marg.|
.18.
Cinis est enim cor eius.
per affectionem. Dicit enim Aug. Si diligis terram, terra es. Iste vero totam attentionem suam ponit ad terre figurationem, que mistione aque privata redigeretur in pulverem, vel cinerem : propter quod cor figuli dicitur cinis.
marg.|
.19.
Et terra supervacua.
unde fingit idola.
marg.|
.20.
Spes illius.
quia de hoc sperat vivere. ideo subditur.
marg.|
.21.
Et luto vilior vita illius.
que ordinatur ad lucrum ex luto sicut ad finem. et finis prestantior est his, que sunt ad finem. Et ratio huius erroris subditur.
marg.|
.22.
Quoniam ignoravit, eum qui se finxit,
scilicet Deum qui in formatione corporis est autor principalis.
marg.|
{3.1956}
marg.|
.23.
Et qui inspiravit illi animam.
solus infundendo eam per creationem.
marg.|
.24.
Et amat, que operatur.
scilicet idola.
marg.|
.25.
Et qui insufflavit,
scilicet Deum ignoravit, et est repetitio eius quod dixit : Et qui inspiravit etc. per alia tamen verba : quia dicitur anima in quantum corpus administrat spiritus vero inquantum supernis vacat.
marg.|
.26.
Sed, et estimaverunt.
idololatre dicti.
marg.|
.27.
Lusum esse.
id est carnalem delectationem.
marg.|
.28.
Vitam nostram.
unde in persona talium dicitur supra ca. ij.b. Ubique relinquamus signa letitie, quoniam hec est pars nostra.
marg.|
.29.
Et conversationem vite humane compositam
etc. unde supra c. ij.b. subditur in persona talium : Opprimamus pauperem iustum, nec parcamus vidue, rapiendo bona eorum, et ideo subditur.
marg.|
.30.
Et oportere undecumque etiam ex malo
etc. hec dicebant homines de vita alia non sperantes, cuius erroris fuit Simonides peta dicens, quod decet mortalem mortalia sapere, de quo reprehendit eum Philosophus. x. Ethicorum, eo quod homo secundum intellectum est quid immortale, et divinum, ex quo concludit Philosophus, quod homo se debet ad immortalia, et eterna trahere, quantum potest per cognitionem, et amorem, et concludit Philo de figulo dicens.
marg.|
.31.
Hic enim scit.
id est scire debet.
marg.|
.32.
Se super omnes.
idolorum factores.
marg.|
.33.
Delinquere, qui ex terre
etc. nam tam vilis est, quod nullus debet ignorare, quod Deus non potest fieri ex ea.
marg.|
.34.
Omnes enim.
Post inuectionem contra idolorum fictores, hic ponitur inuectio contra illorum cultores. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur inuectio contra cultores imaginum. secundo contra cultores animalium, ibi, Sed, et animalia. Circa primum dicitur : Omnes enim insipientes, etc. id est, idololatre de Deo male sentientes, et a felicitate vera deviantes.
marg.|
.35.
Supra modum anime sue.
id est, plus quam valeant.
marg.|
.36.
Superbi sunt.
de se presumentes.
marg.|
.37.
Inimici populi tui.
opprimendo cultores Dei.
marg.|
.38.
Et improperantes illi.
Tempore nanque Philonis Caius erat Imperator Romanus, et misit statuam suam per orbem, ut adoraretur in ea tamquam Deus, ut dictum est supra precedenti ca. et intulit Dei cultoribus multa gravamina.
marg.|
.39. Quoniam omnia idola nationum. diversarum.
marg.|
.40.
Deo s estimaverunt,
scilicet Romani. Unde dicit Leo papa in sermone de beatis apostolis Petro, et Paulo, quod Roma magnam credebat fecisse religione, cum nullius gentis respuisset falsitatem. Cetera patent usque ibi.
marg.|
.41.
Sed, et pedes eorum pigri ad ambulandum.
quia non possunt se movere. et subditur ratio cum subditur.
marg.|
.42.
Homo enim fecit illos.
qui per artem non potest facere aliquid vivum.
marg.|
.43. Et qui spiritum mutuatus est. a Deo .
marg.|
.44.
Is finxit illos.
et quia causa effectiva potior est suo effectu, ideo subditur.
marg.|
.45. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum, etc. qui superior est homine.
Numérotation du verset
Sap. 15,ad litteram
marg.|
{3.1957} .1.
Cum enim sit mortalis.
scilicet homo.
marg.|
.2.
Mortuum fingit,
scilicet idolum vita carens.
marg.|
.3.
Manibus iniquis.
nam ad iniquitatem opus eius ordinatur.
marg.|
.4.
Melior est enim ipse,
etc. quia melior est vivens non vivente.
marg.|
.5.
Sed et animalia.
Hic ponitur inuectio contra cultores brutorum animalium, cum dicitur. Sed et animalia bruta.
marg.|
.6.
Miserrimi.
idololatre colunt, qui dicuntur miserrimi, eo quod inferiorem se colunt tamquam superiorem, ideo subditur.
marg.|
{3.1958} .7.
Insensata enim.
id est animalia bruta.
marg.|
.8.
Comparata his.
idest, hominibus.
marg.|
.9.
Illis sunt deteriora.
quia carent intellectu.
marg.|
.10.
Sed nec aspectu.
id est ex his que videbant in dictis animalibus non poterant aliquod bonum arguere, propter quod deberent ea colere.
marg.|
.11.
Effugerunt autem Dei laudem.
brutis animalibus impendentes ipsam, et per consequens.
marg.|
.12.
Benedictionem eius.
id est gratie sue donum, quod frequenter in scripture benedictio nominatur ; eo modo loquendi quo dicitur. 1Rg. 25.e. Accipe benedictionem hanc, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_15)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_15)
Notes :