Capitulum 12
Numérotation du verset
Sap. 12,1
O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus1 in nobis2
1 O quam ... spiritus tuus
plerique codd. edd. Cor1
Ω
Rusch
] Bonus enim spiritus tuus est
G Cava Q² T Z* X
ΣC²
Weber
|
2 nobis
Z²
ΦRG ΘM (al.) ΨD
Cor3
(vel) Ω
M ΩJ ΩS *
Rusch
] omnibus
Z* Cor
1
=Cor
3 (Rabanus) ΩJ²
|
Numérotation du verset
Sap. 12,2
Ideoque3 hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
3 Ideoque] propter quod
Weber
ut relicta malitia credant in te Domine.
Numérotation du verset
Sap. 12,3
Illos4 enim antiquos habitatores5 sancte terre tue quos exhorruisti6
4 Illos] et
praem. Weber
|
5 habitatores] inhabitatores
Weber
|
6 terre tue quos exhorruisti] tue terre odiens
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,4
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
et sacrificia iniusta
Numérotation du verset
Sap. 12,5
et filiorum suorum7 necatores
7 suorum]
om. Weber
sine misericordia et comestores viscerum hominum
et devoratores8 sanguinis9
8 et devoratores] devorationem et
om. Weber
|
9 sanguinis] sanguinem
Cava X
ΘH, sanguinum
L
, a medio sacramento tuo
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,6
et auctores parentes animarum inauxiliatarum
voluisti perdere10 a medio sacramento tuo11 per manus parentum nostrorum
10 voluisti perdere
Rusch Weber
]
inv.
ΩS ΩJ
edd.
|
11 a medio sacramento tuo Ω
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,7
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
Numérotation du verset
Sap. 12,8
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent.
Numérotation du verset
Sap. 12,9
Non quia impotens in bello eras12 subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
12 in bello - eras ]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,10
sed partibus iudicans dabas locum penitentie
non ignorans quoniam nequa est natio eorum13 et naturalis malitia ipsorum
13 eorum] illorum
Weber
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum
in perpetuum.
Numérotation du verset
Sap. 12,11
Semen enim erat maledictum ab initio
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum.
Numérotation du verset
Sap. 12,12
Quis enim dicet tibi quid fecisti ?
Aut quis stabit contra iudicium tuum ?
Aut quis in conspectu tuo14 veniet vindex iniquorum hominum ?
14 conspectu tuo] conspectum tuum
Weber
Aut quis tibi imputabit si perierint nationes15 quas tu fecisti ?
15 perierint nationes]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,13
Nec enim est alius Deus quam tu cui16 cura est de omnibus17 ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium18
16 cui] cuius
Weber
|
17 omnibus
CorS3 Rusch Weber
] nobis
CorS3*
(vel v. 16)
|
18 iudicas iudicium] iudicasti
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,14
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Numérotation du verset
Sap. 12,15
Cum ergo sis19 iustus iuste omnia disponis.
19 ergo sis]
inv. Weber
Ipsum quoque qui non debet puniri
condemnas
et20 exterum estimas a tua virtute.
20 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,16
Virtus enim
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis.
Numérotation du verset
Sap. 12,17
Virtutem enim ostendis tu qui non crederis in virtute esse21 consummatus
21 in virtute - esse]
inv. Weber
et hos qui te22 nesciunt23
22 te]
om. Weber
|
23 nesciunt CorS3*
Rusch
] sciunt CorS3
Weber
|
in audacia24 traducis.
24 te... audacia] sciunt audaciam
Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,18
Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi cum volueris25 posse.
25 volueris] voles
Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,19
Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans26
das locum in peccatis penitentie.
26 iudicans]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,20
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possunt27 mutari a malitia
27 possunt] possint
Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,21
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ?
Numérotation du verset
Sap. 12,22
Cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam tuam28.
28 tuam]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,23
Unde et illis
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta.
Numérotation du verset
Sap. 12,24
Etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibus29
29 manibus
Cor3
(al.)
CorS3*
Ω
M] animalibus
Cor3
(Rabanus et antiqui)
CorS3 Weber
sunt supervacua infantium30 insensatorum more31 viventes.
30 infantium Amiatinus X Y ΨD
Ω
Rusch
edd.] infantum
Weber
|
31 more] + sentientes et
X
|
Numérotation du verset
Sap. 12,25
Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Numérotation du verset
Sap. 12,26
Qui autem ludibriis et increpationibus32 non correcti33 sunt dignum Dei iudicium experti sunt.
32 et increpationibus] increpationis
Weber
|
33 correcti W² Ω
Rusch
Ed1530
Clementina
] correpti
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,27
In his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur. Per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse verum Deum34 agnoverunt. Propter hoc35 quod et finis condemnationis illorum veniet super illos36.
34 verum Deum]
inv. Weber
|
35 hoc]
om. Weber
|
36 illorum veniet super illos] illis veniet
Weber
|
Capitulum 12
Numérotation du verset
Sap. 12,ad litteram
marg.|
{3.1935}
O Quam bonus, et suavis est domine,
etc. Post collatum beneficium populo Israel in exitu de Egypto, hic ponitur beneficium ei collatum in introitu terre promissionis, a qua eiecit Chananeos propter idololatriam, et fecit ibi habitare Hebreos propter latriam. Et dividitur in duas partes, s. principalem, et incidentalem, que incipit seq. c. Prima in duas, quia primo ostendit propositum. secundo declarat suum dictum, ibi : Non quia impotens. Circa primum dicitur.
marg.|
{3.1936} .1.
O quam bonus, et suavis.
Sic habent libri correcti. Spiritus enim domini attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ut habetur supra. cap. 8. .2.
Ideoque.
id est, propter bonitatem tuam. .3.
Hos qui exerrant.
Per diversa peccata.
marg.|
.4.
Partibus corripis.
idest, partialiter punis, et non simul eos auferendo de vita, ut habeant tempus penitendi. Ideo subditur.
marg.|
.5.
Et de quibus.
Aliquando per instinctum in eternum, aliquando per vexationem corporis, que dat intellectum. Et inducit ad hoc exemplum de Chananeis cum subditur.
Numérotation du verset
Sap. 12,ad litteram
marg.|
{3.1937} .1.
Illos enim antiquos inhabitatores sancte terre tue.
id est Iudee, que dicitur sancta, eo quod ibi viguit cultus dei tempore veteris testamenti, et ibi impletum est Christi mysterium tempore novi.
marg.|
.2. Quos exhorruisti quoniam odibilia opera tibi faciebant. idest, enormia peccata.
marg.|
.3.
Per medicamina.
idest, sortilegia, et auguria.
marg.|
.4.
Et sacrificia iniusta.
quia demoniis oblata.
marg.|
.5.
Et filiorum suorum necatores.
Eos idolis sacrificantes.
marg.|
.6.
Et comestores viscerum hominum.
Non invenitur in veteri testamento, quod Chananei habitatores Iudee ante filios Israel comederent carnes humanas, et biberent sanguinem, ideo videtur, quod hic sit metaphorica locutio, sicut de predone, vel usurario dicitur, quod comedit homines, quia rapit substantiam eorum, et hoc modo dicitur Ps. 78.b. Comederent Iacob et locum eius desolaverunt. Isti vero Chananei erant predones et raptores, et sic dicimus hominum comestores.
marg.|
.7.
Et autores parentes.
Patres enim tenentur filiis auxiliari. Chananei vero filios suos idolis immolabant, ut dictum est, et sic eius auxilium debitum subtrahebant, igitur iungatur sic littera. Et parentes. scilicet Chananeos. autores animarum. idest, filiorum suorum. In scriptura enim frequenter accipitur anima pro toto composito, ut dictum est supra.
marg.|
.8.
Inauxiliatarum.
idest, auxilio debito destitutarum.
marg.|
.9.
Perdere.
idest, destruere.
marg.|
.10.
Voluisti perdere a medio sacramento.
idest, a Iudea, que dicitur sacra, ratione predicta, et est in medio climate habitabilis terre.
marg.|
.11.
Per manus parentum nostrorum.
idest, tempore Iosue.
marg.|
.12.
Ut dignam perciperent.
scilicet Iosue, et qui cum eo erant.
marg.|
.13.
Peregrinationem puerorum dei.
scilicet Abrahe, Isaac, et Iacob, qui fuerunt peregrini in terra illa, et ex hoc fuit promissa illa terra eorum semini, ut habetur in pluribus locis in Ge.
marg.|
.14.
Que tibi omnium charior est terra.
ratione supra dicta.
marg.|
.15.
Sed et his.
idest, Chananeis.
marg.|
.16.
Tanquam hominibus pepercisti.
Non sic autem angelis peccantibus.
marg.|
.17.
Et misisti antecessores exercitus tui vespas.
Dicunt enim exposit ores aliqui, quod ante ingressum filiorum Israel, ad terram promissionis, dominus ad litteram immisit Chananeis vespas habentes aculeos venenatos, que plures Chananeorum interfecerunt, et per hoc alii occasionem penitendi de peccatis suis habuerunt. Alii vero dicunt, quod vespe iste dicuntur timores, quos dominus immisit Chananeis, {3.1938} per quos aliqui recesserunt de terra ante ingressum filiorum Israel, scilicet Heuei, et aliqui ad fidem unius dei fuerunt conversi, et populo Israel coniuncti, ut patet de Raab, et eius cognatione, Iosue. 6. et de Gabaonitis, Iosue. 6.
marg.|
.18.
Non quia.
Hic consequenter declarat dictum suum dicens, quod dominus ex sua bonitate Chananeos partialiter punivit, dans eis locum penitentie, et hoc declarat dupliciter. primo negative. secundo affirmative, ibi : Cum ergo sis iustus. Prima in duas, quia primo ostenditur, quod Deus non fecit hoc ex defectu potentie. secundo quod, nec ex timore, ibi : Nec timens aliquem. Circa primum dicitur : Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis. id est, Chananeos Hebreis, quos non omnes per Hebreos debellavit, quia multi illorum inter filios Israel remanserunt, ut habetur in libro Ios. in pluribus locis.
marg.|
.19.
Non bestiis sevis.
que statim eos iugulassent.
marg.|
.20.
Aut verbo duro.
scilicet tuo.
marg.|
.21.
Simul exterminare.
scilicet Chananeos, et supplendum est quod si ista non fecisti eis, non fuit ex impotentia tua, sed ex misericordia. ideo subditur.
marg.|
.22.
Sed partibus iudicans.
id est, partialiter eos puniens.
marg.|
.23.
Dabas locum penitentie.
licet etiam scires eos pro maiori parte in malitia perseverare. ideo subditur. Non ignorans, etc. sequitur.
marg.|
.24.
Et naturalis malitia ipsorum.
id est, longa consuetudine indurata, que quidem consuetudo est quedam altera natura, ut dicitur in libro de memoria, et reminiscentia.
marg.|
.25.
Et quoniam non poterat.
Istud non posse non est simplex, et absolutum. Nam quandiu vivit homo, potest reverti ad bonum, sed est secundum quid, quia tales cum difficultate possunt redire, propter consuetudinem peccandi inclinantem per modum nature. unde 5. Metaphysices. Impossibile dicitur uno modo, quod est difficile, sicut etiam communi sermone de homine male vidente dicitur, quod non potest videre.
marg.|
.26.
Semen enim,
etc. Gene. 9.a. Maledictus Chanaan, etc.
marg.|
.27.
Nec timens.
Hic consequenter ostendit, quod deus non punivit Chananeos partialiter ex timore alicuius superioris qui posset facta sua corrigere, quia hoc est impossibile, et hoc est, quod dicitur : Nec timens aliquem, etc. et patet littera usque ibi :
marg.|
.28.
Aut quis tibi imputabit.
ad culpam.
marg.|
.29.
Si perierint nationes.
quasi dicat nullus, quia sicut mera voluntate produxit eas in esse, ita libere potest eas in nihilum redigere.
marg.|
.30.
Nec enim est alius deus, quam tu.
nam etiam secundum philosophos necesse est esse unam primam causam omnium.
Numérotation du verset
Sap. 12,ad litteram
marg.|
{3.1939} .1.
Cui cura est de omnibus.
nam divina providentia ad omnia se extendit, quantumcumque minima. Cetera patent.
marg.|
.2.
Cum ergo.
Hic consequenter declarat dictum suum affirmative, et dividitur in duas partes, quia primo facit propositum. secundo, ex hoc infert triplex corollarium, ibi : Docuisti autem. Declarat autem, quod supra dictum est de punitione Chananeorum, ex hoc, quod deus est iustitia, et bonitas per essentiam, propter quod non potest aliquid facere, nisi pie, et iuste, ideo dicitur : Cum ergo sis iustus. per essentiam.
marg.|
.3.
Ipsum quoque.
considerando suam innocentiam.
marg.|
.4.
Condemnas.
id est, punis aliquando ad sue patientie probationem, sicut patet de sancto Iob.
marg.|
.5.
Et exterum.
idest, extraneum.
marg.|
.6.
Aestimas a tua virtute.
id est estimari permittis, unde amici Iob reputabant ipsum peccatorem, et a Deo alienum, eo quod videbant eum sic flagellatum, ut in libro Iob plenius fuit declaratum.
marg.|
.7.
Virtus enim tua.
idest, potentia tua.
marg.|
.8.
Iustitia initium est.
nam per omnipotentiam suam iustificat impium. Nam sicut dicit Aug. Maius est iustificare impium quam creare celum, et terram, et quia iustitiam dei semper concomitatur misericordia, ideo subditur. .9.
Et ob hoc, quod omnium dominus es, omnibus te parcere facis.
nam semper punit citra condignum, etiam in damnatis.
marg.|
.10.
Virtutem enim ostendis.
id est potentiam tuam infinitam.
marg.|
.11.
Tu qui non crederis.
ab idololatris.
marg.|
.12.
Esse in virtute consummatus.
id est simpliciter perfectus. Infideles enim, et idololatre negantes deum verum, non credebant ipsum esse simpliciter perfectum.
marg.|
.13.
Et hos, qui te nesciunt.
idest, infideles.
marg.|
.14.
In audaciam traducis.
id est, traduci permittis de peccato in peccatum. ex hoc enim, quod deum ignorant, audacter peccant.
marg.|
.15.
Tu autem dominator virtutis.
idest, in virtute perfectus.
marg.|
.16.
Cum tranquillitate iudicas.
idest, modeste punis.
marg.|
{3.1940}
marg.|
.17.
Et cum magna reverentia disponis nos.
non statim peccata puniendo, sed ad penitentiam expectando. Et subditur causa.
marg.|
.18.
Subest enim tibi cum volueris, posse.
scilicet peccata punire.
marg.|
.19.
Docuisti autem.
Hic ex dictis infert triplex corollarium. Primum est, quod per hoc, quod deus in puniendo semper se habet iuste, et pie, dedit exemplum iudicibus huius mundi, ut etiam sic se habeant subditos puniendo. Et hoc est, quod dicitur : Docuisti autem populum tuum. per talia opera iusta, et pia.
marg.|
.20.
Quoniam oportet.
id est, benignum iudicem secularem.
marg.|
.21.
Et bone spei.
hic ponitur secundum. per hoc enim, quod cum misericordia punivit Chananeos, dedit spem filiis Israel colentibus ipsum, consequendi ab eo maius bonum, et hoc est, quod dicitur : Et bone spei fecisti filios tuos. id est, Hebreos. unde Ex. 4.f. Filius meus primogenitus Israel.
marg.|
.22.
Quoniam iudicans.
idest, puniens.
marg.|
.23.
Das locum in peccatis,
etc. Chananeis, ut patet ex predictis, et ex hoc arguit dicens.
marg.|
.24.
Si enim inimicos servorum,
etc. idest, Chananeos, et Egyptios.
marg.|
.25.
Et debitos morti.
idest, obligatos morti propter peccata sua enormia, ut dictum est supra.
marg.|
.26.
Et liberasti.
penam in parte differens, ut haberent tempus penitendi.
marg.|
.27.
Cum quanta diligentia iudicasti,
etc. id est punisti Hebreos modeste, et pie eorum punitionem ordinans ad eorum emendationem.
marg.|
.28.
Quorum parentibus,
etc. idest, Abrahe Isaac, et Iacob, quibus facta fuit dei promissio.
marg.|
.29.
Cum ergo.
Hic ponitur tertium corollarium, et secundo declaratur quoddam dictum, ibi : Unde et illis. Circa primum concludit ex predictis circa Hebreos, et eorum adversarios diversum divine punitionis modum. nam unus modus est medicinalis, alter non, quantum ad obstinatos in malo, et hoc est, quod dicitur. Cum ergo das nos, etc. id est flagellas nos ad nostram correctionem, sicut verberat magister discipulum, et pater filium.
marg.|
.30.
Inimicos nostros.
in malo obstinatos.
Numérotation du verset
Sap. 12,ad litteram
marg.|
{3.1941} .1.
Multipliciter flagellas.
Primo pena temporali, ut per hoc si vellent, possent a malitia mutari, ut predictum est. Sed quia abusi sunt per obstinationem, secundo flagellati sunt per penam eternam.
marg.|
.2.
Ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes.
idest, ut cum alios punimus, hoc faciamus modeste exemplo bonitatis tue.
marg.|
.3.
Et cum de nobis iudicatur.
id est, cum pena nobis infertur.
marg.|
.4.
Speremus misericordiam
etc. revertentes ad te per penitentiam.
marg.|
.5.
Unde et illis.
Hic consequenter declarat quoddam dictum, scilicet, quod pena temporalis obstinatorum non est medicinalis, quia per hoc non evadunt eternum interitum. Et primo ponit suam declarationem. Secundo removet quamdam falsam responsionem, ibi : Per hec quos putabant. Circa primum dicitur : Unde et illis, qui in vita sua insensate. quantum ad deum.
marg.|
.6.
Et iniuste.
quantum ad proximos.
marg.|
.7.
Vixerunt.
usque ad mortem.
marg.|
.8.
Per hec, que,
etc. id est, propter cultum idolorum, quem insensate etiam vilibus creaturis exhibuerunt, ut habetur infra.
marg.|
.9.
Dedisti summa,
etc. idest, eterna.
marg.|
.10.
Etenim in erroris via diutius erraverunt.
idest, per totam vitam.
marg.|
.11.
Deo s estimantes hec, que in,
etc. idest, hominibus inutilia, sed magis nociva, ut serpentes, vespertiliones, et talpas, ut dictum est supr.
marg.|
.12.
Infantium insensatorum more viventes.
idest, bonum a malo non distinguentes.
marg.|
.13.
Propter hoc tanquam pueris insensatis iudicium
etc. inferendo eis penam, per quam derisibiles reddebantur, ut cum Egyptii ranis, et cyniphicibus graviter affligebantur, et Chananei vespis pungentibus vulnerabantur.
marg.|
.14.
Qui autem ludibriis, et increpationibus.
istis. {3.1942}
marg.|
.15.
Non sunt correcti.
sed magis obstinati.
marg.|
.16.
Dignum dei iudicium.
idest, penam eternam.
marg.|
.17.
Experti sunt.
et subdit huius causam dicens :
marg.|
.18.
In his enim, que patiebantur.
a ranis, et vespis, et huiusmodi.
marg.|
.19.
Moleste ferebant.
idest, impatienter.
marg.|
.20.
In quibus patientes.
non a patientia, sed a passione, ut sit sensus : In quibus passionibus, et plagis.
marg.|
.21.
Indignabantur.
contra deum blasphemantes ipsum. Simile dicitur Apo. 16.b. Et blasphemaverunt nomen dei, habentis potestatem super has plagas.
marg.|
.22.
Per hec.
Hic consequenter removet quamdam responsionem falsam, quia posset aliquis dicere, quod propter hoc punitionem dei ferebant indignanter, et moleste, quia notitiam eius non habebant. hoc removet per hoc, quod videntes deo s suos destrui per filios Israel, quibus deus preceperat deo s Chananeorum destruere. Ex. 34 Cognoverunt, quod deus Hebreorum erat potentior diis suis, et sic eum cognoverunt, non tamen adoraverunt, sicut ad Ro. primo capitulo dicitur de philosophis. Qui cum deum cognovissent, non sicut deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, etc. et hoc est, quod dicitur : Per hec quos putabant. idest, inter eos.
marg.|
.23.
Cum exterminarentur.
a filiis Israel.
marg.|
.24.
Videntes.
idest, aliqualiter cognoscentes.
marg.|
.25.
Illum quem olim negabant.
scilicet deum Hbr.
marg.|
.26.
Verum deum agnoverunt.
per effectum, ut dictum est, non tamen sicut deum glorificaverunt. ideo subditur.
marg.|
.27. Propter quod, et finis condemnationis. idest, pena eterna.
marg.|
.28.
Veniet super illos.
scilicet in finali iudicio, quando cruciabuntur in anima, et corpore pena gehenne.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_12)
Notes :