Capitulum 13
Numérotation du verset
Sap. 13,1
Vani autem sunt1 omnes homines
1 autem sunt]
inv. Weber
in2 quibus non subest scientia Dei
2 in]
om. Weber
et de his que videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est.
Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
Numérotation du verset
Sap. 13,2
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut3 lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 aut] et
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,3
quorum et4 si specie delectati deos putaverunt sciant quanto his5 dominator eorum speciosior est.
4 et]
om. Weber
|
5 his]
om. Weber
|
Speciei enim generator hec omnia constituit
Numérotation du verset
Sap. 13,4
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec fecit6 fortior est illis.
6 fecit] constituit
Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,5
A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum7 videri.
7 creator horum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,6
Sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire.
Numérotation du verset
Sap. 13,7
Etenim cum in operibus illius conversentur et8 inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur.
8 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 13,8
Iterum autem nec his debet ignosci.
Numérotation du verset
Sap. 13,9
Si enim tantum potuissent9 scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum facilius non10 invenerunt ?
9 potuissent] potuerunt
Weber
|
10 facilius non]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,10
Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
aurum
et argentum
artis inventionem
et11 similitudines animalium
11 et]
om. Weber
aut lapidem inutilem opus manus
antique.
Numérotation du verset
Sap. 13,11
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit12 et huius docte radat13 corticem omnem14 et arte sua usus diligenter fabricet vas inutile in conversationem15 vite
12 secuerit Z ΩS
Ω
J
Rusch
Ed1530
Clementina
] secaverit
Weber
|
13 rabat] eradat
Weber
|
14 corticem omnem]
inv. Weber
|
15 inutile in conversationem] utile in conversatione
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,12
reliquiis16 autem huius17 operis ad preparationem esce abutatur
16 reliquiis] reliquias
Weber
|
17 huius] eius
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,13
et reliquum horum quod ad nullum facit usum18. Lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam sue artis19 figuret illud et assimilet20 imagini hominis
18 nullum... usum] nullos usus facit
Weber
|
19 sue artis]
inv. Weber
|
20 assimilet] + illud
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,14
aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundo faciat21 fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens terra22
21 rubicundo faciat] rubicundum faciens
Weber
|
22 terra]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,15
ut23 faciat ei dignam habitationem et24 in pariete ponens illud et25 confirmans ferro
23 ut] et
Weber
|
24 et]
om. Weber
|
25 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,16
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest adiuvare se26. Imago enim est et opus est illi adiutorium27.
26 adiuvare se]
inv. Weber
|
27 adiutorium] adiutorio
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,17
Et de substantia sua et de28 filiis suis et de29 nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
28 de]
om. Weber
|
29 de]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 13,18
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
Numérotation du verset
Sap. 13,19
et pro itinere petit ab eo30 qui ambulare non potest et de acquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
30 eo] hoc
Weber
Capitulum 13
Numérotation du verset
Sap. 13,ad litteram
marg.|
{3.1941} .1.
Vani autem sunt
etc. Hec est pars incidentalis, in qua occasione idololatrie Chananeorum tractat generaliter de idololatria omnium gentium. Et dividitur in duas partes. Nam primo reprobatur idololatria gentium. Secundo commendatur latria Iudeorum, c. 15. Prima in duas, quia primo reprobatur idololatria exhibita mirabilibus creaturis. Secundo exhibita imaginibus fabricatis, {3.1942} ibi : Infelices autem sunt. Prima adhuc in duas, quia primo idololatria dicta declaratur. Secundo reprobatur, ibi : Quorum, et si specie. Circa primum dicitur : Vani autem sunt. idest, a veritate vacui. .2.
Omnes homines.
et isti sunt idololatre carentes notitia veri dei.
marg.|
.3.
Et de his, que videntur bona.
per participationem, sicut sunt sol, et luna, et huiusmodi, ex quorum influentia nobis proveniunt bona.
marg.|
.4.
Non potuerunt intelligere eum, qui est.
scilicet bonus per essentiam.
marg.|
.5.
Neque operibus.
divinis.
Numérotation du verset
Sap. 13,ad litteram
marg.|
{3.1943} .1.
Attendentes agnoverunt quis esset artifex.
scilicet deus verus, qui licet a priori non possit cognosci, cognoscibilis tamen est a posteriori, scilicet ab effectibus.
marg.|
.2.
Sed aut ignem.
quem Vulcanum dicebant.
marg.|
.3.
Aut spiritum.
idest, purum etherem, vel aerem, quem vocabant Iovem.
marg.|
.4.
Aut citatum aerem.
idest, mobilem quem dicebant Iunonem.
marg.|
.5.
Aut gyrum stellarum.
idest, signa in zodiaco revoluta, que deo s dicebant. unde de signo Geminorum dicebant, quod erant Castor, et Pollux in deo s translati, et sic de similibus.
marg.|
.6.
Aut nimiam aquam.
quam Tethim vocabant.
marg.|
.7.
Aut solem, et lunam.
quos vocabant Phebum, et Dianam.
marg.|
.8.
Rectores orbis terrarum deo s putaverunt.
id est, crediderunt esse deo s mundum regentes.
marg.|
.9.
Quorum.
Hic consequenter dictus error removetur, et primo removetur erronea opinio. secundo, quedam insufficiens excusatio, ibi. Sed tamen. Circa primum dicitur.
marg.|
Quorum.
scilicet solis, et lune, et huiusmodi.
marg.|
.10.
Et si specie.
idest, pulchritudine.
marg.|
.11.
Delectati deo s putaverunt.
eos esse, ut dictum est.
marg.|
.12.
Sciant.
quasi dicat, et hoc deberent statim scire.
marg.|
.13.
Quanto his dominator eorum.
idest, deus qui est causa prima omnium.
marg.|
.14.
Speciosior est.
nam eius pulchritudo excedit in infinitum quod probatur cum subditur.
marg.|
.15.
Speciei enim generator.
id est pulchritudinis universe autor.
marg.|
.16.
Hec omnia constituit.
et per consequens eorum pulchritudo in ipso excellentius in infinitum preexistit.
marg.|
.17.
Aut si virtutem, et opera eorum.
que faciunt in transmutatione creaturarum.
marg.|
{3.1944} .18.
Mirati sunt.
tanquam quedam excellentia intellectum nostrum.
marg.|
.19.
Intelligant ab ipsis.
id est intelligere debent ab istis.
marg.|
.20.
Quoniam, qui hec fecit.
scilicet deus, qui ab omnibus dicitur prima causa.
marg.|
.21.
Fortior est illis.
nam eminentiori modo omnia continet creata. ideo subditur.
marg.|
.22.
A magnitudine enim speciei, et creature.
idest, pulchritudinis universi.
marg.|
.23.
Cognoscibiliter poterit creator horum videri.
nam per effectus potest in cognitionem cause deveniri.
marg.|
.24.
Sed tamen.
Hic removetur quedam excusatio, qua posset aliquis dicere, quod laborantes in cognitione creaturarum possunt excusari, si non cognoverunt deum, qui excedit creaturas in infinitum, quod excluditur hic per hoc, quod licet per creaturas non possit cognosci deus quantum ad distinctionem personarum divinarum, potest tamen per eas cognosci quantum ad essentialia attributa, s. potentiam, sapientiam, et huiusmodi, in quibus improportionabiliter transcendit omnem naturam creaturarum mundi. Et hoc est, quod dicitur.
marg.|
Sed tamen adhuc in his.
qui coluerunt creaturas excellentes tanquam deo s, ut solem, et lunam, et huiusmodi.
marg.|
.25.
Minor est querela.
quam in illis, qui coluerunt serpentes, et vilia animalia.
marg.|
.26.
Et hi enim fortasse errant deum querentes.
et ideo creaturis eminentibus deitatem false attribuentes.
marg.|
.27.
Etenim cum in operibus illius conversentur.
ordinem creaturarum meditando.
marg.|
.28.
Inquirunt, et persuasum habent.
idest, pro vero tenent.
marg.|
.29.
Quoniam bona sunt, que videntur.
scilicet sol, et luna, et alie notabiles creature, sed per hec eorum creatorem noluerunt cognoscere. ideo subditur.
marg.|
.30.
Iterum.
quia vere sunt culpabiles. Cuius causa subditur, cum dicitur.
Numérotation du verset
Sap. 13,ad litteram
marg.|
{3.1945} .1.
Si enim tantum potuerunt scire.
per rationem naturalem.
marg.|
.2.
Ut possent estimare seculum.
idest, cognoscere creaturarum ordinem.
marg.|
.3.
Quomodo huius dominum.
scilicet seculi.
marg.|
.4.
Facilius non invenerunt.
quasi dicat debuerunt statim invenire. Nam omnia mutabilia oportet ad unum primum principium immutabile reducere, aliter esset processus in infinitum, quod est impossibile, cum igitur omnes creature visibiles sint mutabiles aliquo modo, potuerunt venire ex illis ad cognitionem primi motoris omnino immobilis, sicut Philosophus deducit 8. Physicorum.
marg.|
.5.
Infelices autem sunt.
Hic consequenter reprobatur idololatria imaginibus exhibita. Et dividitur in tres partes, quia primo reprobatur imaginum fabricatio. secundo earum adoratio, ibi. Et de substantia. tertio adorationis inchoatio. se. c. ibi : Initium enim. Circa primum dicitur : In felices. idest, privati vera felicitate.
marg.|
.6.
Et inter mortuos spes illorum est.
quia nulla spes est de eorum salute, quandiu sunt tales.
marg.|
.7.
Qui appellaverunt deo s opera,
etc. idola namque quantum ad figuram fiunt per artem, materia vero est res nature, ut aurum, et argentum, et reliqua de quibus fiunt idola.
marg.|
.8.
Opus manus antique.
hoc additur. nam idola ab antiquo facta in maiori reverentia habebantur. unde et aliqui simplices Christiani aliquas imagines antiquas crucifixi, que dicuntur facte a Nicodemo, magis reverentur.
marg.|
.9.
Aut si quis artifex faber.
scilicet lignarius.
marg.|
.10.
De sylva lignum rectum secuerit, et huius.
idest, perfecte radat.
marg.|
.11.
Fabricet vas inutile.
Sic est in libris correctis, id est, valde utile, ut dicunt aliqui, et adducunt pro simili dictum Virgili : Numquam imprudentibus imber Offuit, idest, valde prudentibus. Posset aliter dici, scilicet, quod sint ibi due dictiones. Vas in utile, id est, factum ad utilitatem humanam. ideo subditur.
marg.|
.12.
In conversationem vite.
in qua necessaria sunt multa vasa lignea.
marg.|
{3.1946}
marg.|
.13.
Reliquias autem huius operis.
idest, dolaturas.
marg.|
.14.
Ad preparationem.
idest, ad coquendum escas.
marg.|
.15.
Et reliquum horum.
idest, residuum ligni.
marg.|
.16.
Quod ad nullum usum facit.
quia non est aptum ad vas aliquod fiendum.
marg.|
.17.
Lignum curvum,
etc. idest, nodis.
marg.|
.18.
Verticibus plenum.
de tali vero ligno aliquando fit imago, eo quod est magis durum.
marg.|
.19.
Sculpat diligenter per vacuitatem suam.
idest, ab eo factam, nam sculpendo facit aliquas vacuitates in ligno. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.20.
Illud comparet.
idest, adaptet, vel assimilet.
marg.|
.21.
Perliniens rubrica.
idest, colore rubro.
marg.|
.22.
Et rubicundum faciens fuco.
idest, pictura.
marg.|
.23.
Et omnem maculam, que in illo est perliniens.
coloribus ad hoc aptis. Aliqui libri habent hic : Terra, sed non est in libris correctis.
marg.|
.24.
Et faciat ei dignam habitationem.
idest, locum ubi reponatur. Cetera patent.
marg.|
.25.
Et de substantia sua.
Hic consequenter reprobatur imaginum adoratio. Et primo pro negotiis in rebus terrenis. Secundo pro negotiis marinis, c. seq. Circa primum dicitur.
marg.|
Et de substantia.
idest, de divitiis.
marg.|
.26.
Votum faciens.
idolo, ut exaudiat eum.
marg.|
.27.
Inquirit.
id est petit ab eo divitias, filios, et nuptias filiorum.
marg.|
.28.
Non erubescit loqui cum illo,
etc. quasi dicat deberet erubescere.
marg.|
.29.
Et pro sanitate quidem.
obtinenda, vel conservanda.
marg.|
.30.
Infirmum deprecatur.
Hic accipitur infirmitas large pro impotentia, nam idolum non potest se iuvare. Infirmitas enim proprie est in animalibus tantum, sicut et sanitas.
marg.|
.31.
Et pro vita.
conservanda.
marg.|
.32.
Mortuum rogat.
idest, carens vita. Nam proprie loquendo mortuus non dicitur, nisi qui vixit. Cetera patent.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_13)
Notes :