Capitulum 14
Numérotation du verset
Sap. 14,1
Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens1 ligno portante se fragilius lignum invocat.
1 iter - facere incipiens]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,2
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua.
Numérotation du verset
Sap. 14,3
Tua autem pater gubernat providentia
quoniam dedisti2 in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam.
2 dedisti] + et
Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,4
Ostendens quoniam potens es3 ex omnibus sanare etsi4
sine rate quis adeat mare5 ?
3 potens es] potes
Weber
|
4 etsi] etiam si
Weber
|
5 quis... mare] aliquis adeat
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,5
Sed ut non essent6 vacua sapientie tue opera propter hoc etiam et7 exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
6 essent] esset
Weber
|
7 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,6
Sed ab initio cum perirent
superbi gigantes spes orbis terrarum
ad ratem
confugiens remisit seculo semen nativitatis que manu tua
erat gubernata.
Numérotation du verset
Sap. 14,7
Benedictum est enim lignum
per quod fit iustitia.
Numérotation du verset
Sap. 14,8
Per manus autem quod fit idolum8 maledictum est9 et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est.
8 idolum]
om. Weber
|
9 est]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,9
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
Numérotation du verset
Sap. 14,10
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur.
Numérotation du verset
Sap. 14,11
Propter hoc et in10 idolis nationum non erit respectus quoniam creature Dei in odium facte sunt et in temptationem anime11 hominum et in muscipulam12 pedibus insipientium.
10 in]
om. Weber
|
11 anime] animis
Weber
|
12 muscipulam] muscipulum
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,12
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vite est.
Numérotation du verset
Sap. 14,13
Non enim13 erant ab initio neque erunt in perpetuum
13 Non enim] neque
Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,14
Supervacuitas enim hominum hec adinvenit14 in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis est inventus15.
14 hec adinvenit] venit
Weber
|
15 est inventus]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,15
Acerbo enim luctu dolens pater cito sibi rapti filii fecit16 imaginem et17 illum qui tunc quasi18 homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16 rapti filii fecit] filii rapti faciens
Weber
|
17 et]
om. Weber
|
18 quasi]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,16
Deinde interveniente tempore convalescente iniqua
consuetudine hic error tamquam lex custoditus19 est et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
19 custoditus] custodita
Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,17
Hos quos in palam homines20 honorare non poterant propter hoc21 quod longe essent e longinquo figura illorum allata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam presentem colerent sua sollicitudine.
20 homines]
om. Weber
|
21 propter hoc] homines propter
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,18
Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Numérotation du verset
Sap. 14,19
Ille autem22 volens plus23 placere illi qui se assumpsit elaboravit arte24 sua ut similitudinem in melius figuraret.
22 autem] enim
Weber
|
23 plus]
Weber
|
24 arte Cors3
Rusch Weber
] fate CorS3*
|
Numérotation du verset
Sap. 14,20
Multitudo autem hominum25 abducta26 per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc Deum estimaverunt27.
25 hominum]
om. Weber
|
26 abducta
CorS3* Rusch
] adducta
CorS3 Weber
|
27 estimaverunt] existimaverunt
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,21
Et hec fuit vite humane deceptio quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Numérotation du verset
Sap. 14,22
Et non sufficerat errasse circa eos28 Dei scientiam
28 circa eos]
inv. Weber
sed et in magno viventes
inscientie bello tot et tam magna mala pacem appellant.
Numérotation du verset
Sap. 14,23
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insanie plenas vigilias habentes
Numérotation du verset
Sap. 14,24
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed et29 alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
29 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,25
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio et30 infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
30 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,26
Domini immemoratio animarum inquinatio nativitatis immutatio nuptiarum inconstantia inordinatio31 mechie et impudicitie32
31 inordinatio]
om. Weber
|
32 impudicitie] impudicitia
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 14,27
infandorum enim cultura idolorum33 omnis mali causa est et initium et finis
33 cultura idolorum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,28
Aut enim dum letantur
insaniunt
aut certe34 vaticinantur falsa
34 certe]
om. Weber
aut vivunt iniuste aut periurant cito.
Numérotation du verset
Sap. 14,29
Dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima male iurantes noceri35 se non sperant.
35 noceri] renoceri
Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,30
Utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis et iniuste iuraverunt in idolo36 contemnentes iustitiam.
36 idolo CorS3*
Rusch
] dolo CorS3
Weber
Numérotation du verset
Sap. 14,31
Non enim iurantium est virtus sed peccantium pena perambulat semper in iniustorum prevaricationem.
Capitulum 14
Numérotation du verset
Sap. 14,ad litteram
marg.|
{3.1947}
Iterum alius.
Hic consequenter reprobat venerationem idoli pro negotiis marinis. Et primo ponitur hec reprobatio. Secundo declarat ad quid valet navigatio, ibi : Sed ut non essent. Circa primum dicitur.
marg.|
.1. Iterum alius navigare cogitans.
marg.|
.2.
Ligno portante se.
id est navi.
marg.|
.3.
Fragilius lignum.
id est idolum ligneum, quod ad nihil est utile.
marg.|
.4.
Invocat.
ut navigationem suam dirigat.
marg.|
.5.
Illud enim.
idest, idolum.
marg.|
.6.
Cupiditas acquirendi.
pecuniam.
marg.|
.7.
Excogitavit.
unde Act. 19.e. dicitur, quod Demetrius faciens edes argenteas Diane, prestabat artificibus magnum questum.
marg.|
.8.
Tu autem pater.
celestis.
marg.|
.9.
Providentia,
etc. hominum navigationem, et non ipsum idolum. Quod probatur per hoc, quod etiam sine navi filiis Israel dedit vitam in mari. Ex. 14. et hoc est, quod dicitur.
marg.|
.10.
Quoniam dedisti.
et patet ex dictis littera.
marg.|
.11.
Sed ut non essent.
Hic consequenter ostenditur navigationis utilitas. Et primo facit propositum. secundo concluditur fabricationis idoli malum, ibi. Per manus. Prima in duas secundum duplicem utilitatem. secunda, ibi : Sed et ab initio. Utilitas vero prima est, quia per navigationem homines deferunt illa qua abundant in una terra ad aliam, ubi est talium penuria, et sic terrarum relevantur indigentie, et hoc est, quod dicitur : Sed ut non essent vacua, etc. Creaturas enim inferiores fecit deus propter hominem, et ideo si non deservirent eius necessitatibus, viderentur esse vacue quantum ad hoc in suis utilitatibus. Per navigationem vero fiunt iste utilitates, ut dictum est. ideo subditur.
marg.|
{3.1948} .12.
Propter hoc etiam.
idest, navi, que est valde parva respectu magnitudinis maris.
marg.|
.13.
Credunt,
etc. idest, exponunt vitam suam.
marg.|
.14.
Et transeuntes mare.
ut per mercationes releventur necessitates humane.
marg.|
.15.
Per ratem, et liberati sunt. Sed ab initio.
Hic ponitur secunda utilitas, que fuit tempore Ne, qui cum uxore, et filiis, et eorum uxoribus per navem liberatus multiplicavit post diluvium genus humanum, et hoc est, quod dicitur. Sed ab initio. id est a prima mundi etate, que ab Adam duravit usque ad diluvium.
marg.|
.16.
Cum perirent superbi gigantes.
propter quorum peccata principaliter inundavit diluvium, ad quod denotandum dicitur, Ge. 7.a. Gigantes autem erant super terram in diebus illis.
marg.|
.17.
Spes orbis terrarum.
idest, Ne cum personis dictis.
marg.|
.18.
Ad ratem confugiens.
id est, ad arcam.
marg.|
.19.
Remisit seculo semen nativitatis.
quia per ipsum, et eius filios multiplicatum fuit post diluvium genus humanum.
marg.|
.20.
Que manu tua erant gubernata.
scilicet dicta arca.
marg.|
.21.
Benedictum est enim lignum.
idest, arca illa de lignis facta.
marg.|
.22.
Per quod fit iustitia.
nam impiis pereuntibus, per eam iusti fuerunt salvati, quod erat iustum.
marg.|
.23.
Per manus.
Hic consequenter concluditur ratione idoli malum, cum dicitur : Per manus autem, quod fit. id est, idolum manu factum.
marg.|
.24.
Maledictum est, et ipsum, et qui fecit illud
, et subditur causa cum dicitur : Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius. id est, fabricator idoli, et idolum ab eo factum, nam utrunque est causa idololatrie.
marg.|
{3.1949} .1.
Etenim, quod factum est.
hoc non potest intelligi de idolo absolute, cum sensum non habeat per quem possit tormentum sentire, propter quod intelligitur de demone, qui colebatur in idolo, et ibi responsa dabat aliquando. propter quod dicitur Mt. 25.d. Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius.
marg.|
.2.
Propter hoc, et in idolis.
id est in demonibus in idolis habitantibus.
marg.|
.3.
Non erit respectus.
scilicet misericordie divine. nam peccatum demonum est irremissibile.
marg.|
.4.
Quoniam creature dei.
idest demones a Deo creati quantum ad naturam.
marg.|
.5.
In odium facte sunt.
per eorum culpam, que non est a Deo autore, sed a liberi arbitrii defectibilitate.
marg.|
.6.
Et in tentationem anime hominum.
nam de celo eiecti student homines impedire a sua salute.
marg.|
.7.
Et in muscipulam.
qui vincuntur tentationibus demonum. Sapientibus autem, qui viriliter resistunt, huiusmodi tentationes non sunt in muscipulam, sed magis in victoriam, et coronam.
marg.|
.8.
Initium enim.
Hic consequenter ponitur idololatrie inchoatio. cuius primo ponitur initium. secundo procedens idem malum, ibi : Et non suffecerat. prima in duas secundum duplicem inchoationis causam. secunda ponitur, ibi : Deinde interveniente. prima vero causa fabricationis idolorum, et idololatrie fuit affectus inordinatus hominum ad propinquos suos defunctos quibus fecerunt imagines ad suam consolationem, ut sic in aspectu imaginum defunctorum consolarentur. unde de Nino rege Assyriorum scribitur, quod mortuo Belo patre suo imaginem suam fecit, cui tantam reverentiam exhibuit, ut suis delinquentibus propter refugium ad imaginem patris parceret, propter quod homines illi imagini impendere ceperunt divinos honores, et huius exemplo alii potentes ceperunt facere suis charis defunctis imagines, quibussimilem reverentiam exhibebant. Et sicut a belo inchoata est fabricatio idolorum, sic et ab eius nomine denominatio aliorum, propter quod aliqui idolum suum nominaverunt Bel, alii Beelzebub, secundum varietatem idiomatum. Et sicut Ninus ad sui consolationem fecit idolum patri suo, ita patres aliqui primogenitis suis ante eos morientibus fecerunt idola, et ex eadem causa. Sic ergo {3.1950} dicitur : Initium enim fornicationis. id est idololatrie, que est fornicatio spiritualis.
marg.|
.9.
Est exquisitio idolorum.
idest, fabricatio eorum.
marg.|
.10.
Et adinventio illorum corruptio vite est.
scilicet spiritualis, que consistit in unione ad deum, quam interrumpit idololatria.
marg.|
.11.
Non enim erant.
nam a creatione mundi usque ad diluvium, et etiam post per magnum tempus non legitur fuisse aliquod idolum.
marg.|
.12.
Neque erunt in perpetuum.
iam enim cessaverunt idola quasi per totum mundum.
marg.|
.13.
Supervacuitas enim hominum.
id est, defectus sapientie eorum.
marg.|
.14.
Hec ad invenit in orbem terrarum.
Et subditur modus, cum dicitur : Acerbo enim luctu. idest, irrationabili.
marg.|
.15.
Dolens pater cito sibi rapti filii,
scilicet ante mortem patris.
marg.|
.16.
Fecit imaginem.
ad suam consolationem.
marg.|
.17.
Et constituit inter servos.
illi imagini exhibenda.
marg.|
.18.
Deinde.
Hic ponitur causa secunda inventionis imaginum. nam aliqui potentes, et tyranni volentes honorari, non solum in sua presentia, sed etiam in sua absentia. fecerunt suam imaginem, mittentes eam ad loca remota, ut venerarentur in ea, sicut refert Iosephus libro Antiquitatis iudaice. 18. et in libro de iudaico bello de Caio Cesare, quod imaginem suam misit per imperium Romanum, ut adoraretur in ea, et hoc est quod dicitur : Deinde, etc. et patet ex dictis littera paucis exceptis.
marg.|
.19.
Colebantur figmenta.
id est imagines tyrannorum. Et subditur causa.
marg.|
.20.
Et hos quos in palam homines honorare
etc. et patet usque ibi.
marg.|
.21.
Provexit autem.
ubi ponitur alia causa que est adulatio artificum, et cupiditas. Nam volentes placere regibus, et tyrannis, fecerunt eis imagines pulchriores, quam essent eorum persone, et ex tali pulchritudine fuerunt simplices magis inducti ad colendum tales imagines, et hoc est quod dicitur : Provexit autem. idest, induxit.
marg.|
.22.
Ad horum culturam.
scilicet regum, et tyrannorum in suis imaginibus.
marg.|
.23.
Et hos, qui ignorabant.
idest, simplices.
marg.|
.24.
Artificis eximia diligentia.
circa pulchritudinem imaginis.
marg.|
.25.
Ille enim.
artifex.
marg.|
.26.
Volens plus placere.
idest, regi, qui cum ad faciendum sibi imaginem elegit.
marg.|
.27.
Elaboravit.
idest, perfecte laboravit.
marg.|
{3.1951} .1.
Ut similitudinem.
idest, imaginem.
marg.|
.2.
In melius figuraret.
eam faciendo rege pulchriorem.
marg.|
.3.
Multitudo autem hominum.
que communiter est simplicium.
marg.|
.4.
Abducta per.
id est seducta per pulchritudinem imaginis.
marg.|
.5. Eum qui ante tempus. illud.
marg.|
.6.
Tanquam homo.
purus et mortalis.
marg.|
.7.
Honoratus fuerat.
ratione sue potestatis.
marg.|
.8.
Nunc Deum estimaverunt.
falso, et ex predictis concludit.
marg.|
.9.
Et hec fuit vite humane deceptio.
trahens ad idololatriam.
marg.|
.10.
Quoniam aut affectui.
parentum ad defunctos filios, vel alios amicos, qui fugientibus ad eorum imagines parcebant.
marg.|
.11. Aut regibus deservientes homines. modo predicto.
marg.|
.12.
In communicabile nomen.
Deitatis.
marg.|
.13.
Lapidibus et lignis imposuerunt.
ipsos Deo s nominantes. Hoc enim nomen Deus signat naturam divinam, que nullo modo est multiplicabilis, propter quod hoc nomen Deus, est incommunicabile secundum rem, est tamen communicabile per similitudinem, sicut hoc nomen Alexander, est incommunicabile secundum rem, eo quod est unius singularis persone nomen, communicatur tamen per similitudinem hominibus liberalibus, liberalitatem Alexandri participantibus, et sic homines participantes aliquid divinum dii nominantur, sicut Ex. 7.a. de Moyse dicitur : Ego constitui te Deum Pharaonis. et Ps. 85.b. Ego dixi, dii estis.
marg.|
.14.
Et non suffecerat.
Hic consequenter declaratur malum multiplex ex idololatria procedens, cum dicitur. Et non suffecerat. idololatris.
marg.|
.15.
Errasse circa Dei scientiam.
eius dignitatem lignis et lapidibus attribuentes.
marg.|
.16.
Sed in magno viventes,
etc. nam bellaverunt contra dominum et contempserunt virtutis bonum ex defectu scientie Dei.
marg.|
.17.
Tot et tanta magna mala.
que consequenter exprimuntur, cum dicitur.
marg.|
.18.
Aut enim filios suos sacrificantes,
etc. idolis, ut dictum est supra.
marg.|
.19.
Aut obscura sacrificia facientes.
id est de nocte, eo quod propter suam{3.1952} turpitudinem non fiebant de die.
marg.|
.20.
Aut insanie plenas,
etc. nam in aliquibus sacrificiis fiebant sacerdotes arreptitii, in quibus demones loquebantur.
marg.|
.21.
Neque vitam.
idest : vite honestatem.
marg.|
.22.
Neque nuptias mundas,
etc. sed per adulterium polluunt.
marg.|
.23.
Sed et alium per invidiam,
etc. sicut Cain Abel fratrem suum.
marg.|
.24.
Aut adulterans contristat.
polluendo eius uxorem.
marg.|
.25.
Et omnia commista sunt.
id est confusa, et omni rationis ordine destituta.
marg.|
.26.
Sanguis.
in proximi vulneratione.
marg.|
.27.
Homicidium.
in eius occisione.
marg.|
.28.
Furtum.
in sue rei subtractione.
marg.|
.29.
Et fictio.
in hypocrisis simulatione.
marg.|
.30.
Corruptio.
in virginum defloratione.
marg.|
.31.
Infidelitas.
in proximi deceptione.
marg.|
.32.
Turbatio.
in discordiarum seminatione.
marg.|
.33.
Periurium.
in falsa iuratione.
marg.|
.34.
Tumultus.
in seditionis motione.
marg.|
.35.
Bonorum, Dei.
in ingratitudine.
marg.|
.36.
Animarum inquinatio.
per vitium gule et luxurie.
marg.|
.37.
Nativitatis.
per vitium Sodomie, nam ex tali concubitu non nascitur fetus.
marg.|
.38.
Nuptiarum in constantia.
quia aliqui proprias uxores adinvicem communicabant.
marg.|
.39.
Infandorum.
idest, nefandorum.
marg.|
.40.
Idolorum cultura omnis mali causa est,
etc. per eam homo directe a Deo avertitur, et sic de peccato in peccatum ruit et labitur.
marg.|
.41.
Et finis.
id est consummatio. Nam idololatria est malum maximum de genere suo. unde Levit. 15.b. dicit glo. Omne peccatum est immunditia anime, sed idololatria maxime.
marg.|
.42. Aut enim dum letantur.
marg.|
.43.
Insaniunt.
quia fiunt arreptitii.
marg.|
.44.
Aut certe vaticinantur falsa.
de corde suo fingentes ea, sicut faciebant aliqui sacerdotes idolorum, denuntiantes hominibus prospera propter questum.
Numérotation du verset
Sap. 14,ad litteram
marg.|
{3.1953} .1.
Aut vivunt iniuste.
inferentes proximis nocumenta.
marg.|
.2.
Aut periurant cito.
propter malitiam suam duplicem propter quod subditur.
marg.|
.3.
Dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima.
et per consequens sine voluntate et intellectu.
marg.|
.4.
Male iurantes.
idest, falsum per idolum iurantes.
marg.|
.5.
Noceri se non sperant.
quia de hoc puniri non timent sicut nec mali Christiani peierantes per nomen Christi, ideo concluditur eorum punitio cum dicitur.
marg.|
{3.1954} .6.
Utraque ergo illis evenient digne.
id est iustum est, ut puniantur pro vitio utroque, scilicet idololatria et periurio. ideo subditur.
marg.|
.7.
Quoniam male senserunt de Deo .
per idololatriam.
marg.|
.8.
Et iniuste in idolis.
periuranda ad proximi defraudationem.
marg.|
.9.
Non enim iurantium,
etc. id est iuramentum non est appetendum, tanquam per se bonum, sed in necessitate tantum eo est utendum ad veritatis et fidelitatis inter homines firmamentum.
marg.|
.10.
Sed peccantium pena
etc. id est crescit et augmentatur.
marg.|
.11.
In iustorum prevaricationem.
id est in transgressionem mandatorum Dei, que sunt iusta, nam a Deo non potest aliquid procedere nisi iustum, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_14)
Notes :