Capitulum 18
Numérotation du verset
Sap. 18,1
Sanctis autem tuis
maxima erat lux
et horum quidem vocem audiebant
sed figuram non videbant et quia non et ipsi per1 eadem
1 per
Rusch Weber
]
om.
Cor2
passi erant magnificabant te2.
2 te]
om. Cor2
(subauditur:
TE DEUM
quod est in fine versus)
Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,2
et quia3 ante lesi erant
3 quia] qui
Cor2 Weber
quia4 non ledebantur, gratias agebant5 et ut esset differentia te Deum6
4 quia] quoniam
Weber
|
5 agebant
Cor2
(subauditur: tibi)
|
6 te Deum] donum
Weber
|
petebant.
Numérotation du verset
Sap. 18,3
Propter quod ignis7 ardentem columnam
7 ignis] igni
Weber
habuerunt ducem8 ignote vie et solem sine lesura boni hospitii prestitisti.
8 habuerunt ducem]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,4
Digni quidem illi
carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen seculo dari.
Numérotation du verset
Sap. 18,5
Cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum
Numérotation du verset
Sap. 18,6
Illa enim9 nox cognita est ante10 a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animequiores essent.
9 enim]
om. Weber
|
10 cognita est - ante]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 18,7
Suscepta est
autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Numérotation du verset
Sap. 18,8
Sicut enim lesisti adversarios nostros sic11 provocans magnificasti.
11 nostros sic] sic nos
Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,9
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum
et iustitie legem in concordiam12
12 concordiam] concordia
Weber
disposuerunt.
Similiter bona et mala recepturos13 iustos patrias14 decantantes laudes.
13 recepturos] percepturos
Weber
|
14 patrias] patri iam
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 18,10
Resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Numérotation du verset
Sap. 18,11
Simili autem pena servus cum Domino afflictus est15 et popularis homo regi similia passus.
15 est]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,12
Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento que erat preclarior natio eorum16 exterminata est.
16 eorum] illorum
Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,13
De omnibus enim non credentes propter beneficia17 tunc cum primum18 fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse.
17 beneficia CorS3*
Rusch
] veneficia CorS3
Weber
|
18 primum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 18,14
Cum enim quietum silentium
contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
Numérotation du verset
Sap. 18,15
omnipotens sermo tuus Domine exiliens19 de celo a regalibus sedibus venit20 durus bellator21 in mediam exterminii terram prosiliit22
19 Domine exiliens]
om. Weber
|
20 venit]
om. Weber
|
21 bellator] debellator
Weber
|
22 prosiliit] prosilivit
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 18,16
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans tuum23
23 tuum]
om. Weber
et stans replevit omnia morte et usque ad celum attingebat stans in terra.
Numérotation du verset
Sap. 18,17
Tunc24 continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati.
24 tunc] tum
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,18
Et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis25.
25 mortis]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,19
Visiones enim que illos turbaverunt hec premonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent.
Numérotation du verset
Sap. 18,20
Tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis
sed non diu permansit ira tua26.
26 tua]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,21
Properans enim homo sine querela deprecari pro propulis27 proferens servitutis sue scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus.
27 deprecari pro populis Λ Φ
Rusch Clementina
] propugnavit
Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,22
Vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentie sed verbo illum qui se vexabat28 subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans.
28 illum qui se vexabat ] vexatorem
Weber
Numérotation du verset
Sap. 18,23
Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam que ad vivos ducebat viam.
Numérotation du verset
Sap. 18,24
In veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia
in quatuor lapidum ordinibus29 sculpta erant30 et magnificentia tua
29 lapidum ordinibus]
inv. Weber
|
30 sculpta erant]
inv. Weber
|
in diademate capitis illius erat scripta.
Numérotation du verset
Sap. 18,25
His autem31 cessit qui exterminabat et hec estimuit. Erat enim sola temptatio ire sufficiens.
31 His autem] Hec autem his
Weber
Capitulum 18
Numérotation du verset
Sap. 18,ad litteram
marg.|
{3.1967} .1.
Sanctis autem tuis maxima.
Descripta obtenebratione Egyptiorum, hic consequenter describitur illustratio Hebreorum, cum dicitur. .2.
Sanctis autem tuis.
idest Hebreis.
marg.|
.3.
Maxima erat lux.
unde dicitur Ex. 10.f. Ubicumque autem habitabant filii Israel, erat lux. .4.
Et horum.
id est Hebreorum.
marg.|
.5.
Vocem audiebant.
inimici, scilicet Egyptii, sed figuram non videbant, tenebris impediti. .6.
Et quia non et ipsi,
scilicet Hebrei.
marg.|
.7.
Eadem passi,
scilicet tenebras. .8.
Magnificabant.
sicut grati.
marg.|
.9.
Et qui ante lesi erant,
scilicet ab Egyptiis laboribus duris, Ex. 1.
marg.|
.10.
Quia non ledebantur.
Decem plagis sicut Egyptii.
marg.|
.11.
Gratias agebant.
de beneficiis Dei.
marg.|
.12.
Et ut essent differentia.
inter ipsos et Egyptios.
marg.|
.13.
Te Deum.
in sua necessitate. Egyptii vero plures deo s in vocabant. Et quia gratitudo de beneficio prestito meretur aliud prestandum, subditur.
marg.|
.14. Propter quod ignis ardentem columnam ducem. de nocte.
marg.|
.15.
Et solem.
per columnam nubis de die, et sic dabat bonum hospitium.
marg.|
.16.
Digni quidem illi,
scilicet Egyptii.
marg.|
.17.
Carere luce.
per tenebras dictas.
marg.|
.18.
Qui inclusos custodiebant sanctos filios.
Non permittentes eos de Egypto exire ad sacrificandum domino.
marg.|
.19.
Per quos incipiebat incorruptum legis.
A quinquagesima namque die exitus illorum data fuit in monte Sinai.
marg.|
{3.1968}
marg.|
.20.
Cum cogitarent.
Hec est pars quinta, in qua ponitur quintum beneficium de conservatione Hebreorum, et econtrario de interfectione primogenitorum Egypti. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur hoc beneficium, secundo solvitur obiectio in contrarium, ibi, Tetigit autem. Prima adhuc in duas, quia primo dictum beneficium describitur, secundo tempus et hora subditur, ibi. Cum enim quietum. Circa primum dicitur. Cum cogitarent. Egyptii.
marg.|
.21.
Iustorum occidere infantes.
Ex. primo capitulo
marg.|
.22.
Et uno,
scilicet Moyse, qui in fiscella fuit positus in flumine.
marg.|
.23.
Et liberato.
per filiam Pharaonis, Ex. 2.b.
marg.|
.24.
In traductionem illorum.
id est in eductionem Hebreorum de Egypto.
marg.|
.25.
Multitudinem filiorum.
id est primogenitorum Egypti.
marg.|
.26.
Abstulisti.
de vita presenti, Ex. 12.d.
marg.|
.27.
Et pariter illos.
id est patres eorum Egyptios.
marg.|
.28.
Perdidisti in aqua valida.
rubri maris, Ex. 14.f.
marg.|
.29.
Illa enim nox.
in qua interfecta sunt primogenita Egyptiorum.
marg.|
.30.
Ante cognita est a patribus.
Moyse et Aaron, Ex. 11.b.
marg.|
.31.
Et vere scientes.
id est divinis assertionibus ipsis et patribus factis.
marg.|
.32.
Animequiores essent.
respectu futurorum promissorum.
marg.|
.33.
Suscepta est autem.
quasi dicat saluasti iustos, et destruxisti iniustos.
marg.|
.34.
Sicut enim lesisti.
Egyptios.
marg.|
.35.
Sic et nos provocans.
ad gratiarum actiones pro beneficiis tuis.
marg.|
.36.
Magnificasti.
pre ceteris populis.
marg.|
.37.
Absconse.
agnum paschalem.
Numérotation du verset
Sap. 18,ad litteram
marg.|
{3.1969} .1.
Iusti pueri bonorum.
id est Hebrei filii patriarcharum.
marg.|
.2.
Et iustitie.
in monte Sinai datam.
marg.|
.3.
In concordiam disposuerunt.
id est concorditer receperunt. d. Ex. 24.b. Omnia verba domini que locutus est, faciemus.
marg.|
.4.
Similiter bona et mala recepturos iustos.
id est prospera et adversa ex voluntate Dei missa et mittenda disposuerunt equanimiter recipere pro Dei amore.
marg.|
.5.
Patri omnium,
scilicet Deo .
marg.|
.6.
Decantantes laudes.
in prosperis et adversis. Consequenter econverso ponitur Egyptiorum vox lamentabilis, cum dicitur. Resonabat autem inconveniens, etc.
marg.|
.7.
Planctus ploratorum.
id est qui fiebat pro primogenitis interfectis.
marg.|
.8.
Simili autem pena.
Ex. 12.d. Percussit dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio eius usque, ad primogenitum captive, que erat in carcere.
marg.|
.9.
Quoniam uno momento.
exterminata est, quia tunc primogenitus regis mortuus est.
marg.|
.10.
De omnibus enim.
Egyptiis.
marg.|
.11.
Non credentes.
Deo et Moysi.
marg.|
.12.
Propter beneficia.
in amotione plagarum eis collata, quia remotis plagis revertebantur ad obstinationem suam.
marg.|
.13.
Tunc cum primum.
spoponderunt. id est confessi sunt.
marg.|
.14.
Populum Dei.
et refertur ly. se, ad Moysen et Hebreos, tunc enim dimiserunt eos abire tanquam Dei servos, Ex. 12.c. Potest etiam ly se, referri ad Egyptios, per hoc enim quod obedierunt mandato Dei de emissione Hebreorum, licet hoc fecerint timore, possunt dici quodammodo populus Dei, sicut obedientes regi terreno timore solo, dicuntur esse de eius populo.
marg.|
.15.
Cum enim quietum silentium.
Hic consequenter describitur tempus et hora percussionis primogenitorum Egypti, cum dicitur. Cum enim quietum. id est conticinii hora, in qua communiter silent omnia.
marg.|
.16.
Et nex in suo cursu medium.
nam hec percussio fuit inter principium {3.1970} noctis et finem.
marg.|
.17.
Omnipotens sermo tuus domine.
id est preceptum de interfectione primogenitorum.
marg.|
.18.
Exiliens de celo.
Ex hoc arguunt aliqui quod interfectio primogenitorum Egypti facta fuit per angelum bonum, sed non est efficax argumentum. Tum quia liber iste non est de canone. Tum quia demones frequenter leguntur executores divine iustitie, et quod hec interfectio fuerit facta per Angelum malum, videtur magis probabile, quia magis concordat scripture canonice. Dicitur enim Ps. 77.e. Misit in eos iram indignationis sue, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos. et certum est quod loquitur de percussione Egyptiorum, sicut dixi plenius Ex. 12. ubi proprie locum habet hec questio.
marg.|
.19.
Durus debellator.
quia primogenitorum interfectio.
marg.|
.20. In mediam exterminii terram prosilivit. idest exterminio dignam.
marg.|
.21.
Gladius acutus.
nam ei non poterat resisti.
marg.|
.22.
Insimulatum.
id est non fictum, sed verum.
marg.|
.23.
Imperium tuum portans.
id est exequens.
marg.|
.24.
Et stans replevit omnia morte.
quia non erat domus Egyptiorum, in qua non esset mortuus. Ex. 12.e.
marg.|
.25.
Et usque ad celum.
hoc dicitur ad exprimendum, quod primogenitorum nullus evadere poterat.
marg.|
.26.
Tunc continuo.
id est ante immediate.
marg.|
.27. Visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. ad prefigurandum dictam percussionem primogenitorum.
marg.|
.28.
Et alius alibi proiectus semivivus.
nam variis modis et terribilibus moriebantur, ut per hoc causa illius mortis monstraretur, et non solum aliis remanentibus, sed etiam ipsis morientibus, ideo sequitur. Ne inscii quare mala, etc.
marg.|
.29.
Tetigit autem.
Hic consequenter removetur obiectio contra predicta, et primo ponitur cum dicitur. Tetigit autem, scilicet Hebreos.
Numérotation du verset
Sap. 18,ad litteram
marg.|
{3.1971} .1.
Tentatio mortis.
idest punita morte, et que fuit illa subditur.
marg.|
.2.
Et commotio.
et pro id est, commotio seditionis excitata per Core et complices eius.
marg.|
.3.
In eremo.
ut habetur Nm. 16.e. cuius occasione multi de Israel fuerunt mortui, propter quod videtur alicui, quod populus Israel non fuerit melioris conditionis quam Egyptii.
marg.|
.4.
Sed non diu permansit.
hic removetur dicta obiectio per hoc quod statim appositum fuit remedium, et hoc est quod dicitur. Si non diu permansit. et subditur causa.
marg.|
.5.
Properans enim.
id est Aaron pie vivens erga dominum, et iuste ad proximum.
marg.|
.6.
Deprecari, pro populis.
morientibus.
marg.|
.7.
Restitit ire.
domini eum placando sua deprecatione.
marg.|
.8. Et finem imposuit necessitati. idest morti.
marg.|
.9.
Ostendens quoniam tuus est famulus.
per hoc quod te placavit suis precibus.
marg.|
.10.
Vicit autem turbas.
idest pestes populum turbantes.
marg.|
.11.
Non in virtute.
sed verbo orationis devote.
marg.|
.12.
Illum qui se vexabat,
scilicet per incendium comburens populum, de cuius combustione Aaron vexabatur.
marg.|
.13.
Subiecit.
illud extinguendo.
marg.|
.14.
Iuramenta parentum.
ut enim oratio sua esset magis exaudibilis, in ea fecit mentionem de iuramento Dei Abrahe facto, et testamento in monte Sinai iam dato.
marg.|
.15.
Cum enim iam acervatim.
idest stetit inter mortuos et viventes.
marg.|
.16.
Et amputavit impetum.
incendii.
marg.|
.17.
Et divisit illam que ad vivos.
Nam ignem procedentem ad consumendum adhunc viventes intercidit, ut dictum est. Et quia tunc Aaron fungebatur summi pontificis officio, ideo subdit de ipsius ornamento, dicens :
marg.|
{3.1972}
marg.|
.18.
In veste enim poderis.
Et dicitur a pos quod est pes. Nam tunica eius hiacynthina attingebat usque ad pedes.
marg.|
.19.
Totus erat orbis terrarum.
representative. Tunica enim linea figurabat terram, quia linum nascitur de terra : Baltheus cingens illam tunicam oceanum terram cingentem. Tunica hiacynthina ratione coloris aerem, baltheus autem cingens tunicam hiacynthinam figurabat ignem qui ambit aerem. Super humerale cum rationali sibi coniuncto ex varietate lapidum pretiosorum et diversorum colorum figurabant celum sydereum stellis ornatum. Duo lapides onychini in super humerali, significabant duo magna luminaria solem et lunam. Duodecim gemme rationalis, duodecim signa zodiaci. Mitra que erat in capite superiorem partem mundi, scilicet celum crystallinum et empyreum. Lamina sancta pendens in fronte representabat Deum omnibus presidentem, propter quod in illa scriptum erat nomen domini tetragrammaton, quod est proprium altissimi creatoris omnium. Et per hec ornamenta signabatur quod pontifex his ornatus erat creatoris omnium servus, sicut dictum fuit plenius Ex. 28.
marg.|
.20.
Et parentum magnalia.
nam in rationali erant quatuor ordines lapidum distincti per ternarium, et in illis duodecim lapidibus erant sculpta nomina duodecim tribuum.
marg.|
.21.
Et magnificentia tua.
idest nomen tetragrammaton tibi proprium.
marg.|
.22.
In diademate.
id est in lamina aurea que erat tracta ad modum semicirculi ab aure usque ad autem attingens per frontem, ut plenius dictum fuit in Exodo.
marg.|
.23.
Is autem cessit qui exterminabat.
scilicet ignis qui cessavit, ut dictum est.
marg.|
.24.
Et hec extimuit.
id est ipsum Deum cuius hec erant signa, eo modo loquendi quo creatura irrationalis obedire dicitur creatori.
marg.|
.25.
Erat enim sola.
seditionis commote.
marg.|
.26.
Ire sufficiens.
id est causa sufficiens vindicte Dei contra totum populum, nisi pontifex placasset eum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_18)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_18)
Notes :