Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,1 

Dixerunt enim impii cogitantes apud se1
1 impii cogitantes apud se] apud se cogitantes Weber
non recte: Exiguum
et cum tedio est tempus vite nostre2
2 nostre] + et Weber
non est refrigerium
in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Numérotation du verset Sap. 2,2 

Quia ex nihilo nati sumus et post hec3 erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus et flatus4 est in naribus nostris et sermo scintille
3 hec] hoc Weber |
4 et flatus] afflatus Weber |
ad commovendum cor nostrum.
Numérotation du verset Sap. 2,3 

Quia extinctus5 cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur que fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
5 extinctus] extincta Weber
Numérotation du verset Sap. 2,4 

Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo habebit memoriam6 operum nostrorum.
6 habebit memoriam] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,5 

Umbre enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertitur7.
7 revertitur] revertetur Weber
Numérotation du verset Sap. 2,6 

Venite ergo et fruamur bonis que sunt et utamur creatura8 tamquam in iuventute celeriter.
8 creatura] creaturam Weber
Numérotation du verset Sap. 2,7 

Vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,8 

Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.
Numérotation du verset Sap. 2,9 

Ubique relinquamus signa letitie quoniam hec est pars nostra et hec est sors.
Numérotation du verset Sap. 2,10 

Opprimamus pauperem
iustum et non parcamus vidue nec veterani
revereamur canos
multi temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,11 

Sit autem fortitudo nostra lex iustitie9.
9 iustitie Ω M Ω ΩJ*3 Ed1452 Clementina cum LXX ] iniustitie ΩS etc. Edmaior. Weber Sabatier (t. 2, p. 394 nota: « In ms. vero Corb. et s. Theod. »), + quod enim infirmum est inutile invenitur ΩS Ω ΩJ etc. Edmaior. Weber ( plerique codd. )
Numérotation du verset Sap. 2,12 

Circumveniamus ergo
iustum
quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris
et improperat nobis
peccata legis et diffamat in nos peccata
discipline nostre.
Numérotation du verset Sap. 2,13 

Promittit se scientiam Dei10 habere et filium Dei
10 se - scientiam D.] inv. Weber
se nominat.
Numérotation du verset Sap. 2,14 

Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,15 

Gravis est nobis etiam ad videndum
quoniam dissimilis est aliis vita illius
et immutate sunt vie eius.
Numérotation du verset Sap. 2,16 

Tamquam nugaces
existimati11 sumus ab illo et abstinet se a viis nostris
11 existimati] estimati Weber
tamquam ab immunditiis et prefert novissima iustorum et gloriatur se Deum patrem12 habere.
12 se Deum Patrem] inv. patrem se Deum Weber
Numérotation du verset Sap. 2,17 

Videamus ergo si sermones illius veri sint13 et temptemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius.
13 sint] sunt Weber
Numérotation du verset Sap. 2,18 

Si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit illum14de manibus15 contrariorum.
14 illum] eum Weber |
15 manibus] manu Weber |
Numérotation du verset Sap. 2,19 

Contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam eius16 et probemus patientiam illius17.
16 eius] illius Weber |
17 illius] ipsius Weber |
Numérotation du verset Sap. 2,20 

Morte turpissima condemnemus eum18. Erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
18 eum] illum Weber
Numérotation du verset Sap. 2,21 

Hec cogitaverunt et erraverunt, excecavit enim illos malitia eorum
Numérotation du verset Sap. 2,22 

et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem
speraverunt iustitie nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
Numérotation du verset Sap. 2,23 

Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem similitudinis sue19 fecit illum.
19 sim. sue] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,24 

Invidia autem diaboli
mors introivit in orbem terrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,25 

Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,ad litteram 
marg.| {3.1891} Dixerunt enim. Consequenter removetur error secundus, scilicet illorum qui propter anime immortalitatem secundum suum errorem dicebant esse currendum sine freno rationis ad vitia carnalia. Et primo hic error ponitur, secundo tollitur, ibi. Hec cogitaverunt. Prima in duas, quia primo ponitur error in intellectu, secundo in effectu, ibi. Venite ergo. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Dixerunt enim impii. Licet enim in primis principiis. non sit error, tamen in deductione conclusionum ex illis contingiterrare,quoniam minor propositio non accipitur recte sub maiore. .2.   Exiguum et cum tedio. quia solum ponebant isti vitam presentem, que cito transit, ideo subditur. .3.   Non est, etc. quia negabant post vitam istam premium boni operis. .4.   Et non est. id est a mortuis. Sed hoc patet falsum. 3Rg. 17. de filio mulieris Sareptane, quem suscitavit Elias, et de filio mulieris Sunamitis, quem suscitavit Eliseus. 4Rg. 4. de pluribus aliis in novo testamento. .5.   Quia ex nihilo. Nam materia corporis humani ex nihilo fuit producta in prima rerum creatione, et anima infunditur per creationem.
marg.|  .6. Et post hec erimus tanquam. Hoc non sequitur, nam anima hominis est immortalis, supposito tamen influxu generali ipsius Dei sine quo nulla res potest esse. .7.   Quoniam fumus et flatus. Vivimus enim per inspirationem et respirationem aeris. .8.   Et sermo scintille. id est res que potest dici scintilla, scilicet, calor naturalis, qui propter sui parvitatem scintilla potest dici.
marg.|  .9. Ad commovendum cor. Quamdiu enim calor naturalis est in corpore, cor influit motum in partibus aliis, quia primo vivit, et ultimo moritur.
marg.|  .10. Quia extinctus etc. deficiente naturali calore, statim enim infrigidatur, et tandem in cineres resolvitur.
marg.| .11. Et spiritus. idest, anima.
marg.|  .12. Diffundetur. idest, evanescet sicut anima brutorum.
marg.|  .13. Et transiet vita nostra tanquam. que totaliter dissolvitur per radium solis.
marg.|  .14. Et nomen nostrum oblivionem accipiet per. id est per lapsum operis. Nam licet post mortem hominis remaneat nomen eius aliquantulum, tamen per longitudinem temporis evanescit.
marg.| {3.1892}
marg.| .15. Et nemo. presentis vite.
marg.|  .16. Habebit memoriam operum. Deus tantum habebit memoriam ad puniendum male, et premiandum bona.
marg.|  .17. Et non est reversio. quia post mortem nullus revertitur ad vitam de cursu naturali. Per miraculum tamen aliqui sunt reversi, ut predictum est, et omnes revertentur in iudicio finali.
marg.|  .18. Quoniam consignata est etc. per lapidem positum super corpus defuncti sepultum.
marg.|  .19. Venite ergo. Hic consequenter ponitur effectus dicti erroris. Nam si de homine nihil remanet post mortem, nec expectetur aliquod premium pro bonis, vel pena pro malis, non reflat, nisi quod homines sine freno currant ad concupiscibilia mundi, et delectabilia carnis, et hoc est quod dicit primo de delectabilibus carnis. Venite ergo et fruamur bonis. constituendo ibi finem nostrum.
marg.|  .20. Et utamur creatura tanquam in iuventute. idest, cito sicut poterimus. Cetera patent usque ibi.
marg.|  .21. Nemo vestrum exors sit. idest, exclusus.
marg.|  .22. Luxurie nostre. ita quod sit omnibus communis.
marg.|  .23. Quoniam hec est pars nostra. idest nihil plus possumus portare de bonis huius vite.
marg.|  .24. Opprimamus. Hic consequenter exemplificat de concupiscibilibus mundi per oppressionem iustorum, cum dicitur : Opprimamus pauperem iustum. quia tales non possunt se, et sua contra oppressores defendere.
marg.|  .25. Nec veterani revereamur canos. idest homines antiquos, sed eiiciamus eos de statu honoris.
marg.|  .26. Sit autem fortitudo nostra lex iustitie. idest, quicquid possumus, nobis licitum reputemus.
marg.|  .27. Quod enim infirmum est, inutile invenitur. secundum iudicium nostrum.
marg.|  .28. Circumveniamus ergo iustum. idest, decipiamus ipsum.
marg.|  .29. Quoniam inutilis est nobis. quia non vult communicare operibus nostris.
Numérotation du verset Sap. 2,ad litteram 
marg.| {3.1893} .1. Et improperat nobis peccata legis. Semper enim apud omnes fuit lex naturalis, cuius transgressionem improperabant iusti peccatoribus. Et loquitur hic scriptura de tota multitudine iustorum, sicut de uno homine, eo modo loquendi quo dicitur Ex. 4.f. Filius meus primogenitus Israel.
marg.|  .2. Promittit se scientiam Dei habere, etc. Istud potest referri ad populum iudaicum, qui habuit legem divinitus datam. Ex. 20.
marg.|  .3. Filium Dei se nominat, etc. quia sic nominatur ab eo, ut dictum est.
marg.|  .4. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. eas arguendo sicut fecerunt multi spiritu prophetico.
marg.|  .5. Gravis est etiam nobis ad videndum. Et subditur causa.
marg.|  .6. Quoniam dissimilis est aliis vita illius, et. Fuerunt enim Iudei ab aliis gentibus distincti in habitu, et victu, nec communicabant Gentilibus, comedendo et bibendo cum eis, et ideo graves erant eis ad videndum, propter quod Antiochus Epiphanes cogebat Iudeos, ut transferrent se ad ritum Gentilium, ut habetur. 1. et 2. Macha. et idem voluit facere Aman. Que et similia previdens in spiritu Salomon dicit ista.
marg.|  .7. Tanquam nugaces. idest, nullius veritatis homines.
marg.|  .8. Aestimati sumus ab illo. Nam Gentiles erant idololatre, ubi est maxima falsitas.
marg.|  .9. Et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis. Nam modi vivendi Gentilium erant in comestione idololaticorum et ciborum lege prohibitorum.
marg.|  .10. Et prefert novissima iustorum. idest, bona a iustis expectata prefert omnibus bonis vite presentis.
marg.|  .11. Videamus ergo. id est per afflictiones experiamur veritatem verborum eius.
marg.|  .12. Si enim est verus filius Dei. per gratiam iustificantem.
marg.|  .13. Suscipiet illum. liberando de oppressionibus iniquis, et sic factum est frequenter tempore veteris testamenti, sicut patet in persecutione Aman tempore Mardochei, et tempore Machabeorum de persecutione Antiochi.
marg.|  .14. Contumelia et tormento interrogemus eum. sicut patet de septem fratribus, qui cum matre contumeliose, et tormentis magnis fuerunt interrogati, si vellent obedire regi. 2. Macha. 7. Aliter exponitur pars ista de Christo, cuius passionem previdens Salomon, hic descripsit eam, cum dicitur. Circunveniamus ergo iustum, etc. Quesierunt enim Iudei pluries Christum capere in sermone, ut patet ex decursu evangelii. Et improperat nobis peccata legis. Improperavit enim eis {3.1894} Mar. 7. quod irrita faciebant mandata Dei propter traditiones suas. Promittit se scientiam Dei habere. Io. 7.d. Est verus qui misit me, quem vos nescitis, sed ego scio eum. Et factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Christus enim eos redarguens, cogitationes eorum propalavit Matthei nono. a. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, etc. Gravis est nobis etiam ad videndum, propter odium quod conceperant contra eum. Cetera patent usque ibi : Si enim est verus filius Dei, etc. Hoc videtur esse pro ista expositione, nam vera Dei filiatio competit soli Christo, qui est solus Dei filius naturalis, alii vero sunt eius filii adoptivi. Contumelia, et tormento interrogemus eum. Christo enim pendenti in cruce dicebant, Mt. 27.e. Si filius Dei es descende de cruce, etc. Morte turpissima condemnemus eum. nam inter latrones suspenderunt eum, ut ibidem dicitur. Erit enim respectus ex sermonibus illius. Credebant enim Iudei, quod Christo mortuo sermones ipsius precedentes reputarentur falsi, sed contrarium contigit. Nam ipso resurgente et in celos ascendente fuit nomen eius exaltatum, et doctrina eius per orbem universum.
marg.|  .15. Hec cogitaverunt. Premisso errore circa immortalitatem anime hic consequenter error removetur, cum dicitur : Hec cogitaverunt. idest, que dicta sunt.
marg.|  .16. Et erraverunt, excecavit. et subditur causa erroris, cum dicitur : Excecavit enim illos. Quod si referatur ad Iudeos specialiter secundum expositionem secundam, quod licet periti Iudeorum habuerint notitiam de Christo, sicut plenius dixi super illud Mt. d. Videntes autem agricole dixerunt : Hic est heres. quia tamen cepit predicare conceperunt contra eum invidiam et odium, ex quibus obscurata fuit in eis notitia, quam habebant de Christo, incipientes exponere prophetias de eo perverse. Si autem referatur ad impios generaliter, sic similiter, est verum, quod malitie affectus excecat notitiam intellectus, maxime in moralibus, quia qualis est unusquisque, talis finis sibi videtur. 3. Ethicorum.
marg.|  .17. Et nescierunt sacramenta Dei. id est occulta bona que preparavit diligentibus se, ideo subditur.
marg.|  .18. Neque mercedem speraverunt iustitie. nullam retributionem expectantes.
marg.|  .19. Nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum. quod transferende sunt ad consortium angelorum.
marg.|  .20. Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem. id est immortalem ex parte anime contra corruptionem corporis, eo quod est compositum ex contrariis elementis, dedit donum originalis iustitie, quo poterat anima corpus suum a corruptione preservare.
marg.|  .21. Et ad imaginem similitudinis sue fecit illum. quia fecit illum capacem Dei per cognitionem et amorem.
Numérotation du verset Sap. 2,ad litteram 
marg.| {3.1895} .1. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem. quia per tentationem ipsius, primi parentes mandatum Dei transgredientes perdiderunt originalem {3.1896} iustitiam, et sic incurrerunt necessitatem moriendi, Gn. 3.
marg.|  .2. Imitantur autem illum. scilicet, diabolum.
marg.|  .3. Qui sunt ex parte illius, etc. idest, omnes impii, de quibus dicitur Iohan. 8.f. Vos ex patre diabolo estis, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_2)

Notes :