Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Sap. 3,1 

Iustorum
autem anime in manu
Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis.
Numérotation du verset Sap. 3,2 

Visi sunt in oculis insipientium mori
et estimata est afflictio exitus illorum
Numérotation du verset Sap. 3,3 

et ab itinere iusto abierunt in exterminium1
1 Et ab... exterminium Edmaior. ( Ω etc.)] om. Weber (A etc. Clementina )
et quod a nobis est iter exterminii, illi autem sunt in pace.
Numérotation du verset Sap. 3,4 

Et si coram hominibus tormenta passi sunt
spes illorum
immortalitate
plena est.
Numérotation du verset Sap. 3,5 

Et in paucis vexati
in multis bene disponentur
quoniam Deus temptavit illos
et invenit illos
dignos se.
Numérotation du verset Sap. 3,6 

Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos
et in tempore
erit respectus illorum.
Numérotation du verset Sap. 3,7 

Fulgebunt iusti2
2 iusti ΠH² Y ΦG² T W² S Γ ΨD Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
et tamquam scintille in arundineto
discurrent.
Numérotation du verset Sap. 3,8 

Iudicabunt nationes
et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Numérotation du verset Sap. 3,9 

Qui
confidunt in illum intelligent veritatem
et fideles in dilectione acquiescent illi
quoniam donum
et pax
est electis eius3
3 eius] illius Weber
Numérotation du verset Sap. 3,10 

Impii autem
secundum que cogitaverunt correptionem
habebunt qui neglexerunt iustum
et a Domino recesserunt.
Numérotation du verset Sap. 3,11 

Sapientiam enim4 et disciplinam qui5 abicit6
4 enim] +° Dei X |
5 qui] quis Cava |
6 abicit] abiecit L ΦR Z ² ΨD |
infelix est et vacua est spes illorum7
7 spes illorum] pes il. L, + in perpetuum
et labores8 sine fructu
8 labores] labor X
et inhabitabilia9 opera eorum10.
9 inhabitabilia Cor1 (Rabanus) Rusch Weber ] om. ΩS*, inutilia Cava X Σ ΘM² Cor3 (al.) ΩS² Ω M², + et inutilia ΩJ* |
10 eorum C Y ΘH ΩS ΩJ Rusch edd. ] illorum Weber , + sunt Weber |
Numérotation du verset Sap. 3,12 

Mulieres eorum insensate sunt
et nequissimi filii illorum11.
11 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Sap. 3,13 

Maledicta creatura12 eorum13
12 creatura] generatio cum graec. |
13 eorum Cava M ΘH ΩS ΩJ Rusch edd. ] illorum Weber |
quoniam felix est14 sterilis et15 incoinquinata16*
14 felix est ΣT Y Ω M ΩJ ΩS *3 Rusch Ed1530 Clementina ] infelix est ΦG, felix Cor1 (Rabanus) Cor3 (antiqui non habent EST ) Weber |
15 et X L M Q² Z² T W S ΛL Φ ΘHAM² ΨD Cor1 (Rabanus) Ω M ΩJ ΩS ² Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
16 incoinquinata Ω etc. Weber ] coinquinata Z² T* Ω M* Rusch , + et ΩJ² |
que nescivit17 thorum18 in delicto19.
17 nescivit X Ω M² ΩS ΩJ Rusch = Corpus antiphonalium officii (n°3001)] nesciunt Ω M*, non scivit Weber, autem praem. Z² |
18 thorum] virum Amiatinum Z² |
19 delicto] dilecto ΓA |
Habebit20
20 Habebit] + enim ΣTC²
fructum
in respectione animarum sanctarum21.
21 sanctarum plerique codd. edd. Rusch = Corpus antiphonalium officii (n°3001)] om. Amiatinus Cava L Q* Z* W* h* ΣT*C Θ Weber
Numérotation du verset Sap. 3,14 

Et spado
qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima. Dabitur enim illi fidei donum electum et sors
in templo
Domini acceptissima.
Numérotation du verset Sap. 3,15 

Bonorum enim laborum gloriosus est fructus
et que non concidat radix sapientie.
Numérotation du verset Sap. 3,16 

Filii autem adulterorum
in consummatione22 erunt
22 in consummatione plerique codd. edd. Rusch ] inconsummati Weber , in inconsummatione Clementina
et ab iniquo thoro
semen
exterminabitur.
Numérotation du verset Sap. 3,17 

Et si quidem longe vite erunt in nihilum computabuntur
et sine honore erit novissima senectus illorum.
Numérotation du verset Sap. 3,18 

Et si celerius23 defuncti fuerint24 non habebunt spem nec in die25 agnitionis allocutionem.
23 celerius] scelerius Rusch ( hapax ) |
24 fuerint Rusch Weber ] erunt Cava Σ Z* T |
25 die Rusch Weber ] diem Cava X M* Q Y W* S* ΠH |
Numérotation du verset Sap. 3,19 

Nationes26 enim27 inique dire28 sunt consummationis29.
26 Nationes plerique codd. Cor1 (al.) ΩJ² Rusch ] Nationis Amiatinus M² Q² W* S Λ ΠH Θ Cor1 (Rabanus) Ed1530 Clementina Weber |
27 enim Cor1 Cor3 (vel) Rusch Weber ] autem ΩS ΩJ² ( in ras .) |
28 dire] dure X T ΛL² ΓAM² ΩS |
29 consummationis Z² T W* ΛL² Φ Γ ΨD Cor1 (al.) Ω M ΩJ ΩS ² Rusch ] consummationes Cor1 Weber, inconsummationes Cava |

Capitulum 3

Numérotation du verset Sap. 3,ad litteram 
marg.| {3.1895} Iustorum anime. Hic consequenter removetur tertius error, qui est circa mortem iustorum, quam multi ignominiosam reputabant, quando erant in afflictionibus, et tormentis, nam omnia talia credebant esse penas alicuius peccati precedentis, ut supra dictum est. Primo ergo ponitur huius erroris remotio, secundo cuiusdam dicti declaratio, cap. sequenti. Circa primum primo ostenditur mors iustorum (quamvis sit penalis) esse gloriosa. Secundo mors iniquorum ignominiosa, ibi : Impii autem. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Iustorum anime. Sunt enim immortales, ut dictum est, et ideo separate a corporibus per mortem sunt in manu divine misericordie per securitatem glorie consequende. Nam a tempore passionis Christi, per quam aperta est ianua glorie, si non habeant aliquid purgandum, statim evolant ad gloriam. Si autem habeant aliquid purgandum, detinentur in manu divine iustitie in pena purgatorii ad tempus, sunt tamen secure de sua beatitudine consequenda. Tempore vero quod fluxit ante passionem quamvis essent purgate, non recipiebantur ad gloriam, erant tamen secure de ipsa consequenda, remoto impedimento nature per futurum redemptorem.
marg.|  .2. Et non tanget illos tormentum mortis. Si autem loquamur de tormento quod est per separationem anime a corpore, hoc est commune bonis et malis. Sed tormentum mortis hic dicitur illud ad quod per mortem devenitur, et hoc est tormentum gehenne, quod non tangit iustos, licet tormentum purgatorii eos tangatquandonon purgantur totaliter in vita presenti, verumtamen non tangit eos sicut iustos, sed ut peccatores, non tamen peccatis remanentibus, sed preteritis pro quibus remanserunt ad penam temporalem obligati.
marg.|  .3. Visi sunt oculis insipientium. totaliter in anima et corpore, ut patet ex predictis.
marg.|  .4. Et estimata est afflictio. idest, exitus illorum de hoc mundo reputatus est mera afflictio ab illis, qui nullam vitam hominis credunt post istam.
marg.| {3.1896} .5. Et ab itinere iusto. idest, a via iustitie quam tenuerunt in hoc mundo secundum veritatem.
marg.|  .6. Abierunt in exterminium. secundum insipientium errorem.
marg.|  .7. Et quod a nobis est iter. secundum dictum errorem qui dicit recedentes a nobis per mortem totaliter exterminari.
marg.|  .8. Illi autem. idest, iusti qui sic erronee creduntur exterminati.
marg.|  .9. Sunt in pace. Anima enim remanens, eo quod est principalior pars hominis accipitur pro toto.
marg.|  .10. Spes illorum immortalitatis plena. quia non potest amitti, immortalitas vero Ade non fuit plena : nam amitti poterat, et fuit amissa.
marg.|  .11. In paucis vexati. scilicet, in illis que sunt homini communia et brutis.
marg.|  .12. In multis bene disponentur. per gloriam anime et corporis.
marg.|  .13. Quoniam Deus tentavit. Est autem tentare accipere experimentum de ignorantia, unde, et illa pars logice, que ad hoc ordinatur, dicitur tentativa. Deus autem nihil ignorat, et ideo non tentat sanctos per afflictiones corporis, ut accipiat inde aliquam notitiam, sed ut virtus patientie eorum nota fiat aliis ad exemplum imitationis, et propter augmentum sue retributionis, ideo subditur.
marg.|  .14. Tanquam aurum in. quod ibi non deterioratur, sed melioratur.
marg.|  .15. Et in tempore erit respectus. Non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus, quod resurget gloriosum, ideo subditur.
marg.|  .16. Fulgebunt iusti. per dotem claritatis.
marg.|  .17. Et tanquam. per dotem agilitatis, quia corpus obediet ad nutum anime, quantum ad localem motum.
marg.|  .18. Iudicabunt nationes. nam perfecti iudicabunt cum Christo in iudicio finali.
marg.|  .19. Qui confidunt in illo intelligent veritatem. Et isti sunt, qui de sensu proprio no presumunt, que presumptio hominem involvit tenebris ignorantie, sed in dubiis confidenter ad Deum recurrunt, et sic datur eis lumen intelligentie. Et quia talis cognitio habet caritatem annexam, ideo subditur.
marg.|  .20. Et fideles in dilectione acquiescent illi. captivantes intellectum suum in obsequium {3.1897} Christi.
Numérotation du verset Sap. 3,ad litteram 
marg.|  .1. Quoniam donum. gratie in presenti.
marg.|  .2. Et pax. in futuro. Est electis eius. nam ibi quietabitur totaliter eorum appetitus.
marg.|  .3. Impii autem. Hic consequenter ostendit mortem impiorum ignominiosam, et secundo mulieres eorum et prolem, ibi : Mulieres. Circa primum dicitur. Impii autem secundum que cogitaverunt. idest, secundum demerita erroris ipsorum.
marg.|  .4. Corruptionem habebunt. id est punitionem eternam, cuius ratio subditur.
marg.|  .5. Qui neglexerunt iustum. idest, opus iustum noluerunt facere.
marg.|  .6. Et a domino recesserunt. qui est bonitatis infinite, propter quod eorum punitio est infinita, non intensive, quia hoc est impossibile, sed extensive, ideo subditur.
marg.|  .7. Sapientiam enim et disciplinam qui abiicit, infelix est. quia per hoc venit ad hanc punitionem.
marg.|  .8. Et vacua est spes illorum. Licet spes sit proprie de futuro bono, tamen large accipiendo accipitur de evasione mali futuri, in quantum evasio mali apprehenditur ut quoddam bonum. Impii vero de quibus loquitur scriptura, nullam penam vel premiationem credebant esse post mortem. Et ideo dicitur quod vacua est spes illorum, qua credunt evadere omnem penam post mortem.
marg.|  .9. Et labores sine fructu. quia licet frequenter plus laborent in hoc mundo quam iusti, tamen de suis laboribus non asportant fructum glorie, sed miseriam pene.
marg.|  .10. Mulieres. Hic consequenter ostenditur eorum ignominia in personis coniunctis, et primo facit propositum, secundo infert duplex corollarium, ibi. Quoniam felix sterilis. Circa primum dicitur. Mulieres eorum insensate sunt. sequentes mores virorum suorum.
marg.|  .11. Et nequissimi filii eorum. sequentes vitam et doctrinam parentum.
marg.|  .12. Maledicta creatura eorum. idest, promoti per eos qui dicuntur eorum creatura, et conformant se illis.
marg.|  .13. Quoniam felix est sterilis. Hic ex predictis infert duplex corollarium. Secundum ponitur ibi : Filii autem. quia dixerat, quod filii iniquorum parentum cedunt in ignominiam ipsorum, ideo subditur : Quoniam felix sterilis. quia licet sit in matrimonio, {3.1898} non tamen habet filios in eius ignominiam cedentes.
marg.|  .14. Et incoinquinata. quia si esset sterilis et adultera, non esset felix, sed misera.
marg.|  .15. Habebat fructum. a Deo pro sua continentia coniugali, melius quam si sibi essent filii.
marg.|  .16. Et spado, etc. idest, impotens generare, qui tamen est sancte vite, ideo subditur.
marg.|  .17. Qui non operatus. quantum ad peccatum operis.
marg.|  .18. Nec cogitavit adversus Deum. quantum ad peccatum cordis.
marg.|  .19. Dabitur enim illi fidei donum. idest, donum glorie quod datur pro fide formata caritate, ideo subditur.
marg.|  .20. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus. Et quoniam eternus est, subditur.
marg.|  .21. Et que non concidat radix sapientie. De tali enim spadone dicitur, Is. 56.b. Non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum, quia hec dicit dominus eunuchis : Qui custodierint sabbatha mea, et elegerint que ego volui, et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
marg.|  .22. Filii autem adulterorum. Hic infert secundum corollarium de filiis iniquorum, dicens. Filii autem adulterorum. Et potissime adulterio spirituali, quod est idololatria.
marg.|  .23. In consummatione erunt. idest, in exterminatione.
marg.|  .24. Et si quidem longe. in presenti.
marg.|  .25. In nihilum computabuntur. Nam vita presens nullius est momenti respectu future.
marg.|  .26. Et sine honore. vero.
marg.|  .27. Erit novissima senectus. Nam honor est premium virtutis. 3. Ethicorum propter quod ille solum est honor verus, qui defertur alicui in testimonium sue virtutis, propter quod senectus carens virtute per consequens vero caret honore.
marg.|  .28. Et si celerius defuncti fuerint. ante senectutem.
marg.|  .29. Non habebunt spem. vite future.
marg.|  .30. Nec in die agnitionis. id est iudicii generalis in quo omnia cognoscentur etiam occulta cordium.
marg.|  .31. Allocutionem , idest, de suis malis excusationem.
marg.|  .32. Nationes, etc.  consummationis. idest, dure contemplationis, que est ad penam ignis gehennalis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_3)

Notes :