Capitulum 4
Numérotation du verset
Sap. 4,1
O quam pulchra est1 casta2 generatio cum claritate3.
1 est
Cor3
(Rabanus anti.) ΩJ ] es
Cor3
(al.)
|
2 O quam... casta Ω
Rusch
plerique codd. ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°4069)] Melior est
Edmaior. Weber
|
3 claritate Ω
M
Ω ΩJ² (marg.) etc.] caritate ΩS =
Corpus antiphonalium officii officii
(n°4069:
codd. EHDFSB
²)
|
Immortalitas est enim
memoria4 illius quoniam et apud Deum nota est
4 memoria] in
praem. Weber
et apud homines
Numérotation du verset
Sap. 4,2
Cum presens est.
illam imitantur5
5 illa imitantur]
inv. Weber
et
desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum premium vincens.
Numérotation du verset
Sap. 4,3
Multigena
autem impiorum
multitudo
non erit utilis
et adulterine plantationes6
6 adulterine plantationes
Cor1=Cor3
() ΩS ΩJ
Ed1530 Ed1532
] spuria vitulamina
Cor3
(Rabanus anti.) Ω
M etc.
Weber
non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt.
Numérotation du verset
Sap. 4,4
Et si in ramis
in tempore germinaverint
infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum
eradicabuntur.
Numérotation du verset
Sap. 4,5
Confringentur enim7 rami inconsummati et fructus
7 enim]
om. Weber
illorum inutiles8 et acerbi ad manducandum
8 inutiles] inutilis
Weber
et ad nihilum apti.
Numérotation du verset
Sap. 4,6
Ex iniquis enim omnes filii
qui nascentur9 testes sunt nequitie adversus parentes10 interrogatione sua.
9 nascentur] nascuntur
Weber
|
10 parentes] + in
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 4,7
Iustus autem si morte preoccupatus fuerit
in refrigerio erit.
Numérotation du verset
Sap. 4,8
Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata.
Cani sunt11 sensus hominis12
11 sunt] + autem
Weber
|
12 hominis] hominibus
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 4,9
et etas senectutis vita immaculata.
Numérotation du verset
Sap. 4,10
Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est.
Numérotation du verset
Sap. 4,11
Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius13 aut ne14 fictio
13 eius] illius
Weber
|
14 ne]
om. Weber
|
deciperet15 animam illius.
15 deciperet] decipiat
Weber
Numérotation du verset
Sap. 4,12
Fascinatio enim nugacitatis
obscurat bona
et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia.
Numérotation du verset
Sap. 4,13
Consummatus in brevi explevit tempora multa.
Numérotation du verset
Sap. 4,14
Placita enim erat Deo anima eius16 propter hec17 properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi
16 eius] illius
Weber
|
17 hec] hoc
Weber
|
autem videntes
et non intelligentes
nec preponentes sibi18 in precordiis talia
18 preponentes sibi] ponentes
Weber
Numérotation du verset
Sap. 4,15
quoniam gratia Dei
et misericordia in sanctos eius19 et respectus
19 eius] illius
Weber
in electos illius.
Numérotation du verset
Sap. 4,16
Condemnat autem
iustus mortuus
vivos impios
et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Numérotation du verset
Sap. 4,17
Videbunt enim finem
sapientis
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus
et quare munierit illum
Dominus.
Numérotation du verset
Sap. 4,18
Videbunt20
20 Videbunt] + enim
Weber
et contemnent21 illum22.
21 contemnent
Cor1
(Rabanus)
Rusch Weber
|
22 illum Z* Σ Ω
M ΩJ* (rubr. sublin.)
Rusch
] eum Cava X Q² S² h² Θ ΩS
Clementina
,
om. Weber
|
Illos autem Dominus23 irridebit
23 Dominus] Deus
W
Ω
M
Numérotation du verset
Sap. 4,19
et erunt post hec decidentes sine honore
et in contumelia inter mortuos
in perpetuum quoniam dirumpet
illos inflatos
sine voce
et commovebit illos a fundamentis
et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes
et memoria eorum24 periet.
24 eorum] illorum
Weber
Numérotation du verset
Sap. 4,20
Venient
in cogitatione peccatorum suorum
timidi
et traducent illos
ex adverso
iniquitates ipsorum25.
25 ipsorum] illorum
Cava L W h
ΘH
Capitulum 4
Numérotation du verset
Sap. 4,ad litteram
marg.|
{3.1899} .1.
O quam pulchra.
Errore remoto circa mortem iustorum, hic consequenter declaratur quoddam dictum, scilicet quod iusti semper sunt melioris conditionis quam iniusti, et hoc primo declaratur secundum statum presentis vite, secundo secundum statum vite future cap. seq. Ista tamen divisio non est sic precisa, quin de materia unius partis aliquid ponatur in alia et econtra propter connexionem. Prima in duas, quia primo declaratur propositum in iustis vite longioris, secundo, in illis qui sunt brevioris vite, ibi : Iustus autem si morte. Circa primum primo ponitur iustorum eminentia, cum dicitur. O quam pulchra est casta generatio. id est iustorum multitudo que est casta corpore, rescindendo illicita carnis, et etiam mente, precavendo vitium infidelitatis et idololatrie.
marg.|
.2.
Cum claritate.
scilicet, sapientie, que datur iustis.
marg.|
.3.
Immortalis est enim memoria.
Et subditur immortalitatis modus.
marg.|
Quoniam apud Deum nota.
notitia approbationis. In Deum vero nulla cadit oblivio, et sic eius memoria est immortalis simpliciter.
marg.|
.4.
Et apud homines.
et sic est immortalis saltem secundum quid, nam memoria iustorum fit in ecclesia, que a primo Abel iusto incepit secundum Grego. homi. 7. Si autem loquamur de hominibus sanctis qui sunt in patria, sic talis etiam memoria est immortalis simpliciter.
marg.|
.5.
Cum presens est.
idest in presenti vita existens.
marg.|
.6.
Imitantur illam.
quia multi etiam insolentes per exempla vite sanctorum emendant vitam suam.
marg.|
.7.
Et desiderant eam cum se.
Cum enim iusti de uno loco transeunt in alium ad habitandum, illi cum quibus habitabant, communiter desiderant eorum reditum. Aliter tamen exponitur de eductione a presenti vita et per senium, quia talis mors dicitur quasi naturalis. Et sic tales dicuntur se quodammodo educere de presenti vita, quia solum est a principio intrinseco. Post mortem vero talium recordatur frequenter bona vita ipsorum, tanquam desiderata redire si posset esse. Et huic expositioni videtur littera sequens concordare, cum dicitur.
marg.|
.8.
Et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum premium.
Iungatur sic littera. Et vincens carnem, mundum et diabolum, qui perfecte vincuntur a iustis in morte ipsorum. Triumphat. idest, acquirit premium. Incoinquinatorum certaminum. id est premium quod redditur pro certaminibus incoinquinatis contra dictos hostes. In perpetuum coronata. supple est a Deo pro dicta victoria.
marg.|
.9.
Multigena autem.
Hic secundo declaratur iniquorum deficientia, cum dicitur. Multigena autem impiorum multitudo. que dicitur multigena propter eius magnitudinem, Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus.
marg.|
{3.1900}
marg.|
.10.
Non erit utilis.
quia non valet ad finem intentum, sicut medicina dicitur inutilis, que non inducit sanitatem. Omnes autem homines in quantum sunt ad imaginem Dei facti, sunt ad beatitudinem ordinati, propter quod impii ab ea deficientes dicuntur inutiles, ideo subditur. Et adulterine plantationes. idest, omnes impii qui sic nominantur, eo quod per adulterium spirituale fiunt filii diaboli.
marg.|
.11.
Non dabunt radices altas.
nam non possunt ascendere ab bona celestia.
marg.|
.12.
Nec stabile firmamentum collocabunt.
quia totam suam fiduciam in bonis mundanis et ruinosis ponunt.
marg.|
.13.
Et si in ramis.
idest, in bonis temporalibus prosperati fuerint.
marg.|
.14.
Infirmiter posita.
id est in confidentia presentis vite que labilis est.
marg.|
.15.
A vento commovebuntur.
idest, a Dei sententia super eos irruente.
marg.|
.16.
Eradicabuntur.
a bonis presentis vite, in quibus fixerant radicem.
marg.|
.17.
Confringentur enim rami.
quia frequenter talium mors acceleratur.
marg.|
.18.
Et fructus illorum mutiles, et acerbi ad manducandum.
nam ex eorum operibus non habentur exempla bona, sed mala.
marg.|
.19.
Ex iniquis enim omnes filii qui nascentur, testes sunt nequitie adversus.
Ex hoc enim quod sunt imitatores paternorum scelerum, testificantur malitiam ipsorum.
marg.|
.20.
In interrogatione sua.
Cum enim interrogantur cuius sint filii, respondent se esse filios illorum, de quibus notum est, quod fuerint iniqui.
marg.|
.21.
Iustus autem si morte.
Hic consequenter ostenditur preeminentia iustorum brevioris vite. Et dividitur in duas partes, quia primo facit propositum, secundo ponitur defectus impiorum, ibi : Populi autem. Circa primum dicitur. Iustus autem si morte. antequam veniat ad senectutem.
marg.|
.22.
In refrigero erit.
id est in quiete a miseriis presentis vite, et sic est melioris conditionis quam iniquus diu vivens, qui frequenter incurrit tribulationes corporis et anime. Sed quia posset obiici, quod saltem privatus est statu senectutis venerabilis, ideo removet hoc dicens.
marg.|
.23.
Senectus enim venerabilis est.
id est venerari digna, non est in multitudine annorum, sed in maturitate morum, quam assecutus est iustus, licet sit iuvenis etate. ideo subditur.
marg.|
.24.
Cani autem sunt sensus hominis,
etc. scilicet, iusti, quia sunt honestate maturi.
marg.|
.25.
Et etas senectutis.
venerabilis.
marg.|
.26.
Vita immaculata.
sive brevis fuerit, sive longa. Consequenter ponitur alia conditio iusti cito morientis, quia per hoc eripitur de consortio impiorum, a quo posset peiorari propter variabilitatem liberi arbitrii, propter quod acceleratio sue mortis videtur signum divine dilectionis, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset
Sap. 4,ad litteram
marg.|
{3.1901} .1.
Placens Deo factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Et patet littera paucis exceptis, que discurrentur.
marg.|
.2.
Ne malitia,
etc. Idest, ne aperti mali mutarent eum violentia tormentorum.
marg.|
.3.
Aut ne fictio.
idest, hypocrite deciperent eum per apparentiam boni.
marg.|
.4.
Fascinatio enim.
Est autem fascinatio proprie illusio sensuum, sed tractum est hoc nomen ad significandum omnem deceptionem.
marg.|
.5.
Nugacitatis.
idest, verbositatis ornate.
marg.|
.6.
Obscurat bona.
quia frequenter facit ea apparere mala.
marg.|
.7.
Et inconstantia concupiscentie transvertit.
quia vehementia passionis pervertit iudicium rationis, et maxime in simplicibus, in quibus minus viget ratio. Ideo subditur. Sine malitia.
marg.|
.8.
Populi autem.
Hic consequenter ponit defectum impiorum, et primo quantum ad intellectum, dicens : Populi autem. idest, insipientes, quorum est maior multitudo, ut predictum est.
marg.|
.9.
Videntes.
iustum morte preoccupatum.
marg.|
.10.
Et non intelligentes.
quod sit receptus in refrigerio, ut predictum est, quia non credunt aliam vitam post istam.
marg.|
.11.
Nec ponentes in precordiis.
idest, in interioribus mentis.
marg.|
.12.
Talia.
scilicet. Quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos eius. in presenti vita.
marg.|
.13.
Et respectus.
divine dulcedinis.
marg.|
.14.
In electos illius.
in futuro.
marg.|
{3.1902}
marg.|
.15.
Condemnat autem iustus.
Nam recordatio sue iustitie ostendit iniquos condemnabiles.
marg.|
.16. Videbunt enim finem sapientis. morte preventi.
marg.|
.17.
Et non intelligent quid cogitaverit.
quia non credunt beatitudinem futuram quam Deus disposuit eis dare.
marg.|
.18.
Et quare illum dominus.
breviando vitam eius, cuius rationes sunt superius tacte.
marg.|
.19.
Videbunt enim et contemnent.
Reputant enim fatuos, et insanos exponentes se morti pro iustitia.
marg.|
.20.
Illos autem dominus irridebit.
idest, derisibiles ostendet in morte.
marg.|
.21.
Et erunt post hec.
idest, post delicias, et honores huius vite.
marg.|
.22.
Decident sine honore.
in manu demonum.
marg.|
.23.
Et in contumelia inter mortuos in perpetuum.
Mortuus autem est dives, et sepultus est in inferno. Et sic privantur honore iustorum, quorum anime ad requiem deferuntur per obsequium angelorum, ut ibidem dicitur : Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahe.
marg.|
.24.
Quoniam disrumpet illos.
animas a corporibus separando.
marg.|
.25.
Inflatos,
etc. superbia.
marg.|
.26.
Sine voce.
quia non poterunt se defendere vel excusare.
marg.|
.27.
Et commovebit illos a fundamentis.
idest, ab amicis carnalibus et bonis terrenis quibus innitebantur, sicut domus fundamento.
marg.|
.28.
Venient in cogitatione peccatorum
etc. Sicut dicitur de Antiocho Epiphane.
marg.|
.29.
Et traducent illos ex adverso.
idest, a felicitate temporali ad miseriam sempiternam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_4)
Notes :