Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Sap. 6,1 

Melior est sapientia
quam vires
et vir prudens
melior1 quam fortis.
1 melior] magis Weber
Numérotation du verset Sap. 6,2 

Audite ergo reges
et intelligite, discite iudices finium terre.
Numérotation du verset Sap. 6,3 

Prebete aures
vos qui
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
nationum
Numérotation du verset Sap. 6,4 

quoniam data est a Domino potestas vobis
et virtus
ab Altissimo qui interrogabit
opera vestra et cogitationes scrutabitur
Numérotation du verset Sap. 6,5 

quoniam cum essetis ministri regni
illius non recte iudicastis
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Numérotation du verset Sap. 6,6 

Horrende
et cito apparebit vobis quoniam durissimum iudicium2 in his qui presunt fiet.
2 durissimum iudicium] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,7 

Exiguo enim conceditur misericordia.
Potentes autem potenter tormenta patientur.
Numérotation du verset Sap. 6,8 

Non enim subtrahet personam cuiuscumque3 Dominus qui est omnium dominator4 nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi de5 omnibus
3 cuiuscumque] cuiusquam Weber |
4 qui est omnium dominator] om. Weber |
5 de] pro Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,9 

fortioribus autem fortior instat cruciatio6.
6 cruciatio CorS3* Rusch Weber ] crutiatio CorS3 Gildas Lucifer_Calaratinus
Numérotation du verset Sap. 6,10 

Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
ut discatis sapientiam
et non excidatis.
Numérotation du verset Sap. 6,11 

Qui enim custodierint iustitiam7
7 iustitiam] iusta Weber
iuste iustificabuntur
et qui didicerint iusta8
8 iusta] ista Weber
invenient quid respondeant.
Numérotation du verset Sap. 6,12 

Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam.
Numérotation du verset Sap. 6,13 

Clara est et que numquam marcescet9 sapientia
9 marcescet] marcescat Weber
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur10 ab his qui querunt eam11.
10 invenitur] invenietur Weber |
11 eam] illam Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,14 

Preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat.
Numérotation du verset Sap. 6,15 

Qui de luce vigilaverit
ad illam non laborabit.
Assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Numérotation du verset Sap. 6,16 

Cogitare ergo de illa sensus est consummatus
et qui vigilaverit
propter illam cito securus erit12.
12 securus erit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,17 

Quoniam dignos se ipsa circuit querens
et in viis
suis13 ostendet14 se illis hilariter et in omni providentia
13 suis] om. Weber |
14 ostendet] ostendit Weber |
occurrit illis.
Numérotation du verset Sap. 6,18 

Initium enim illius verissima est discipline concupiscentia.
Numérotation du verset Sap. 6,19 

Cura ergo discipline dilectio est
et dilectio custodia est legum illius est. Custoditio15 legum consummatio est16 incorruptionis.
15 custodia est legum illius custoditio] custoditio legum illius est custoditio autem Weber |
16 consummatio est] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,20 

Incorruptio
autem facit esse proximum Deo.
Numérotation du verset Sap. 6,21 

Concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum.
Numérotation du verset Sap. 6,22 

Si ergo delectamini in17 sedibus
17 in Cor1 Cor3 (rubr. sublin.) ΩS ΩJ Rusch ] om. Weber
et sceptris
o reges18 populi, diligite sapientiam ut regnetis in perpetuum19.
18 sceptris o] stemmatibus Weber |
19 regnetis - in perpetuum Ω M Rusch ] inv. cett. Weber |
Numérotation du verset Sap. 6,23 

Diligite lumen sapientie omnes qui preestis populis20
20 Diligite... populis Amiatinus M Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,24 

Quid est21 sapientia et quemadmodum facta
21 est] + autem Weber
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
Numérotation du verset Sap. 6,25 

neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam talis homo22 non erit particeps sapientie.
22 talis homo] ista Weber
Numérotation du verset Sap. 6,26 

Multitudo autem sapientium
sanitas est orbis terrarum
et rex sapiens
populi stabilimentum est.
Numérotation du verset Sap. 6,27 

Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.

Capitulum 6

Numérotation du verset Sap. 6,ad litteram 
marg.| {3.1905} .1. Melior est sapientia quam vires. Postquam auctor in primo capite induxit ad amorem sapientie, et postea removit errores circa hoc contingentes, et aliqua dicta sua declaravit. hic consequenter revertitur ad propositum, et ad appetitum sapientie inducendo. et primo ad hoc inducit, secundo qualiter acquiratur ostendit, ibi. Quid est autem sapientia. Prima in duas, nam primo inducit ad sapientiam propter evasionem mali. secundo propter {3.1906} consecutionem boni. ibi, Ad vos ergo reges. Circa primum inducit principaliter reges et principes ad sapientiam, et alios consecutive, quia sicut dictum est sup. in principio libri, sicut sapientia necessaria in superioribus ut bene regant, ita suo modo correspondet in inferioribus ut bene obediant. Dicit ergo.
marg.|  .2. Audite ergo reges. aure corporis.
marg.|  .3. Et intelligite. aure mentis.
marg.|  .4. Discite iudices. quia non potestis bene docere, nisi prius discatis.
marg.|  .5. Prebete aures. ad voluntarie audiendum.
Numérotation du verset Sap. 6,ad litteram 
marg.| {3.1907} .1. Vos qui continetis. eas regendo.
marg.|  .2. Et placetis vobis in turbis. idest, delectamini in regimine earum.
marg.|  .3. Quoniam data est a domino potestas vobis. cuius in hoc estis vicarii.
marg.|  .4. Qui interrogabit opera vestra. id est illa discutiet usque ad minima, approbando bene acta et puniendo mala. Ideo sequitur.
marg.|  .5. Quoniam cum essetis ministri regni illius. astricti de iure ad sequendum leges eius.
marg.|  .6. Non recte iudicastis. sed leges eius reliquistis male iudicando, et vivendo. ideo subditur.
marg.|  .7. Horrende et cito apparebit. in morte que non tardat.
marg.|  .8. Quoniam iudicium durissimum. id est pena gravissima.
marg.|  .9. In his qui presunt fiet. quia quanto status altior, tanto casus gravior, et per consequens maiori pena dignior.
marg.|  .10. Exiguo enim. id est homini parui status, et parve scientie.
marg.|  .11. Conceditur misericordia. quia talis, ut communiter peccat ex ignorantia.
marg.|  .12. Potentes autem. status dignitate et scientie magnitudine.
marg.|  .13. Potenter tormenta patientur. id est sustinebunt gravissima tormenta ratione iam dicta.
marg.|  .14. Non enim subtrahet. quantumcumque sit pauper.
marg.|  .15. Dominus. a bono sibi debito.
marg.|  .16. Nec verebitur. idest, timebit.
marg.|  .17. Magnitudinem cuiusquam. quin debite puniat eum.
marg.|  .18. Quoniam pusillum et magnum. sicut enim ex diversis gradibus creaturarum resultat pulchritudo universi, sic ex diversis gradibus hominum resultat pulchritudo reipublice.
marg.|  .19. Et equaliter cura est illi. Ista cura idem est quod eius providentia. Si vero accipiatur actus divine providentie, prout est in mente divina, sic non est ibi aliqua distinctio, nam unico actu providet omnibus creaturis, si autem accipiatur effectus exterior, sic est ibi distinctio, tamen est ibi equalitas proportionis, nam unicuique rei providet secundum convenientiam sue nature. Creaturis autem intelligibilibus que mereri possunt et demereri, providet super hoc penam et gloriam, secundum meritorum et demeritorum {3.1908} exigentiam, ideo subditur.
marg.|  .20. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. nam casus eorum gravior est, et per consequens graviori tormento dignus.
marg.|  .21. Ad vos ergo. Hic consequenter inducit ad sapientiam propter consecutionem boni. Et primo ponit suam inductionem. Secundo removet quamdam obiectionem, ibi, Clara est. Tertio, infert intentam conclusionem, ibi : Cogitare ergo. Circa primum dicitur. Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, scilicet principaliter et consecutive ad subditos, ut dictum est in principio huius ce.
marg.|  .22. Et non excidatis. curiose perscrutando divina, circa que est proprie sapientia, propter quod dicitur Ro. 12.a. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Vel, aliter, Et non excidatis. durius debito pauperes tractando, propter quod subditur.
marg.|  .23. Qui enim custodierint iustitiam. tenendo debitam mensuram.
marg.|  .24. Iuste iudicabuntur. a domino, qui iudex est omnium.
marg.|  .25. Et qui didicerint iusta. secundum leges divinas, et humanas.
marg.|  .26. Invenient quid respondeant. cum interrogantur de iustitia. Homines enim recurrunt ad iudicem, sicut ad ius animatum. ut dicitur. 5. Ethicorum. Cetera patent.
marg.|  .27. Clara est et. Hic consequenter removet quamdam obiectionem seu excusationem, qua posset aliquis dicere, quod acquisitio sapientie est nimis difficilis propter quod facit homines sese retrahere, propter hoc istud removet di. Clara est, et que numquam marcescet sapientia. propter quod visibilis est oculis mentalibus, sicut sol oculis corporalibus, et hoc est verum quantum ad prima principia omnibus per se nota, sicut dicit Philosophus. 2. Metaph. quod veritatis cognitio partim est facilis. ideo subditur.
marg.|  .28. Et facile videtur. Nam affectus trahit intellectum ad inferiora sapientie.
marg.|  .29. Et invenitur. per exercitum lectionis et studium orationis.
marg.|  .30. Preoccupat qui se concupiscunt. Per hoc intelligitur, quod querentes dicto modo sapientiam in illa proficiunt in brevi plus quam credebant.
marg.|  .31. Cogitare ergo de illa. Hic consequenter infert intentam conclusionem, scilicet quod querere diligenter sapientiam est optimum, dicens. Cogitare ergo de illa. per sanctas cogitationes.
Numérotation du verset Sap. 6,ad litteram 
marg.| {3.1909} .1. Sensus est consummatus. id est perfectus.
marg.|  .2. Et qui vigilaverit. propter illam habendam.
marg.|  .3. Cito erit securus. de possessione eius.
marg.|  .4. Quoniam dignos seipsa circumit. Repetitio est sententie premisse per alia verba ad maiorem expressionem. Nam per hoc intelligitur velox profectus in illis qui sapientiam querunt ferventer et debito modo.
marg.|  .5. Et in omni providentia. id est, in omnibus agibilibus humanis.
marg.|  .6. Occurret illis. eos dirigendo.
marg.|  .7. Initium enim illius, scilicet sapientie.
marg.|  .8. Verissima est, etc. qua quis desiderat doceri a Deo, et doctoribus sanctis.
marg.|  .9. Cura ergo discipline. id est eius concupiscentia.
marg.|  .10. Dilectio est. sapientie.
marg.|  .11. Et dilectio. sapientie.
marg.|  .12. Custodia legum illius est. propter quod concludit Apostolus. Ro. 13.c. Plenitudo ergo legis, est dilectio.
marg.|  .13. Custoditio autem legum consummatio incorruptionis est. scilicet, spiritualis peccati, quia secundum Augustinum Peccatum est transgressio legis divine.
marg.|  .14. Incorruptio autem. id est puritas a peccato, facit esse proximum Deo propter similitudinem ad ipsum, qui est sanctus sanctorum, et sic ulterius a primo ad ultimum concludit.
marg.|  .15. Concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum. Quia faciet regnare cum Deo, cuius regni non erit finis, et conclusionem suam applicat ad propositum, dicens.
marg.|  .16. Si ergo delectamini sedibus. iudicantium.
marg.|  .17. Et sceptris. dominantium.
marg.|  .18. Diligite sapientiam, ut regnetis in perpetuum. id est ut a temporali regno ad eternum transeatis.
marg.|  .19. Diligite lumen sapientie. Sine quo in factis vestris dirigi non potestis.
marg.|  .20. Quid est autem sapientia. Postquam auctor ad sapientiam acquirendam inducit, hic consequenter ostendit qualiter haberi possit. Tamen ad intellectum dicendorum aliqua sunt hic pre notanda. Primum est, quod auctor hic loquitur in persona Salomonis, ut patebit ex 9.c. cui continuatur littera ab hoc loco. In Salomone vero fuit duplex sapientia infusa. Prima fuit cognitio creaturarum huius mundi, que licet per investigationem rationis et exercitium studii possit acquiri, hic tamen est partialiter et diminute, nam unus homo non potest omnes scientias sic acquirere, sed vix eius vita sufficit ad unam sufficienter acquirendam. Item ad hoc requiritur magnus tractus temporis, ut patet, et hoc modoacquiriturcumerroribus multis, quod patet per Arist. qui inter alios {3.1910} philosophos est famosior, et tamen in pluribus erravit, ut de mundi eternitate, de numero intelligentiarum et earum felicitate, ut patet. 12. Met. Salomon autem hanc sapientiam habuit ex infusione, ut patet. 3Rg. 4. propter quod non habuit eam diminute sed integraliter, quia Dei perfecta sunt opera. Deu. 32.a. nec per tractum temporis, sed in instanti in quo sit infusio Dei, nec cum admistione errorum, quia a Deo esse non possunt. Ista tamen sapientia Salomonis fuit eiusdem rationis cum illa que per acquisitionem potest esse in aliis, sicut oculus formatus per naturam, et datus per miraculum, sunt eiusdem rationis. Nec obstat, quod in aliis acquiritur cum admistione errorum, ut dictum est, nam hoc contingit per accidens ex indebita deductione principiorum ad conclusiones, maxime remotas. Quod autem est per accidens, non variat speciem, nec cadit sub arte. Alia vero, fuit in Salomone sapientia infusa, ad quam non attingit facultas rationis, que pertinet ad cognitionem propheticam, nam aliquos psalmos prophetice composuit, ut dicit Hieronymus in prologo super librum Psalmorum. Librum etiam Canticorum prophetice scripsit, sicut dictum fuit ibidem secundum expositores. Hebraicos et Latinos. Cum igitur Salomon hic loquatur ut dictum est, per consequens videtur, quod loquatur de sapientia prout fuit in ipso. Item sciendum, quod omnis sapientia creata, et maxime illa que est a Deo per infusionem, est quedam relatio unius ad alteram, sicut effectus ad causam, et econverso, propter quod Salomon loquendo de sapientia una, aliquando transit ad aliam, et econverso. His igitur premissis respectu sequentium, primo premittitur brevis prologus, secundo subditur tractatus, ca. se. Circa primum dicit Salomon, vel Philo in persona Salomonis, Quid est autem sapientia. secundum proprietatem sue nature.
marg.|  .21. Et quemadmodum facta sit. in me.
marg.|  .22. Referam. Unde in sequentibus dicit se ex dono Dei eam habuisse.
marg.|  .23. Et non abscondam a vobis sacramenta Dei. id est eius secreta mihi revelata.
marg.|  .24. Sed ab initio nativitatis mee investigabo. Unde in principio sequentis capituli tractat de sua conceptione et nativitate.
marg.|  .25. Et ponam in lucem. id est in evidenti.
marg.|  .26. Scientiam illius. studiosis tamen et non negligentibus.
marg.|  .27. Et non preterito veritatem. omittendo de contingentibus.
marg.|  .28. Neque cum etc. talentum mihi a Deo creditum abscondendo.
marg.|  .29. Quoniam talis homo non erit particeps sapientie, scilicet divine, nam ens divinum non est natum invidere. 1. Metaphysic.
marg.|  .30. Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum. Nam sicut per sanitatem bene disponitur corpus ad exercendum opera sibi convenientia, sic per sapientes bene disponitur orbis ad exercendum ea, que sunt humano generi convenientia.
Numérotation du verset Sap. 6,ad litteram 
marg.| {3.1911} .1. Et rex sapiens populi. Nam sicut caput bene dispositum influit {3.1912} membris sensum et motum bene ordinatum, sic rex sapiens subditos suos dirigit ad commune bonum, et sic finaliter concludit.
marg.|  .2. Ergo accipite disciplinam etc. et patet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_6)

Notes :