Capitulum 5
Numérotation du verset
Dn. 5,1
Balthasar rex
fecit grande convivium optimatibus suis mille
et unusquisque secundum suam bibebat etatem.
Numérotation du verset
Dn. 5,2
Precepit autem1 rex
iam temulentus
ut afferrentur vasa aurea et argentea que asportaverat Nabuchodonosor pater eius
de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius, uxoresque et concubine eius2
1 autem] ergo
om. Weber
2 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,3
Tunc allata sunt vasa aurea que asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem, et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubine eius3.
3 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,4
Bibebant vinum
et laudabant
deos suos
aureos
et argenteos
et aereos
et ferreos, ligneosque et lapideos.
Numérotation du verset
Dn. 5,5
In eadem hora
apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum
in superficie parietis aule regie
et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Numérotation du verset
Dn. 5,6
Tunc facies regis4 commutata est
et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur,
et genua eius ad se invicem collidebantur.
4 f. r.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,7
Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et haruspices.
Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam {t. 3: Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 333a} hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur
et auream torquem habebit in collo
et tertius in regno meo erit.
Numérotation du verset
Dn. 5,8
Tunc, ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere nec interpretationem indicare regi.
Numérotation du verset
Dn. 5,9
Unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur.
Numérotation du verset
Dn. 5,10
Regina autem
pro re que acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex in eternum vive. Non te conturbent cogitationes tue neque facies tua immutetur.
Numérotation du verset
Dn. 5,11
Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se
et, in diebus patris tui, scientia et sapientia invente sunt in eo.
Nam et rex Nabuchodonosor
pater tuus
principem magorum incantatorum Chaldeorum et haruspicum constituit eum. Pater, inquam, tuus o rex,
Numérotation du verset
Dn. 5,12
quia spiritus amplior et prudentior5 intelligentiaque et6 interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum invente sunt in eo. Hoc est in Daniele7 cui rex imposuit8 nomen Balthasar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit.
5 prudentior] prudentia
Weber
6 et]
om. Weber
7 Daniele] Danielo
Weber
8 imposuit] posuit
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,13
Igitur introductus est Daniel coram rege ad quem prefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude,
quem adduxit rex pater meus de Iudea ?
Numérotation du verset
Dn. 5,14
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas
et scientia
intelligentiaque
ac sapientia
ampliores invente sunt in te.
Numérotation du verset
Dn. 5,15
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut Scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi, et nequiverunt sensum sermonis {t. 3: Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 333b} huius edicere.
Numérotation du verset
Dn. 5,16
Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Numérotation du verset
Dn. 5,17
Ad que respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tue alteri da ; scripturam autem legam tibi rex,
et interpretationem eius ostendam tibi.
Numérotation du verset
Dn. 5,18
O rex, Deus altissimus regnum
et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo,
Numérotation du verset
Dn. 5,19
et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat, quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat.
Numérotation du verset
Dn. 5,20
Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est,
Numérotation du verset
Dn. 5,21
et a filiis hominum eiectus est. Sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius. Fenum quoque ut bos comedit et rore celi corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet9 Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud.
9 haberet] habeat
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,22
Tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum, cum scires hec omnia,
Numérotation du verset
Dn. 5,23
sed adversum Dominatorem celi elevatus es et vasa domus eius
allata sunt coram te, et tu et optimates tui
et uxores tue et
concubine tue10 vinum bibistis in eis.
Deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque {t. 3: Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 334a} audiunt neque sentiunt laudasti.
Porro Deum, qui habet flatum
tuum in manu sua
et omnes vias tuas,
non glorificasti.
10 tue]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,24
Idcirco ab eo missus est articulus manus que scripsit hoc quod exaratum est.
Numérotation du verset
Dn. 5,25
Hec est autem scriptura que digesta est: Mane
thecel11
phares.
11 thecel] scrips. hic et ubique, thetel
Rusch
Numérotation du verset
Dn. 5,26
Et hec interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum
et complevit
illud ;
Numérotation du verset
Dn. 5,27
thecel: appensus12 es in statera
et inventus es minus habens ;
12 appensus] appensum
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,28
phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.
Numérotation du verset
Dn. 5,29
Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura,
et circumdata est torques aurea collo eius, et predicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Numérotation du verset
Dn. 5,30
Eadem nocte
interfectus est Balthasar rex Chaldeus
Numérotation du verset
Dn. 5,31
et Darius Medus
successit in regnum annos natus sexaginta duos.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dn. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=38&chapitre=38_5)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dn. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=38&chapitre=38_5)
Notes :