Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Dn. 1,1 
Ioachim regis Iude1
venit Nabuchodonosor rex Babylonis in2 Hierusalem et obsedit eam.
1 Iude] Iuda Weber
2 in] om. La10 Weber
Numérotation du verset Dn. 1,2 
Et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iude
et partem vasorum
domus Dei
et asportavit
ea in terram Sennaar
in domum dei sui
et vasa
tulit3
in domum
thesauri dei sui.
3 tulit La10 Rusch ] intulit Weber
Numérotation du verset Dn. 1,3 
Et ait rex Arphaxat4
preposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel et
de semine regio
et tyrannorum
4 Arphaxat] scrips. , Arfaxat Rusch , Asfanaz Weber
Numérotation du verset Dn. 1,4 
pueros in quibus nulla esset macula,
decoros forma
et
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,
et qui possent stare in palatio regis
et linguam Chaldeorum.
Numérotation du verset Dn. 1,5 
Et constituit eis rex annonam
per singulos dies de cibis suis
et
de vino unde bibebat ipse. Et5 enutriti tribus annis
postea steterunt in conspectu regis.
5 Et La10 Rusch ] Ut Weber
Numérotation du verset Dn. 1,6 
Fuerunt ergo inter eos
de filiis Iude6
Daniel
Ananias, Misael et Azarias.
6 Iude La10 Rusch ] Iuda Weber
Numérotation du verset Dn. 1, 7 
Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina
Danieli Balthasar7,
Ananie
Sydrac8,
Misaeli
Misac
et Azarie
Abdenago.
7 Balthasar La10 (textum biblicum ab hinc nondum contuli) Rusch ] + et Weber
8 Sydrac hic et ubique Rusch ] Sedrac Weber (hic et ubique)
Numérotation du verset Dn. 1,8 
Proposuit autem Daniel
in corde suo
ne pollueretur
de mensa
regis, neque de vino
potus eius, et
rogavit prepositum9 eunuchorum ne contaminaretur.
9 prepositum] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 1,9 
Dedit autem Deus gratiam Danieli10,
et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
10 g. D.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 1,10 
Et
ait princeps eunuchorum {t. 3: Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} ad Danielem11:
Timeo ego Dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum,
qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris adolescentibus
coevis vestris
condemnabitis caput meum regi.
11 Danielem] Daniel Weber
Numérotation du verset Dn. 1,11 
Et dixit Daniel ad Malasar12
quem constituerat princeps eunuchorum
super Danielem13 Ananiam Misaelem14 et Azariam.
12 Malasar] Malassar Weber
13 Danielem] Daniel Weber
14 Misaelem] Misael Weber
Numérotation du verset Dn. 1,12 
Tempta nos obsecro servos tuos diebus decem,
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
Numérotation du verset Dn. 1,13 
et
contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et, sicut videris, sic facies cum servis tuis.
Numérotation du verset Dn. 1,14 
Qui, audito sermone huiuscemodi, temptavit eos diebus decem.
Numérotation du verset Dn. 1,15 
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
et corpulentiores
pre omnibus pueris qui vescebantur cibo regio.
Numérotation du verset Dn. 1,16 
Porro Malasar15 tollebat
cibaria et vinum potus eorum
dabatque eis legumina.
15 Malasar] Malassar Weber
Numérotation du verset Dn. 1,17 
Pueris autem his dedit Deus scientiam
et disciplinam
in omni libro
et sapientia,
Danieli autem intelligentiam
omnium visionum et somniorum.
Numérotation du verset Dn. 1,18 
Completis itaque diebus
post quos rex dixerat ut introducerentur,
introduxit eos prepositus eunuchorum
in conspectu Nabuchodonosor.
Numérotation du verset Dn. 1,19 
Cumque eis locutus16 fuisset rex
non sunt inventi tales
de universis17
ut Daniel Ananias Misael et Azarias.
Et
steterunt in conspectu regis.
16 e. l.] inv. Weber
17 tales - de universis] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 1,20 
Et omne verbum
sapientie
et intellectus
quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos
et magos
{t. 3: Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 323b} qui erant in universo regno eius.
Numérotation du verset Dn. 1,21 
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dn. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=38&chapitre=38_1)

Notes :