Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset Dn. 8,1 
Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi.
Ego Daniel post id quod videram
in principio
Numérotation du verset Dn. 8,2 
vidi in visione mea cum
essem in Susis
castro
quod est in Elam regione1,
vidi autem in visione esse me super portam
Ulai2,
1 Elam] scrips. hic et ubique , Helam Rusch | regione] civitate Weber
2 Ulai] scrips. hic et ubique cum Weber , Ulay hic et ubique Rusch
Numérotation du verset Dn. 8,3 
et levavi oculos meos et vidi.
Et ecce aries unus stabat
ante paludem
habens cornua excelsa,
et unum excelsius altero atque succrescens.
Postea
Numérotation du verset Dn. 8,4 
vidi arietem cornibus ventilantem
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestie non poterant resistere ei,
neque liberari de manu
eius, fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Numérotation du verset Dn. 8,5 
Et ego
intelligebam.
Ecce autem hircus caprarum
veniebat ab occidente
super faciem totius terre,
et non tangebat terram.
Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
Numérotation du verset Dn. 8,6 
et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram
et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis sue.
Numérotation du verset Dn. 8,7 
Cumque appropinquasset prope arietem
efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius
et non poterat aries resistere ei.
Cumque eum
misisset in terram conculcavit, et nemo
quibat liberare arietem de manu eius.
Numérotation du verset Dn. 8,8 
Hircus autem caprarum magnus factus est
nimis.
Cumque crevisset fractum est
cornu magnum
et orta sunt cornua quatuor subter illud per quatuor ventos celi.
Numérotation du verset Dn. 8,9 
De uno
autem ex eis egressum est cornu unum modicum,
et factum est grande contra meridiem
et contra orientem
et contra fortitudinem.
Numérotation du verset Dn. 8,10 
Et magnificatum est
usque ad fortitudinem celi,
et deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas.
Numérotation du verset Dn. 8,11 
Et usque ad principem fortitudinis
magnificatum est,
et ab eo tulit iuge sacrificium,
et deiecit locum sanctificationis eius.
Numérotation du verset Dn. 8,12 
Robur autem
datum est
ei3
contra iuge sacrificium
propter peccata,
et
prosternetur veritas in terra
et prosperabitur
et faciet4.
3 ei] om. Weber
4 et p. – et f.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,13 
Et audivi unum de sanctis loquentem,
et dixit unus sanctus alteri
nescio cui loquenti: Usquequo visio
{t. 3: Erfurt, f. 242ra ; facsim., p. 339a} et iuge sacrificium et peccatum desolationis
que facta est,
et sanctuarium
et fortitudo
conculcabitur.
Numérotation du verset Dn. 8,14 
Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane
dies5 duo millia trecenti,
et
mundabitur
sanctuarium.
5 dies] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,15 
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem,
et quererem intelligentiam,
ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Numérotation du verset Dn. 8,16 
Et audivi vocem viri
inter Ulai et clamavit et ait: Gabriel
fac intelligere
istam6
visionem.
6 istam] istum Weber
Numérotation du verset Dn. 8,17 
Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui
in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis
quoniam in tempore
finis
complebitur visio.
Numérotation du verset Dn. 8,18 
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram. Et tetigit me et statuit me
in gradu meo.
Numérotation du verset Dn. 8,19 
Dixitque mihi: Ego ostendam tibi que futura sunt in novissimo maledictionis,
quoniam habet tempus
finem suum.
Numérotation du verset Dn. 8,20 
Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
Numérotation du verset Dn. 8,21 
Porro hircus caprarum rex Grecorum est, et cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
Numérotation du verset Dn. 8,22 
Quod autem fracto illo
surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
Numérotation du verset Dn. 8,23 
Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie
et intelligens
propositiones,
Numérotation du verset Dn. 8,24 
et roborabitur fortitudo eius,
et supra quam credi potest universa vastabit, et properabitur et faciet.
Et interficiet robustos et populum sanctorum.
Numérotation du verset Dn. 8,25 
Secundum voluntatem
suam, et dirigetur
dolus in manu
eius, et cor suum magnificabit,
et in copia rerum omnium occidet plurimos.
Et contra principem principum
consurget,
et sine manu conteretur.
Numérotation du verset Dn. 8,26 
Et visio vespere et mane
que dicta est
vera est.
Tu ergo signa visionem,
quia post multos dies7 erit.
7 m. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,27 
Et ego Daniel langui et egrotavi per dies.
Cumque surrexissem faciebam opera regis
et
stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dn. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=38&chapitre=38_8)

Notes :