<38.494b> Prologus ‘Danielem prophetam’
Numérotation du verset
Dn. Prol.494b,1
prol.|
{t. 3: Erfurt, f. 233ra facsim., p. 321a}
Incipit prologus sancti Hieronymi in Danielem prophetam.
1
- Danielem prophetam iuxta Septuaginta interpretes Domini salvatoris Ecclesie non legunt, utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit nescio. Sive enim quia sermo chaldaicus est et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta2 interpretes easdem lingue3 lineas in translatione servare4 ; sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis chaldeam linguam sciente editus est liber5, sive aliud quid cause extiterit ignorans, hoc unum affirmare possum quod multum a veritate discordet et recto iudicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danielem maxime et Esdram hebraicis quidem litteris, sed chaldaico sermone conscriptos, et unam Ieremie pericopen, Iob quoque cum arabica lingua plurimam habere6 societatem.
1 Incipit... prophetam
Rusch
]
om. La10
2 Septuaginta] .VII.
La10
3 lingue]
om. Weber
4 servare] servire
La10*
5 editus est liber] liber editus est
La10,
editus liber est
Weber
6 p. h.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. Prol.494b,2
prol.|
Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores eius7 rhetoricos, cum me in lingue huius pristinum8 reclusissem et multo sudore multoque tempore vix cepissem anhelantia stridentiaque verba resonare et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem9, impegi novissime in Danielem et tanto tedio affectus sum ut desperatione subita omnem veterem laborem10 voluerim contemnere. Verum, adhortante me quodam11 Hebreo et illud mihi sua lingua crebrius ingerente12*:"Labor omnia vicit improbus"a, qui mihi videbar sciolus inter Hebreos13, cepi rursum discipulus esse Chaldaicus. Et, ut vere fatear, usque ad14* presentem diem magis possum sermonem chaldaicum15 legere et intelligere quam sonare.
a
Vergilius
, Georgicon, 1.145-146.
7 eius]
om. Weber
9 aspicerem] aspicere
Weber
10v. l.
La10 Weber
]
inv. Rusch
11 quodam]
om. Weber
12 ingerente] suggerente
Rusch
13 Hebreos] eos
Weber
14 ad
La10 Weber
] in
Rusch
15 chaldaicum] chaldeum
Weber
Numérotation du verset
Dn. Prol.494b,3
prol.|
Hec idcirco refero16 ut difficultatem vobis Danielis ostenderem qui, apud Hebreos, nec Susanne habet historiam nec hymnum trium puerorum nec Belis draconisque fabulas quas nos, quia in toto orbe disperse sunt, veru anteposito easque iugulante subiecimus, ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quemdam de preceptoribus Iudeorum, cum Susanne derideret historiam17 et a greco nescio quo eam18 diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni19 Africanusb opposuit: etymologias has apo tou schinou schisai et apo tou prinou prisai
20, de greco sermone descendere. Cuius rei intelligentiam nos21 nostris hanc possumus dare ut, verbi gratia, dicamus de22 arbore ilice dixisse eum"ilico pereas" et a lentisco"in lentem te comminuat angelus" vel"non lente pereas" aut"lentus - id est flexibilis per vitia23 - ducaris ad mortem" sive aliud quid ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur ut in camino estuantis incendii metro luderent et per ordinem ad laudem Dei elementa provocarent omnia24, aut quod miraculum divineque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis vel sacerdotum Belis machinas deprehensas que magna25 prudentia {t. 3: Erfurt, f. 233rb ; facsim., p. 321b} sollertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata. Cum vero ad Abacuc pervenerat26 et de Iudea ad Chaldeam raptum discophorum - id est discum ferentem cibum27 - lectitabatc querebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore et in puncto hore tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum Ezechielem adduxisset in medium et diceret eum de Chaldea in Iudeam fuisse translatum, derisit hominem et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu fuisse28 transpositumd. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum et qui legem ab Hebreis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixissee: «Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit». His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesie fabulas arguebat.
b Cf.
Origenes
, Epistula ad Iulium Africanum, § 2,
PG 11, 49B
.
c Cf. Dn. 14, 32-38.
d Ez. 8, 3.
e 2Cor. 12, 2.
16 refero]
om. Weber
18 eam]
om. Weber
19 Origeni] + quoque
Weber
20 etumologias... prisai]
corr.
, apo thoy chynoychyse et apo thoy prynoi pryse
Rusch
, ἐτυμο Λ ογίας has ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρĩσαι
Weber
21 intelligentiam nos]
inv. Weber
22 de] ab
Weber
23 per vitia]
om. Weber
24 p. o.]
inv. Weber
25 magna] magis
Weber
28 fuisse] se uidisse
Weber
Numérotation du verset
Dn. Prol.494b,4
prol.|
Super qua re lectoris arbitrio iudicium relinquens29, illud admoneo non haberi Danielem apud Hebreos inter prophetas, sed inter eos qui Hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur: in Legem, in Prophetas et in Hagiographa, id est in quinque et octo et undecim libros de quo non est huius temporis disserere.
Numérotation du verset
Dn. Prol.494b,5
prol.|
Que autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius obiciat, testes sunt Methodius, Eusebius et30 Apollinaris, qui multis versuum millibus eius vesanie respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis31 pro me ad Dominum preces ut, quamdiu in hoc corpore32 sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesie, dignum posteris. Presentium quippe iudiciis oblatrantium33 non satis moveor, qui in utramque partem aut amore labuntur aut odio34.A
f
f
¶Fons :
Hieronymus,
Prologus in Dn., Weber, p. 1341-1342.
De Bruyne,
Préfaces, X: Prophetae maiores, n°1.4, p. 125-126. Cf. Repertorium biblicum, n° 493.
30 et]
om. Weber
31 fundatis] undatis
cacogr. Rusch
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dn. Prol.494b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=38&chapitre=38_Prol.494b)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dn. Prol.494b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=38&chapitre=38_Prol.494b)
Notes :