Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Rm. 1,1 

Paulus
servus
Iesu
Christi1
1 Iesu Christi] inv. Weber
vocatus
apostolus,
segregatus
in evangelium Dei,
Numérotation du verset Rm. 1,2 

quod ante
promiserat,
per prophetas suos
in Scripturis sanctis
Numérotation du verset Rm. 1,3 

de
Filio
suo
qui factus est ei2
2 ei] om. Weber
ex semine David
secundum
carnem,
Numérotation du verset Rm. 1,4 

qui predestinatus est Filius Dei
in virtute
secundum
Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,
Numérotation du verset Rm. 1,5 

per quem
accepimus gratiam
et apostolatum
ad obediendum fidei
in omnibus gentibus
pro nomine eius,
Numérotation du verset Rm. 1,6 

in quibus estis
et vos
vocati Iesu Christi,
Numérotation du verset Rm. 1,7 

omnibus
qui sunt Rome dilectis Dei
vocatis sanctis,
gratia vobis
et pax
a Deo
Patre nostro et Domino nostro3
3 nostro] om. Weber
Iesu Christo.
Numérotation du verset Rm. 1,8 

Primum quidem
gratias ago
Deo meo
per Iesum
Christum
pro omnibus vobis
quia fides vestra annuntiatur
in universo mundo.
Numérotation du verset Rm. 1,9 

Testis enim mihi est Deus
cui servio in spiritu meo
in evangelio
Filii eius
quod sine intermissione
memoriam vestri facio
Numérotation du verset Rm. 1,10 

semper
in orationibus meis,
obsecrans
si quo modo
tandem
aliquando
prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos.
Numérotation du verset Rm. 1,11 

Desidero enim
vos videre4
4 vos videre] inv. Weber
ut aliquid impartiar5
5 impartiar] impertiar Weber
vobis gratie6 spiritualis
6 vobis gratie] inv. Weber |spiritalis] scrips. , spiritalis Rusch Weber
ad confirmandos vos,
Numérotation du verset Rm. 1,12 

id est
simul
consolari in vobis
per eam que invicem est fidem vestram atque meam.
Numérotation du verset Rm. 1,13 

Nolo autem vos ignorare fratres
quia sepe proposui venire ad vos
et
prohibitus sum
usque adhuc
ut aliquem fructum habeam7 in vobis,
7 habeam] + et Weber
sicut et in ceteris gentibus
Numérotation du verset Rm. 1,14 

Grecis ac barbaris,
sapientibus
et insipientibus
debitor sum,
Numérotation du verset Rm. 1,15 

ita quod in me
promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare.
Numérotation du verset Rm. 1,16 

Non enim erubesco evangelium.
Virtus enim Dei est
in salutem
omni credenti :
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset Rm. 1,17 

Iustitia enim Dei8
8 Dei] + in eo Weber
revelatur
ex fide in fidem
sicut scriptum est : iustus9 ex fide vivit.
9 iustus] + autem Weber
Numérotation du verset Rm. 1,18 

Revelatur enim ira Dei de celo
super omnem impietatem et iniustitiam
hominum
eorum qui veritatem Dei10
10 Dei] om. Weber
in iniustitia11 detinent,
11 iustitia] iustitiam Weber
Numérotation du verset Rm. 1,19 

quia quod notum est Dei
manifestum est in illis.
Deus enim illis manifestavit.
Numérotation du verset Rm. 1,20 

Invisibilia enim ipsius
a creatura mundi
per ea que facta sunt
intellecta conspiciuntur,
sempiterna quoque
eius virtus
et divinitas
ita12 ut sint inexcusabiles.
12 ita] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 1,21 

Quia cum cognovissent
Deum,
non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt,
sed evanuerunt
in cogitationibus suis
et
obscuratum est insipiens
cor eorum.
Numérotation du verset Rm. 1,22 

Dicentes enim
se esse
sapientes,
stulti facti sunt.
Numérotation du verset Rm. 1,23 

Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis
et volucrum
et quadrupedum et
serpentium.
¶Codd. : <v. 23> ) Rusch Weber
Numérotation du verset Rm. 1,24 

Propter quod
tradidit illos Deus
in desideria
cordis eorum
in immunditiam,
ut contumeliis
afficiant corpora sua
in semetipsis,
qui13*
13 qui OxC95 ΩV Weber ] quia Rusch
commutaverunt veritatem Dei in mendacium14,
14 mendacium OxC95 Rusch ] mendacio Weber
et coluerunt
et servierunt creature
potius quam creatori
qui est
benedictus
in secula.
Amen.
¶Codd. : <v. 24> a ) Rusch Weber
Numérotation du verset Rm. 1,26 

Propterea
tradidit
illos Deus in passiones ignominie.
Nam
femine eorum immutaverunt
naturalem usum
in eum usum
qui est contra naturam.
Numérotation du verset Rm. 1,27 

Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
suis in invicem,
masculi in masculos
turpitudinem operantes,
et
mercedem quam oportuit
erroris sui
in semetipsis recipientes.
Numérotation du verset Rm. 1,28 

Et sicut
non probaverunt Deum habere in notitia,
tradidit eos Deus in reprobum sensum
ut faciant ea15
15 ea] om. Weber
que non conveniunt,
Numérotation du verset Rm. 1,29 

repletos
omni iniquitate,
malitia,
fornicatione,
avaritia,
nequitia, plenos invidia,
homicidiis16,
16 homicidiis OxC95 Rusch Wordsworth (C L F T U) Glossa media (Zw58)] homicidio Wordsworth (A B D G H Θ K M O R V W Z) Weber Clementina
contentione, dolo,
malignitate, susurrones17,
17 susurrones OxC95 ] susurratores VETUS LATINA (Cyprianus Origenes Lucifer. Ambrosiaster) cf. Wordsworth ; murmuratores susurrones P341
Numérotation du verset Rm. 1,30 

detractores,
Deo odibiles,
contumeliosos,
superbos, elatos,
inventores malorum,
parentibus
non obedientes,
Numérotation du verset Rm. 1,31 

insipientes,
incompositos,
sine affectione,
absque federe,
sine misericordia.
Numérotation du verset Rm. 1,32 

Qui
cum iustitiam Dei
cognovissent
non intellexerunt,
quoniam qui talia agunt digni sunt morte,
non solum ea faciunt sed etiam qui18 consentiunt facientibus.
18 etiam qui OxC95 Rusch ] et Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Rm. 1,1 
interl.| hebraice, quietus : grece, modicus : latine
marg.| PAULUS. BEDA. Super actus apostolicos Paulum anno passionis et resurrectionis {t. 4 : Erfurt, f. 1057rb ; facsim., p. 273b} Christi ad fidem venisse dicit. Tertio vero decimo anno post Christi passionem apostolatum gentium cum Barnaba et Pauli vocabulum accepisse. Prius enim Saulus a Saule persecutore vocabatur quia sicut ille Davida, hic Ecclesiam persecutus est. Quarto decimo autem anno iuxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus.
a Cf. 1Rg. (1Sm.) 23, 19-28.
marg.| AUGUSTINUS. Non ob aliud hoc sibi nomen elegit, nisi ut se parvum ostenderet tamquam minimum apostolorum. Non iactantia aliqua, sed et Saulo factus est Paulus, id est ex superbo modicus. Paulus enim 'modicus' et 'quietus', Saulus 'inquietudo' et 'temptatio' interpretatur.
marg.| AMBROSIUS. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut Cephas et filii tonitrui.
marg.| HIERONYMUS. Paulus a primo spolio quod Ecclesie contulit, scilicet a Sergio Paulo procunsule quem apud Cyprum convertit hoc sibi nomen assumpsit.
marg.| ORIGENES. In Scripturis alios binomios, alios trinomios invenimus, sicut Salomon qui Ecclesiaste et Idida, Mattheus qui et Levi. Secundum hanc ergo consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici vocitatus vocabulo, sicut in Actibusb ubi scribitur : «Saulus qui et Paulus» evidenter ostenditur.
b Act. 13, 9.
marg.| HIERONYMUS. Paulus mirabilis sive electus. Quem et Dominus ipse «vas electionis»c vocavit, et tam vita quam doctrina mirabilem fecit.
c Act. 9, 15.
servus
interl.| nomen humilitatis ut ad eam provocetA
A ¶Codd. : P13222 Rusch
marg.| Servus . Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis : «Qui enim se humiliat exaltabitur»d 1.B
d Lc. 14, 12.
B ¶Codd. : P12322 Rusch
1 Qui enim... exaltabitur] om. P12322
marg.| HAIMO. ORIGENES. Servus amore filiationis et humilitatis non timoris : «Non enim accepistis spiritum servitutis»e etc. Item : 'Itaque iam non est servus sed liber'f. Et iterum : «Iam non dicam vos servos sed amicos»g.
e Rm. 8, 15.
f Cf. Gal. 4, 7 : « Itaque iam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum ».
g Io. 14, 15.
Iesu
interl.| salvatoris cui merito omnes servi cui servire regnare2 C
C ¶Codd. : P12322 Rusch
2 servire regnare] servimus P12322
Christi3
3 Iesu Christi] inv. Weber
interl.| regis et sacerdotisD
D ¶Codd. : P12322 Rusch
marg.| Iesu Christi . AMBROSIUS. Christus : grece, Messias : hebraice, latine : Unctus. Christus quidem unctus rex et sacerdos invisibili oleo, plenitudine gratie spiritualis, unde : «Unxit te Deus Deus tuus»h etc.
h Ps. 2, 8.
marg.| AUGUSTINUS. HAIMO. Utrumque ponendo unam Dei et hominis personam esse testatur.
marg.| Iesu Christi : 4 Alterum pro Iudeis, alterum pro gentibus ponit5. Christus enim hoc nomen Iudeis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident et audiunt in lege promissum, quibus et si alium predicaret, non crederent6. Gentibus vero, quia in aliquo non legerant7, premittit8 salvatorem, id est Iesum9.E
E ¶Codd. : P12322 Rusch
4 Iesu Christi P12322 ] om. Rusch
5 ponit] posuit P12322
6 quibus... crederent] ... non crederent si predicaret alium P12322
7 legerant] + Christum P12322
8 premittit] promittit P12322
9 id est Iesum] om. P12322
marg.| Christus . Quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti sicut propheta et sacerdos. Iudeis tamen cognitum recte proponitur. Etsi pluribus indita hec nomina tamen sola figura, hic enim solus verus rex et sacerdos.
vocatus
interl.| eterna electione et temporali missione
apostolus,
interl.| 'missus', 'legatus' vel 'nuntius'
marg.| Apostolus . Ecce de humili altus.   Vocatus . Non a se sed a Deo, vel vocatus ab hominibus dictus privilegio nominis.   segregatus a doctrina scribarum et Phariseorum hoc contra Iudeos. Vel ab aliis apostolis corpore et non mente unde : «Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos»i.
i Act. 13, 2.
segregatus
interl.| ab utero Synagoge in qua quasi mortuus fuit
in evangelium Dei,
interl.| predicandumF
F ¶Codd. : P12322 Rusch | predicandum] + sanctis non ethnicis P12322
interl.| ecce officum
interl.| commendatio evangelii a quatuor
marg.| evangelium . HAIMO. Bona annuntiatio est que ad salutem. Ea vero est de his que ad fidem et mores. Dei. non ab homine inventum.
Numérotation du verset Rm. 1,2 
quod ante
interl.| a tempore
interl.| completionem
marg.| QUOD  ANTE. Completionem non venit ut subitum sed longe ante promissum. Unde in hoc verbum verum est quia : «Alius est qui seminat et alius qui metit»j.
j Io. 4, 37.
promiserat,
interl.| ab auctore
interl.| Deus Pater
interl.| gratis
interl.| ut rem utilem et necessariam
per prophetas suos
interl.| a testibus com<mendatis>
interl.| qui ex Deo non ex se magni
marg.| Per prophetas . HAIMO. Unde Ieremiask : «Ecce dies veniunt et consummabo testamentum novum super domum Israel et super domum Iuda». Et iteml : «Feriam vobiscum pactum sempiternum». Idem et alii.
k Cf. Ier. 31, 31 (Vetus latina, Sabatier 3, p. 699 versio antiqua) ; Vulgata : « Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Iuda fedus novum, fedus novum ». Cf. Hbr. 8, 8 : « Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël et super domum Juda, testamentum novum».
l Is. 55, 3.
in Scripturis sanctis
interl.| ne darent oblivioni
interl.| non modo verbis
marg.| Sanctis. Non ethnicis. G
G ¶Codd. : P12322 (post evangelium Dei); Rusch
marg.| Sancte quia vitia damnant et sacramentis unius Dei et incarnationem Filii Dei continent.H
Numérotation du verset Rm. 1,3 
de
interl.| factis
Filio
interl.| {t. 4 : Erfurt, f. 1057va ; facsim., p. 274a} quia omnes ad Filium ducunt
suo
interl.| proprio. Commendatio evangelii a materia
marg.| Suo . proprio sibi consubstantiali coeterno coequali. F  actus . tantum secundum carnem.
marg.| AUGUSTINUS. Et si infectus secundum divinam. Tanta est unio utriusque nature, ut totum dicatur Deus, totum homo, et vicissim homo Deus, Deus homo, quod non in substantiis hominis.
qui factus est ei10
10 ei] om. Weber
interl.| ad honorem eius
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1057va ; facsim., p. 274a} Q ui factus est ei . Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de Virgine, id est natus. Impietati hereticorum occurritur qui, obtuso corde, capitulum hoc intelligentes Christum tantum hominem accipiunt. Addendo enim secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia.
marg.| ORIGENES. Factus est secundum carnem humanatus Deus qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit, inconvertibilis manens, assumpto convertibili homine, naturam suam non minuens hominis assumpta natura.
marg.| AUGUSTINUS. Qui erat factus est Verbum erat Filius Dei erat, filius hominis factus est. Suscepit humanitatem non amisit divinitatem. Natus secundum veritatem nature ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem nature ex homine hominis filius ut non adoptione, vel appellatione, sed vere in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet.
marg.| IDEM. Est ergo Dei Filius Deo Patri in natura equalis habitu minor in forma Dei Verbum ex Deo genitum. In forma servi factus est ex muliere. In forma Dei hominem fecit. In forma servi factus est homo in utroque utrumque Deus utrumque homo.
marg.| IDEM. Verbum caro factum est, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum sed carne, ut carnabibus congruerenter appareret indutum.
marg.| IOANNES DAMASCENUS. Utraque in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia. Inconverse enim et inalterabiliter unite sunt ad invicem nature, neque divina distante a propria simplicitate, neque humana aut conversa in deitatis naturam, aut in non existentiam, neque ex duabus una facta est composita natura.
marg.| AUGUSTINUS. Christus ergo una persona est gemine substantie, nec tamen Deus et homo pars huius persone dici potest. Alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homovdivinitati eius accessit.
marg.| AMBROSIUS. Non semper factum esse, ad creationem refertur, sicut ibi : «Domine refugium factus es nobis»m. Non enim creationis diffinitio vel editio hic declaratur, sed nobis refugium esse dicitur quod prius non erat.
m Ps. 89, 1.
marg.| AUGUSTINUS. Q ui factus est etc. Aliquid significat hec dictio. Quia enim non humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus sancti, ideo Apostolus dicit factum non natum.
marg.| IDEM. Etsi non intercessit semen hominis in conceptione virginis. Quia tamen ex ea carne Christus formatus est, que constat ex semine recte dicitur factus ex semine. Neque tamen ideo creatura. Unde : «Et omnia per ipsum facta sunt»n. Non dicit omnia nisi que facta sunt, id est omnem creaturam unde liquido apparet ipsum factum non esse, per quem facta sunt omnia.
n Io. 1, 3.
marg.| HILARIUS. Hic enim verus et proprius est Filius origine non adoptione, veritate non nuncupatione, nativitate non creatione.
ex semine David
interl.| commendatio auctoris a quatuor, primo ab origine
marg.| Ex semine David . AUGUSTINUS. HAIMO. Quia Maria de David. Facta est promissio Abrae et David, sed maluit hic dicere David qui et criminosus non Abrae iusti, ut non pro merito sed gratia natus de eo putetur, et ut ex rege secundum carnem natus ostendatur, sicut rex ex Deo ante secula natus est.
secundum
interl.| factus ne putetur homo tantum et non secundum divinitatem
carnem,
interl.| quia : «Verbum caro factum»o etc.
o Io. 1, 14.
Numérotation du verset Rm. 1,4 
qui predestinatus est Filius Dei
interl.| secundum quod homo gratia sola preelectus ut sit Filius Dei in eadem potentia et virtute divinitatis cum Patre per unionem Verbi.
interl.| commendatio a virtute
marg.| Q ui predestinatus est . Predestinatio est gratie preparatio qua ab eterno Deus homini Christo et cunctis quos prescivit conformes fieri imaginis Filii sui bona sine meritis preparavit.
marg.| Prescientia de bonis et de malis, predestinatio est solummodo de iustis.
marg.| Predestinatio est non prescientia que equaliter ad bonos et ad malos pertinet. Sed ordinatio et preparatio adiuvandi illos quos providentia divina dignos invenit, de bonis tantum proprie dicitur.
marg.| AMBROSIUS. Qui predestinatus  : Qui latebat in carne quid esset   predestinatus est, id est prescitus ab eterno manifestari Filius Dei in virtute resurgendi sed cum resurgunt nec dicit ex resurrectione Christi sed mortuorum, quod maior virtus est11 quia sua resurrectio generalem facit resurrectionem. Unde videtur mortem destruxisse ut nos redimeret, quare et Dominum nostrum vocat qui talem et gratiam dedit et {t. 4 : Erfurt, f. 1057vb ; facsim. p. 274b} potestatem apostolatus sua vice12.I
I ¶Codd. : P12322 Rusch
11 est id est prescitus... Dei] in virtute manifestari filius Dei cum resurgit nec dicit ex resurrectione Christi sed quia maior est virtus mortuorum P12322
12 sua vice] vice sua in omnibus gentibus non solum Iudeis. In quibus quia sine lege vocati non debent sine lege agere P12322
marg.| AUGUSTINUS. Predestinata est ista humane nature tanta et tam excelsam summa subnectio, ut quo attolleretur ulterius non haberet, sicut pro nobis ipsa divinitas quousque se deponeret humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.
marg.| HAIMO. Non de Verbo loquitur hic Apostolus, sed de homine qui non erat antequam factus esset. Humanitas enim que non erat ante illa predestinata est.
marg.| AUGUSTINUS. Preclarissimum enim lumen predestinationis et gratie est ipse mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Ille enim homo ut a Verbo Patri coeterno in unitatem persone assumptus Filius Dei unigenitus esset unde hoc meruit ? Quod eius bonum qualecumque precessit ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Faciente ac suscipiente Dei Verbo. Ipse homo ex quo esse cepit Filius Dei unicus esse cepit. Femina illa gratia plena concepit de Spiritu sancto, ex Virgine Maria Deus unicus natus est, non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo homine voluntas erat, et tanto magis quanto magis peccare non poterat.
marg.| IDEM. Recte quippe dicitur Filius Dei predestinatus, non secundum illud quod est Verbum Dei Deus apud Deum. Ut quid enim predestinaretur cum iam esset qui iam erat sine initio et sine termino sempiternus. Illud autem predestinandum erat, quod nondum erat ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante tempora predestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Filium Dei predestinatum negat, hunc eundem Filium hominis negat, predestinatus est ergo Iesus ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei.
marg.| + AMBROSIUS. Quicquid habet Verbum Patris per naturam habet filius virginis per gratiam.J
in virtute
interl.| quod potest videri ex hoc quod ex Spiritu sancto conceptus
secundum
interl.| robatur etiam
Spiritum sanctificationis
interl.| commendatio a gratia
marg.| Secundum Spiritum sanctificationis . Iungatur sic : «Qui factus est ei ex semine David secundum carnem»p. Factus quidem   secundum Spiritum sanctificationis , id est secundum operationem Spiritus sancti qui sanctificat homines et qui santificavit Christum hominem in utero virginali.
p Rm. 1, 3.
marg.| AUGUSTINUS. Vel probatur Filius Dei, quia Spiritum suis dedit sanctificationis, incepte a resurrectione anime, id est remissione peccatorum mortuorum Christi, in peccatis sed quos nullus alius curare potuit. Est enim duplex resurrectio anime et corporis. De resurrectione anime in sequenti ait Apostolus : «Surge qui dormis et exsurge a mortuis et illuminabit tibi Christus»q.
q Eph. 5, 14.
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,
interl.| quia mortuos secum fecit resurgere qui fuerunt eius, id est ab eo suscitandi
interl.| unde multa corpora eorum que dormierant surrexerunt cum eo
marg.| Mortuorum Christi. Christi pro eius vel suorum proprium nomen pro pronomine posuit more hebraico, que locutio in Scripturis precipue veteribus est usitatissima ut : 'Fecit Moyses sicut precepit Dominus Moysi'r.
r Cf. Ex. 40, 14 : « Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus ».
Numérotation du verset Rm. 1,5 
per quem
interl.| ecce quid auctor ei
interl.| commendatio a liberalitate
accepimus gratiam
interl.| remissionem peccatorum tolerantiam laborum
interl.| et dona alia
et apostolatum
interl.| auctoritatem vel legationem predicandi
interl.| ut faciam obedire fidei
in omnibus gentibus
interl.| Iudei cohabitatione sunt in gentibus
marg.| I n omnibus gentibus . Non solum Iudeis in quibus, quia sine lege vocati non debent sub lege agere.
pro nomine eius,
interl.| vice eius vel pro nomine eius dilatando
marg.| P ro nomine eius . Pro eius gloria non nostra sicut vos facitis.
Numérotation du verset Rm. 1,6 
in quibus estis
interl.| ut familiarius admoneat convertit se ad eos
interl.| inter quas gentes
et vos
interl.| Romani
vocati Iesu Christi,
interl.| per gratiam ab eo per interiorem vocationem vel ut sitis eius per exteriorem vocationem
marg.| Vocati Iesu Christi . Id est ab eo sed Iesu Christo : genitivus pro ablativo more greco.
Numérotation du verset Rm. 1,7 
omnibus
interl.| scribit
qui sunt Rome dilectis Dei
interl.| non aliis
marg.| D ilectis Dei . Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut et nos eum dilecti diligeremus.
vocatis sanctis,
interl.| id est illis quos dilexit ut vocaret ad sanctitatem
marg.| Vocatis sanctis . Non ideo vocati quia sancti sed ideo sancti effecti, quia vocati et ideo vocati quia dilecti.
gratia vobis
interl.| prius salutat
interl.| remissio peccatorum
et pax
interl.| reconciliatio et tranquillitas mentis
marg.| gratia vobis et pax . AUGUSTINUS. In ista salutatione ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas cognoscitur. Unitas per hoc quod ait a Deo.
marg.| HAIMO. Spiritus sancti nomen non posuit, quoniam in donis suis eum comprehendit, id est in gratia et pietate.
a Deo
interl.| ad Deum
Patre nostro et Domino nostro13
13 nostro] om. Weber
interl.| ab eo qui vult et potest
Iesu Christo.
interl.| sine quo nulla bona sunt nobis
Numérotation du verset Rm. 1,8 
Primum quidem
interl.| prius lenit, post graviter increpaturus
gratias ago
marg.| Gratias ago . Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde voce et opere.
Deo meo
interl.| quem meum facio quod non vos
marg.| Deo meo. Non otiose. Non enim vox ista esse potest, nisi sanctorum quorum Deus dicitur sicut Deus Abraaam, Isaac et Iacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et iustitie eius cultores esse probantur.
interl.| mediatorem Dei et hominum
interl.| non per legem non per prophetiam
Christum
interl.| quia ipse est minister beneficiorum Dei
pro omnibus vobis
interl.| quod et vos ipsi faciatis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1058ra ; facsim., p. 275a} Pro omnibus vobis . Cum pro aliis, primum pro vobis de quibus magna utilitas venit, per Christum mediatorem per quem vobis Deus dedit bona omnia.
quia fides vestra annuntiatur
interl.| non laudat fidem illorum tamquam perfectam sed facilitatem et votum erga Christum
interl.| et si non perfecta
marg.| Quia fides . AMBROSIUS. Congaudet de bono incepto eorum per quod caritatem erga illos ostendit et hortatur ad profectum. Hec ante omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.
in universo mundo.
interl.| quia Roma caput mundi unde proficerent multi
Numérotation du verset Rm. 1,9 
Testis enim mihi est Deus
interl.| premissa auctoritas
interl.| et ideo non est tutum mentiri
marg.| Testis quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo. Vel exponit quando gratias agat in orationibus, scilicet et quomodo sine intermissione.
marg.| Testis. Iuramentum est faciendum in necessariis cum pigri sunt homines credere quod eis est utile. Non est iuratio in se bona non tamen mala cum est necessaria, licet a malo infirmitatis eorum quibus aliquid dicitur procedat.
marg.| HIERONYMUS. SUPER IEREMIAM. In secundo <capitulo>. Animadvertendum quod iusiurandum hos habet comites veritatem, iudicium et iustitiam, sed si ista defecerint, nequaquam erit iuramentum sed periurum.
cui servio in spiritu meo
interl.| id est voluntate vel spiritualibus fide scilicet et caritate
interl.| non in carne, id est carnalibus observantiis
in evangelio
interl.| in quo
interl.| predicando non in lege non in circumcisione non in eo quod Moyses servus tradidit sed
Filii eius
interl.| quod Filius tradidit non scribendo sed inspirando mentibus
quod sine intermissione
interl.| vestri
memoriam vestri facio
marg.| AMBROSIUS. Deus memor est cum dat oblitus cum cessat
marg.| MEMORIAM  VESTRI etc. Hoc dicit ut eum ament et desiderent audire.
Numérotation du verset Rm. 1,10 
semper
interl.| habitis horis constitutis ad orandum
in orationibus meis,
interl.| que pro me et aliis
obsecrans
interl.| non solum oro sed etiam obsecro
interl.| temptans
marg.| I n orationibus meis obsecrans . Oratio pro bonis habendis. Obsecratio pro necessitate districta oratio. Et est per sacra ad Deum adiuratio ut per passionem per mortem vel nativitatem, et similia.
si quo modo
interl.| prospero vel adverso
interl.| quacumque ex causa facili vel difficile
tandem
interl.| post longa desideria
aliquando
interl.| hieme vel estateK
K ¶Codd. : Re204 Rusch | e. - vel - h.] inv. Re204
prosperum iter habeam
interl.| quasi : quod esse non reputo nisi perveniam ad vos
in voluntate Dei veniendi ad vos.
interl.| non ut mali in suo malo
interl.| quia tunc utilis adventus
Numérotation du verset Rm. 1,11 
Desidero enim
interl.| ideo obsecro
marg.| D esidero enim . Ut que verbis suadere non poterat, presens suaderet virtute miraculorum.
vos videre14
14 vos videre] inv. Weber
interl.| quia que scribit et perverse possunt accipi et virtutem suadere
ut aliquid impartiar15
15 impartiar] impertiar Weber
marg.| id est vos participes faciam
vobis gratie16 spiritualis
16 vobis gratie] inv. Weber |spiritalis] scrips. , spiritalis Rusch Weber
interl.| gratuiti beneficii Dei
interl.| doctrine
ad confirmandos vos,
interl.| quia iam aliquid habetisL
L ¶Codd. : Re204 Rusch | i. a.] inv. Re204
Numérotation du verset Rm. 1,12 
id est
interl.| que confirmatio adeo est grata quasiM
M ¶Codd. : Re204 Rusch | grata quasi] grata mihi quasi dicat id Re204
interl.| scilicet vos confirmari
simul
interl.| quasi : mea consolatio fiet
consolari in vobis
interl.| quia dolet de non recta fide
interl.| vel : 'id est ut consolemur vobiscum' alia littera
marg.| Consolari . Modo ego sum desolatus, sic et vos et si non sentitis, sed sic consolaremur.
interl.| + que confirmatio a Deo est mihi grata, quasi dicat id , scilicet vos confirmari,   est me   consolari in vobis ; addit :   simul quasi dicat hec consolatio mea fiet simul vobiscum quia et vos consolabimini N
per eam que invicem est fidem {t. 4 : Erfurt, f. 1058rb ; facsim., p. 275b} vestram atque meam.
interl.| + id est communis vel que per dilectionem operaturO
O ¶Codd. : Re204 ; om. Rusch (cf. 25646, 25647)
interl.| vel : fides vestra atque mea P
P ¶Codd. : Rusch ; om. Re204 (cf. 25645)
interl.| non novam sed meam et   vestram que est invicem communis, id est si unius et eiusdem fidei sumus in ChristoQ
Q ¶Codd. : Rusch ; om. Re204 (cf. 25645)
Numérotation du verset Rm. 1,13 
Nolo autem vos ignorare fratres
interl.| HAIMO. Cur ergo non venis ? Quia prohibitus sum quod volo ut sciatis et putetis culpa vestra fieri ut modo dignos vos paretis
interl.| de fide quia proposui
marg.| Fratres . Quia renati et aliqui recti. Unde supra vocatis sanctis.
quia sepe proposui venire ad vos
interl.| non solum voluiR
R ¶Codd. : Re204 Rusch
et
interl.| aliquibus impedimentis Deo id agente17 S
S ¶Codd. : Re204 Rusch
17 aliquibus... agente] quibusbam impedimentis Re204
prohibitus sum
interl.| venire
usque adhuc
interl.| usque in presens
ut aliquem fructum habeam18 in vobis,
18 habeam] + et Weber
interl.| id est ut fructificetis vos per meam predicationem vel ut ego premium pro vobis acquiram. Quasi : ideo desidero venire
sicut et in ceteris gentibus
interl.| horum exemplo provocat eos
Numérotation du verset Rm. 1,14 
Grecis ac barbaris,
interl.| quod ideo volo quia debitor sum omnibus gentibus
marg.| Grecis Ac Barbaris. De Iudeis tacet quia magister gentium.
marg.| Grecis. Grecos preponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit.
marg.| Barbaris . Barbaros dicit qui sunt quasi ex leges qui scilicet nec Hebrei, nec Greci, nec Latini sunt.
sapientibus
interl.| ut nemo de utroque populo excludatur
interl.| HAIMO. Mundanis rationibus eruditis
et insipientibus
interl.| illarum rationum imperitis
debitor sum,
interl.| evangelizare
interl.| et sicut aliis debeo ita et vobis quia omnibus debitor sum
Numérotation du verset Rm. 1,15 
ita quod in me
interl.| et sicut aliis debeo ita et vobis quia omnibus debitor sum
promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare.
interl.| quasi : et si ego ad hec paratus ergo alterius culpa remansit
Numérotation du verset Rm. 1,16 
Non enim erubesco evangelium.
interl.| in me promptum
interl.| tangit eos qui non recta tradiderant
marg.| N on enim erubesco evangelium . Sicut illi qui falsa predicant. Vel qui crucem Christi putant ignominiam, ideo non erubesco evangelium, quia virtus est, id est quia virtutem Dei annuntiat non infirmitatem, sapientiam non insipientiam. Quod enim infirmum Dei est fortius est hominibus, et quod stultum Dei est sapientius est hominibus. Vel virtus est credenti per quam peccatum dimittitur et cum res exigit, fiunt miracula quibus commendatur doctrina.
Virtus enim Dei est
interl.| nobis non aliis
interl.| innectat ad fidem dat salutem omni credenti peccata remittit iustificat a secunda morte preservat
marg.| Virtus enim Dei. Quia signis firmatur incredibilis predicatio quod non est in falsis preconibus.
in salutem
interl.| valens
omni credenti :
interl.| quod dicit omni determinat
Iudeo primum
interl.| credenti
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1058rb ; facsim., p. 275b} Iudeo primum . HESYCHIUS. Quasi : maxime et omnibus Iudeo. Iudeum proponit causa patrum tamen et hic indiget evangelio. Quid ergo opus est lege ?
et Greco.
interl.| gentilibus omnibus
Numérotation du verset Rm. 1,17 
Iustitia enim Dei19
19 Dei] + in eo Weber
interl.| credenti est in salutem quia est ei in iustitiam quod clare ostenditur in ipso evangelio
marg.| Iustitia enim Dei. HAIMO. AMBROSIUS. Est qua gratis iustificat impium per fidem sine operibus legis, ut alibi inveniar in illo non habens iustitiam meam que ex lege est, sed illam que ex fide, quam revelat evangelium dum dat fidem homini per quam iustificatur qui credit Deum iustum et veracem in promissis. Hoc contra Iudeos qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus.
revelatur
marg.| Revelatur . AUGUSTINUS. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, quia iactabant bonam naturam et excusabant turpitudines per ignorantiam. Contra autem Apostolus dicit et prius habuisse notitiam, et perdidisse per culpam, et bonam naturam sibi ipsis adeo relictam in omnia mala precipitatam. Commendata pietate fidei qua iustificati Deo grati esse debemus, contrarium detestando subinfert, quod inflati per se in idola ceciderunt.
ex fide in fidem
interl.| ex fide est iustitia et ita salus sicut Abacuc dicit non ex lege
marg.| Ex fide. Dei promittentis in fidem hominis qui credit ei. Vel ex fide in fidem propter omnes partes fidei ex fide veteris Testamenti ubi unus Deus in fidem novi, ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ex fide primi adventus in fidem secundi. Ex fide prime resurrectionis in fidem secunde. Ex fide promissionis in fidem redditionis. Ex fide predicatorum in fidem populorum. Ex fide seminantium in fidem metentium. Ei est iustitia qui transit de fide in fidem ut transeat Iudeus et quicumque alius de fide veteris in fidem novi Testamenti, et de fide verborum et spei in fidem rerum et speciei.
marg.| AUGUSTINUS."Fides est qua creduntur ea que non videntur"s. Etiam est fides quando non verbis sed rebus presentibus credit quod erit cum Deus se videndum dederit. Dicit ergo ex fide verborum, quibus credimus quod non videmus in fidem rerum qua credita obtinebimus.
s ¶Fons : Cf. v. g. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 79, § 1.16, CCSL 36 : «Quapropter si fides est rerum quae creduntur, eadem que fides earum est quae non uidentur, quid sibi uult quod dominus ait: et nunc dixi uobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis?  ». Cf.   Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum , lib. 2, qu. 39, CCSL 44B, lin. 2 : « quod dixerunt discipuli: domine, auge nobis fidem, potest quidem intellegi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quae non uidentur; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non uerbis sed rebus ipsis praesentibus creditur, quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa dei sapientia per quam facta sunt omnia ». Cf. 2Cor. 4, 13-18. [MM2022]
sicut scriptum est : iustus20 ex fide vivit.
20 iustus] + autem Weber
interl.| AUGUSTINUS. Iustus est ex fide et ita vivit eterna vita qua est merces fidei
marg.| Sicut scriptum est . In Abacuc ita estt : «Iustus autem ex sua fide vivet». Sed hoc et alia plura testimonia que ponit ab hebraice veritatis translatione, qua nunc utimur, videtur discordare, quia aliquando sumit a Septuaginta interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophete sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.
t Hab. 2, 5.
Numérotation du verset Rm. 1,18 
Revelatur enim ira Dei de celo
interl.| venturi ad iudicium
marg.| Revelatur etc. Ex fide est iustitia, et inde salus, quia ex impietate iniustitia et inde ira, id est pena et hoc idem revelatur in evangelio. Vel revelatur de celo, quod accusat eos quia indicavit creatorem eis vel salvatorem. Ex ipsa enim celi fabrica iratus illis Deus ostenditur, qui ideo tam pulchra astra condidit ut ex eis quantus et quam admirabilis creator eorum sit possit agnosci et sic solus adorari.
super omnem impietatem et iniustitiam
interl.| non omnes impios sed omnes impietatis et iniustitie partes
interl.| idolatras
marg.| Super omnem impietatem . Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines. Vel impius infidelis sicut idolatra. Iniquus qui pravitate operis {t. 4 : Erfurt, f. 1058va ; facsim., p. 276a} ab equitate discordat.
interl.| que ex culpa eorum
eorum qui veritatem Dei21
21 Dei] om. Weber
interl.| veram de Deo cognitionem habent
marg.| Eorum qui veritatem . Quasi : cur eis ira de impietate cum non cognoverint Deum ? Ad quod poterant quidem cognoscere, sed sibi tollunt malentes morari iniuste in sua voluptate.
in iniustitia22 detinent,
22 iustitia] iustitiam Weber
interl.| manentes in malo opere
interl.| cum sponte eis se offerat
marg.| Veritatem Dei detinent . Quia hoc dicitur, quod est Deo noscibile est in illis. Quasi : in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem.
marg.| In iniustitia detinent . Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent. Veritatem enim tenent sed in iniquitate. Invenisti Deum, invenisti veritatem et ipsum detines in iniustitia et quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.
marg.| AUGUSTINUS. Totum considerasti rei ordinem et non vis attendere quod mundus opus Dei idolum opus fabri. Si faber idolo sicut dedit figuram daret et cor ab ipso idolo faber adoraretur quis ergo Deus tuus ? Numquid qui te fecit ?
Numérotation du verset Rm. 1,19 
quia quod notum est Dei
interl.| multa enim sunt que de Deo per naturam sciri non possunt ut de mysterio redemptionis et incarnationis
interl.| id est Deo noscibile
marg.| Notum Dei . GREGORIUS. Est quod ex huius mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei quod omnem latet creaturam, ut ratio substantie eius vel nature et mysterium humane liberationis.
manifestum est in illis.
interl.| ductu rationis
marg.| M anifestum est in illis . AUGUSTINUS. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adiuvit ne sola natura sufficere videretur.
Deus enim illis manifestavit.
interl.| per opus suum non per doctrinam vel inspirationem
Numérotation du verset Rm. 1,20 
Invisibilia enim ipsius
interl.| Pater
interl.| quod notum est Dei manifestum est in illis quia
marg.| Invisibilia. HAIMO. Ostendit quid de Deo scire potuerit pluraliter dicit, quia pluribus modis cognoscitur, scilicet quod eternus, omnipotens, et huiusmodi. Intellecta ipsa invisibilia per facta, quia per celum et terram et alias creaturas quas immensas et perpetuas esse intellexerunt, ipsum conditorem, incomparabilem, immensum eternum, mente conspexerunt.
a creatura mundi
interl.| vel a constitutione mundi
interl.| ab homine non solum ab angelis
marg.| A creatura . Ab homine per excellentia, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis. Est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis. Unde : «Predicate evangelium omni creature»u.
u Mc. 16, 15.
per ea que facta sunt
interl.| per ea etsi non per legem
intellecta conspiciuntur,
interl.| non corporea vel imaginaria visione sed intellectuali
sempiterna quoque
interl.| que omnia gubernat
eius virtus
interl.| Filius
interl.| conspicitur
et divinitas
interl.| Spiritus sanctus
interl.| bonitas que omnia replet
ita23 ut sint inexcusabiles.
23 ita] om. Weber
interl.| de hocT
T ¶Codd. : OxC95 Rusch
Numérotation du verset Rm. 1,21 
Quia cum cognovissent
interl.| per naturalem rationem et creature revelationem24 U
U ¶Codd. : OxC95 Rusch
24 et creature revelationem] om. OxC95
marg.| C um cognovissent etc. AUGUSTINUS. Viderunt quo veniendum esset, sed ingrati ei qui illis prestitit ut viderent, sibi voluerunt tribuere quod videbant, et facti superbi amiserunt etiam quod videbant. Quod enim curiositate invenerunt per superbiam perdiderunt. Quod enim Deus dederat gratis tulit ingratis.
Deum,
interl.| adeo ut unum confiterentur principium omnium
non sicut Deum glorificaverunt,
interl.| bene vivendo et colendo25 V
V ¶Codd. : OxC95 Rusch
25 bene... colendo] colendo et bene vivendo OxC95
aut gratias egerunt,
interl.| de cognitione sed sibi attribuerunt in quo vani et falsi fueruntW
W ¶Codd. : OxC95 Rusch
sed evanuerunt
interl.| putantes se aliquid esse cum nihil suntX
X ¶Codd. : OxC95 Rusch
in cogitationibus suis
interl.| que a se non a Deo
et
interl.| ideo
obscuratum est insipiens
interl.| paulatim usque ad insipientiam26 cor eorum deductum estY
Y ¶Codd. : OxC95 Rusch
26 cor... est] om. OxC95
interl.| tumore superbie obumbranteZ
Z ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| Obscuratum. AMBROSIUS. Nebula enim erroris contexit cor illorum, quia cum creatorem ex creaturis cognovissent, nec sicut Deum glorificassent amplius obtusi sunt.
cor eorum.
interl.| id est ratio quia ab eis credita est esseAA
Numérotation du verset Rm. 1,22 
Dicentes enim
interl.| ore vel cordeAB
AB ¶Codd. : OxC95 Rusch
se esse
interl.| ecce quomodo evanuerunt
sapientes,
interl.| a se non a Deo
stulti facti sunt.
interl.| in DeumAC
AC ¶Codd. : OxC95 Rusch
interl.| ecce quomodo obscuratum est corAD
AD ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| S tulti facti sunt . Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta, sapientes in naturis rerum stulti in Deo.
Numérotation du verset Rm. 1,23 
Et mutaverunt
interl.| non solum sensu peccaverunt sed etiam opere
interl.| quantum ad se
interl.| culturam Deo27 incorruptibili debitamAE
AE ¶Codd. : OxC95 Rusch
27 Deo] + quia OxC95
marg.| Et mutaverunt etc. AUGUSTINUS. 28 Hic damnat simulacra impiorum, alii terram, alii solem29 et huiusmodi venerabantur.AF
AF ¶Codd. : OxC95 Rusch
28 Et... Augustinus] om. OxC95
29 impiorum... solem]in quorum alio terram alio solem OxC95
in similitudinem imaginis corruptibilis
interl.| in imaginem ei cuius erat assimilatamAG
AG ¶Codd. : OxC95 Rusch
interl.| priusAH
AH ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| In similitudinem imaginis . Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum.
hominis
interl.| post30 AI
AI ¶Codd. : OxC95 Rusch
30 post] et praem. OxC95
interl.| maior hebetudo
et volucrum
interl.| inde31 AJ
AJ ¶Codd. : OxC95 Rusch
31 inde] et praem. OxC95
et quadrupedum et
interl.| deinde32 AK
AK ¶Codd. : OxC95 Rusch
32deinde] denique OxC95
serpentium. AL
marg.| H ominis et volucrum et quadrupedum .33 Mos fuit apud Romanos ab antiquo34* adorare simulachra35* hominum ut Romuli, Iovis et aliorum maxime ab adventu36 Enee in Italiam. Volucrum autem37 et quadrupedum et serpentium ex quo Alexandria ab {t. 4 : Erfurt, f. 1058vb ; facsim., p. 276b} Augusto victa et Rome subiugata. AM v
v ¶Fons  Glossa Lanfranci (Rm 1, 28), PL 150, 109D-110A : « Corruptibilis. Moris fuit Romanorum ab antiquis temporibus, adorare simulacra hominum, ut [110A] Romuli, Jovis et aliorum fere innumerabilium, et maxime ab adventu Aeneae in Italiam; volucrum autem et serpentium et quadrupedum, ex quo Alexandria ab Augusto victa Romae est subjugata ». Paris, BnF, lat. 11967, f. 1v  : « Mos fuit Romanis antiquis temporibus adorare simulacra hominum ut Romuli Iovis et aliorum ferme innumerabilium et maxime ab adventu Aeneae in Italiam volucrum autem et quadrupedum et serpentium ex quo Alexandria ab Augusto victa et Romae subiugata es ». [MM20223]
AM ¶Codd. : OxC95 Rusch ex Glossa magna (Rm. 1, 23), ed. Sacra Pagina {191.1330D}. {MM2023}
33 et... quadrupedum] om. OxC95
34 apud... antiquo] ab antiquo Romanis Rusch
35 simulachra] simulachrum OxC95
36 adventu] abventu OxC95
37 autem] om. OxC95
Numérotation du verset Rm. 1,24 
Propter quod
interl.| idolatriam scilicet38 AN
AN ¶Codd. : OxC95 Rusch
38 scilicet] om. OxC95
tradidit illos Deus
interl.| subtrahendo gratiam tradi39 permisitAO
AO ¶Codd. : OxC95 Rusch
39 tradi] om. OxC95
marg.| Tradidit . Quia nihil absque eius permissione fit. Prius in desideria cordis quod eorum erat a Deo sibi40 relictum et41* post in immunditiam actu tantam ut corpora naturaliter repugnantia quadam vi applicarent, et vitio aptiora facerent.AP
AP ¶Codd. : OxC95 Rusch
40 eorum... sibi] erat eorum sibi a Deo OxC95
41 et OxC95] om. Rusch
marg.| AUGUSTINUS. 42 Manifestum est Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit43*, sive ad bona pro misericordia sua44, sive ad mala pro meritis eorum iudicio, utique suo aliquando occulto, aliquando aperto45, semper autem iusto.w AQ
w ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , De gratia et libero arbitrio, PL 44, 909 : « His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, sive ad bona pro sua misericordia, siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen iusto ». <Attest.> Cf.   Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (Rm.), loc. cit., PL 191, 1332A : « Manifestum est enim Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum quocumque voluerit, sive ad bona pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum ; iudicio utique suo, aliquando aperto, aliquando occulto semper autem iusto ». [MM2021]
AQ ¶Codd. : OxC95 P312 (7rc) Rusch
42 Augustinus OxC95 ] + De gratia et libero arbitrio P312
43 quocumque voluerit OxC95 P312 ] om. Rusch
44 misericordia sua] inv. OxC95
45 occulto...aperto] inv. P312 | aliquando aperto] om. OxC95
in desideria
interl.| ecce46 vindictaAR
AR ¶Codd. : OxC95 Rusch
46 ecce] item OxC95
cordis eorum
interl.| id est a se sic parati non a DeoAS
in immunditiam,
interl.| postea in actumAT
AT ¶Codd. : Rusch; OxC95
ut contumeliis
interl.| quantum ad se vel47* quantum ad naturamAU
AU ¶Codd. : OxC95 Rusch
47 quantum... vel] om. Rusch
afficiant corpora sua
interl.| item vindictaAV
AV ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| Afficiant . GREGORIUS. Peccatum quippe quod penitentia non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum fit sed et causa peccati. Ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum sed et pena peccati est, quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat, ut precedentis peccati merito etiam in alia cadat.
in semetipsis,
interl.| non aliunde sed a se habentes vel in suo sexu48 AW
AW ¶Codd. : OxC95 Rusch
48 vel... sexu] om. OxC95
qui49*
49 qui OxC95 ΩS ΩV Weber ] quia Rusch
interl.| illi afficiunt50* AX
AX ¶Codd. : OxC95 Rusch
50 afficiunt] + etc. repetitio Rusch
commutaverunt veritatem Dei in mendacium51,
51 mendacium OxC95 Rusch ] mendacio Weber
interl.| hoc est quod superius vocavit gloriam Dei
interl.| quod de Deo verum est dederunt idolo scilicet quod sit Deus52 AY
AY ¶Codd. : OxC95 Rusch
52 scilicet quod sit Deus] om. OxC95
marg.| Quia contaminaverunt 53   . Exequitur latius per partes culpam et penam ut comparet. AZ
53 contaminaverunt] sic Rusch
marg.| Qui commutaverunt, ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt qui non erat et coluerunt54*. Et exequitur partes immunditie, quod femine in feminas55, masculi in masculos in quibus comparat penam culpe ut, sicut contra naturam peccaverunt in natura56* propria punirentur. Unde concludit et mercedem est. BA
BA ¶Codd. : OxC95 Rusch
54 coluerunt OxC95 ] + et servierunt reature potius quam creatori Rusch cum Glossa magna
55 feminas] f. Rusch
56 peccaverunt in natura] creantem peccaverunt ita in natura propria Rusch cum Glossa magna
marg.| C ommutaverunt veritatem in mendacium . AMBROSIUS. Dum nomen Dei qui est verus dederunt his qui non sunt dii.
marg.| AUGUSTINUS. Veritas creature a Deo est sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt creaturas tamquam creatorem colentes.
et coluerunt
interl.| diligenter ornandoBB
BB ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| E t coluerunt . Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum57 ut solem addit :   et coluerunt etc.58 BC
57 res eorum] eius re<m> OxC95
58 etc.] om. OxC95
et servierunt creature
interl.| actuBD
interl.| actibusBE
BE ¶Codd. : Rusch; diff. OxC95
marg.| S ervierunt creature .59 Hic damnat que60 in simulacris intelligebant.BF
BF ¶Codd. : OxC95 Rusch
59 servierunt creature] om. OxC95
60 que] qui OxC95
potius quam creatori
interl.| quasi illud61 esset meliusBG
BG ¶Codd. : OxC95 Rusch
61 illud] om. OxC95
qui est
interl.| tamenBH
BH ¶Codd. : OxC95 Rusch
interl.| quamvis ab illis privetur suo honore
benedictus
interl.| exaltatus super omniaBI
BI ¶Codd. : OxC95 Rusch
in secula.
interl.| sine fineBJ
Amen. BK
marg.| quod illi dicunt est falsitas.BL
marg.| Amen . Quasi : hoc verum est quod Deo vero benedictio est in secula, diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt est falsitas.BM
Numérotation du verset Rm. 1,26 
Propterea
interl.| Item vindictaBN
interl.| quia ita peccaverunt in naturaBO
interl.| quasi : quia ita peccaverunt in naturam creantemBP
interl.| iterum vindicta repetitur sicut ante culpaBQ
tradidit
interl.| tradi permisitBR
BR ¶Codd. : OxC95 Rusch
illos Deus in passiones ignominie.
marg.| Passiones . Id est voluptates que et si delectent sunt passiones nature62*BS
BS ¶Codd. : OxC95 Rusch
62 nature] tamen nature non nominande Rusch
interl.| prius in ardorem libidinis que63 est passio nature nec nominanda, post in actum64 BT
BT ¶Codd. : OxC95 Rusch
63 libidinis que] qui OxC95
64 post actum] om. OxC95
marg.| Ignominia 65. HAIMO. Dicitur quasi sine nomine dignitatis. Ignominiosus qui desinit habere dignitatis nomen, dum in aliquo crimine deprehenditur.
65 sic Rusch
Nam
interl.| et vere
femine eorum immutaverunt
interl.| vel commutaverunt BU
naturalem usum
interl.| viri legitimiBV
BV ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| Naturalem usum . Putas Iuliane apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum femine dixit esse naturalem. Omnem profecto usum femine laudare compelleris ac per hoc et ea que committuntur cum feminis stupra laudabis, quia et illic utique usus naturalis est, quamvis damnandus quia legittimus non est. Unde et filii non legittimi sed naturales vocantur qui inde nascuntur. Non ergo concupiscentiam carnis in illo verbo laudavit Apostolus, sed naturalem usum appellavit illum usum unde natura humana potest nascendo subsistere. Ne dixit usum coniugalem, sed naturalem eum intelligi volens qui fit in membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1059ra ; facsim., p. 277a} AMBROSIUS. Ac per hoc cum eisdem membris et meretrici aliquis miscetur, naturalis est usu, non tamen laudabilis sed culpabilis. Ab ea enim parte corporis que ad generandum non est instituta, si etiam coniuge quisque utatur contra naturam et flagitiosum est.
in eum usum
interl.| inter se agentesBW
BW ¶Codd. : OxC95 Rusch
qui est contra naturam.
Numérotation du verset Rm. 1,27 
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
interl.| peccatum voluntatis BX
interl.| ecce peccatum voluntatis vel desideriiBY
interl.| que a se non a Deo66 BZ
BZ ¶Codd. : OxC95 Rusch
66 non a Deo] om. OxC95
masculi in masculos
interl.| non tantum exarcerunt sed et
marg.| M asculi in masculos . AUGUSTINUS. Iudicio enim iustissimi Dei traditi sunt, sive deserendo sive alio modo explicabili vel inexplicabili in passiones ignominie, ut crimina criminibus vindicarentur. Et supplicia peccantium non tantum sunt tormenta, sed et vitiorum incrementa.
turpitudinem operantes,
interl.| actuCA
CA ¶Codd. : OxC95 Rusch
et
interl.| ita67 CB
CB ¶Codd. : OxC95 Rusch
67 ita] + et Rusch
mercedem quam oportuit
marg.| vindictam dignam68que peccato congrua fuitCC
68 culpa OxC95
erroris sui
interl.| pro erroreCD
marg.| E t mercedem quam etc. AUGUSTINUS. Sed istas penas pauci vident, propterea eas maxime commemorat Apostolus, et multa enumerat que peccata sunt et pene peccati. Inter ipsum enim peccatum apostasie et ultimam penam ignis eterni, media que sunt peccata sunt et pene.CE
marg.| Oportuit . Hic causa, propter quam traditi sunt sine ulla ambiguitate monstratur.
in semetipsis recipientes.
interl.| in natura sua vindicantes Deum69 CF
CF ¶Codd. : OxC95 Rusch
69 Deum OxC95 ] + id est vindictam Dei sustinentes in suo sexu Rusch (cum Glossa magna 191.1334C)
Numérotation du verset Rm. 1,28 
Et sicut
interl.| vel 'quia'CG
marg.| Et sicut .70 Item quia nondum resipiscunt in alia cadunt pro eadem culpa. Per   sicut penam peccato assimilat. Peccantes enim in consensu Dei in suo proprio sunt puniti71*.CH
CH ¶Codd. : OxC95 Rusch
70 Et sicut] om. OxC95
71 Peccantes... puniti] ut sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu Rusch
non probaverunt Deum habere in notitia,
interl.| Quia non noverunt Deum quem ratio probat vel quia putabant Deum nescire et negligere mala tradiditCI
tradidit eos Deus in reprobum sensum
interl.| ut nihil intelligant nisi quod a probite remotum estCJ
CJ ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| E t quia non probaverunt . Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala :   Tradidit etc.
ut faciant ea72
72 ea] om. Weber
interl.| opere
que non conveniunt,
interl.| rationi vel nature73*CK
CK ¶Codd. : OxC95 Rusch
73 vel nature] om. OxC95
Numérotation du verset Rm. 1,29 
repletos
interl.| illosCL
omni iniquitate,
interl.| non parum habentes74*CM
CM ¶Codd. : OxC95 Rusch
74 non... habentes OxC95 ] illos quasi non parum habentes de Rusch
marg.| O mni iniquitate . Enumerat partes ut apertius accuset. Malitia quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre.CN
CN ¶Codd. : OxC95 Rusch
malitia,
interl.| per partesCO
fornicatione,
interl.| fornicatio, omnis usus preter legitimum connubiumCP
avaritia,
interl.| que est multa acquirere nec superflua pauperibus erogareCQ
nequitia, plenos invidia,
interl.| dolore alieni boni75
75 pluraliter] om. OxC95
homicidiis76,
76 homicidiis OxC95 Rusch Wordsworth (C L F T U) Glossa media (Zw58)] homicidio Wordsworth (A B D G H Θ K M O R V W Z) Weber Clementina
interl.| pluraliter77 quia sunt actus et voluntatisCR
77 pluraliter] om. OxC95
contentione, dolo,
interl.| quando aliud simulatur et aliud agitur
malignitate, susurrones78,
78 susurrones OxC95 ] susurratores Vetus latina (Cyprianus Origenes Lucifer. Ambrosiaster) cf. Wordsworth ; murmuratores susurrones P341
interl.| inter amicos discordias79 seminantesCS
CS ¶Codd. : OxC95 Rusch
79 discordias OxC95 ] discordiam Rusch
Numérotation du verset Rm. 1,30 
detractores,
interl.| Detractores . Qui aliorum bona80 negant vel invertunt.CT
CT ¶Codd. : OxC95 Rusch
80 aliorum bona] inv. OxC95
Deo odibiles,
marg.| Deo odibiles . Ne levis putetur susurratio vel detractio quia in verbis sunt addit de eis :   Deo odibiles , ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem eternam incurrere posse damnationem.CU
contumeliosos,
interl.| qui dictis vel factis contumelias et81 turpia inferuntCV
CV ¶Codd. : OxC95 Rusch
81 contumelias et] om. OxC95
superbos, elatos,
interl.| in honoribusCW
CW ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| Elati. sunt qui nolunt pati priorem vel parem.CX
CX ¶Codd. : OxC95 Rusch
inventores malorum,
interl.| qui novum genus mali cuiuscumque inveniunt verbo vel opereCY
CY ¶Codd. : OxC95 Rusch
parentibus
interl.| carnalibus vel spiritualibusCZ
non obedientes,
interl.| sed82 feris indomitioresDA
DA ¶Codd. : OxC95 Rusch
82 sed] om. OxC95
Numérotation du verset Rm. 1,31 
insipientes,
interl.| non discernentes inter bonum et malumDB
DB ¶Codd. : OxC95 Rusch
incompositos,
interl.| habitu et incessuDC
DC ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| Incompositos . Incompositio operum vel83* corporis indicat qualitatem mentis.DD
DD ¶Codd. : OxC95 Rusch
83 operum vel OxC95] om. Rusch
sine affectione,
interl.| dilectione proximiDE
DE ¶Codd. : OxC95 Rusch
absque federe,
interl.| in84 societateDF
DF ¶Codd. : OxC95 Rusch
84 in] om. OxC95
sine misericordia.
interl.| non compatiuntur85 miseroDG
DG ¶Codd. : OxC95 Rusch
85 compatiuntur] compatitur OxC95
Numérotation du verset Rm. 1,32 
Qui
interl.| item ulterius caduntDH
DH ¶Codd. : OxC95 Rusch
interl.| priusDI
DI ¶Codd. : OxC95 Rusch
cum iustitiam Dei
interl.| iustum DeumDJ
DJ ¶Codd. : OxC95 Rusch
cognovissent
interl.| duce rationeDK
DK ¶Codd. : OxC95 Rusch
non intellexerunt,
interl.| tamenDL
quoniam qui talia agunt digni sunt morte,
interl.| eternaDM
DM ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| D igni sunt morte .86 Ne putentur his tantum penis affligi quibus delectantur addit ultimam mortem eternam.DN
DN ¶Codd. : OxC95 Rusch
86 Digni... morte] om. OxC95
non solum ea faciunt sed etiam qui87 consentiunt facientibus.
87 etiam qui OxC95 Rusch ] et Weber
interl.| ut nullus excuseturDO
DO ¶Codd. : OxC95 Rusch
marg.| Q ui consentiunt .88 Consentire est tacere cum possis arguere vel errorem fovere.DP
DP ¶Codd. : OxC95 Rusch
88 Consentiunt] om. OxC95



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 25/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_1)

Notes :