Capitulum 10
Numérotation du verset
Rm. 10,1
Fratres,
voluntas quidem cordis mei
et obsecratio ad Deum
fit
pro illis
in salutem.
Numérotation du verset
Rm. 10,2
Testimonium enim
perhibeo illis
quod emulationem Dei
habent sed non secundum scientiam.
Numérotation du verset
Rm. 10,3
Ignorantes enim
Dei iustitiam
et suam
querentes
statuere,
iustitie Dei non sunt subiecti.
Numérotation du verset
Rm. 10,4
Finis enim legis Christus
ad iustitiam omni credenti.
Numérotation du verset
Rm. 10,5
Moyses enim dixit1
1 dixit] scripsit
Weber
quoniam iustitiam que ex lege est
qui fecerit homo
vivet in ea.
Numérotation du verset
Rm. 10,6
Que autem ex fide est iustitia sic dicit :
ne dixeris in corde tuo quis ascendet2
in celum id est
2 ascendet] ascendit
Weber
Christum
deducere ?
Numérotation du verset
Rm. 10,7
Aut quis descendet3 in abyssum ? Hoc est Christum ex mortuis revocare.
3 descendet] descendit
Weber
Numérotation du verset
Rm. 10,8
Sed quid dicit Scriptura4?
4 scriptura]
om. Weber
Prope
est verbum
in ore tuo
et in corde tuo,
hoc est
verbum fidei quod predicamus,
Numérotation du verset
Rm. 10,9
quia si confitearis in ore tuo
Dominum Iesum
et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit
a5 mortuis salvus eris.
5 a] ex
Weber
Numérotation du verset
Rm. 10,10
Corde enim creditur ad iustitiam
Ore autem
confessio fit
ad6 salutem.
6 ad] in
Weber
Numérotation du verset
Rm. 10,11
Dicit enim
Scriptura :
omnis qui credit in illum
non confundetur.
Numérotation du verset
Rm. 10,12
Non
enim
est distinctio Iudei et Greci.
Nam idem Dominus
omnium dives in omnes
qui invocant
illum.
Numérotation du verset
Rm. 10,13
Omnis enim
quicumque
invocaverit nomen Domini
salvus erit,
Numérotation du verset
Rm. 10,14
quomodo
ergo
invocabunt in quem non crediderunt ?
Aut quomodo
credent ei quem non audierunt ?
Quomodo autem
audient sine predicante ?
Numérotation du verset
Rm. 10,15
Quomodo vero predicabunt nisi mittantur ?
Sicut scriptum est
quam speciosi pedes
evangelizantium
pacem
evangelizantium
bona.
Numérotation du verset
Rm. 10,16
Sed non omnes obedierunt evangelio.
Isaias enim dicit :
Domine, quis
credidit auditui nostro ?
Numérotation du verset
Rm. 10,17
Ergo fides
ex auditu,
auditus autem per verbum
Dei7
7 Dei] Christi
Weber
Numérotation du verset
Rm. 10,18
Sed dico : numquid non audierunt ?
Et quidem in omnem terram exivit
sonus
eorum, et in fines orbis terre
verba
Numérotation du verset
Rm. 10,19
Sed dico :
numquid Israel non cognovit ?
Primus Moyses dicit : Ego ad emulationem
vos adducam
in non gentem,
in gentem insipientem,
in iram vos mittam,
Numérotation du verset
Rm. 10,20
Isaias autem audet
et dicit :
inventus sum
a8 non querentibus me,
8 a]
om.
Weber
palam apparui
his qui me non interrogabant.
Numérotation du verset
Rm. 10,21
Ad Israel autem dicit :
tota die expandi manus meas
ad populum
non credentem sed9 et contradicentem mihi10.
9 sed] om. Weber
|
10 mihi] om. Weber
|
Capitulum 10
Numérotation du verset
Rm. 10,1
Fratres,
interl.|
tamen
marg.|
FRATRES. Ne ex odio videatur loqui, vel ne gentes eos ex toto abiicerent subdit : Tamen fratres voluntas quidem cordis etc.
voluntas quidem cordis mei
interl.|
non ficta
et obsecratio ad Deum
interl.|
hic innuit quod ex gratia detur
marg.|
ET
OBSECRATIO
AD
DEUM. Voluntas enim ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit nisi per gratiam Deus sibi opituletur. Unde : «Nemo venit ad me nisi cui datum fuerit a Patre meo»a.
a Io. 6, 6.
fit
interl.|
a me
pro illis
interl.|
offendentibus
in salutem.
interl.|
ut Deus illis det fidem per quam salventur
Numérotation du verset
Rm. 10,2
Testimonium enim
interl.|
iustum est ut obsecrem, quia emulationem Dei habent necesse est quia non secundum scientiam qui olim similis illis fui
perhibeo illis
interl.|
ego
interl.|
TESTIMONIUM ILLIS PERHIBEO1. AMBROSIUS. De his dicit qui non invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus scio quod per ignorantiam hoc egistis.
1 sic
Rusch
quod emulationem Dei
interl.|
zelum Dei
interl.|
predilectione Dei putant se facere
habent sed non secundum scientiam.
interl.|
diligendi
marg.|
NON
SECUNDUM
SCIENTIAM. Stultum enim est lege venerari, et Deum legis persequi.
Numérotation du verset
Rm. 10,3
Ignorantes enim
interl.|
vere non secundum scientiam
Dei iustitiam
interl.|
que est per fidem Christi qua est a Deo
marg.|
IGNORANTES
DEI
IUSTITIAM. Non qua Deus iustus sed que homini est ex Deo.
et suam
interl.|
que est per carnis observantias
querentes
interl.|
vel 'volentes'
statuere,
interl.|
ut superbi
iustitie Dei non sunt subiecti.
interl.|
qua Deus iustificat credentes
marg.|
IUSTITIE
DEI
NON
SUBIECTI etc. Hec est iustitia Dei que non in precepto legis quo timor incutitur, sed in adiutorio gratie Christi constituta est.
Numérotation du verset
Rm. 10,4
Finis enim legis Christus
interl.|
ignorant iustitiam Dei quia Christum qui est dator iustitie qui adimplet quod lex predixit
interl.|
qui etiam valet
marg.|
FINIS. Non consumens sed perficiens. Perficit ergo iustitiam per fidem sine operibus legis.
ad iustitiam omni credenti.
interl.|
Christus tantum est iustitia ad salutem quia iustitia legis ad presentem vitam tantum valet
marg.|
CHRISTUS
AD
IUSTITIAM. Ex Christo est iustitia, quia si per legem scriptam vel naturalem esset, si non fide Christi ergo Christus gratis moreretur.
marg.|
AD
IUSTITIAM. Non humanam sed divinam. Est enim humana et divina de humana ibi : Moyses, de divina ibi : que autem est.
Numérotation du verset
Rm. 10,5
Moyses enim dixit2
2 dixit] scripsit
Weber
interl.|
alias 'scripsit'
marg.|
SCRIPSIT
3. In Numeris et Levitico ubi ita habetur : «Qui fecerit ea vivet in illis»b.
b Gal. 3, 12.
3 sic
Rusch
quoniam iustitiam que ex lege est
interl.|
que est ex timore non amore
qui fecerit homo
interl.|
quasi sine gratia adiuvante
vivet in ea.
interl.|
non punietur legali pena
marg.|
VIVET
IN
EA. Habet istud premium ne ista morte puniatur. Non enim magna iustitia timere, nec habet meritum apud Deum.
Numérotation du verset
Rm. 10,6
Que autem ex fide est iustitia sic dicit :
interl.|
de illa ita sed de iustitia fidei sic Moyses dicit, vel ipsa sic dicit in corde hominis quod observata ducit ad celum non observata ducit ad abyssum
ne dixeris in corde tuo quis ascendet4
{t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 296a} in celum id est
4 ascendet] ascendit
Weber
interl.|
quia
interl.|
cogitare
marg.|
NE
DIXERIS. Iustitia fidei est ne dubitetur de spe Dei, que in Christo est ne diffidat Christum spoliasse infernum, et cum animabus celum ascendisse, unde iustus efficitur.
marg.|
NE
DIXERIS
IN
CORDE
TUO. Id est ne saltem cogites quis ascendet, id est nullus homo ascendet, quia qui hoc cogitat negat Christum ascendisse. Aut ne cogites quis descendet, id est nullus descendet quod est pro non observata lege, quia hoc cogitare est Christum a mortuis revocare, id est credere quod Christus non descendit in infernum, quia si illi qui iustitiam non observant non descendunt, Abraham et antiqui patres multo minus descenderunt. Si autem illi non descenderunt tunc nec Christus qui non nisi pro illis liberandis descendit. Vel ita cum audieris, inquit, predicari Christum post resurrectionem ascendisse in celum, noli dicere in corde tuo mendacium est.
Quis enim ascendet
? Quia hec infidelitas quantum {t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 296a} in te est, Christum de celo ad terram deducitur. Similiter cum et tu audis predicari quod Christus ad infernum descendit. Noli dicere mendacium est : quis enim descendit in abyssum ? Ideo ne hoc dicas, quia hoc dicere est Christum revocare ex mortuis, quantum in te est.
Christum
interl.|
verba apostoli quibus aperit sensum premissorum verborum Moysi
deducere ?
interl.|
quantum ad te
marg.|
Id est Christum deducere
, id est negare Christum ascendisse.
Numérotation du verset
Rm. 10,7
Aut quis descendet5 in abyssum ? Hoc est Christum ex mortuis revocare.
5 descendet] descendit
Weber
interl.|
verba apostoli
interl.|
hoc ne dixeris sed potius hoc crede verbo quod dicit Scriptura
Numérotation du verset
Rm. 10,8
Sed quid dicit Scriptura6?
6 scriptura]
om. Weber
interl.|
in Deuteronomio
Prope
interl.|
utile quia iustificat et salvat
est verbum
interl.|
Christus vel eius predicatio
interl.|
Christus qui est Verbum in principio apud Patremc
c Cf. Io. 1, 2 : « Hoc erat in principio apud Deum ».
marg.|
Prope est verbum
, id est utile est vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere.
Prope
, non longe a natura animorum et loquendi ratione quod nobis dicitur ut credamus.
in ore tuo
interl.|
ad confitendum
et in corde tuo,
interl.|
ad credendum
hoc est
interl.|
exponit Scripturam Moysi
verbum fidei quod predicamus,
interl.|
quo et baptisma consecratur
interl.|
prope debet esse
marg.|
HOC
EST
VERBUM. De quo Dominus ait : «Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis»d. Non ait per baptismum. Quare ? Nisi quia et in aqua verbum mundat, detrahe verbum et quid est aqua nisi aqua. Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, unde est ista tanta virtus aque, ut corpus tangat et cor abluat nisi faciente verbo, non quia dicitur sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.
d Io. 15, 3.
Numérotation du verset
Rm. 10,9
quia si confitearis in ore tuo
interl.|
cum aliquis impugnat
marg.|
QUIA
SI
CONFITEARIS etc. Ecce laus fidei et merces. Laus fidei est si credideris, quia Dominus est Iesus, id est salvator et quia resurrexit. Merces vero salus eterna.
Dominum Iesum
interl.|
non opera legis
interl.|
resurrexisse vel quod ipse est Dominus et Iesus id est salvator
et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit
interl.|
vel 'suscitavit'
a7 mortuis salvus eris.
7 a] ex
Weber
Numérotation du verset
Rm. 10,10
Corde enim creditur ad iustitiam
interl.|
credere dat salutem quia iustitiam que est causa salutis
interl.|
id est per fidem cordis iustificatur aliquis, id est de impio fit pius
marg.|
CORDE
CREDITUR. Cetera potest nolens, sed credere non potest nisi volens.
Ore autem
interl.|
post cordis fidem aliter non valet
confessio fit
interl.|
que superadditur fidei ut in martyribus
marg.|
CONFESSIO. Confiteri est dicere, quid sit in corde aliter loqui est non confiteri. Quod est in corde debet esse in ore, quia in fronte, id est in sede pudoris non sine causa fit signum crucis, ne Christi opprobria christianus erubescat. Peccatum fuit Petro ore negare, cum crederet corde. Cum enim lacrimis diluit quod ore negaverat, si saluti faciebat quod corde tenebat. Veritas enim et credenda est et loquenda.
ad8 salutem.
8 ad] in
Weber
interl.|
non modo ad iustitiam
Numérotation du verset
Rm. 10,11
Dicit enim
interl.|
vere corde creditur ad iustitiam
Scriptura :
interl.|
per Isaiam
omnis qui credit in illum
interl.|
non tantum Iudeus sed et gentilis
non confundetur.
interl.|
erubescet in futuro et si hic confundi videatur
Numérotation du verset
Rm. 10,12
Non
interl.|
omnis
interl.|
sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi
enim
interl.|
quia
est distinctio Iudei et Greci.
interl.|
non est distinctio
Nam idem Dominus
interl.|
creator
omnium dives in omnes
interl.|
sufficiens ditare omnes
qui invocant
interl.|
invocant fide et opere
marg.|
QUI
INVOCANT. Orans invocat sed hoc vere non potest nisi prius credat.
marg.|
QUI
ERGO
INVOCANT, non modo credunt sed etiam orant, ut postquam crediderit alicuius animus non desinat, id postulare quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare impetrat promissa Dei.
illum.
interl.|
aliis non dives
Numérotation du verset
Rm. 10,13
Omnis enim
interl.|
ab auctoritate Isaie probat quod dixerat
quicumque
interl.|
Iudeus vel gentilis
invocaverit nomen Domini
interl.|
bene se subiiciendo
salvus erit,
interl.|
in eterna beatitudine
Numérotation du verset
Rm. 10,14
quomodo
interl.|
sed hoc non potest aversus
ergo
interl.|
vel 'autem'
invocabunt in quem non crediderunt ?
interl.|
quasi : non invocabunt nisi credent
marg.|
QUOMODO
INVOCABUNT etc. Probato, quia de utroque assumuntur populo, ostendit per quid, scilicet per remissionem utrisque factam, quam qui non receperit inexcusabilis.
marg.|
QUOMODO
ERGO etc. Invocatio salvat, ergo oportet credere quia : Quomodo invocabunt etc. Credere est ex auditu, audire ex predicatione, predicare ex missione Dei, ut ita totum descendat ex fonte gratie. Predicatio ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes Deus mittit qui in bonum malo {t. 4 : Erfurt, f. 1068vb ; facsim. p. 296b} novit uti. Aliquando et malos malis mittit ex ira, ut vicissim per se sicut iustum est pereant.
Aut quomodo
interl.|
non creditur illi cui obedientia negatur
credent {t. 4 : Erfurt, f. 1069rb ; facsim., p. 296b} ei quem non audierunt ?
interl.|
nec olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit
interl.|
non credent nisi audiant
Quomodo autem
interl.|
non audient nisi predicetur eis
audient sine predicante ?
interl.|
qui predicanti resistit auctorem non recipit
Numérotation du verset
Rm. 10,15
Quomodo vero predicabunt nisi mittantur ?
interl.|
non predicabunt nisi mittantur
interl.|
non sunt veri apostoli nisi missi
marg.|
QUOMODO
VERO
PREDICABUNT
NISI
MITTANTUR. Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt predicatores, et sic refellit eos Apostolus qui putabant Iudeis tantum predicandum esse evangelium.
Sicut scriptum est
interl.|
in Isaia vel in Naum propheta
interl.|
sed missi quia
quam speciosi pedes
interl.|
adventus apostolorum qui illuminant mundum
marg.|
QUAM
SPECIOSI
PEDES. Quia mundum illuminant in quo apparet a Deo missos alioquin hoc non poterant.
evangelizantium
interl.|
annuntiantium
pacem
interl.|
reconciliationem
marg.|
PACEM. Reconciliationem inter populum, et populum diruta maceria legalis ritus in Iudeis et idolatrie in gentibus. Et inter Deum impios per fidem iustificantem et homines in eum credentes.
evangelizantium
interl.|
bene nuntiat qui quod ore predicat opere implet
bona.
interl.|
futura
marg.|
EVANGELIZANTIUM
BONA. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.
Numérotation du verset
Rm. 10,16
Sed non omnes obedierunt evangelio.
interl.|
quasi : omnes audierunt per apostolos
interl.|
cum enim ex gratia auditus, necessaria est et alia gratia que cor moveat
Isaias enim dicit :
interl.|
aliquos obedire non omnes
Domine, quis
interl.|
quasi : aliquis non omnibus
credidit auditui nostro ?
interl.|
his que a nobis audiunt vel qua nos audimus a te
marg.|
Isaie enim dicit domine quis credit. Prescius Deus predixit infidelitatem Iudeorum, sed non fecit neque prescisset mala eorum nisi ea haberent. Sic etiam excecat quod est deserendo non faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Iudei credere, quia Isaias predixit dico non possunt, quia nolunt quod Deus prescivit predixit, sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, ut negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.
Numérotation du verset
Rm. 10,17
Ergo fides
interl.|
quia aliquis credit ex auditu etsi non omnis
ex auditu,
interl.|
aliquando etsi non ubique
marg.|
FIDES
EX
AUDITU. Etsi Deus intus doceat, tamen preco exterius annuntiat.
auditus autem per verbum
interl.|
non nostra merita
Dei9
9 Dei] Christi
Weber
interl.|
alias 'Christi'
marg.|
PER
VERBUM etc. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest, nec credi.
Numérotation du verset
Rm. 10,18
Sed dico : numquid non audierunt ?
interl.|
ex auditu crediderunt sed qui non crediderunt numquid non audierunt ? Quasi per hoc excusabiles
Et quidem in omnem terram exivit
interl.|
id est non modo proximi sed et ultimi audierunt
marg.|
ET
QUIDEM Vel 'equidem', id est certe, et ita inexcusabiles sicut in Psalmo ostendit David dicens : «In omnem terram exivit»e etc.
e Ps. 18, 5.
marg.|
IN
OMNEM
TERRAM etc. Nec hoc tempore apostoli impletum est. Sed Spiritu sancto revelante videt implendum in posteris. Locutus est igitur preteritive propter certitudinem prophetie. Dicendo igitur 'eorum', non solum de apostolis sed et de eorum posteris intelligi voluit. Sic et illud : 'Testes mihi eritis usque ad ultimum terre'f.
f Cf. Act. 1, 8 : « Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae ».
sonus
interl.|
fama
eorum, et in fines orbis terre
interl.|
ex omni parte
verba
interl.|
ipsa
Numérotation du verset
Rm. 10,19
Sed dico :
interl.|
omnes audierunt. Sed de Iudeis specialiter dico : NUMQUID etc.
numquid Israel non cognovit ?
interl.|
cognovit utique quia Moyses qui primus id est maximus et alii post eum
marg.|
SED
DICO
NUMQUID. Quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos et cognovisse.
marg.|
COGNOVIT. Quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate, sed non vere cognovit ut menti eorum bene sederet.
Primus Moyses dicit : Ego ad emulationem
interl.|
ad invidiam de conversione gentium
marg.|
AD
EMULATIONEM. Invidiam Iudeis, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere.
vos adducam
interl.|
permittam adduci
in non gentem,
interl.|
id est gentiles qui prius non gens vel modo non gens
marg.|
IN
NON
GENTEM. Gentiles non prius dicebantur gens sancta, vel modo non gens quia non quales geniti.
in gentem insipientem,
interl.|
que Deum non noverat
marg.|
IN
GENTEM
INSIPIENTEM. 'In', id est contra gentem insipientem, id est contra gentiles que Deum {t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 297a} verum non noverant.
in iram vos mittam,
interl.|
permittam in vos irasci et persequi et cum hoc factum videant attendant quod venerit
Numérotation du verset
Rm. 10,20
Isaias autem audet
interl.|
etsi previderet penam imminere tamen audet
interl.|
non tantum Moyses hoc dicit sed et Isaias
et dicit :
interl.|
ex persona Christi
inventus sum
interl.|
sponte me obtuli
interl.|
et inde invidia Iudeorum
a10 non {t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 297a} querentibus me,
10 a]
om.
Weber
interl.|
per se
palam apparui
interl.|
in manifesto
his qui me non interrogabant.
interl.|
ab aliis
Numérotation du verset
Rm. 10,21
Ad Israel autem dicit :
interl.|
ita ad gentes
tota die expandi manus meas
interl.|
opera et affectus
marg.|
TOTA
DIE. Toto tempore quo cum eis commoratus sum et mundum illuminavi. Vel manus in cruce, vel opera et affectus ampliavi.
marg.|
EXPANDI
MANUS
MEAS. Quasi : ampliora ostendi Iudeis, quia nullum eis beneficium negavit. Nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille enim dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.
marg.|
MANUS
MEAS. Hoc non de manibus in cruce extensis sed de operibus que illi populo exhibuit.
marg.|
Vel de manibus in cruce extensis potest hoc accipi, ut positum sit totum pro parte. Tota die ergo, id est diei parte totius. Expandi, in cruce. Manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem quod peius est.
ad populum
interl.|
Iudeorum
non credentem sed11 et contradicentem mihi12.
11 sed] om. Weber
12 mihi] om. Weber
interl.|
quod peius est
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_10)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_10)
Notes :