Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 

Quid ergo dicemus
invenisse Abraham patrem nostrum
secundum carnem ?
Numérotation du verset Rm. 4,2 

Si enim Abraham ex operibus iustificatus est,
habet gloriam
sed non apud Deum.
Numérotation du verset Rm. 4,3 

Quid enim Scriptura dicit ?
Credidit Abraham Deo,
et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,4 

Ei autem qui operatur
merces
non imputatur
secundum gratiam,
sed secundum debitum.
Numérotation du verset Rm. 4,5 

Ei vero qui non operatur,
credenti autem in eum
qui iustificat impium,
reputatur
fides eius
ad iustitiam
secundum propositum gratie Dei1,
1 secundum...Dei] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,6 

sicut et David dicit
beatitudinem
hominis,
cui Deus accepto
fert
iustitiam
sine operibus :
Numérotation du verset Rm. 4,7 

beati quorum remisse
sunt iniquitates,
et quorum tecta
sunt peccata.
Numérotation du verset Rm. 4,8 

Beatus vir cui non imputavit2
2 imputavit] inputabit Weber
Dominus peccatum.
Numérotation du verset Rm. 4,9 

Beatitudo ergo
hec
in circumcisione tantum manet3 an etiam in preputio ?
3 tantum manet] om. Weber
Dicimus enim quia reputata est Abrae fides ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,10 

Quomodo ergo reputata est
in circumcisione
an in preputio ?
Non in circumcisione
sed
in preputio.
Numérotation du verset Rm. 4,11 

Et signum accepit circumcisionis
signaculum iustitie fidei,
que est
in preputio,
ut sit
pater
omnium credentium per preputium ut
reputetur
et illis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,12 

Ut4 sit pater
4 Ut] et Weber
circumcisionis
non his tantum qui sunt ex circumcisione
sed
et his qui sequuntur5 vestigia fidei6,
5 sequuntur] sectantur Weber |
6 fidei] post preputio Weber |
que est in preputio
patris nostri Abrae.
Numérotation du verset Rm. 4,13 

Non enim per legem
promissio
Abrae
aut semini eius,
ut
heres esset mundi sed per iustitiam fidei.
Numérotation du verset Rm. 4,14 

Si enim qui
ex lege
heredes sunt
exinanita est
fides,
abolita est promissio.
Numérotation du verset Rm. 4,15 

Lex enim
iram
operatur.
Ubi enim non est lex, nec prevaricatio.
Numérotation du verset Rm. 4,16 

Ideo ex fide,
ut secundum gratiam
ut firma sit promissio
omni semini.
Non
ei qui ex lege
est
solum, sed et ei qui ex fide est Abrae
qui est pater
omnium nostrum,
Numérotation du verset Rm. 4,17 

sicut
scriptum est :
quia patrem
multarum gentium
posui te
ante Deum,
cui credidisti7,
7 credidisti] credidit Weber
qui
vivificat
mortuos
et vocat ea8 que non sunt,
8 ea] om. Weber
tamquam ea que sunt.
Numérotation du verset Rm. 4,18 

Qui
contra spem
in spem credidit,
ut fieret pater multarum gentium
secundum quod
dictum est :
sic erit semen tuum sicut stelle celi,
et tamquam arena mari9.
9 sicut....mari] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,19 

Et
non est infirmatus in fide10,
10 non...fide] non infirmatus fide Weber
nec11 consideravit corpus suum emortuum,
11 nec] om. Weber
cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sare.
Numérotation du verset Rm. 4,20 

In repromissione etiam Dei
non hesitavit diffidentia,
sed confortatus
est fide, dans gloriam Deo,
Numérotation du verset Rm. 4,21 

plenissime sciens,
quia quecumque
promisit Deus12,
12 Deus] om. Weber
potens est et facere.
Numérotation du verset Rm. 4,22 

Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,23 

Non est autem scriptum
tantum propter ipsum,
quia reputatum est illi,
Numérotation du verset Rm. 4,24 

sed et propter nos
quibus reputabitur
credentibus in eum,
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum
a mortuis
Numérotation du verset Rm. 4,25 

qui traditus est
propter delicta nostra,
et resurrexit
propter iustificationem nostram.

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 
Quid ergo dicemus
interl.| quia nemo iustus sine fide
marg.| QUID  ERGO  DICEMUS. Quod superius hominem dixerat iustificari per fidem, ostendit per Abraham in quo omnes confidunt, qui et per fidem adeptus est iustitiam et promissionem et paternitatem.
invenisse Abraham patrem nostrum
interl.| quem imitari debemus
secundum carnem ?
interl.| id est circumcisionem
marg.| SECUNDUM  CARNEM. Id est ex operibus legis. Quasi : dicemus quod fuit iustus ex eis ? Non, quia si ex carnali observatione est iustus habet gloriam eternam que ex iustitia sequitur a se, non a Deo. Vel hec iustificatio est in opinione hominum et non apud Deum et si hoc est, tunc ex fide iustificatus est quod probat. Quid enim, quasi :  ATTENDITE  QUID etc.
Numérotation du verset Rm. 4,2 
Si enim Abraham ex operibus iustificatus est,
interl.| tantum
habet gloriam
interl.| de hac iustificatione
sed non apud Deum.
interl.| quod est contra illud : «Qui gloriatur in Domino glorietur»a
a 2Cor. 10, 17.
Numérotation du verset Rm. 4,3 
Quid enim Scriptura dicit ?
interl.| sed habuit apud Deum, nam Scriptura dicit : CREDIDIT ABRAHAM etc
Credidit Abraham Deo,
interl.| dicenti : «In semine tuo benedicentur omnes gentes»b et alias huiusmodi
b Gn. 26, 4.
marg.| CREDIDIT. Credere sufficiens causa fuit ei iustitie, et est aliis sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis sue, sed ei qui non habet tempus operandi, si credit sola fides sufficit ad iustitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.
et reputatum est illi ad iustitiam.
interl.| id est fuit ei sufficiens causa ad iustitiam et est etiam aliis
Numérotation du verset Rm. 4,4 
Ei autem qui operatur
interl.| id est tempus habet operandi
marg.| EI  AUTEM  QUI  OPERATUR. Quasi dicat : Abraham est iustus ex fide sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur si merces est ei non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hec carnalia, vel aliqua bona sed tantum credit, fides sufficit ad iustitiam et ita attribuit allis quod dixit de Abraham, scilicet quod si est iustus ex operibus, habet gloram sed non apud Deum, et ideo ex fide.
merces
interl.| id est iustitia
non imputatur
interl.| id est dabitur
secundum gratiam,
interl.| fidei tantum
sed secundum debitum.
interl.| operationis sue
interl.| de operibus
marg.| SED  SECUNDUM  DEBITUM. AUGUSTINUS. Non tibi blandiaris de meritis, cum tibi reddi mercedem secundum debitum operis audis, tamquam non sit in opere gratia retribuentis, sicut in fide est gratia iustificantis. Vix enim suadeo ullum dici {t. 4 : Erfurt, f. 1061va ; facsim., p. 282a} opus ex debito remunerationem Dei deposcere, cum etiam hoc ipsum quod agere aliquid possimus, vel cogitare vel proloqui ipsius dono et largitione faciamus.
Numérotation du verset Rm. 4,5 
interl.| non habet tempus operandi sicut Abraham habuit
credenti autem in eum
interl.| Christum
marg.| CREDENTI  AUTEM  IN  EUM. Non ei. Credit enim illi qui credit vera esse, que ille loquitur quod et mali faciunt. Credere illum est credere, quod ille sit Deus quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari.
qui iustificat impium,
interl.| qui gratis impio peccata dimittit
interl.| quid
reputatur
interl.| id est sufficit
fides eius
interl.| quam opera non meruerunt
ad iustitiam
interl.| id est salutem
secundum propositum gratie Dei1,
1 secundum...Dei] om. Weber
interl.| sic decrevit Deus ut cessante lege fides iustificet
marg.| SECUNDUM  PROPOSITUM. Quasi : sine operibus precedentibus iustificatur impius, et hoc secundum propositum gratie Dei, id est secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.
Numérotation du verset Rm. 4,6 
sicut et David dicit
interl.| dico ex gratia sicut David dicit
beatitudinem
interl.| hic et in futuro
hominis,
interl.| esse illius
cui Deus accepto
interl.| acceptabili tempore
interl.| hoc est tempore Christi
interl.| vel acceptabiliter, id est gratis
fert
interl.| quasi impotenti accedere infert
iustitiam
interl.| remissionem peccatorum et bona opera
sine operibus :
interl.| precedentibus
interl.| dicit his verbis
Numérotation du verset Rm. 4,7 
beati quorum remisse
marg.| REMISSE. Remittere, tegere non imputare, eiusdem rationis et sensus sunt verba.
sunt iniquitates,
interl.| a Deo ut non dominetur peccatum in mortali corpore
interl.| sine opera vel labore penitentie per baptismum
marg.| INIQUITATES. Originale peccatum, scilicet fomes peccati qui dicitur 'concupiscentia' vel 'consupiscibilitas', sive 'lex membrorum' sive 'languor nature' et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pena. Post baptismum autem pena et non culpa que parvulum habilem concupiscere, sed non concupiscere facit. Adultum vero etiam concupiscere que quidem in baptismo remittitur, et transit secundum reatum sed remanet secundum actum. 'Originale' autem dicitur quia ex vitiosa originis nostre condicione trahitur, qua ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est carnis concupiscentia.
marg.| Tres gradus fecit : iniquitas vel impietas cum creator non agnoscitur. Peccata in operibus. Quod non imputat leve.
et quorum tecta
interl.| ita sunt in baptismo tecta ut ultra non videantur ad penam
sunt peccata.
interl.| que in actu
Numérotation du verset Rm. 4,8 
Beatus vir cui non imputavit2
2 imputavit] inputabit Weber
interl.| ad penam. Vel imputabit
Dominus peccatum.
interl.| vel originale quod aliunde est vel veniale
Numérotation du verset Rm. 4,9 
Beatitudo ergo
interl.| cum constet quod beatitudo ex gratia per fidem modo queratur in quibus sit an in Iudeis tantum vel etiam in gentibus
hec
interl.| quam et David dicit et Abraham habuit
in circumcisione tantum manet3 an etiam in preputio ?
3 tantum manet] om. Weber
interl.| ex sensu legis loquentes
marg.| IN  CIRCUMCISIONE. Id est tempore circumcisionis reputata est fides Abrae ad iustitiam.
Dicimus enim quia reputata est Abrae fides ad iustitiam.
interl.| non circumcisio
Numérotation du verset Rm. 4,10 
Quomodo ergo reputata est
interl.| Quasi hoc ideo inquiro, quia constat de Abraham quod iustus est per fidem et cum hoc constet in quo statu postquam est circumcisus vel ante et sicut in eo videbitur sic in aliis credi poterit
interl.| quo statu ?
interl.| cum esset
in circumcisione
interl.| etiam
an in preputio ?
interl.| antequam circumcideretur
interl.| solvit
Non in circumcisione
interl.| etiam
interl.| id est in Iudeis est hec beatitudo
sed
interl.| tantum
in preputio.
interl.| id est gentibus
marg.| SED  IN  PREPUTIO. Id est tempore preputii.
Numérotation du verset Rm. 4,11 
Et signum accepit circumcisionis
interl.| et cum ante iustus cur ergo circumcisus non superflue sed accepit signum circumcisionis non qua fieret sed qua iustus ostenderetur
marg.| ET  SIGNUM. Circumcisio exterior dicitur signum interioris, tale scilicet signum, quod sit signaculam habens similitudinem signate rei, ut sicut carne libidinis sic spoliaretur omnibus sordibus prime nativitatis, et quia nondum dixerat cuius signum subdit 'iustitie' que est ex fide. Vel signaculum, id est celans quoddam mysterium quod celetur inimicis, id est infidelibus servetur amicis, id est fidelibus ad similtudinem sigilli, scilicet quod sicut in octavo die circumciditur homo, sic in octava post finem septem dierum seculi aufertur omnis vetustas culpe et pene.
marg.| Circumcisio Abrae commendata fuit, ut sub lege mandati existens eius obedientia probaretur. Instituta autem fuit primo propter obedientiam, secundo in signum mane fidei Abrae, tertio ut discerneretur ille popullus a ceteris nationibus, quarto ut ostenderetur castitas mentis et corporis pudicitiam servando et propter hoc facta fuit in virile membro, quinto quia non posset melius significari per Christum tolli originale peccatum. Fiebat autem in octavo die cum lapideo cultro, quia in octava etate que erit resurgentium omnis ab electis {t. 4 : Erfurt, f. 1061vb ; facsim., p. 282b} per petram Christum abscidetur corruptio carnis et spiritus. Due igitur sunt res illius sacramenti, scilicet circumcisio a peccatis in presenti et ab omni corruptione in futuro. Conferebat autem hoc suo tempore quod baptismus nostro. Item quod apud nos aqua baptismi hoc egit apud veteres pro parvulis sola fides, pro maioribus virtus sacrificii et pro his qui de stirpe Abrae mysterium circumcisionis. Mutata autem est per baptismum, quia sacramentum baptismi perfectius est, magis commune et magis gratie plenum remittit enim peccata auget virtutes gratiam conferens cooperandi, et est commune utrique sexui quod non circumcisio.
signaculum iustitie fidei,
interl.| iam habite
interl.| ipsi Abrae
in preputio,
interl.| antequam circumcideretur
ut sit
interl.| et hoc ideo
pater
interl.| auctor fidei
omnium credentium per preputium ut
interl.| vel 'et'
marg.| PER  PREPUTIUM. Id est per id quod ei datum est tempore preputii, id est per fidem vel per preputium, id est in preputio, id est in tempore preputii.
reputetur
interl.| ipsum credere
et illis ad iustitiam.
interl.| ad remissionem peccatorum et bona opera
Numérotation du verset Rm. 4,12 
Ut4 sit pater
4 Ut] et Weber
interl.| auctor iustitie
circumcisionis
interl.| que ex fide fit per exemplum
non his tantum qui sunt ex circumcisione
interl.| id est Iudeis
interl.| carnali
sed
interl.| reputatur fides ad iustitiam
et his qui sequuntur5 vestigia fidei6,
5 sequuntur] sectantur Weber
6 fidei] post preputio Weber
interl.| ut ita ample credant sicut ille
que est in preputio
interl.| tempore preputii
patris nostri Abrae.
interl.| credentium omnium
Numérotation du verset Rm. 4,13 
Non enim per legem
interl.| quasi : per fidem est pater, quia per eam est promissio non per legem, vel circumcisionem que nondum erat
promissio
interl.| facta est
marg.| NON  ENIM  PER  LEGEM  PROMISSIO. Promissiones alie sunt facte Christo quam Abrae. Abrae enim facte sunt ita ut qui eum ita, imitarentur a Christo benedicerentur. Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar, et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione eterna imitantibus eum.
marg.| NON  ENIM  PER  LEGEM. Abraham est heres mundi secundum propositum exemplum, quia omnes filii eius per fidem. Christus est Dominus mundi secundum potestatem, per quem fit benedictio filiis Abrae, cui pater dedit gentes et terminus terre.
Abrae
interl.| ipsi vel ad opus seminis eiusdem
aut semini eius,
interl.| Christo
marg.| SEMINI  EIUS. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrae non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.
ut
interl.| hoc scilicet
heres esset mundi sed per iustitiam fidei.
interl.| possessor aliquorum hominum de toto mundo qui eum imitentur et in Chrsito qui ex eo natus possidet omnia
Numérotation du verset Rm. 4,14 
Si enim qui
interl.| illi
ex lege
interl.| tantum
interl.| scilicet sunt
marg.| SI  ENIM  QUI  EX etc. Abraham non est heres mundi per legem, quia non sunt filii eius per legem qui filii dicuntur heredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, inconvenientia inde sequerentur. Quod fides esset frustra qua constat iustum fuisse Abraham, et promissio non esset impleta, ut nulli sint heredes. Lex enim nullos facit heredes. Nam potius iram operatur, ira prevaricationem. Nam ex ea est prevaricatio, nam sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequentur, tunc ex fide sunt heredes et sic est firma promissio.
heredes sunt
interl.| esse dicuntur
exinanita est
interl.| hec inconvenientia sequuntur scilicet quod
interl.| id est frustrata
fides,
interl.| qua constat iustum fuisse Abraham
abolita est promissio.
interl.| inexpleta ut nulli sint heredes
Numérotation du verset Rm. 4,15 
Lex enim
interl.| ad hec data est lex ut reos faceret
interl.| Quasi : lex non facit aliquos heredes nam potius
iram
interl.| penam
marg.| LEX  ENIM  IRAM. Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa sed non aduivante gratia, vel ut reos faceret temporalibus penis iram operatur, quia prevaricationem quod qualiter sit aperit dicens :  UBI  ENIM.
operatur.
interl.| quia
Ubi enim non est lex, nec prevaricatio.
interl.| sublatis enim de lege data est venia et iustificatis nulla est prevaricatio
marg.| NON  EST  PREVARICATIO. Non ait : non est iniquitas. Omnis enim legem preteriens iniquus, sed non econtra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt prevaricatores autem dici non possunt.
Numérotation du verset Rm. 4,16 
Ideo ex fide,
interl.| scilicet data est hereditas que est donum misericordie
ut secundum gratiam
interl.| non merita operum legalium
interl.| adiutricem per fidem
ut firma sit promissio
interl.| quod filii Dei
interl.| reis ex lege non firma
omni semini.
interl.| Iudeo et gentili imitatori
Non
interl.| tantum
ei qui ex lege
interl.| id est qui de operibus legis presumit
marg.| NON  EI  QUI  EX  LEGE. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est ut firma sit promissio. Lex enim sine gratia promissionis, non solum non aufert verum etiam auget peccatum.
est
interl.| venit
solum, sed et ei qui ex fide est Abrae
interl.| id est qui sequitur fidem Abrae
qui est pater
interl.| institutor per exemplum
interl.| credentium
Numérotation du verset Rm. 4,17 
sicut
interl.| in quo consentit auctoritas
scriptum est :
interl.| in Genesi
quia patrem
interl.| auctorem secundum fidem
multarum gentium
interl.| non circumcisorum
posui te
interl.| o Abraham
interl.| qui es
ante Deum,
interl.| places Deo
cui credidisti7,
7 credidisti] credidit Weber
interl.| quia per fidem places
qui
interl.| cui merito credendum est quia ipse est
vivificat
interl.| per fidem et gratiam
interl.| vel 'vocat'
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1062ra ; facsim., p. 283a} QUI  VIVIFICAT. Vel 'qui vocat' alia littera, ea que non sunt tamquam ea que sunt predestinata, scilicet et disposita. Sic enim apud eum iam sunt, que futura sunt in quo sola apparet gratia unde alibi : «Qui fecit que futura sunt»c. Et item : «Qui eligit nos ante mundi constitutionem»d. Eliguntur qui non sunt, nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen et habet electos quos creaturus est eligendos, quos habet apud semetipsum non in natura sua, sed in presentia sua. Nondum erat quibus promittebatur, sed quibus promissum est et ipsi promissi sunt. Et sic vocat ea que non sunt tamquam sint, id est his qui non sunt disponet et preparat ab eterno gratiam iustificationis et glorificationis apponendam in tempore. Tamquam sint, id est tamquam illis qui iam sunt apud Deum per predestinationem, vel vocat id est cognoscit ea que non sunt actu tamquam etc.
c Is. 45, 11.
d Eph. 1, 4.
mortuos
interl.| in peccatis
interl.| Iudeos
et vocat ea8 que non sunt,
8 ea] om. Weber
interl.| id est gentiles qui nihil videbantur esse
tamquam ea que sunt.
interl.| id est Iudeos qui aliquid esse videbantur
Numérotation du verset Rm. 4,18 
Qui
interl.| Abraham
contra spem
interl.| de natura
marg.| QUI  CONTRA  SPEM. Incipit commendare fidem Abrae ut imitemur eum. Per quam et iustitiam et talem promissionem accepit.
marg.| CONTRA  SPEM. Priorem dum invenis ex iuvencula secundum naturam speravit sobolem, nec tamen habuit modo contrarium illi speravit, ut vetulus ex vetula et sterili generaret ex Dei potentia.
in spem credidit,
interl.| secure exspectans
ut fieret pater multarum gentium
interl.| historialiter vel secundum fidem
secundum quod
interl.| tam ample credidit
dictum est :
interl.| in Genesi
sic erit semen tuum sicut stelle celi,
interl.| id est innumerabiles erunt boni qui ex te nascentur qui per stellas significantur et mali per arenam
interl.| boni
marg.| SIC  ERIT  SEMEN. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post iustitiam vero ut multarum pater fieret gentium a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio, quod ita fieret semen suum sicut stelle.
et tamquam arena mari9.
9 sicut....mari] om. Weber
interl.| mali
Numérotation du verset Rm. 4,19 
Et
interl.| post
non est infirmatus in fide10,
10 non...fide] non infirmatus fide Weber
interl.| etsi causam haberet, scilicet suam senectutem et Sare sterilitatem sed
marg.| NON  EST  INFIRMATUS. Inflati ratione mundi Deum neglexerunt, ideo Deus impossibilia fecit ut his credentes salvarentur.
nec11 consideravit corpus suum emortuum,
11 nec] om. Weber
interl.| ab opere generandi
cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sare.
interl.| sciens quod promissoris sui potentia omnem impossibilitatem excelleret
Numérotation du verset Rm. 4,20 
In repromissione etiam Dei
interl.| quando angelus iterum promisit secundum hoc tempus veniam et erit Sare filius
marg.| IN  REPROMISSIONE etc. Isaac contra naturam humane generationis promissus, in signum fuit Dei fiium contra humanam rationem nasciturum ex homine, filiosque hominum per spiritum regenerationis, ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos.
non hesitavit diffidentia,
interl.| etsi differretur promissio
sed confortatus
interl.| confirmatus
est fide, dans gloriam Deo,
interl.| de constantia fidei
Numérotation du verset Rm. 4,21 
plenissime sciens,
interl.| multo intuitu virtutis Dei
quia quecumque
interl.| hec gentes imitari debent credentes quod quecumque etc
promisit Deus12,
12 Deus] om. Weber
interl.| non predixit, quia ipse facit si alius faceret non esset promittere sed predicere
potens est et facere.
interl.| ut promittere, id est ita leviter
Numérotation du verset Rm. 4,22 
Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
interl.| quia confortatus in fide accepit promissum et iustus factus est
Numérotation du verset Rm. 4,23 
Non est autem scriptum
interl.| quasi aliquis dicat quid hoc ad nos
tantum propter ipsum,
interl.| tantum
quia reputatum est illi,
interl.| ad laudem ipsius
Numérotation du verset Rm. 4,24 
sed et propter nos
interl.| instruendos
quibus reputabitur
interl.| ad iustitiam fides
interl.| scilicet Deum Patrem
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum
interl.| quasi quod hoc fecit nobis proderit
a mortuis
interl.| id est sepulcro qui proprie est locus mortuorum
Numérotation du verset Rm. 4,25 
qui traditus est
interl.| a Deo Patre Iuda et Pilato
interl.| in mortem
marg.| QUI  TRADITUS etc. Mors Christi interitum veteris vite significat et in resurrectione nova vita que a iustifictione incipit et in immortalitate perficitur.
marg.| Mors et resurrectio Christi in nobis efficiendo sunt idem, quia liberavit nos a peccatis et a iugo diaboli. Sed significando sunt diversa, quia mors significat, ut moriamur veteri vite resurrectio ut in novitate vite ambulemus, et sic tandem in novitatem immortalitatis sicut Christus iam resurgemus.
propter delicta nostra,
interl.| tollenda iure diaboli destructo
et resurrexit
interl.| in quo nova vita signatur
propter iustificationem nostram.
interl.| ut iuste vivamus quod aliter non poteramus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_4)

Notes :