Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Rm. 14,1 

Infirmum autem
in fide assumite,
non in disceptationibus cogitationum.
Numérotation du verset Rm. 14,2 

Alius enim credit
manducare
se1 omnia.
1 se] om. Weber
Qui autem infirmus est, olus manducet2
2 manducet] manducat Weber
Numérotation du verset Rm. 14,3 

Is qui manducat,
non manducantem
non spernat.
Et qui non manducat,
manducantem non iudicet.
Deus enim
illum
assumpsit.
Numérotation du verset Rm. 14,4 

Tu quis es
qui iudices alienum servum ?
Domino suo3 stat aut cadit,
3 Domino suo] inv. Weber
stabit autem.
Potens enim est4 Deus
4 enim est] inv. Weber
statuere illum.
Numérotation du verset Rm. 14,5 

Nam alius
iudicat diem5 inter diem,
5 diem] + plus Weber
alius iudicat omnem diem.
Unusquisque
in suo sensu
abundet.
Numérotation du verset Rm. 14,6 

Qui sapit diem Domino sapit,
et qui manducat
Domino manducat.
Gratias enim agit Deo.
Et qui non manducat,
Domino non manducat
et gratias agit Deo.
Numérotation du verset Rm. 14,7 

Nemo
enim
nostrum
sibi vivit,
et nemo sibi
moritur.
Numérotation du verset Rm. 14,8 

Sive enim vivimus
Domino vivimus,
sive morimur
Domino morimur,
sive ergo vivimus, sive morimur
Domini sumus.
In hoc enim Christus6 mortuus est et resurrexit7, ut et vivorum et mortuorum8
6 Christus] + et Weber |
7 resurexit] revixit Weber |
8 vivorum et mortuorum] inv. Weber |
dominetur.
Numérotation du verset Rm. 14,10 

Tu autem quid iudicas
fratrem tuum ?
Aut tu
quid9 spernis fratrem tuum ?
9 quid] quare Weber
Omnes enim stabimus
ante tribunal Christi10
10 Christi] Dei Weber
Numérotation du verset Rm. 14,11 

Scriptum est enim :
Vivo ego dicit Dominus,
quoniam mihi flectetur11
11 flectetur] flectet Weber
omne genu,
et omnis lingua
confitebitur
Deo.
Numérotation du verset Rm. 14,12 

Itaque
unusquisque nostrum
pro se rationem reddat12 Deo.
12 reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Rm. 14,13 

Non ergo
amplius
invicem iudicemus.
Sed hoc
iudicate magis
ne ponatis offendiculum fratri
vel scandalum.
Scio
et
confido in Domino Iesu,
quia nihil commune
per ipsum,
nisi ei qui existimat quid commune esse,
illi
commune est.
Numérotation du verset Rm. 14,15 

Si enim propter cibum frater tuus contristatur,
iam
non secundum caritatem ambulas.
Noli tuo cibo13 illum perdere
13 tuo cibo] inv. Weber
pro quo Christus
mortuus est.
Numérotation du verset Rm. 14,16 

Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
Numérotation du verset Rm. 14,17 

Non est regnum Dei
esca et potus, sed iustitia
et pax
et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Rm. 14,18 

Qui enim in hoc servit Christo,
placet Deo,
et probatus est hominibus.
Numérotation du verset Rm. 14,19 

Itaque que pacis sunt sectemur,
et que edificationis sunt
in invicem custodiamus14.
14 custodiamus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 14,20 

Noli propter escam destruere opus Dei.
Omnia quidem munda sunt,
sed malum est homini qui per offendiculum manducat.
Numérotation du verset Rm. 14,21 

Bonum est non manducare carnem,
et non bibere vinum, neque
in quo frater tuus offenditur15,
15 offenditur] offendit Weber
aut scandalizatur,
aut infirmatur.
Numérotation du verset Rm. 14,22 

Tu fidem
quam16 habes penes temetipsum
16 quam] om. Weber
habe
coram Deo.
Beatus qui non iudicat semetipsum
in eo17 quod probat,
17 quod] quo Weber
Numérotation du verset Rm. 14,23 

qui autem
discernit,
si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide.
Omne18
18 omne] + autem Weber
quod non ex fide, peccatum est.

Capitulum 14

Numérotation du verset Rm. 14,1 
Infirmum autem
interl.| ita in vobis ipsis honesti sitis ut dictum est
interl.| illum qui nondum perfecte credit ut credendum est
marg.| INFIRMUM  AUTEM. Perfecte fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia : «Omnia munda mundis»a. Sed quia infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter romanos contentio. Unde precipit tales assumere non abiicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est, quo quis animo faciat, non inde disceptare.
a Tit. 1, 15.
in fide assumite,
interl.| ut Christus egrotos
interl.| ad sanandum
non in disceptationibus cogitationum.
interl.| ut de occulto iudicetis reum
marg.| NON  IN  DISCEPTATIONIBUS. Non est damnandus cuius cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus.
Numérotation du verset Rm. 14,2 
Alius enim credit
interl.| hic talis potest assumere alios
manducare
interl.| posse
se1 omnia.
1 se] om. Weber
interl.| humanis usibus data
Qui autem infirmus est, olus manducet2
2 manducet] manducat Weber
interl.| hic indiget assumi qui permittitur edere olus in quo nulla questio
interl.| et cum hec ita sint
marg.| INFIRMUS. Qui cibos discernit putans alios mundos, alios immundos, eo quod Iudei prohibiti sunt edere, hunc suo iudicio relinquendum dicit ne cum scrupulo edat.
marg.| Vel licet perfecta fides que omnia, tamen infirmus qui timet casum qui facile impetu libidinis sternitur edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciose epule provocant corpus ad libidinem.
Numérotation du verset Rm. 14,3 
Is qui manducat,
interl.| omnia indifferenter
marg.| IS  QUI  MANDUCAT. Supra precepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic precipit non spernere.
non manducantem
interl.| abstinentem
non spernat.
interl.| quia voluntatis est edere vel non edere
Et qui non manducat,
interl.| omnia
manducantem non iudicet.
interl.| non credat peccare cum nesciat quo animo
marg.| NON  IUDICET. De manifestatis iudicandum et non occultis. Manifesta vero sunt que non possunt bono animo fieri, ut sunt stupra blasphemie furta et huiusmodi de quibus iudicare nobis permittitur. Sed ea que dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur ut de cibis, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentie, quicumque humani cibi indifferenter sumi.
Deus enim
interl.| neuter alterum uterque enim servus Dei est
illum
interl.| manducantem vel non manducantem
assumpsit.
interl.| ad fidem
interl.| et cum hoc est ergo
Numérotation du verset Rm. 14,4 
Tu quis es
interl.| cuius valentie
qui iudices alienum servum ?
interl.| damnandum affirmas quod non debes cum sit alterius servus
Domino suo3 stat aut cadit,
3 Domino suo] inv. Weber
interl.| qua conscientia edat vel non edat Deus iudex est cuius servus est
marg.| DOMINO  SUO  STAT. De incognito corde alieni servi tu non habes iudicare, sed suus Dominus ad cuius honorem stat, qui stat ad quem pertinet et casus cadentis qui potest erigere vel iudicare. Stat aut cadit, ideo dicit quia ambiguum est forsan stat qui putatur cadere.
marg.| STAT  AUT  CADIT. Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis.b
b <Attest.> [Cf. Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (Rm. loc. cit.), PL 191, 1513 : « Per hoc autem quod ait : stat aut cadit, ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis ».]
stabit autem.
interl.| hoc de predestinatis
interl.| stare poterit Domino suo
marg.| STABIT  AUTEM. Hic innuit quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in presenti.
marg.| STABIT  AUTEM. Quia neque si edit reus est, neque si non edit si tamen devotio
Potens enim est4 Deus
4 enim est] inv. Weber
interl.| de quo nulli est ambiguum
statuere illum.
interl.| ne stare sibi arroget
Numérotation du verset Rm. 14,5 
Nam alius
interl.| {t. 4 : Erfurt, f. 1071vb ; facsim., p. 302b} quasi : stabit dico et potest credi staturus esse quia quod agit ex iudicio agit
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1071vb ; facsim., p. 302b} NAM  ALIUS. Supra dixit quod alii omnia manducant, alii non omnia de generibus ciborum agens, hic dicit quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit.
iudicat diem5 inter diem,
5 diem] + plus Weber
interl.| esse eligendum in abstinentia interpositum. Quasi : id est quidam certis diebus quidam omni die putant abstinendum
alius iudicat omnem diem.
interl.| eorum
interl.| esse eligendum in abstinentia
Unusquisque
interl.| ut qui edit cum gratiarum actione edat et qui abstinet pro Deo faciat
in suo sensu
interl.| id est secundum suam conscientiam
marg.| IN  SUO  SENSU etc., id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a caritate, que est mater omnium virtutum, recedat.
abundet.
interl.| in melius
Numérotation du verset Rm. 14,6 
Qui sapit diem Domino sapit,
interl.| id est ad honorem et laudem Domini facit
interl.| Deo
interl.| placere se putat Deo
marg.| QUI  SAPIT. In suo sensu dico ut abundans, quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem inter diem Domino sapit.
et qui manducat
interl.| omnia
interl.| ad laudem Domini
Domino manducat.
interl.| et quod Domino manducat effectus indicat
marg.| ET  QUI  MANDUCAT  DOMINO etc. Id est ad honorem Domini, cuius omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.
Gratias enim agit Deo.
interl.| pro bonis creaturis quibus sustentatur et pascitur
Et qui non manducat,
interl.| id est abstinet
Domino non manducat
interl.| ad honorem Domini
interl.| quod effectus indicat quia
et gratias agit Deo.
interl.| pro collata abstinentia
Numérotation du verset Rm. 14,7 
Nemo
interl.| et debemus edere vel non edere Domino
enim
interl.| quia
nostrum
interl.| fidelium
sibi vivit,
interl.| virtutibus, id est spiritualiter vel etiam temporaliter coniunctione anime et corporis
marg.| NEMO  ENIM  SIBI  VIVIT. Qui enim lege frenatur, non sibi sed Deo qui legem dedit vivit. Si lex non esset sibi quisque viveret.
marg.| SIBI. Sed Domino quo iudice damnatur vel coronatur. Vel sibi, id est ad laudem suam sed Dei. Sicut enim magnitudinis non est finis, sic nostre laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne desinemus laudare Deum et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi, id est a se iudicandus sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.
et nemo sibi
interl.| sed Domino
moritur.
interl.| in vitiis
interl.| et vere nemo sibi quia Domino
Numérotation du verset Rm. 14,8 
Sive enim vivimus
interl.| vita virtutum
Domino vivimus,
interl.| ab eo iudicandi vel ut ei placeamus
sive morimur
interl.| spiritualiter vitiis et peccatis vel temporaliter dissolutione scilicet anime et corporis
Domino morimur,
interl.| id est ad similitudinem Christi in cuius morte baptizati sumus ; ut sicut Christus semel mortuus est et semper vivit, ita et nos semel mortui pro peccato in baptismo semper vivamus Deo ab eo iudicandi
sive ergo vivimus, sive morimur
interl.| et quia utrumque Domino ergo sumus eius iudicandi cur ergo iudicat homo
Domini sumus.
interl.| quia pretio sanguinis nos emit nec tenebit mors eum pro quo mortuus est liber in mortuis
In hoc enim Christus6 mortuus est et resurrexit7, ut et vivorum et mortuorum8
6 Christus] + et Weber
7 resurexit] revixit Weber
8 vivorum et mortuorum] inv. Weber
dominetur.
interl.| intelligatur dominari
interl.| et utrosque iudicet
marg.| CHRISTUS  MORTUUS  EST etc. Ut vivorum et mortuorum dominetur et utrosque iudicet Et ad litteram accipit vivos et mortuos ut non puterur tantum indicare de mortuis quasi dum vivunt hominibus sit commissum iudicium sed post mortem Deo. Hoc enim insipientium dogma perversum tradidit, sed melius est ut utrorumque dicatur Christus dominari et utrosque iudicare, quasi : 'Quibus dedit filios Dei fieri'c hi etiam nunc et post mortem regnant cum Christo. Sed aliter nunc regnant cum eo sancti eius aliter tunc regnabunt. Nunc regnant quia 'que sursum sunt sapiunt et querunt'd. Postremo regnabunt cum illo, ita ut sint in regno eius et sint etiam illi regnum, quia et anime piorum mortuorum non separantur ab Ecclesia. Que etiam nunc est regnum Christi, quia regnat nunc cum Christo in vivis et mortuis. Vel mortuus est ut mortuos a peccatis liberet, dum enim vixit, vivis salutis viam ostendit, resurrexit ut iustificatos secum vivere faceret.
c Cf. Io. 1, 12 : « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius ».
d Cf. Col. 3, 1-2 : « Igitur, si consurrexistis cum Christo : quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ».
Numérotation du verset Rm. 14,10 
Tu autem quid iudicas
interl.| Christus debet dominari et iudicare tu autem etc.
interl.| manducans omnia
fratrem tuum ?
interl.| non manducantem
Aut tu
interl.| non manducans
quid9 spernis fratrem tuum ?
9 quid] quare Weber
interl.| manducantem
interl.| non ita debes facere
Omnes enim stabimus
interl.| ut iudicandi
ante tribunal Christi10
10 Christi] Dei Weber
interl.| iudicem Deum sedentem
marg.| ANTE  TRIBUNAL. Hoc a simili dicitur. Tribunal enim sedes iudicum est que in excelso locatur, ut iudex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur et ipse omnium conscientias videbit et causas diiudicabit.
Numérotation du verset Rm. 14,11 
Scriptum est enim :
interl.| in Isaia
Vivo ego dicit Dominus,
interl.| quasi : qui olim fui mortuus iam vivo in potentia qua in hoc patet, quoniam mihi flectetur, id est iudicaturus sum
11 flectetur] flectet Weber
interl.| in iudicio
omne genu,
interl.| etiam inimicorum
et omnis lingua
interl.| conscientia cognoscens me esse Deum
confitebitur
interl.| quid egerit
Deo.
interl.| mihi
Numérotation du verset Rm. 14,12 
Itaque
interl.| et quia Scriptura dicit
unusquisque nostrum
interl.| iudicandus a Deo
pro se rationem reddat12 Deo.
12 reddat] reddet Weber
interl.| non per ambages eludet
Numérotation du verset Rm. 14,13 
Non ergo
interl.| et quia per se quisque rationem reddet
amplius
interl.| sicut hactenus fecimus
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1072ra ; facsim., p. 303a} NON  ERGO  AMPLIUS. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea que nescimus quo animo fiant, vel etiam si aperta non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est iudicium, et vel superbia est, vel invidentia. Unde dicitur : «Nolite iudicare et non iudicemini»e.
e Mt. 7, 2.
invicem iudicemus.
interl.| nos ex opinione
Sed hoc
interl.| scilicet
iudicate magis
interl.| discernite observandum quid prosit
ne ponatis offendiculum fratri
interl.| unde pereat vestro exemplo idem faciens
vel scandalum.
interl.| contristationem quod minus est
Scio
interl.| per hoc
et
interl.| quia
confido in Domino Iesu,
marg.| SCIO  ET  CONFIDO. Quasi dico : ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus, quia scio per hoc quod fiducia est in Iesu qui postquam venit absolvit a lege. Commune ponit pro immundo tractum a vasis que ante omnibus usibus erant communia, post sacrificiis dedicata iam non communia, sed sancta dicebantur vel ipsi Iudei dicebantur proprie prius populus Dei alii vero omnes communes et immundi.
quia nihil commune
interl.| immundum
per ipsum,
interl.| post adventum eius vel per eius creatorem
nisi ei qui existimat quid commune esse,
interl.| unde : 'Non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit de <ore>13 coinquinat'f.
f Cf. Mt. 15, 11 : « Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem ».
13 ore] coniec.,
illi
interl.| hic est infirmus de quo supra : QUI AUTEM INFIRMUS OLUS MANDUCAT
commune est.
interl.| pro conscientia
Numérotation du verset Rm. 14,15 
Si enim propter cibum frater tuus contristatur,
interl.| et ideo ne ponas offendiculum vel scandalum fratri
interl.| non dico scandalizatur sed qod minus est saltem
iam
interl.| ex hoc solo patet quod
non secundum caritatem ambulas.
interl.| in quo peccas, scilicet quod non ambulas secundum caritatem
Noli tuo cibo14 illum perdere
14 tuo cibo] inv. Weber
interl.| cave ergo ne contristes cibo tuo plus autem cave ne perdas
interl.| quia debes confirmare non sancta scandalizare
pro quo Christus
interl.| tantum quid fecit quod
mortuus est.
interl.| ex cuius morte cognoscitur quantum valeat salus fratris
Numérotation du verset Rm. 14,16 
Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
interl.| quandoquidem frater contristatur vel perditur non ergo
interl.| per hoc minimum cetera bona non obsuscentur
marg.| NON  ERGO  BLASPHEMETUR. Quia qui habet opera bona si reprehendatur in re minima bonum suum obfuscatur et incipit bonum eius blasphemari per malum. Unde Ezechiel : «Iustitia iusti non proficiet ei si erraverit»g.
g Ez. 33, 12.
marg.| NON  ERGO  BLASPHEMETUR  BONUM. Bona in se commestio blasphemabilis est dum alii nocet, et quia nocet abstine quia non est causa regni Dei esca.
Numérotation du verset Rm. 14,17 
Non est regnum Dei
interl.| quod si esset pro nullius scandalo obmitteres
esca et potus, sed iustitia
interl.| ut fratri facias quod tibi vis fieri
marg.| NON  ENIM  EST  REGNUM  DEI  ESCA  ET  POTUS. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum, vel quantum pro congruentia hominum et persone sue et pro valitudinis sue necessitate quis capiat, sed quam facile et leto animo careat his cum his vel oportet vel necesse est carere.
et pax
interl.| id est concordia que est effectus iustitie
et gaudium in Spiritu sancto.
interl.| id est de donis Spiritus non superbire sed humiliter et grate accipere qua non in vobis
marg.| GAUDIUM. Non utique in epulis ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace, sicut de disceptatione ira ubi non est Spiritus, quia in solis pacificis est cuius etiam gratia hec tria sunt in aliquo iustitia pax et gaudium.
Numérotation du verset Rm. 14,18 
Qui enim in hoc servit Christo,
interl.| vere et iustitia et pax causa regni est
interl.| in iustitia pace et gaudio
placet Deo,
interl.| qui hoc precipit qui nulli scandalum facit
marg.| PLACET  DEO. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus habetur hominibus secundum iustitiam et pacem, etiam quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis iudiciis sectemur, que pacis non discordie et que edificationis {t. 4 : Erfurt, f. 1072rb ; facsim., p. 303b} ut ceteri edificentur, vel iam edificati conserventur. Invicem Iudeus ad gentilem et gentilis ad Iudeum.
et probatus est hominibus.
Numérotation du verset Rm. 14,19 
Itaque que pacis sunt sectemur,
interl.| quia disceptatio discordiam perit
et que edificationis sunt
interl.| cum pace docendo
in invicem custodiamus15.
15 custodiamus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 14,20 
Noli propter escam destruere opus Dei.
interl.| hec sectemur sed non destruamus opus Dei
interl.| ideo iterum non debes cum offendiculo fratris edere quia destrueres opus Dei id est fidem virtutes et alia bona que in eo Deus operatus est
interl.| et non dico propter escam quin munda sit quia
Omnia quidem munda sunt,
interl.| unde : «Et vidit Deus cuncta qua fecerat et erant valde bona»h
h Gn. 1, 31.
sed malum est homini qui per offendiculum manducat.
interl.| aliorum quanto magis Dei, ut Adam pomum, Esau lentem, Iudei carnes in deserto
Numérotation du verset Rm. 14,21 
{t. 4 : Erfurt, f. 1072rb ; facsim., p. 303b} Bonum est non manducare carnem,
interl.| ab his pro offendiculo debes abstinere quia et ab omni carne
et non bibere vinum, neque
interl.| aliquid facere
in quo frater tuus offenditur16,
16 offenditur] offendit Weber
interl.| in quo est ei causa damnationis
marg.| OFFENDITUR. Perturbatus nesciens quid teneat.
marg.| OFFENDITUR. Qui a fide recta discedit.
aut scandalizatur,
interl.| contristatur
aut infirmatur.
interl.| ut dubitet et si non offenditur
marg.| INFIRMATUR. Qui non recedit sed dubitare incipit.
Numérotation du verset Rm. 14,22 
Tu fidem
interl.| hoc bene pote, quia de tuo bono nihil perdis
marg.| FIDEM. Qua credis omnia esse munda et edenda.
quam17 habes penes temetipsum
17 quam] om. Weber
interl.| in corde quam nullus auferet
habe
interl.| tantum
coram Deo.
interl.| non coram abstinente ne ei noceas
interl.| quia
marg.| HABE  CORAM  DEO. Ut pacem serves cum fratre quod est utile apud Deum.
Beatus qui non iudicat semetipsum
interl.| qui non facit se damnabilem nocendo aliis de suo bono
marg.| BEATUS. Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio iudicio censet damnandum, qui quod dicit se debere facere non facit.
in eo18 quod probat,
18 quod] quo Weber
interl.| bonum iudicat
Numérotation du verset Rm. 14,23 
qui autem
interl.| ille beatus sed qui
discernit,
interl.| cibos alios mundos alios immundos
si manducaverit,
interl.| et cum illa conscientia
damnatus est, quia non ex fide.
interl.| manducavit
Omne19
19 omne] + autem Weber
interl.| bonum etiam
quod non ex fide, peccatum est.
interl.| quod fit contra fidem, id est contra conscientiam ut credatur malum esse
marg.| OMNE  AUTEM  QUOD  NON  EX  FIDE etc. Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia que est ex culpa nocet.
marg.| Omnis vita infidelium peccatum est, et nihil bonum sine summo bono ubi deest agnitio veritatis eterne, falsa virtus est etiam in optimis moribus.
marg.| Opera que videntur probabilia preter fidem, sic sunt ut magne vires et cursus celerrimus extra viam.
marg.| Non ex fide . Fides vestra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum et peccatum est quid aliter fit quam probatum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_14)

Notes :