Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Rm. 6,1 

Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
Numérotation du verset Rm. 6,2 

Absit.
Qui
enim
mortui sumus peccato,
quomodo
adhuc
vivemus in illo ?
Numérotation du verset Rm. 6,3 

An ignoratis, fratres1,
1 fratres] om. Weber
quia quicumque
baptizati sumus
in Christo Iesu,
in morte
ipsius baptizati sumus ?
Numérotation du verset Rm. 6,4 

Consepulti enim sumus cum illo
per baptismum
in mortem,
ut quomodo
Christus surrexit2 a mortuis
2 Christus surrexit] inv. Weber
per gloriam Patris,
ita
et nos
in novitate vite
ambulemus.
Numérotation du verset Rm. 6,5 

Si enim
complantati facti sumus
similitudini mortis eius,
simul
et resurrectionis
erimus.
Numérotation du verset Rm. 6,6 

Hoc scientes,
quia vetus homo
noster
simul
crucifixus est
ut destruatur
corpus peccati,
ut
ultra non serviamus peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,7 

Qui enim mortuus est,
iustificatus est a peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,8 

Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul et3 vivemus cum illo4
3 et] etiam Weber |
4 illo] Christo Weber |
Numérotation du verset Rm. 6,9 

Scientes quod Christus resurgens5 ex
5 resurgens] surgens Weber
mortuis,
iam
non moritur,
mors illi ultra non dominabitur.
Numérotation du verset Rm. 6,10 

Quod enim mortuus est
peccato,
mortuus est semel.
Quod autem vivit, vivit Deo.
Numérotation du verset Rm. 6,11 

Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,
viventes autem
Deo
in Christo Iesu Domino nostro6.
6 Domino nostro] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 6,12 

Non ergo regnet
peccatum
in vestro
mortali corpore,
ut obediatis
concupiscentiis eius.
Numérotation du verset Rm. 6,13 

Sed neque exhibeatis
corpora7
7 corpora] membra Weber
vestra arma iniquitatis
peccato,
sed exhibete
vos Deo
tamquam ex mortuis
viventes,
et membra vestra
arma iustitie Deo.
Numérotation du verset Rm. 6,14 

Peccatum enim vobis non dominabitur.
Non enim sub lege estis
sed sub gratia.
Numérotation du verset Rm. 6,15 

Quid ergo ?
Peccabimus8,
8 Peccabimus] peccavimus Weber
quoniam non sumus sub lege
sed sub gratia ? Absit.
Numérotation du verset Rm. 6,16 

An9 nescitis quoniam
9 An] om. Weber
cui exhibetis
vos servos
ad obediendum,
servi estis eius
cui obeditis,
sive peccati
ad mortem10,
10 ad mortem] om. Weber
sive obeditionis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 6,17 

Gratias autem Deo,
quod fuistis
servi peccati, obedistis
autem
ex corde
in eam formam
doctrine
in quam11
11 quam] qua Weber
traditi estis.
Numérotation du verset Rm. 6,18 

Liberati autem
a peccato
servi facti estis iustitie.
Numérotation du verset Rm. 6,19 

Humanum dico
propter infirmitatem
carnis vestre.
Sicut enim
exhibuistis
membra vestra
servire
immunditie
et iniquitati
ad iniquitatem,
ita
nunc
exhibete
membra vestra
servire
iustitie
in sanctificationem.
Numérotation du verset Rm. 6,20 

Cum enim servi essetis peccati,
liberi fuistis iustitie.
Quem ergo fructum habuistis tunc,
in illis12
12 in illis] om. Weber
in quibus
nunc erubescitis ?
Nam finis illorum
mors est.
Numérotation du verset Rm. 6,22 

Nunc vero
liberati a peccato,
servi autem
facti Deo,
habetis
fructum vestrum
in sanctificationem,
finem vero
vitam eternam.
Numérotation du verset Rm. 6,23 

Stipendia enim peccati
mors,
gratia autem Dei
vita eterna
in
Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 6

Numérotation du verset Rm. 6,1 
Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
marg.| PERMANEBIMUS. Hoc perversi accipiunt ex illo : «Ubi abundavit delictum superabundavit autem gratiam»a hoc dicere est esse ingratos gratie.
a Rm. 5, 20.
marg.| Et quia gratia viget ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam estimant, pro maiori gratia. Non enim peccantis merito sed subvenientis auxilio superabundavit gratia ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in iustitiam et post in vitam eternam.
Numérotation du verset Rm. 6,2 
Absit.
interl.| vere enim non est permanendum
Qui
interl.| scilicet hoc iam habemus
interl.| vel si
enim
interl.| quia
mortui sumus peccato,
interl.| ut iam peccatum non dominetur nobis per gratiam Dei
marg.| MORTUI  PECCATO. Id est liberati a peccato per baptismum, ut iam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato est liberari a peccato.
quomodo
interl.| qua ratione ?
adhuc
interl.| post tantum beneficium
marg.| QUOMODO  ADHUC etc. Cum enim hoc prestiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo nisi ut gratie simus ingrati.
vivemus in illo ?
interl.| reddemus vires hosti.
Numérotation du verset Rm. 6,3 
An ignoratis, fratres1,
1 fratres] om. Weber
interl.| an mortui
interl.| sepe arguit illos de ignorantia, quasi : non debetis ignorare
marg.| AN  IGNORATIS. Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere ut iterum mori site ei necesse quia in morte Christi, id est in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne et semper vivit, ita vos semel mortui malo per baptismum semper vivamus bono. Vel in morte dicit, quia mors est causa huius purificationis.
quia quicumque
interl.| cuiuscumque condicionis
baptizati sumus
interl.| purificati a vitiis
in Christo Iesu,
interl.| in institutione eius qua est in nomine Trinitatis, vel operatione Christi qui baptizat vere
in morte
interl.| fide
ipsius baptizati sumus ?
interl.| vere in baptismate sumus similes morti Christi quia
Numérotation du verset Rm. 6,4 
Consepulti enim sumus cum illo
interl.| ad similitudinem eius
marg.| CONSEPULTI. Quicquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dexteram, ita gestum est ut his rebus mystice non tantum dictis sed etiam gestis configuretur vita christiana. Attende singula Christi {t. 4 : Erfurt, f. 1063va ; facsim., p. 286a} qui vixerat vetus homo secundum penam, famem scilicet et sitim et huiusmodi, non secundum culpam, hoc modo vetustatem finivit et deposuit, ut dolorem cruces sustinens sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu penitentie, deponamus membra per continentiam et iustitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus a quibus, ita perfecte quiescamus ut nec eorum visio, nec memoria habeatur, et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed etiam si volumus imitari efficit.
per baptismum
interl.| ducti
in mortem,
interl.| peccatorum absolutionem
ut quomodo
interl.| ad hoc sumus commortui et consepulti
2 Christus surrexit] inv. Weber
interl.| longe remotus
marg.| SURREXIT. Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.
per gloriam Patris,
interl.| Verbum vel gratiam Dei
ita
interl.| tam firmiter a vitiis resurgentes ad bona opera
et nos
interl.| positi
in novitate vite
interl.| per iustitiam fidei et spem glorie
ambulemus.
interl.| de bono ad melius
Numérotation du verset Rm. 6,5 
Si enim
interl.| quasi : ambulemus in novitate vite quod possimus
complantati facti sumus
interl.| ad similitudinem arboris
similitudini mortis eius,
interl.| si a veteri ritu remoti firmiter eremus Deo ipso faciente et similes sumus morti Christi
simul
interl.| mox
et resurrectionis
interl.| Christi
interl.| ut ambulemus in novitate vite
erimus.
interl.| facti complantati similitudini
interl.| ambulemus in novitate vite, nos dico
Numérotation du verset Rm. 6,6 
Hoc scientes,
interl.| ostendit per quid liceat
quia vetus homo
interl.| id est fomes et consuetudo peccati
marg.| VETUS  HOMO. Id est veteres actus sunt crucifixi, id est mortui.
noster
interl.| qui ex nobis non ex Deo
marg.| QUIA  VETUS  HOMO  NOSTER. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet in culpa et pena. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla eius vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra. Unde culpam nostram Christus delevit presentem, preteritam et futuram. Preteritam remittendo, presentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Penam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere penitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit, manet enim fames, sitis, mors et huiusmodi, sed regnum et dominium eius deiecit et in novissimo penitus exterminabit.
simul
interl.| cum Christo
crucifixus est
interl.| crucifixione Christi ita debilitatus est
ut destruatur
interl.| dominante ratione
corpus peccati,
interl.| id est omnia crimina quasi corpus et congeries
marg.| UT  DESTRUATUR  CORPUS  PECCATI. Carne scilicet spiritui subdita.
ut
interl.| ita
ultra non serviamus peccato.
interl.| non ut non sit sed ut non cogamur servire quia iustificati sumus
interl.| et vere non cogemur quia iustificati quia
Numérotation du verset Rm. 6,7 
Qui enim mortuus est,
interl.| peccato ut nos sumus
iustificatus est a peccato.
interl.| iustus est et liber a peccato
Numérotation du verset Rm. 6,8 
Si autem mortui sumus cum Christo,
interl.| si ita mortui sumus peccato sicut Christus semel mortuus est pene vel si commortui sumus Christo, id est similes morti eius sicut supradictum est preter predicta hoc habebimus, quia vivemus in eterna vita
credimus quia simul et3 vivemus cum illo4
3 et] etiam Weber
4 illo] Christo Weber
interl.| tali vita quali et ipse
interl.| non alibi sed ibidem cum eo
Numérotation du verset Rm. 6,9 
Scientes quod Christus resurgens5 ex
5 resurgens] surgens Weber
interl.| vel a
mortuis,
interl.| longe remotus
iam
interl.| id est post hac
non moritur,
interl.| dissolvitur divisione anime et corporis
mors illi ultra non dominabitur.
interl.| aliqua passione
Numérotation du verset Rm. 6,10 
Quod enim mortuus est
interl.| vere Christus iam non moritur, quia semel mortuus semel quia pro peccato tollendo. Quod una morte fecit que ad hoc suffecit
peccato,
interl.| pro nostro tollendo
interl.| vel 'peccato', id est peccati similitudini, id est carni in qua non peccatum sed similitudo peccati
marg.| QUOD  ENIM  MORTUUS  EST  PECCATO. AUGUSTINUS. Sacramentis baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudini peccati mortuus predicatur, ita quicumque fuerit in illo baptizatus, eidem rei cuius illa fuit similitudo moriatur, id est peccato et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.
mortuus est semel.
interl.| mors non dominabitur Christo sed potius
Quod autem vivit, vivit Deo.
interl.| ad similitudinem Dei Patris
interl.| sicut vita Patris ita et vita Christi nullam inquietudinem recipit
Numérotation du verset Rm. 6,11 
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,
interl.| sicut Christus semel mortuus ita peccatum in vobis ut non oporteat iterari
marg.| ITA  ET  VOS. Quicquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, {t. 4 : Erfurt, f. 1063vb ; facsim., p. 286b} hic Romanis attribuit.
viventes autem
interl.| virtutibus
Deo
interl.| in honore Dei
in Christo Iesu Domino nostro6.
6 Domino nostro] om. Weber
interl.| et hoc opere Christi alibi nulla spes
interl.| quia ita mortui estis peccato
Numérotation du verset Rm. 6,12 
Non ergo regnet
interl.| etsi sit
marg.| NON  ERGO. Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato, determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra querebatur : Permanebimus in peccato ?
peccatum
interl.| fomes peccati
in vestro
interl.| ens
interl.| iam vestri iuris
interl.| per peccatum
interl.| quod fiet immortale in futuro si non regnet peccatum vel quod per hoc quod peccatum regnaverit moriturum est ineternum
ut obediatis
interl.| consentiendo et operando
concupiscentiis eius.
interl.| etsi cupitis ex infirmitate
marg.| OBEDIATIS  CONCUPISCENTIIS. Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati. Aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, que est in primo motu quis non est in potestate nostra quando surgat, scilicet Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum parveniat quod prohibet.
Numérotation du verset Rm. 6,13 
Sed neque exhibeatis
interl.| sed nec concupiscatis quod est exhibere et habilia facere membra que tunc sunt arma
corpora7
7 corpora] membra Weber
interl.| vel 'membra'
vestra arma iniquitatis
interl.| quibus impleatur
peccato,
interl.| concupiscentie
sed exhibete
interl.| habiles facite
vos Deo
interl.| quod potestis quia vivi debetis qui mortui eratis
tamquam ex mortuis
interl.| vitiis et peccatis
viventes,
interl.| virtutibus
et membra vestra
interl.| etsi implere opera non potestis vel velitis quo habiles eritis et preparati
arma iustitie Deo.
interl.| quibus iustitia impleatur
interl.| exhibete quod leviter potestis
Numérotation du verset Rm. 6,14 
Peccatum enim vobis non dominabitur.
interl.| ut olim solebat
Non enim sub lege estis
interl.| que non iuvabat
sed sub gratia.
interl.| que refrigerat et iuvat
Numérotation du verset Rm. 6,15 
Quid ergo ?
marg.| QUID  ERGO. Quasi quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia.
Peccabimus8,
8 Peccabimus] peccavimus Weber
interl.| hac fiducia
marg.| QUID  ERGO  PECCABIMUS. Quia non sub lege que terret, sed sub gratia que bene promittit : Quid ergo ? Peccabimus ? Hoc quidam qui legem quasi coherentem vel coercentem predicant et tenendam.
quoniam non sumus sub lege
interl.| terrente
sed sub gratia ? Absit.
interl.| bene promittente
Numérotation du verset Rm. 6,16 
An9 nescitis quoniam
9 An] om. Weber
interl.| non debetis peccare sed bene operari quomodo etc.
marg.| AN  NESCITIS. Ne Deum profitentes verbis, factis simus diabolis premonet nos esse servos eius cuius voluntatem facimus.
cui exhibetis
interl.| affectatis
vos servos
interl.| ut pro nos
ad obediendum,
interl.| consentiendo et operando
servi estis eius
interl.| ad eius voluntatem cogemini quadam necessitate quam impartitur consuetudo ad eius voluntatem
cui obeditis,
interl.| postquam obedistis etsi non ante cum primum exhiberetis vos
sive peccati
interl.| ducentis
ad mortem10,
10 ad mortem] om. Weber
interl.| peccatum maius vel eternam penam
sive obeditionis ad iustitiam.
interl.| iustitie ducentis ad maiorem iustitiam vel eternam vitam
Numérotation du verset Rm. 6,17 
Gratias autem Deo,
interl.| eius estis cui vos datis ego autem ago gratias Deo quod cum primum tales modo non estis
quod fuistis
interl.| aliquando
interl.| et modo non
servi peccati, obedistis
interl.| per hoc servi facti iustitie id est Christi
autem
interl.| nunc
ex corde
interl.| non specietenus
interl.| animi iudicio quia per naturam non per legem voluntate non timore
in eam formam
interl.| tendentes
doctrine
interl.| evangelii
marg.| FORMAM  DOCTRINE. Nostra doctrina est forma que imaginem Dei deformatam restituit.
in quam11
11 quam] qua Weber
interl.| vel 'qua'
interl.| formam
traditi estis.
interl.| non per vos sed gratia Dei
interl.| et per hoc
Numérotation du verset Rm. 6,18 
Liberati autem
interl.| per alium
a peccato
interl.| fomite ne regnet
servi facti estis iustitie.
interl.| consentiendo et operando
interl.| quia plus debetis iustitie quam peccato
Numérotation du verset Rm. 6,19 
Humanum dico
interl.| et ideo leve quoddam
marg.| HUMANUM. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deincePs. sit agendum, ut silicet serviatur iustitie, de quo nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate quod item est per gratiam.
propter infirmitatem
interl.| maiora deberem dicere si possetis ferre sed parco infirmitati
carnis vestre.
interl.| que est ex carne
Sicut enim
interl.| quia hoc humanum
marg.| SICUT  ENIM. AUGUSTINUS. Si non plus vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor coegit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio iustitie adulte, etsi nondum perfecte. Unde dixit :  HUMANUM.
exhibuistis
interl.| preparavistis voluntate duce
membra vestra
interl.| que vestri iuris essent si velletis
servire
interl.| operando
immunditie
interl.| carnis que corpus inquinat
interl.| ut luxurie
et iniquitati
interl.| etsi corpus non inquinet animam tamen corrumpit
ad iniquitatem,
interl.| dico ducenti ad consummationem mali
ita
interl.| similiter
nunc
interl.| cum sitis liberati a peccato
marg.| ITA  NUNC. Quia plus etiam deberet amari iustitia, quam tunc fuit iniquitas ut pro iustitia tolleret homo dolores et contemnat omnia etiam mortem.
exhibete
interl.| preparate
interl.| que vestri iuris
servire
interl.| operando
iustitie
interl.| ducenti
in sanctificationem.
interl.| ad consummationem boni
interl.| ideo est serviendum iustitie
Numérotation du verset Rm. 6,20 
Cum enim servi essetis peccati,
interl.| cum peccatum dominaretur vobis
liberi fuistis iustitie.
interl.| caruistis dominio iustitie
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1064ra ; facsim., p. 287a} LIBERI etc. Libertas servi est quando eum peccare delectat quod est ex libero arbitrio. Liberaliter servit qui voluntatem Domini libenter facit, sic et iustitie libere servit qui amat qui letatur.
Quem ergo fructum habuistis tunc,
interl.| et fuit fructus unde erubescatis et finis mors
interl.| maiorem turpitudinem in hac vita
interl.| quasi malum
marg.| QUEM  ERGO  FRUCTUM. Hec rememoratio facit priora abhorrere et magis obnoxios gratie.
in illis12
12 in illis] om. Weber
interl.| turpitudinibus peccatorum
in quibus
interl.| in quorum memoria
nunc erubescitis ?
interl.| cum sane mentis estis
marg.| ERUBESCITIS. AUGUSTINUS. Est enim quedam temporalis confusio, scilicet perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis.
Nam finis illorum
interl.| de fructu quero nam de fine patet
interl.| exitus vite et actuum
mors est.
interl.| eterna
interl.| unde : «Computruerunt iumenta in stercore suo»b
b Ioel. 1, 17.
marg.| Finis illorum mors , quia mors est digna retributio pro peccato, sed vita eterna que est finis iustorum sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia et reddetur gratia pro gratia
Numérotation du verset Rm. 6,22 
Nunc vero
interl.| ita tunc
interl.| cum conversi estis
liberati a peccato,
marg.| NUNC  VERO  LIBERATI. AUGUSTINUS. Liberos dixit iustitie non liberatos, nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant sed dicit provide 13 liberatos ad sententiam Domini : «Si Filius vos liberaverit vere liberi eritis»c.
c Io. 8, 37.
13 sic Rusch
servi autem
interl.| tunc liberi iustitie
facti Deo,
interl.| quasi per alium
habetis
interl.| in presenti
fructum vestrum
interl.| vobis congruum
interl.| ducti
in sanctificationem,
interl.| in virtutum consummatorum
finem vero
interl.| habetis
vitam eternam.
interl.| que est sine fine
Numérotation du verset Rm. 6,23 
Stipendia enim peccati
interl.| quasi emeritorum sunt
marg.| STIPENDIA. Id est militie diabolice debitum quod redditur non donatur.
marg.| STIPENDIUM. A stipe pendenda, id est substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur, que pro patria militantibus ex publico aerario dabatur. Et dicit :   Stipendia peccati mors ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Posset etiam dici : stipendium vite vita eterna. Sed maluit dicere   gratia Dei vita eterna ut intelligeremus Deum ad eternam vitam pro sua miseratione nos perducere non meritis. Unde vita eterna que in fine a Deo meritis precedentibus redditur que non a nobis sunt sed in nobis facta sunt per gratiam, recte et ipsa gratia nuncupatur, quia gratis datur. Nec ideo gratis, quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Confitendum est ergo ideo gratiam vitam eternam vocari, quia his meritis redditur que gratia contulit homini. ‘Accipimus ergo gratiam pro gratia’d, scilicet gratiam glorificationis pro gratia iustificationis.
d Io. 1, 16 : « Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia ».
mors,
interl.| eterna
gratia autem Dei
interl.| datur
vita eterna
interl.| que est finis iustorum sola
in
interl.| id est 'per'
Christo Iesu Domino nostro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_6)

Notes :