Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 

Nihil igitur1
1 igitur] ergo Weber
nunc
damnationis est his qui sunt
in Christo Iesu
qui non secundum carnem
ambulant.
Numérotation du verset Rm. 8,2 

Lex enim Spiritus vite in Christo Iesu,
liberabit2
2 liberabit] liberavit ΩJ
me a lege peccati et mortis.
Numérotation du verset Rm. 8,3 

Nam
quod impossibile erat
legi3,
3 legi ΩJ Rusch ] legis Weber
in quo infirmabatur
per carnem,
Deus Filium suum
mittens
in similitudinem carnis peccati,
et de peccato
damnavit
peccatum in carne,
Numérotation du verset Rm. 8,4 

ut iustificatio legis impleretur
in nobis,
qui non secundum carnem
ambulamus sed secundum Spiritum.
Numérotation du verset Rm. 8,5 

Qui enim secundum carnem sunt
que carnis sunt sapiunt,
qui vero
secundum Spiritum4
4 Spiritum Rusch Weber ] + sunt ΩJ
que sunt Spiritus
sentiunt.
Numérotation du verset Rm. 8,6 

Nam prudentia carnis
mors est5.
5 est ΩJ Rusch] om. Weber
Prudentia autem Spiritus
vita
et pax.
Numérotation du verset Rm. 8,7 

Quoniam sapientia carnis
inimica est Deo6
6 inimica...Deo ΩJ Rusch ] inimicitia est in Deum Weber
Legi enim Dei
non est subiecta7 nec enim potest.
7 est subiecta ΩJ Rusch ] subicitur Weber
Numérotation du verset Rm. 8,8 

Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.
Numérotation du verset Rm. 8,9 

Vos autem
in carne non estis,
sed in Spiritu
si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.
Si quis autem
Spiritum Christi non habet,
hic non est eius.
Numérotation du verset Rm. 8,10 

Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus vero vivit8
8 vivit ΩJ Rusch ] vita Weber
propter iustificationem.
Numérotation du verset Rm. 8,11 

Quod
si Spiritus eius
qui suscitavit Iesum9 a mortuis,
9 Iesum Rusch Weber ] + Christum ΩJ
habitat in vobis qui suscitavit
Iesum Christum10 a mortuis,
10 Christum] rubr. cancel. ΩJ
vivificabit11
11 vivificabit Rusch Weber ] iustificabit ΩJ
et mortalia
corpora vestra
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Numérotation du verset Rm. 8,12 

Ergo fratres
debitores sumus
non carni,
ut secundum carnem vivamus.
Numérotation du verset Rm. 8,13 

Si enim secundum carnem vixeritis moriemini,
si autem Spiritu
facta carnis mortificaveritis12
12 mortificaveritis ΩJ Rusch ] mortificatis Weber
vivetis.
Numérotation du verset Rm. 8,14 

Quicumque enim
Spiritu Dei
aguntur,
hii filii sunt Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,15 

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei13,
13 Dei] om. ΩJ Weber
in quo
clamamus :
Abba
Pater.
Numérotation du verset Rm. 8,16 

Ipse enim14 Spiritus
14 enim ΩJ Rusch] om. Weber
testimonium reddit spiritui nostro,
quod sumus filii Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,17 

Si autem filii et heredes,
heredes quidem Dei,
coheredes autem
Christi,
si tamen
compatimur
ut et15
15 et Rusch Weber ] simul ΩJ
conglorificemur.
Numérotation du verset Rm. 8,18 

Existimo enim
quod
non sunt condigne
passiones
huius temporis ad futuram gloriam
que revelabitur
in nobis.
Numérotation du verset Rm. 8,19 

Nam exspectatio creature
revelationem
filiorum Dei
exspectat.
Numérotation du verset Rm. 8,20 

Vanitati enim
creatura
subiecta est non volens,
sed propter eum
qui subiecit ea in spe16,
16 ea in spe Rusch ] eam in spe ΩJ, in spem Weber
Numérotation du verset Rm. 8,21 

quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis
in libertatem glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,22 

Scimus enim
quod omnis
creatura
ingemiscit17*
17 ingemiscit ΩJ Rusch ] ingemescit Weber
et parturit
usque adhuc.
Numérotation du verset Rm. 8,23 

Non solum autem illa,
sed et nos
ipsi
primitias Spiritus habentes,
et ipsi
intra nos
gemimus adoptionem
filiorum Dei18, exspectantes
18 Dei ΩJ Rusch] om. Weber
redemptionem corporis nostri.
Numérotation du verset Rm. 8,24 

Spe enim salvi
facti sumus.
Spes autem que videtur
non est
spes.
Nam
quod videt quis, quid
sperat ?
Numérotation du verset Rm. 8,25 

Si autem quod non videmus speramus,
per patientiam
exspectamus.
Numérotation du verset Rm. 8,26 

Similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem
nostre operationis19.
19 nostre operationis] nostram ΩJ Weber
Nam quid oremus sicut
oportet
nescimus,
sed ipse Spiritus postulat
pro nobis
gemitibus
inenarrabilibus.
Numérotation du verset Rm. 8,27 

Qui autem
scrutatur corda
scit
quid desideret Spiritus
quia secundum Deum postulat
pro sanctis.
Numérotation du verset Rm. 8,28 

Scimus autem quoniam
diligentibus Deum
omnia cooperantur
in bonum,
his qui
secundum propositum
vocati sunt
sancti.
Numérotation du verset Rm. 8,29 

Nam
quos prescivit
et predestinavit,
conformes fieri imaginis Filii eius,
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,
Numérotation du verset Rm. 8,30 

quos autem predestinavit
hos
et vocavit,
et quos
vocavit ipsos20
20 ipsos] hos ΩJ Weber
et iustificavit.
Quos autem iustificavit
illos et magnificavit21.
21 magnificavit] glorificavit Weber
Numérotation du verset Rm. 8,31 

Quid ergo dicemus ad hec ?
Si Deus pro nobis
quis contra nos ?
Numérotation du verset Rm. 8,32 

Qui
etiam proprio22 Filio suo
22 proprio ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
quomodo non etiam
cum illo omnia
nobis donavit ?
donavit plerique ¶Codd. : ΩJ Rusch ] donabit Cava Weber
Numérotation du verset Rm. 8,33 

Quis accusabit
adversus
electos Dei ?
Deus qui iustificat ?
Numérotation du verset Rm. 8,34 

Quis est qui condemnet ?
Christus Iesus
qui mortuus est,
immo qui et resurrexit,
qui23 est ad dexteram
23 qui et resurrexit qui est ΩJ Rusch ] et praem. ΩJ, qui resurrexit qui et est Amiatinus Λ Weber
Dei
qui etiam
interpellat pro nobis ?
Numérotation du verset Rm. 8,35 

Quis ergo24 separabit nos25 a caritate Christi ?
24 ergo ΩJ Rusch] om. Weber |
25 separabit nos] inv. ΩJ Weber |
Tribulatio,
an angustia,
an persecutio,
an fames,
an nuditas,26
26 an persecutio - an fames an nuditas Rusch Weber ] inv. ΩJ
an periculum,
an gladius ?
Numérotation du verset Rm. 8,36 

Sicut scriptum est : Quia propter te
mortificamur
tota die,
estimati sumus
ut27 oves occisionis.
27 ut Rusch Weber ] sicut ΩJ Clementina
Numérotation du verset Rm. 8,37 

Sed in his omnibus
superamus
propter eum
qui dilexit nos.
Numérotation du verset Rm. 8,38 

Certus sum
enim,
quia neque mors,
neque vita,
neque angeli,
neque principatus,
neque virtutes28,
28 neque virtutes Φ ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
neque instantia,
neque futura,
neque fortitudo29,
29 fortitudo] fortitudines Weber
Numérotation du verset Rm. 8,39 

neque altitudo,
neque profundum,
neque creatura alia30*,
30 alia ΩJ Weber ] aliqua Rusch (hapax)
poterit nos separare a caritate
Dei
que est31
31 est] + in nobis ΩJ* ( rubr. cancel. ; cf. Glossa )
in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 
Nihil igitur1
1 igitur] ergo ΩJ Weber
interl.| quia mente servio legi Dei
marg.| NIHIL  ERGO 2. AUGUSTINUS. Sicut bona quedam malis non proficiunt, sic quedam macule si sunt leves, sine quibus humana vita non dicitur, nihil impediunt ad coronam.
2 sic Rusch
nunc
interl.| tempore gratie
marg.| NIHIL  NUNC. Etsi ante, non nunc cum in Christo.
damnationis est his qui sunt
interl.| quia macule ex carne non obsunt
marg.| NIHIL  DAMNATIONIS. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est, et ipse reatus cum quo eras natus et quicquid ante commisisti.
in Christo Iesu
interl.| in quo omnia peccata solvuntur
qui non secundum carnem
interl.| quasi : his nihil damnationis
ambulant.
interl.| etsi quandoque cadunt
interl.| obediunt
Numérotation du verset Rm. 8,2 
Lex enim Spiritus vite in Christo Iesu,
interl.| quasi diceret quis potes ne non secundum carnem ambulare possum quia
interl.| vel ideo nihil damnationis est quia lex liberat a peccato
marg.| LEX  ENIM  SPIRITUS. Hic ostendit per quid gratia liberet, per Spiritum sanctum. Lex spiritus est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum et quid non, qui est dator vite, et hoc per Christum qui dat Spiritum et quomodo in Christo exponit.
marg.| Vel LEX  SPIRITUS. Lex fidei que dicitur Spiritus, quia Deus cuius fides est Spiritus est. Vel lex fidei per quam vivificamur quam Spiritus ponit in corde. Vel lex Spiritus vite quia et peccare non vult et a morte revocat et quia spiritu, id est mente creditur, et spiritus est quod creditur et spiritus est cuius fides est.
marg.| LEX  ENIM  SPIRITUS. Lex Moysi lex Spiritus, id est spiritualis, quia prohibet peccare sed non vite, quia non vivificavit remissis peccatis.
marg.| Distinctio ista satis est necessaria. Lex inquit Spiritus vite, ecce una lex. A lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur quod impossibile erat legi, {t. 4 : Erfurt, f. 1065va ; facsim., p. 290a} ecce tertia lex. Hec est lex per Moysen data in Monte Sina. Due ergo leges hic bone sunt, scilicet lex fidei que peccatum tollit et lex Moysi que peccatum ostendit et prohibet. Lex vero peccati mala, quia reos facit.
marg.| Lex quam ponit Spiritus liberat a lege carnis, quod non potuit facere tertia lex Moysi. Lex carnis non est Dei sed peccati et mortis hec reos facit. Lex Moysi sancta et Dei est que ostendit malum, sed non tollit. Lex Spiritus que est lex fidei et gratie malum tollit.
liberabit3
3 liberabit] liberavit ΩJ
interl.| vel liberavit
interl.| lege Moysi que prevaricationis est causa et mortis
interl.| a consensu et opere
Numérotation du verset Rm. 8,3 
Nam
interl.| quia
interl.| damnavit peccatum
quod impossibile erat
interl.| damnare peccatum
marg.| NAM  QUOD  IMPOSSIBILE. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit.
legi4,
4 legi ΩJ Rusch ] legis Weber
interl.| naturali
interl.| vel scripte
in quo infirmabatur
interl.| in qua re scilicet in iustificatione implenda
interl.| lex
per carnem,
interl.| per carnales observantias non poterant iustificare
interl.| per fomitem peccati, per carnalitatem que
marg.| PER  CARNEM. Per carnalitatem que rebellabat et audita lege amplius est incitata, sic infirmata est lex littere per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis.
Deus Filium suum
interl.| consubstantialem
mittens
interl.| per hominem cognoscibilem faciens
marg.| MITTENS  FILIUM 5. AUGUSTINUS. Non ubi non erat qui ubique est, venit in virginem qui ante in virgine erat, quam creavit elegit, quam elegit creavit, attulit virgini fecunditatem, non abstulit virginitatem veniens in uterum virginis. Fuit enim ibi per unionem nature qualiter ante non erat. Ita et in mundo erat et in mundum venisse dicitur quia visibilis mundo apparuit.
5 sic Rusch
in similitudinem carnis peccati,
interl.| non in carnem peccatricem sed ei similem per passibilitatem et mortalitatem
marg.| IN  SIMILITUDINEM  PECCATI, non in carnem peccatricem, quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pena ergo similis nostre, non in qualitate peccati.
et de peccato
interl.| id est eo quod factus est hostia pro peccato
damnavit
interl.| delevit
peccatum in carne,
interl.| Christi in qua vetus homo noster crucifixus est
marg.| DAMNAVIT  PECCATUM. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod fecit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Ade damnavit, id est debilitavit.
Numérotation du verset Rm. 8,4 
ut iustificatio legis impleretur
interl.| lex precipit spiritus implet
marg.| UT  IUSTIFICATIO. Ita damnabatur peccatum ut iustitia quam lex Moysi promisit consummaretur.
in nobis,
interl.| talibus
qui non secundum carnem
interl.| actibus
ambulamus sed secundum Spiritum.
interl.| etsi aliquando cadamus
Numérotation du verset Rm. 8,5 
Qui enim secundum carnem sunt
interl.| qui mente consentiunt carni
interl.| non sunt iusti
marg.| QUI  ENIM  SECUNDUM  CARNEM. Ambulans secundum carnem non est iustus quia nec qui est secundum eam. Cur non ? Quia sapit que carnis sunt quod repugnat iustitie.
que carnis sunt sapiunt,
interl.| intenti et curiosi in carnalibus
qui vero
interl.| ambulans secundum Spiritum est iustus, quia et qui est secundum eum
secundum Spiritum6
6 Spiritum Rusch Weber ] + sunt ΩJ
interl.| Sanctum
interl.| rationem
interl.| consensu
que sunt Spiritus
interl.| que Spiritus sanctus docet vel ratio insinuat
sentiunt.
interl.| solliciti ad ea implenda
Numérotation du verset Rm. 8,6 
Nam prudentia carnis
interl.| cum studiosius implet qua carnis sunt vel naturas rerum sequitur appetendo bona temporalia fugiendo mala
marg.| NAM  PRUDENTIA. Qui hec que carnis sunt sapit non est iustus, nam prudentia carnis mors est.
mors est7.
7 est ΩJ Rusch] om. Weber
interl.| eterna
Prudentia autem Spiritus
interl.| cum studiose agit spiritualia
vita
interl.| in futuro
interl.| causa vite
et pax.
interl.| mentis hic
interl.| id est vita cum pace que erit infuturo
Numérotation du verset Rm. 8,7 
Quoniam sapientia carnis
interl.| mors est prudentia carnis que adeo carnalibus intendit
inimica est Deo8
8 inimica...Deo ΩJ Rusch ] inimicitia est in Deum Weber
interl.| quem sibi non constituit finem
marg.| SAPIENTIA  CARNIS  INIMICA. Hec enumerando deterret a carnis obedientia.
marg.| INIMICA. Dum nihil putat Deum posse, preter quod in naturis rerum videtur.
Legi enim Dei
interl.| bonis institutionibus non obedit
non est subiecta9 nec enim potest.
9 est subiecta ΩJ Rusch ] subicitur Weber
interl.| natura post vitium non potest quod pellit medicus
interl.| subiecta esse
interl.| quid per singula immoror ?
Numérotation du verset Rm. 8,8 
Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.
interl.| qui post concupiscentias eunt
Numérotation du verset Rm. 8,9 
Vos autem
interl.| o Romani
in carne non estis,
interl.| non facitis opera carnis
interl.| quasi pro vobis non dictum est
sed in Spiritu
interl.| in his que ratio suadet
si tamen Spiritus {t. 4 : Erfurt, f. 1065vb ; facsim., p. 290b} Dei habitat in vobis.
interl.| ecce docet quomodo quis ambulet secundum Spiritum, scilicet si habet Spiritum Dei
marg.| SI  TAMEN. Ambigue, quia nondum sunt perfecte fidei sed spes est proficiendi.
marg.| SPIRITUS  DEI. Spiritus Christi, quia idem est.
Si quis autem
interl.| ecce unde est secundum carnem ambulare
Spiritum Christi non habet,
interl.| vivens secundum sensum carnis vel gesta
interl.| dum mente consentit carni vel eius opera actu explet
hic non est eius.
interl.| id est membrum Christi
Numérotation du verset Rm. 8,10 
Si autem Christus in vobis est,
interl.| sed si Spiritus Christi
interl.| qui est idem cum Spiritu
interl.| licet
corpus quidem mortuum est propter peccatum,
interl.| id est in peccato vel pro originali
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1065vb ; facsim., p. 290b} CORPUS  QUIDEM. Vel nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel e converso nomine anime cum inquit : 'Anima que peccaverit'a etc. Et est : si Spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, Spiritus tamen, id est anima que fuerat impia, vivit, quia Deo qui est vita iungitur. Et hoc propter iustificationem, id est peccatorum remissionem que est ex Spiritu sancto.
a Cf. Ez. 18, 20 : « Anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum ».
marg.| Mortuum ait non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale, fuit scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori modo mortuum propter peccatum, id est quid necesse est mori.
marg.| Vel propter peccatum vitandum reservatur hec infirmitas, ut ex inde peccare magis timeat.
spiritus vero vivit10
10 vivit ΩJ Rusch ] vita Weber
interl.| quia Deo qui vita est coniungitur
propter iustificationem.
interl.| que est ex Spiritu sancto
Numérotation du verset Rm. 8,11 
Quod
interl.| hoc iam vobis sed si
interl.| ecce iterum bona Spiritus sancti
si Spiritus eius
interl.| Dei Patris
marg.| QUOD  SI  SPIRITUS  EIUS. AUGUSTINUS. Attende quod Spiritus sanctus et Spiritus Patris dictus est hic ubi legitur : Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum. Et Spiritus Filii ubi legitur : Qui autem Spiritum Christi non habet quia Spiritus Sanctus de utroque procedit. Sed processionem eius sicut et generationem Filli quis enarrabit.
qui suscitavit Iesum11 a mortuis,
11 Iesum Rusch Weber ] + Christum ΩJ
interl.| hec est causa qua suscitabit alios quia Christus suscitatus
habitat in vobis qui suscitavit
interl.| et qui hoc potuit
Iesum Christum12 a mortuis,
12 Christum] rubr. cancel. ΩJ
interl.| sicut dictum est
vivificabit13
13 vivificabit Rusch Weber ] iustificabit ΩJ
interl.| faciet immortalia et impassibilia
et mortalia
interl.| non ait mortua
corpora vestra
interl.| que modo sunt
marg.| VIVIFICABIT  ET  MORTALIA. AUGUSTINUS. Ecce quartus actus. In prima actione ante legem nulla pugna est cum voluptatibus seculi. In secunda sub lege pugnamus sed vincimur. In tertia pugnamus et vincimus. In quarta non est pugna sed pax eterna quia subditur nobis nostrum inferius quod ideo non subdebatur quia nos superiorem nobis Deum deserveramus.
marg.| MORTALIA. AUGUSTINUS. Non mortua quia, in resurrectione, cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi quam modo habet propter peccatum sed nec mortalitas remanebit quam habuit corpus animale ante peccatum.
interl.| non pro vestra dignitate, non pro vestris meritis sed
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
interl.| propter sua munera
marg.| PROPTER  INHABITANTEM. Evidentissime apparet non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum hominem meruisse, per Spiritum sanctum utrumque liberatum a Christo.
Numérotation du verset Rm. 8,12 
Ergo fratres
interl.| quia hec bona ex Spiritu ex carne non nisi mors
debitores sumus
interl.| ex debito servire et obedire debemus Spiritui sancto
non carni,
interl.| sed rationi
ut secundum carnem vivamus.
interl.| secundum carnis voluptates etsi necessaria ei debemus ministrare
Numérotation du verset Rm. 8,13 
Si enim secundum carnem vixeritis moriemini,
interl.| quia vitia ex sensibus nascuntur qua carni deputantur
si autem Spiritu
interl.| Sancto quod mox determinat ubi ait Spiritu Dei
marg.| SI  AUTEM  SPIRITU. Vel spiritu nostro quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.
facta carnis mortificaveritis14
14 mortificaveritis ΩJ Rusch ] mortificatis Weber
interl.| meritus abieceritis que caro exigit
vivetis.
interl.| quia filii Dei
interl.| hic in iustitia et in futuro in gloria
Numérotation du verset Rm. 8,14 
Quicumque enim
interl.| per hoc possunt carnem mortificare quia
Spiritu Dei
interl.| non suo non lege
aguntur,
interl.| reguntur
marg.| AGUNTUR. Plus est agi quasi vix aliquid agentem, quam regi quasi iam aliquid agentem qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur non quod nihil per se, sed quod vix ut aliquid agant impetu gratie impelluntur.
hii filii sunt Dei.
interl.| ex dilectione servientes
Numérotation du verset Rm. 8,15 
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
interl.| quia idem spiritus
interl.| ut olim in lege
marg.| NON  ENIM  ACCEPISTIS. Filii esse debetis non servi, quia non accepistis spiritum servitutis qui invitos timore pene servire faciat sed etc.
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum {t. 4 : Erfurt, f. 1066ra ; facsim., p. 291a} Dei15,
15 Dei] om. ΩJ Weber
interl.| datorem bonorum operum quia ex misericordia
marg.| SPIRITUM  SERVITUTIS,  SPIRITUM  ADOPTIONIS. Idem est Spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur : Spiritus ire Egyptiis, quibus aqua Spiritu divisa nocuit. Filiis Israel, non ire quibus profuit. Spiritus timoris, his qui per legem {t. 4 : Erfurt, f. 1066ra ; facsim., p. 291a} de peccatis et sua infirmitate convicti gratiam Spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis, istis quibus sua gratia regeneratio in vitam eternam et fides que per dilectionem operatur impartita est. Unus ergo Spiritus qui duos timores facit, qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius qui timet Dominum et honorat Patrem, unde Malachias : 'Si Dominus sum ubi est timor meus ? Si Pater ubi est amor meus ?b Et est servus qui timet penam sed non diligit iustitiam. Sciendum etiam preter naturalem timorem qui omnibus inest quatuor esse timores, scilicet mundanum qui malus nec est a Deo, et servilis qui bonus est et a Deo sed non sufficiens, initialis qui bonus est et sufficiens, et castus qui bonus est et perficiens de quo hic ipse enim generat nos filios Dei.
b Mal. 1, 6 : « Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ? ».
in quo
interl.| per quem liberi de utroque populo
clamamus :
interl.| intense nec ingrati de iustitia
marg.| IN  QUO  CLAMAMUS. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare.
Abba
interl.| Iudei clamant
Pater.
interl.| gentiles
marg.| Abba hebraice, pater latine.
marg.| ABBA,  PATER. In sacramento Ecclesie. In passione dixit Christus : «Abba, Pater»c, quia ipsa est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios suos martyres, scilicet non debere desperare si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.
c Mc. 14, 36 : « Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu ».
Numérotation du verset Rm. 8,16 
Ipse enim16 Spiritus
16 enim ΩJ Rusch] om. Weber
interl.| vere filii hoc recognoscere facit Spiritus sanctus spiritum nostrum quia
testimonium reddit spiritui nostro,
interl.| dum bene agimus
quod sumus filii Dei.
interl.| quod non leve
marg.| QUOD  SUMUS  FILII  DEI. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio amborumque unio per quam fit societas et unitas qua efficimur unum corpus unici filii Dei.
marg.| Unitas enim nos compaginat, quam facit caritas que non est nisi a Spiritu sancto. Hec dicuntur ut amemus unitatem et timeamus separationem.
Numérotation du verset Rm. 8,17 
Si autem filii et heredes,
interl.| eiusdem glorie participes
heredes quidem Dei,
interl.| quia eius fruemur beatitudine in quo et
marg.| HEREDES. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet ut non videatur 'per speculum in enigmate sicut nunc, sed facie ad faciem'd. Potest etiam dici quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiastice possessionem sicut ipse ait : «Pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis»e. Christus etiam est hereditas suorum et ipsi hereditas eius. Unde : «Dabo tibi gentes»f etc. Et item : «Dominus pars hereditatis mee»g etc.
d Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
e Io. 14, 27.
f Ps. 2, 8 : « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae ».
g Ps. 15, 5 : « Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei ; tu es qui restitues haereditatem meam mihi ».
coheredes autem
interl.| unde similes ei erimus
Christi,
interl.| in quo et cum quo
si tamen
interl.| quo merito sumus heredes ?
compatimur
interl.| ad eius similitudinem
interl.| respicit quod supra si facta carnis mortificatis
marg.| SI  TAMEN  COMPATIMUR. Mortificare facta carnis unde vita erit, nemo potest sine molestia cui necessaria est patientia.
ut et17
17 et Rusch Weber ] simul ΩJ
interl.| ecce iterum dona Spiritus sancti
conglorificemur.
interl.| hac intentione
Numérotation du verset Rm. 8,18 
Existimo enim
interl.| id est scio
interl.| et patiendum est pro gloria habenda
quod
interl.| si districte nobiscum ageretur
non sunt condigne
interl.| omnes simul
passiones
interl.| temporales
interl.| momentanee
huius temporis ad futuram gloriam
interl.| hoc facit Spiritus quod merita non possunt
interl.| promerendam
que revelabitur
interl.| etsi occulta quam : «Oculus non vidit nec auris audivit»h etc.
h 1Cor. 2, 9.
in nobis.
interl.| omnibus bonis et malis non quidem esse in malis sed tantum in nobis
interl.| bonis
Numérotation du verset Rm. 8,19 
Nam exspectatio creature
interl.| revelabitur et vere quod probat ab auctoritate exspectantium
interl.| exspectans creatura
marg.| EXSPECTATIO  CREATURE. Creatura sunt boni qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas cui subiecta est creatura. Omnia enim que nascuntur infirma et corruptibilia et per hoc vana quia statum suum tenere non possunt.
marg.| 'Creatura' dicitur quicquid modo in nobis dolet dum carnem mortificamus per ieiunia, et adversa et exspectat modo quod erit in futuro, scilicet revelationem filiorum Dei. Itaque non nature alterius sed alterius qualitatis diversitate a creatura filiorum distinguens ait. Creatura exspectat revelationem filiorum Dei.
revelationem
interl.| quando apparebit qualis futura est
filiorum Dei
interl.| ideo omnia toleranda
exspectat.
interl.| assidue in actu exspectandi est geminatio assiduitatem notat, quia nondum apparet quod erit vel futura est
Numérotation du verset Rm. 8,20 
Vanitati enim
interl.| necesse est ut exspectet quia vani subiecta est et potest quia non amat vana qua sunt omnia mundana
interl.| Unde : «Vanitas vanitatum et omnia vanitas»i
i Qo. (Ecl.) 1, 2.
creatura
interl.| id est boni
interl.| homo
subiecta est non volens,
interl.| non amans ista caduca
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1066rb ; facsim., p. 291b} NON  VOLENS. Sponte peccavit, sed non sponte fert penam, quod subiicitur fallacie, sed propter iustitiam et clementiam eius qui et peccatum punit et sanare intendit.
sed propter eum
interl.| tamen patienter ferens sciens Deum subiecisse se ad conservationem humilitatis
qui subiecit ea in spe18,
18 ea in spe Rusch ] eam in spe ΩJ, in spem Weber
interl.| sed non sine solacio spei huius quia liberabitur et ipsa ut caput Christus
Numérotation du verset Rm. 8,21 
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
interl.| a cura querendi victum et alia quibus servitur nostre mortalitati
marg.| QUIA  ET  IPSA  CREATURA. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta et ipsa liberabitur ut nos qui iam filii sumus etsi non apparemus.
marg.| QUIA  ET  IPSA. Per hoc quod non ait simpliciter 'ipsa' sed 'et ipsa' facit intelligi quod nec de ipsis desperandum est qui nondum crediderunt, quia et ipsi credituri sunt et liberabuntur qui nondum vocantur filii Dei, sed tantum creatura modo dicuntur cum nondum gratiam ad optionis receperunt. Homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura.
marg.| LIBERABITUR. Revelabitur. Exspectat revelationem. Subiecit liberabitur. Hec omnia per Spiritum.
corruptionis
interl.| vel interitus
in libertatem {t. 4 : Erfurt, f. 1066rb ; facsim., p. 291b} glorie filiorum Dei.
interl.| in gloriosam libertatem veniens quam habebunt filii Dei
Numérotation du verset Rm. 8,22 
Scimus enim
interl.| non volens
interl.| quasi : experto credite
quod omnis
interl.| id est homo qui habet communionem cum omni creatura
interl.| non tota
creatura
interl.| etiam dignior
marg.| OMNIS  CREATURA etc. Homo. Omnis est vel corporalis que per loca tenditur vel animalis que vivificat corporalem vel spiritualis que regit animalem. Hec enim omnis in homine, quia intelligit spiritu ut angeli, sentit anima, corpore est localis. Sed non tota in eo est, quia sunt preter eum et angeli et alia. Simile dictu, omnis homo videt solem, sed non totus quia oculus tantum.
ingemiscit19*
19 ingemiscit ΩJ Rusch ] ingemescit Weber
interl.| pro sua deiectione
marg.| OMNIS  CREATURA  INGEMISCIT. Hac universali locutione non colligit singula omnium generum, sed genera omnium singulorum.
marg.| OMNIS  CREATURA  INGEMISCIT  ET  PARTURIT. AUGUSTINUS. Quidam dicunt quod et summi angeli doleant antequam liberemur penitus. Sed etsi nos adiuvant, sine dolore hoc faciunt. De quibus est et nefas dicere quod subiecti vanitati et a corruptione liberandi. Sed omnis in homine dolet et omnis in homine liberatur, etsi non in omnibus hominibus.
marg.| OMNIS  CREATURA. AMBROSIUS. Omnia elementa cum labore sua explent officia quod est nostri causa, unde quiescent nobis assumptis et ideo diligenter nos paremus.
marg.| INGEMISCIT. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum et pro desiderio patrie celestis.
et parturit
interl.| cum labore operatur
marg.| PARTURIT. AUGUSTINUS. Parturire dolere est.
usque adhuc.
interl.| id est usque ad mortem vel ita omnes precedentes patres fecerunt usque in presens
interl.| sicut et que precessit
marg.| USQUE  ADHUC. Quia et si aliqui in sinu Abrae, tamen omnis adhuc in his qui nondum sunt liberati.
Numérotation du verset Rm. 8,23 
Non solum autem illa,
interl.| creatura
marg.| NON  SOLUM. Id est non solum in homine corpus et anima et spiritus dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos in nobis preter corpus. Adoptionem, ut etiam corpus beneficium adoptionis accipiat ut ex omni parte filii Dei sint.
sed et nos
interl.| apostoli maiores per hoc quod primitias
ipsi
interl.| tempore prius et ceteris abundantius
primitias Spiritus habentes,
interl.| Spiritum sanctum
marg.| PRIMITIAS  SPIRITUS. Id est quorum iam Spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo et divino caritatis igne succensi.
et ipsi
interl.| miserias habemus ut alii
intra nos
interl.| vel in nobis
interl.| est unde gemimus non solum pro aliis
gemimus adoptionem
interl.| perfectam
filiorum Dei20, exspectantes
20 Dei ΩJ Rusch] om. Weber
interl.| nec dilatione nec adversis fracti
redemptionem corporis nostri.
interl.| scilicet a mortalitate prius empti a peccato
interl.| exponit que sit illa ad optio
Numérotation du verset Rm. 8,24 
Spe enim salvi
interl.| exspectamus nam certi sumus quasi iam salvi simus
marg.| SPE  ENIM. Ideo dicit ut maius meritum spei videatur et ideo debeat salvare.
facti sumus.
interl.| non enim a nobis spes
Spes autem que videtur
interl.| res sperata
non est
interl.| non est subiecta spei virtuti qua non est nisi de non apparentibusj
j Cf. Hbr. 11, 1 : « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium ».
spes.
interl.| id est de ea non habetur
Nam
interl.| spes enim de futuris est
quod videt quis, quid
interl.| cur vel quomodo ?
sperat ?
interl.| sperare dicitur
Numérotation du verset Rm. 8,25 
Si autem quod non videmus speramus,
interl.| quasi : quod videtur non speratur sed quod non videtur et si hoc est crescit hoc meritum
per patientiam
interl.| ideo gemimus quia
interl.| que est adversorum
exspectamus.
interl.| diu in vanis agentes
interl.| que non videmus
Numérotation du verset Rm. 8,26 
Similiter autem et Spiritus adiuvat
interl.| non solum in predictis adiuvat Spiritus sed similiter id est per gratiam suam
infirmitatem
interl.| docens et faciens nos orare
marg.| SPIRITUS  ADIUVAT  INFIRMITATEM. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus Spiritus adiuvat. Quod oratio impetrat donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.
nostre operationis21.
21 nostre operationis] nostram ΩJ Weber
interl.| orationis
interl.| vel nostram
Nam quid oremus sicut
interl.| ut congruit
oportet
interl.| orare
nescimus,
interl.| ecce infirmitas
sed ipse Spiritus postulat
interl.| postulare facit
marg.| SPIRITUS  POSTULAT. Qualiter adiuvet infirmitatem nostram ait :   Ipse Spiritus {t. 4 : Erfurt, f. 1066va ; facsim., p. 292a}   postulat . Adiuvat Spiritus non dum inhabitans ut sint fideles. Adiuvat fideles iam inhabitans.
marg.| SED  IPSE  SPIRITUS  POSTULAT. Secundum eandem locutionis figuram qua dicitur apostolis a Domino. Spiritus loquitur in vobis ait hic Apostolus : Spiritus postulat gemitibus. Non enim Spiritus sanctus postulat aut gemit quasi indigeat aut angustias patiatur, sed quia ipse postulare nos facit nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum. Adiutorium igitur hic Spiritus sancti expressum est. Caritas enim que per Spiritum sanctum facta est in nobis, ipsa gemit, ipsa orat contra hanc aures claudere non novit qui illam dedit. Sic et Spiritus sanctus postulat pro sanctis, quia postulare sanctos facit. Ita etiam et alibi ait Apostolus : ‘’Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo’’k ita dictum est ut intelligamus Deum in nobis fecisse cognitionem suam. Quid enim est quod aitl : «Cogniti estis a Deo», id est cognitores suos vos fecit. Facit enim nos Deus cognoscere se, unde dicimur cogniti ab eo.
k Cf. Gal. 4, 9 : « Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo ; quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? ».
l Gal. 4, 9.
pro nobis
interl.| non contra nos
gemitibus
interl.| id est facit gemere plusquam dici possit tum pro hoc exilio tum patrie desiderio
interl.| qui sunt de re inenarrabili
marg.| INENARRABILIBUS. Quomodo enim enarretur quando desideratur quod ignoratur ? Nec tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur gemitibus non quereretur.
Numérotation du verset Rm. 8,27 
Qui autem
interl.| facit postulare et impetrat
scrutatur corda
interl.| ut sciat etiam gemitus inenarrabiles
marg.| SCRUTATUR. Non quasi querens quod nesciat cui nihil est occultum.
scit
interl.| approbat et implet
quid desideret Spiritus
interl.| quid desiderare faciat
quia secundum Deum postulat
interl.| secundum Deus vult
pro sanctis.
interl.| id est sanctos facit postulare
interl.| loco sanctorum
Numérotation du verset Rm. 8,28 
Scimus autem quoniam
interl.| quasi : quomodo orare debeamus necimus sed
interl.| maiores et doctiores quorum auctoritati credendum est
marg.| SCIMUS  AUTEM etc. Quasi non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa. Tales enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis, prosunt enim mala que fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vite miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia seculi mala remissis peccatis remanere debuerunt ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret et unde exercitaretur virtus fidelium.
diligentibus Deum
interl.| servando mandatum
omnia cooperantur
interl.| per Spiritum vel cooperatur Spiritus sanctus
interl.| vel procedunt
in bonum,
interl.| verum
his qui
interl.| quasi non recedentibus sed usque in finem perseverantibus
secundum propositum
interl.| non meritum
interl.| Dei, id est secundum precientiam et predestinationem
vocati sunt
interl.| per predicationem
interl.| vel interius
marg.| SECUNDUM  PROPOSITUM  VOCATI. Quasi : quod vocati sunt non aliunde est quam a predestinatione Dei. Et inde est quod : Omnia cooperatur in bonum non ex merito. Nam Deus predestinavit, id est per appositam gratiam preparavit ut verbo predicationis crederent illos. Quos prescivit, id est longe ante prenovit. Fieri conformes Filii, qui est imago Patris usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur : «Qui videt me videt et Patrem»m.
m Io. 14, 9.
marg.| Et nota quod improprie accipitur sic predestinatio de presenti, scilicet pro gratie appositione per quam preparantur ad recipiendum verbum. Proprie autem predestinatio est prescientia, et preparatio beneficiorum Dei, de quibus certissime liberantur quicumque liberantur.
sancti.
interl.| ad sanctitatem
Numérotation du verset Rm. 8,29 
Nam
interl.| omnia in bonum prescire et predestinare etc.
quos prescivit
interl.| hoc est secundum propositum
et predestinavit,
interl.| in prescientia apud se ab eterno preparavit
interl.| elegit ad promissa premia vocari
marg.| PREDESTINAVIT. Predestinatio igitur est gratie preparatio que sine prescientia esse non potest. Sed prescit Deus et que non est ipse facturus, id est mala. Quia etsi sunt quedam que ita peccata sunt, ut etiam pene sint peccati secundum illud : «Tradidit illos»n etc. Non tamen peccatum Dei est, sed iudicium. Gratia est ipsius predestinationis effectus.
n Rm. 1, 24.
marg.| Sciendum vero quia preparavit Deus et malis ignem eternum. Illis utique quos iuste preparavit ad abluenda supplicia, nec tamen preparavit ad facienda peccata. {t. 4 : Erfurt, f. 1066vb ; facsim., p. 292b} Preparavit enim Deus quod divina equitas redderet. Non quod humana iniquitas admitteret. Non enim sic preparavit sanctos ad iustitiam precipiendam, sicut preparavit iniquos ad iustitiam amittendam, quia pravitatis preparator numquam fuit. Hec igitur regula in communi est tenenda. Peccatores in peccatis prescitos esse, non preparatos penam autem esse preparatam secundum quod presciti sunt.
conformes fieri imaginis Filii eius,
interl.| in puritate vite modo hic et post in beatitudine
interl.| conformes ita ut
marg.| IMAGINIS. Ut portemus imaginem celestis sicut portavimus imaginem terreni.
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,
interl.| iure hereditatem Patris obtiens et aliis dispertiens quod primogenitorum est
marg.| Vel PRIMOGENITUS. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est. Et quia primus sine peccato natus et primus impassibilis resurgens in quo habet fratres. Nam secundum id quod unigenitus est non habet fratres. Secundum id autem quod primogenitus est fratres dignatus est vocare omnes qui per eius primatum in Dei gratia renascuntur.
Numérotation du verset Rm. 8,30 
quos autem predestinavit
interl.| quod fuit antequam essemus
hos
interl.| quamvis ante aversos
et vocavit,
interl.| quia preparati erant in prescientia
interl.| per predicatores
marg.| VOCAVIT. Vocatio exterior fit per predicatores, et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum de exteriori dicitur : «Multi sunt vocati pauci vero electi»o.
o Mt. 20, 16.
marg.| Vocatione impletur predestinatio.
marg.| Vocare est cognitionem de fide adiuvare vel compungere eum quem sciat audire et hoc est electorum tantum.
et quos
interl.| aversos
vocavit ipsos22
22 ipsos] hos ΩJ Weber
interl.| secundum propositum quia sunt et non electi vocati exterius
et iustificavit.
interl.| remissione peccatorum et bona operatione
Quos autem iustificavit
interl.| dum peccatores essent
illos et magnificavit23.
23 magnificavit] glorificavit Weber
interl.| omni genere virtutum vel eterna remuneratione
interl.| ut similes Deo sint
interl.| et hoc futurum
marg.| MAGNIFICAVIT. Hoc de prescitis de aliis non et si ad tempus videantur, tamen quia non permanent non magnificantur.
marg.| Magnificavit . Id est magnificabit. Hoc autem futurum est sed dicitur preteritum, quia dicitur fecisse que ab eterno disposuit facere. Unde Isaias : 'Qui fecit que futura sunt'p.Talibus omnia in bonum etiam qui deviant ut inde cautiores et in se non fidentes. Sunt hic quatuor memorata : predestinatio, vocatio, iustificatio, magnificatio. Unum est in Deo et tria in nobis. Predestinatio enim nostra non in nobis sed in occulta apud ipsum in eius prescientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.
p Cf. Is. 45, 11 ( Vetus latina iuxta LXX ut ref.   Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 68, § 1.18-20 : « Quomodo ergo mansiones in domo patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio iam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt ? quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat deum, quia fecit quae futura sunt ? »)
Numérotation du verset Rm. 8,31 
Quid ergo dicemus ad hec ?
interl.| contra hec vel ad hec aspicientes vel beneficia Dei sapientes
interl.| cum hec omnia prescitis
interl.| ut predictum est
marg.| DEUS  PRO  NOBIS. Predestinando non existentes vocando adversos. Iustificando peccatores glorificando mortales.
quis contra nos ?
interl.| nullus prorsus potest nocere sed cooperatur in bonum
Numérotation du verset Rm. 8,32 
Qui
interl.| Deus est pro nobis qui preter alia Filium dedit pro nobis
interl.| nullus contra nos quia dedit nobis omnia
etiam proprio24 Filio suo
24 proprio ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| consubstantiali
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
interl.| pro peccatoribus quod maius est
interl.| pro reparatione nostra
marg.| TRADIDIT. AUGUSTINUS. Dicitur quia Pater tradidit Filium. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolusq : «Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis». Si ergo Pater Filium tradidit et Filius seipsum, Iudas quid fecit ? Pater tradendo Filium bene fecit, Filius tradendo se ipsum bene fecit. Iudas tradendo magistrum pro avaritia male fecit. Non enim quod nobis prescitum est de passione Christi, malitie Iude deputabitur habebit ille mercedem malitie, Christus laudem gratie.
q Gal. 2, 20.
quomodo non etiam
interl.| si dedit Filium quomodo potest negare qui omnia cum illo
cum illo omnia
interl.| quod minus
marg.| OMNIA. Minus est nobis omnia dare quam nostri causa morti illum tradere.
marg.| Omnia superiora Deus Trinitas, scilicet ad videndum sive fruendum. Equalia angeli quibus equabimur in futuro ad convivendum et si modo inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quedam etiam superiora ut sublimes angeli et universa ministeria celestia nostra sunt, non dominio sed usu, sicut res Domini famulorum sunt ad victum vel ornamentum vel aliud huiusmodi.
nobis donavitA ?
A donavit plerique ¶Codd. : ΩJ Rusch ] donabit Cava Weber
interl.| in presenti iustitiam et post vitam eternam superiora inferiora equalia
Numérotation du verset Rm. 8,33 
Quis accusabit
interl.| et cum hoc ita sit nullius accusatio nocet
interl.| ita ut sit
marg.| ACCUSABIT. Nisus diaboli accusatio dicitur.
adversus
interl.| ut noceat
electos Dei ?
interl.| quos prescivit
Deus qui iustificat ?
interl.| alius non potest Deus non vult quia ipse est qui
interl.| cum nullus accuset
Numérotation du verset Rm. 8,34 
Quis est qui condemnet ?
interl.| qui possit inferre mortem
interl.| nullus poterit inferre quid velit. Solus enim Christus posset sed non vult
Christus Iesus
interl.| numquid
qui mortuus est,
interl.| pro illis
interl.| vult damnare
interl.| dico mortuus
immo qui et resurrexit,
interl.| quod maius est ut et nos resurgamus
qui25 est ad dexteram
25 qui et resurrexit qui est ΩJ Rusch ] et praem. ΩJ, qui resurrexit qui et est Amiatinus Λ Weber
interl.| et quod maximum est
interl.| in bonis potioribus
Dei
interl.| Patris
marg.| AD  DEXTERAM  DEI. In honore quo Deus cuius postulatio non potest contemni.
qui etiam
interl.| medius inter Deum et homines
interpellat pro nobis ?
interl.| representatione humana
interl.| non voce sed miseratione
interl.| et cum ita sint
marg.| INTERPELLAT. Dum quotidie hominem quem assumpsit et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.
Numérotation du verset Rm. 8,35 
Quis ergo26 separabit nos27 a caritate Christi ?
26 ergo ΩJ Rusch] om. Weber
27 separabit nos] inv. ΩJ Weber
interl.| numquid hec adversa
Tribulatio,
interl.| corporum afflictio
an angustia,
interl.| mentis anxietas
an persecutio,
interl.| de loco ad locum
an fames,
interl.| penuria cibi
an nuditas,28
28 an persecutio - an fames an nuditas Rusch Weber ] inv. ΩJ
interl.| vestitus penuria
an periculum,
interl.| apparatus mortis
an gladius ?
interl.| ipsa mors
Numérotation du verset Rm. 8,36 
Sicut scriptum est : Quia propter te
interl.| quia tibi inseparabiliter adheremus
marg.| Vel SICUT  SCRIPTUM  EST. Quasi aliquis diceret : cur ista commemoras ? Sunt ne {t. 4 : Erfurt, f. 1067ra ; facsim., p. 293a} nobis nec mala ? Respondet. Utique ista mala sunt nobis. Sicut scriptum est : quia propter te mortificamur etc. Propter te : causam notat sine qua corona martyrii non redditur. Martyrem enim non facit pena, sed causa quia ipse pro nobis passus est, ut et nos propter ipsum patiamur :   Sed in his omnibus etc.
mortificamur
interl.| variis tormentis
tota die,
interl.| tota vita
interl.| sine respectu misericordie
ut29 oves occisionis.
29 ut Rusch Weber ] sicut ΩJ Clementina
interl.| que non prosunt nisi occise
Numérotation du verset Rm. 8,37 
Sed in his omnibus
interl.| tribulationibus et tormentis positi
superamus
interl.| superiores efficimur
propter eum
interl.| non propter nos
qui dilexit nos.
interl.| cuius beneficium superat predicta
Numérotation du verset Rm. 8,38 
Certus sum
interl.| superamus dico
enim,
interl.| ex promissione eius dicentis : non de deseram neque de relinquam
quia neque mors,
interl.| quam minantur
neque vita,
interl.| promissa
neque angeli,
interl.| minor ordo
neque principatus,
interl.| mediocris
neque virtutes30,
30 neque virtutes Φ ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| maior qua miracula facit
marg.| NEQUE  ANGELI,  NEQUE  PRINCIPATUS,  NEQUE  VIRTUTES. Hi ordines accipiuntur de malis angelis et de bonis si fieri posset.
neque instantia,
interl.| presentia bona vel mala
neque futura,
interl.| bona vel mala
neque fortitudo31,
31 fortitudo] fortitudines Weber
interl.| violentia alicuius
Numérotation du verset Rm. 8,39 
neque altitudo,
interl.| humane potestatis vel elevatio Satane
neque profundum,
interl.| sapientia alicuius
interl.| vel si diabolus monstret infernum vel minetur precipitium
marg.| NEQUE  ALTITUDO,  NEQUE  PROFUNDUM. AMBROSIUS. Id est nec prospera vel adversa. Unde Salomon :'Divitias et paupertates ne dederis mihi ne repletus mendax fiam vel pauper rapiam et pariurem nomen Dei'r. Multi peccant altitudine multi necessitate. Contra hoc preponitur Achaz in Isaia qui nolebat petere signum, neque in alto, neque in profundos. Remedium de Christo qui neque elatus potestate qua equalis Patri, nec turbatus deiectione mortis qui est signum in alto et in profundo, ne ille vel regia potestate extolleretur vel erumna turbaretur sicut tunc erat pro bello Assyriorum.
r Cf. Prv. 30, 8-9 : « Vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria, 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et periurem nomen Dei mei ».
s Cf. Is. 7, 10-12 : « Et adiecit Dominus loqui ad Achaz, dicens : Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum ».
neque creatura alia32*,
32 alia ΩJ Weber ] aliqua Rusch (hapax)
interl.| alia a predictis
interl.| vel nova ut equus bipes si fiat ut fecit Iamnes et Mambrest
t Cf. 2Tim. 3, 8 : « Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ».
poterit nos separare a caritate
interl.| qua eum diligimus
Dei
interl.| quia omnibus melior Deus
que est33
33 est] + in nobis ΩJ* ( rubr. cancel. ; cf. Glossa )
interl.| nobis
in Christo Iesu Domino nostro.
interl.| Deus caritatem suam in Christo nobis ostendit quem pro nobis tradidit
interl.| non a nobis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_8)

Notes :