Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset Rm. 15,1 

Debemus autem
nos firmiores imbecillitates infirmorum
sustinere
et non nobis placere.
Numérotation du verset Rm. 15,2 

Unusquisque vestrum
proximo suo placeat
in bonum
ad edificationem.
Numérotation du verset Rm. 15,3 

Etenim
Christus non sibi placuit,
sed
sicut scriptum esta :
0 Ps. 68, 10 (iuxta LXX) ; Ps-G : « Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me ».
‘’Improperia improperantium tibi ceciderunt super me’’.
Numérotation du verset Rm. 15,4 

Quecumque enim
scripta sunt
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
Numérotation du verset Rm. 15,5 

Deus autem patientie et solacii
det vobis idipsum
sapere in alterutrum
secundum Iesum Christum,
Numérotation du verset Rm. 15,6 

ut unanimes
uno ore
honorificetis Deum
et Patrem
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset Rm. 15,7 

Propter quod
suscipite invicem,
sicut et Christus suscepit vos
in honorem Dei.
Numérotation du verset Rm. 15,8 

Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas
promissiones patrum.
Numérotation du verset Rm. 15,9 

Gentes
autem
super
misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est :
propter
hoc confitebor tibi in gentibus, Domine1,
1 Domine] om. P654 Weber
et2 nomini tuo cantabo.
2 et] + in P654
Numérotation du verset Rm. 15,10 

Et iterum dicit :
letamini gentes
cum plebe eius.
Numérotation du verset Rm. 15,11 

Et iterum :
Laudate omnes gentes Dominum
et magnificate eum
omnes populi.
Numérotation du verset Rm. 15,12 

Et rursus Isaias aitb :
0 Cf. Is. 11, 1.
Erit radix Iesse
et
qui exsurget
regere gentes,
in eum3 gentes sperabunt.
3 eum] eo Weber
Numérotation du verset Rm. 15,13 

Deus autem
spei
repleat vos omni gaudio et pace
in credendo, ut abundetis in spe et4 virtute Spiritus sancti.
4 et] in Weber
Numérotation du verset Rm. 15,14 

Certus sum
autem,
fratres mei, et ego ipse
de vobis quoniam et ipsi
pleni estis dilectione,
repleti omni
scientia,
ita
ut possitis
alterutrum
monere.
Numérotation du verset Rm. 15,15 

Audacius autem
scripsi vobis, fratres, ex parte,
tamquam in memoriam vos reducens,
propter gratiam que data est mihi a Deo,
Numérotation du verset Rm. 15,16 

ut sim minister Iesu Christi5
5 Iesu Christi] inv. Weber
in gentibus sanctificans evangelium Dei,
ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Rm. 15,17 

Habeo igitur gloriam
in
Christo Iesu ad Deum.
Numérotation du verset Rm. 15,18 

Non enim audeo aliquid loqui
eorum que per me non efficit6 Christus in obedientiam gentium
6 efficit] effecit Weber
in7 verbo et factis,
7 in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 15,19 

in virtute signorum et prodigiorum,
in virtute Spiritus sancti,
ita ut ab Hierusalem per circuitum
usque ad8 Illyricum
8 ad] in Weber
repleverim
evangelium Christi.
Numérotation du verset Rm. 15,20 

Sic autem
hoc predicavi evangelium, non ubi nominatus est Christus,
ne super alienum fundamentum edificarem.
Numérotation du verset Rm. 15,21 

Sed
sicut scriptum est :
quoniam9 quibus non est annuntiatum
9 quoniam] om. Weber
de eo
videbunt,
et qui
non audierunt
intelligent.
Numérotation du verset Rm. 15,22 

Propter quod
et impediebar plurimum
venire ad vos
et prohibitus sum usque adhuc10.
10 et...adhuc] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 15,23 

Nunc vero ulterius locum
non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis.
Numérotation du verset Rm. 15,24 

Sed11 cum in Hispaniam proficisci cepero,
11 sed] om. Weber
spero
quod preteriens videam vos,
et a vobis deducar illuc,
si vobis primum ex parte
fruitus fuero.
Numérotation du verset Rm. 15,25 

Nunc igitur
proficiscar
in Hierusalem ministrare sanctis.
Numérotation du verset Rm. 15,26 

Probaverunt enim
Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum
qui sunt12 Hierusalem.
12 sunt] + in Weber
Numérotation du verset Rm. 15,27 

Placuit enim eis
et debitores sunt eorum.
Nam si spiritualium eorum
participes facti sunt gentiles
debent et
in carnalibus ministrare eis.
Numérotation du verset Rm. 15,28 

Hoc autem13
13 autem] igitur Weber
cum consummavero
et assignavero eis fructum hunc
proficiscar per vos in Hispaniam.
Numérotation du verset Rm. 15,29 

Sciens14 autem quoniam
14 sciens] scio Weber
veniens ad vos
in abundantia benedictionis Christi
veniam.
Numérotation du verset Rm. 15,30 

Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum
et per caritatem Spiritus
ut adiuvetis me in
orationibus vestris15 pro me ad Dominum16,
15 vestris] om. Weber |
16 Dominum] Deum Weber |
Numérotation du verset Rm. 15,31 

ut liberer ab infidelibus
qui sunt in Iudea et obsequii mei oblatio
accepta fiat
in Hierosolyma sanctis,
Numérotation du verset Rm. 15,32 

ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei
et
refrigerer vobiscum,
Numérotation du verset Rm. 15,33 

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen.

Capitulum 15

Numérotation du verset Rm. 15,1 
Debemus autem
interl.| infirmus si edit damnatur sed nos
nos firmiores imbecillitates infirmorum
interl.| cum illi non possunt se ad nos erigere
sustinere
interl.| pati, erigere non provocare non contemnere
et non nobis placere.
interl.| non nostre voluntati obedire
marg.| NON  NOBIS. Id est quod nobis placeat vendicare, sed quod fratri quia invicem curam agere debemus.
Numérotation du verset Rm. 15,2 
Unusquisque vestrum
interl.| caritati studens
proximo suo placeat
interl.| placere curet
in bonum
interl.| in id quod utile
interl.| quod valet
ad edificationem.
Numérotation du verset Rm. 15,3 
Etenim
interl.| et vere non nobis placere debemus
Christus non sibi placuit,
interl.| non quod placeret carni fecit
marg.| ET  ENIM  CHRISTUS etc. Unde : 'Non veni facere voluntatem meam sed eius qui misit me'a. Improperia, id est cum facerem voluntatem tuam, o Deus, Iudei dicerunt me peccare in te, qui potius me non recipiendo quem misisti in te peccaverunt. Exprobraverunt et ideo me occiderunt. Sic peccata peccantium in Deum ceciderunt super Christum, quia innocens a peccatoribus occiditur quasi blasphemus.
a Io. 5, 30 : « Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico : et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me ».
sed
interl.| Deo Patri
sicut scriptum est1 :
1 Ps. 68, 10 (iuxta LXX) ; Ps-G : « Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me ».
interl.| in Psalmo
interl.| quia eieci eos de templo quod fecerunt speluncam latronumb ideo
b Cf. Mt. 27, 13 : « Et intravit Iesus in templum Dei, et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum ».
‘’Improperia improperantium tibi ceciderunt super me’’.
interl.| fuerunt causa oppressionis mee
Numérotation du verset Rm. 15,4 
Quecumque enim
interl.| quid hoc ad nos ?
scripta sunt
interl.| de Christo cuius vita vite nostre et morum est disciplina
marg.| SCRIPTA. In divinis libris. Unde dixit :  SCRIPTUM  EST.
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
interl.| ut per ea scripta doceamur compati proximis et in eo consolemur per exemplum Christi et ita speremus que Christus accepit
interl.| Scriptura est ad doctrinam sed
Numérotation du verset Rm. 15,5 
Deus autem patientie et solacii
interl.| dator
det vobis idipsum
interl.| indifferenter
sapere in alterutrum
interl.| quod unus sentit ut alter sentiat
marg.| IDIPSUM  SAPERE. Quasi dicat : nisi idem sapiatis Deum honorare non poteritis.
secundum Iesum Christum,
interl.| non preter Christum sed in eo ut secundum doctrinam eius sapiatis
Numérotation du verset Rm. 15,6 
ut unanimes
interl.| eadem voluntate
uno ore
interl.| eadem vocis confessione
honorificetis Deum
interl.| quia est Deus essentia
interl.| quia creator
et Patrem
interl.| et quia benevolus Christum mittendo
Numérotation du verset Rm. 15,7 
Propter quod
interl.| ut Deum honorificetis
suscipite invicem,
interl.| infirmos
sicut et Christus suscepit vos
interl.| infirmos
in honorem Dei.
interl.| ut faceret immortales
interl.| suscepit quia Iudeos, ita ut esset minister eorum, id est apostolus et predicator eorum et hoc ut esset verus in promissis et compleret promissiones quas fecit patribus Abraham scilicet, Isaac et Iacob
Numérotation du verset Rm. 15,8 
Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas
interl.| + ide est verificandasA
A ¶Codd. : P654², f. 40 (manus B) ; om. Rusch
promissiones patrum.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1072va ; facsim., p. 304a} CIRCUMCISIONIS. Id est Iudeorum ad quos corporaliter venit. Unde : «Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel»c.
c Mt. 15, 24.
marg.| PROPTER  VERITATEM. Non repulit Iudeos quibus proprie veritas gentibus misericordia quibus nulla promissio.
marg.| PROMISSIONES. Promiserat enim Abrae : «In semine tuo benedicentur omnes gentes»d. Et David : «De fructu ventris tui ponam super sedem tuam»e. Et item Iacob dixit : «Orietur stella ex Iacob»f.
d Gn. 22, 18.
e Ps. 132, 11.
f Nm. 24, 17.
Numérotation du verset Rm. 15,9 
Gentes
interl.| Et gentes per misericordiam suscepit
autem
interl.| dico
super
interl.| de
misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est :
interl.| in Psalmo de gentibus de quibus minus videretur
propter
interl.| vel 'propterea'
hoc confitebor tibi in gentibus, Domine2,
2 Domine] om. P654 Weber
interl.| + id est faciam gentes cantare tibiB
B ¶Codd. : P654², f. 40 (manus B) ; om. Rusch
interl.| faciam confitentes de gentibus
marg.| CONFITEBOR. Confessio autem non tantum peccatorum est sed et laudis.
et3 nomini tuo cantabo.
3 et] + in P654
interl.| + cum letitia laudantes canticum novum C
C ¶Codd. : P654², f. 40 (manus B) ; om. Rusch
interl.| canticum novumg et cum letitia te laudantes
interl.| + Versus magistri Prevostini : «Res nova cantatur que tempore non veteratur / Vis cantare nova ? Te prius ipse nova». D h
h Cf. G. Lacombe , La vie et les oeuvres de Prévostin, Kain, 1927, p. 71.
D ¶Codd. : P654², f. 40 (manus B) ; om. Rusch
Numérotation du verset Rm. 15,10 
Et iterum dicit :
interl.| Isaiasi E
i Revera : Dt. 32, 43.
E ¶Codd. : P654, f. 40 (manus A) Rusch
letamini gentes
interl.| quia assumpte estis ut sitis unum ovile4 F
F ¶Codd. : P654, f. 40 (manus A) Rusch
4 estis... ovile] om. P654
cum plebe eius.
interl.| Iudeis quia cum eis unum estis5 G
G ¶Codd. : P654, f. 40 (manus A) Rusch
5 unum estis] om. P654
Numérotation du verset Rm. 15,11 
Et iterum :
interl.| Davidj H
j Cf. Ps. 116, 1.
H ¶Codd. : P654, f. 40 (manus A) Rusch
Laudate omnes gentes Dominum
interl.| quia assumpteI
I ¶Codd. : P654, f. 40 (manus A) Rusch
et magnificate eum
interl.| quia auxit numerum plebis sue gentibus adiectisJ
J ¶Codd. : P654, f. 40 (manus A) Rusch
omnes populi.
interl.| duodecim tribus
Numérotation du verset Rm. 15,12 
Et rursus Isaias ait6 :
6 Cf. Is. 11, 1.
interl.| ad idem
Erit radix Iesse
interl.| pater David qui et Isaik
k Cf. 1Par. 2, 13-15.
marg.| ERIT  RADIX  IESSE. Et ex hac radice erit ille qui exsurget.
marg.| IESSE  RADIX. David arbor que per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum.
et
interl.| ex qua ille
qui exsurget
interl.| a morte
regere gentes,
interl.| per fidem et bona opera
interl.| et ideo
in eum7 gentes sperabunt.
7 eum] eo Weber
Numérotation du verset Rm. 15,13 
Deus autem
interl.| moneo vos invicem suscipere
spei
interl.| qui dat spem vel in quo speramus
repleat vos omni gaudio et pace
interl.| spirituali
interl.| ut nec unus vestrum doleat sicut solebatis dolere in lite
marg.| ET  PACE. Ut possitis gaudere det pacem et concordiam ad invicem, et hoc erit si sit sana fides.
in credendo, ut abundetis in spe et8 virtute Spiritus sancti.
8 et] in Weber
marg.| UT  ABUNDETIS. Id est ut per ista habita certiores sitis de eterna beatitudine et abundetis in virtute Spiritus sancti, id est fortitudine bone operationis que datur per Spiritum Sanctum.
Numérotation du verset Rm. 15,14 
Certus sum
interl.| et si ita moneo suscipere invicem non tamen omnes admonitione hac indigetis
autem,
interl.| de vobis
interl.| o
marg.| CERTUS  SUM  AUTEM. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes. Removet quod ideo incipit ut ad moneat perfectiores de correctione minorum. Et inde preponit se exemplum qui laborat de aliis et opus est ut isti hoc faciant cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit.
fratres mei, et ego ipse
interl.| qui ita loquor
de vobis quoniam et ipsi
interl.| vos
interl.| non solum ego
pleni estis dilectione,
interl.| qua velitis bonum
repleti omni
interl.| veteris et nove legis
scientia,
interl.| qua possitis
marg.| REPLETI  OMNI  SCIENTIA. Per hanc laudem provocat ad meliora more exhortantis. Unde nec dicit docere sed monere, quasi quod sciatur sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri quod cum sciatur aliquando subterfugit animo aut negligenter habetur.
ita
interl.| repleti estis his duobus
ut possitis
interl.| nisi culpa remaneat vestra
alterutrum
interl.| vicissim
monere.
interl.| vos ut non dicam docere
interl.| sed tamen
Numérotation du verset Rm. 15,15 
Audacius autem
interl.| etsi pleni dilectione et scientia aliquantulum tamen audacter
scripsi vobis, fratres, ex parte,
interl.| Ecclesie vel epistole
marg.| SCRIPSI  VOBIS  AUDACIUS 9 etc., propter apostolatum, quasi : pro meo officio omittem non potui.
9 sic Rusch
tamquam in memoriam vos reducens,
interl.| vobis ex parte, id est perfectioribus non quasi putans vos insipientes, sed quasi faciens vos memores quid agere debeatis, in quo quasi oblitos latenter arguit
propter gratiam que data est mihi a Deo,
Numérotation du verset Rm. 15,16 
ut sim minister Iesu Christi10
10 Iesu Christi] inv. Weber
interl.| quem ipse non alius instituit
marg.| PROPTER  GRATIAM  UT  SIM  MINISTER. Non temere scribit, sed Apostolus gentium audet scribere {t. 4 : Erfurt, f. 1072vb ; facsim., p. 304b} omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.
in gentibus sanctificans evangelium Dei,
interl.| sanctum esse ostendens et confirmans bona operatione et miraculis
ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata
interl.| ut gentes quas offero sint accepte Deo fidei perfectione et sanctificate bona operatione
in Spiritu sancto.
interl.| cuius gratia est fides et bonum opus
interl.| et quia ita ago
Numérotation du verset Rm. 15,17 
interl.| meritum dignum gloria
marg.| HABEO  IGITUR  GLORIAM. Sic et vos si de fratribus laboratis.
marg.| Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probent quam apostolos qui cum Christo fuerant.
in
interl.| per
Christo Iesu ad Deum.
interl.| referendam
interl.| gloriam
Numérotation du verset Rm. 15,18 
Non enim audeo aliquid loqui
interl.| id est ea tantum loquor que per me efficit
interl.| ut pseudo
eorum que per me non efficit11 Christus in obedientiam gentium
11 efficit] effecit Weber
interl.| ut gentes obediant evangelio
in12 verbo et factis,
12 in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 15,19 
in virtute signorum et prodigiorum,
interl.| per predicationem meam in verbo et factis et bonam operationem, et per potentiam minorum et maiorum miraculorum factorum in virtute Spiritus
in virtute Spiritus sancti,
interl.| qua in me talia operatur quo in me operante ita laboravi
ita ut ab Hierusalem per circuitum
interl.| circumquaque
usque ad13 Illyricum
13 ad] in Weber
interl.| mare
repleverim
interl.| plene predicaverim
evangelium Christi.
interl.| vel 'Dei'
Numérotation du verset Rm. 15,20 
Sic autem
interl.| in tali loco
hoc predicavi evangelium, non ubi nominatus est Christus,
interl.| a pseudo apostolis
marg.| NON  UBI  NOMINATUS  EST etc. Quia sciebat pseudo apostolos et alios sub nomine Christi falsa docere quod postea corrigere maximi erat laboris, ideo sollicitus erat prevenire et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus quod testimonio prophete probat.
ne super alienum fundamentum edificarem.
interl.| si enim illud facerem hoc inde contingeret
interl.| id est ne predicarem iam per alios conversis non quod hoc non faceret si contigisset
Numérotation du verset Rm. 15,21 
Sed
interl.| ita feci
sicut scriptum est :
interl.| in Isaial ita fieri
l Cf. Is. 52, 15.
quoniam14 quibus non est annuntiatum
14 quoniam] om. Weber
interl.| prius
de eo
interl.| Christo
videbunt,
interl.| credent
et qui
interl.| prius
non audierunt
interl.| predicationem alicuius de Deo
marg.| ET  QUI  NON  AUDIERUNT etc. Ut verus esset de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritatem imbuere.
intelligent.
interl.| meam predictionem esse veram
Numérotation du verset Rm. 15,22 
Propter quod
interl.| quia tot predicavi
et impediebar plurimum
interl.| ut pseudo apostolorum commenta prava excluderet
venire ad vos
interl.| sicut in initio epistole dixit
et prohibitus sum usque adhuc15.
15 et...adhuc] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 15,23 
Nunc vero ulterius locum
interl.| causam morandi
non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis.
interl.| quia et hos preoccupare festinat
Numérotation du verset Rm. 15,24 
Sed16 cum in Hispaniam proficisci cepero,
16 sed] om. Weber
interl.| ubi difficile iter pseudo apostolis et ideo tardare licuit
spero
interl.| quasi : ex me nihil possum
quod preteriens videam vos,
interl.| quia non indigetis longa mora sed interim vos preparetis ne me a ceteris retardetis
et a vobis deducar illuc,
interl.| in Hispaniam
si vobis primum ex parte
interl.| illa que modo discors
interl.| temporis, id est aliquam diu
fruitus fuero.
interl.| de fructu vestro letatus
Numérotation du verset Rm. 15,25 
Nunc igitur
interl.| quia hic non habeo locum et vos desidero igitur nunc
proficiscar
interl.| id est indelate
in Hierusalem ministrare sanctis.
marg.| SANCTIS. Qui omnium rerum suarum venditarum pretia posuerunt ad pedes apostolorum et passi sunt a contribulibus de his communis erat cura omnibus apostolis.
Numérotation du verset Rm. 15,26 
Probaverunt enim
interl.| non eos coegi
marg.| PROBAVERUNT  ENIM etc. Ad huiusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit pius debet esse confratri.
Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum
interl.| vel 'sanctos'
qui sunt17 Hierusalem.
17 sunt] + in Weber
marg.| IN  PAUPERES  SANCTORUM  QUI etc. Hi toto se dederunt divinis obsequiis nihil mundanum curantes exemplum bone conversationis dabant fidelibus.
Numérotation du verset Rm. 15,27 
Placuit enim eis
interl.| probaverunt
et debitores sunt eorum.
interl.| adeo vult esse misericordes ut et hoc deberi dicat ab eo qui misericordiam exspectat
Nam si spiritualium eorum
interl.| Iudeorum qui predicatores miserunt eis
participes facti sunt gentiles
interl.| utique
debent et
interl.| ipsi
interl.| Iudeis
Numérotation du verset Rm. 15,28 
Hoc autem18
18 autem] igitur Weber
interl.| quia illis hoc placuit scilicet facere communionem sanctis qui sunt in Hierusalem
cum consummavero
interl.| id est cum perfecero opus ministrationis
et assignavero eis fructum hunc
interl.| sub signo cuiusque Ecclesie
proficiscar per vos in Hispaniam.
interl.| et ideo interim corrigite vos
Numérotation du verset Rm. 15,29 
Sciens19 autem quoniam
19 sciens] scio Weber
interl.| per vos transibo sed tamen certus sum de gratia Dei
veniens ad vos
interl.| iam diu voto
in abundantia benedictionis Christi
interl.| ita ut vobis multum prodero per benedictionem Christi
veniam.
interl.| tandem re ipsa
interl.| et ideo
Numérotation du verset Rm. 15,30 
Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum
interl.| si eum diligitis
et per caritatem Spiritus
interl.| si in vobis est caritas quam Spiritus facit
ut adiuvetis me in
interl.| per
orationibus vestris20 pro me ad Dominum21,
20 vestris] om. Weber
21 Dominum] Deum Weber
interl.| habitis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1073ra ; facsim., p. 305a} UT  ADIUVETIS  IN  ORATONIBUS. Multi minimi dum congregantur unanimes fiunt magni et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio caritatis.
Numérotation du verset Rm. 15,31 
ut liberer ab infidelibus
interl.| ne quod defero auferant
qui sunt in Iudea et obsequii mei oblatio
interl.| mihi iniuncti
accepta fiat
interl.| quasi : sufficiens non diminuta
marg.| ACCEPTA. Ut illis intellecta caritate illius erga se cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim perfectus est ei cuius ministerio multi facti leti Deum laudant.
in Hierosolyma sanctis,
interl.| orate ita fieri ut hoc facto
Numérotation du verset Rm. 15,32 
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei
interl.| hoc dicit ut ostendat omnia cum Dei voluntate se agere
et
interl.| vel 'ut'
refrigerer vobiscum,
interl.| quos erit illis pacatis
interl.| quasi : venturum me spero sed sive veniam sive non
Numérotation du verset Rm. 15,33 
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen.
marg.| DEUS  PACIS. Christus qui ait : «Pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis»m, qui cum suis usque ad consummationem seculi ita est cum istis. Sicut ipse ait : «Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi»n.
m Io. 14, 27.
n Mt. 28, 20.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 25/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_15)

Notes :