Capitulum 16
Numérotation du verset
Rm. 16,1
Commendo autem vobis
Phebem sororem
nostram
que est in ministerio Ecclesie que est in1 Cenchris,
1 in]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,2
ut eam suscipiatis in
Domino digne
sanctis,
et assistatis
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset
Rm. 16,3
Salutate Priscam et Aquilam,
adiutores meos in Christo Iesu,
Numérotation du verset
Rm. 16,4
qui pro anima mea
suas cervices
supposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
Numérotation du verset
Rm. 16,5
et
domesticam eorum Ecclesiam.
Salutate Ephenetum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu2
2 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,6
Salutate Mariam
que multum laboravit in vobis.
Numérotation du verset
Rm. 16,7
Salutate Andronicum et Iuliam3, cognatos
3 Iuliam] Iuniam
Weber
et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu4
4 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,8
Salutate Ampliatum
dilectissimum mihi in Domino.
Numérotation du verset
Rm. 16,9
Salutate Urbanum adiutorem
nostrum
in Christo Iesu5 et Stachin dilectum meum.
5 Iesu] om. Weber
Salutate Appellem probum
in Christo.
Numérotation du verset
Rm. 16,11
Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo6
6 domo] om. Weber
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo7 qui sunt in Domino.
7 domo] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,12
Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
Salutate Persidam carissimam meam8, que multum
8 meam] om. Weber
laboravit in Domino.
Numérotation du verset
Rm. 16,13
Salutate Rufum in Domino electum9
9 in Domino - electum]
inv. Weber
et matrem eius
et meam.
Numérotation du verset
Rm. 16,14
Salutate Asincretum, Flegontam10, Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
10 Flegontam] Flegonta
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,15
Salutate Philologum et Iuliam, et11 Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
11 et]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,16
Salutate invicem
in osculo sancto.
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
Numérotation du verset
Rm. 16,17
Rogo autem vos, fratres,
ut observetis
eos qui dissensiones et offendicula,
preter
doctrinam
quam vos didicistis
faciunt et declinate ab illis.
Numérotation du verset
Rm. 16,18
Huiuscemodi12 enim Christo Domino13
12 huiuscemodi] huiusmodi
Weber
|
13 nostro] +
Weber
|
non serviunt sed suo ventri,
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Numérotation du verset
Rm. 16,19
Vestra enim obedientia
in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
vos sapientes esse
in bono
et simplices in malo.
Numérotation du verset
Rm. 16,20
Deus autem pacis
conterat14 et Satanan sub pedibus vestris
14 conterat] conteret
Weber
velociter.
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Numérotation du verset
Rm. 16,21
Salutat
vos Timotheus
frater et15 adiutor meus,
15 frater et]
om. Weber
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Numérotation du verset
Rm. 16,22
Saluto vos ego Tertius
qui scripsi epistolam in Domino.
Numérotation du verset
Rm. 16,23
Salutat vos Gaius hospes meus,
et universa Ecclesia in Domino16 ;
16 universa...Domino] universe Ecclesie
Weber
Salutat vos Erastus arcarius
civitatis
et Quartus frater.
Numérotation du verset
Rm. 16,24
Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis.
Numérotation du verset
Rm. 16, 25
Ei autem qui potens est
vos confirmare
iuxta
evangelium meum
et predicationem Iesu Christi,
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
Numérotation du verset
Rm. 16,26
quod nunc patefactum est
per Scripturas prophetarum
secundum eterni Dei preceptum17
17 eterni...preceptum]
inv. Weber
et obedientiam18
18 et obedientiam] ad obeditionem
Weber
fidei,
in cunctis gentibus cogniti19,
19 cogniti] cognito
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,27
solo sapienti Deo,
per Iesum Christum
cui
honor
et gloria20
20 et gloria]
om. Weber
in secula seculorum21.
21 seculorum] + Amen
Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit22.
22 Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos
Weber
Capitulum 16
Numérotation du verset
Rm. 16,1
Commendo autem vobis
interl.|
commendabilem ostendo
marg.|
COMMENDO
VOBIS. Amodo multos proponit quibus credere debeant Romani. Quasi : ita facite ut dixi hos autem imitamini.
Phebem sororem
interl.|
in fide
marg.|
Phebem sororem
etc. Phebe ditissima et nobilissima mulier fuit que Ecclesiam in loco Cenchris sua substantia sustentabat. Et vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit epistolam.
nostram
interl.|
vel 'meam'
que est in ministerio Ecclesie que est in1 Cenchris,
1 in]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,2
ut eam suscipiatis in
interl.|
pro
Domino digne
interl.|
ut dignum est sanctos suscipere vel suscipi
sanctis,
interl.|
vobis
interl.|
Vel SUSPICIATIS DIGNE SANCTIS. Ut alii codices habent, id est valde honeste et honorifice.
et assistatis
interl.|
auxiliemini
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset
Rm. 16,3
Salutate Priscam et Aquilam,
interl.|
que et Priscilla in actibus apostolorum appellatur
marg.|
AQUILA
2. Vir Priscille qui coadiutores Pauli Romam ad confirmationem eorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat.
2 sic
Rusch
adiutores meos in Christo Iesu,
interl.|
in predicatione Christi
Numérotation du verset
Rm. 16,4
qui pro anima mea
interl.|
id est vita
interl.|
liberanda
suas cervices
interl.|
ministrando mihi
supposuerunt
interl.|
gladio
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
marg.|
ECCLESIE
GENTIUM. Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt. Unde Romani eis obedire debent.
Numérotation du verset
Rm. 16,5
et
interl.|
salutate
domesticam eorum Ecclesiam.
interl.|
id est familiam
Salutate Ephenetum
interl.|
qui impensius laboravit ad exhortationem eorum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu3
3 Iesu] om. Weber
interl.|
qui prius regeneravit in Christo
Numérotation du verset
Rm. 16,6
Salutate Mariam
interl.|
que impensius laboravit ad exhortationem eorum
que multum laboravit in vobis.
interl.|
quia discordiam pertulit ad apostolum
Numérotation du verset
Rm. 16,7
Salutate {t. 4 : Erfurt, f. 1073rb ; facsim., p. 305b} Andronicum et Iuliam4, cognatos
4 Iuliam] Iuniam
Weber
interl.|
quia Iudei
et concaptivos meos
interl.|
causa fidei captivitatem passi
marg.|
AUGUSTINUS. Quia quamdiu sumus in corpore peregrinamur a Deo et per hoc concaptivi
qui sunt nobiles in apostolis
interl.|
predictoribus
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu5
5 Iesu] om. Weber
interl.|
in fide Christi
Numérotation du verset
Rm. 16,8
Salutate Ampliatum
interl.|
iste amicus erat apostolo in Domino et non concaptivus
dilectissimum mihi in Domino.
interl.|
vel 'in Christo'
Numérotation du verset
Rm. 16,9
Salutate Urbanum adiutorem
interl.|
in exhortatione fidei
interl.|
operis participem
nostrum
interl.|
mihi et aliis
in Christo Iesu6 et Stachin dilectum meum.
6 Iesu] om. Weber
interl.|
qui amicus meus proprius et si non coadiutor, id est particeps operis
Salutate Appellem probum
interl.|
id est probatum
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1073rb ; facsim., p. 305b} Appelles per temptationes inventus est fidelis in Christo, etsi non suus amicus vel particeps operis.
in Christo.
Numérotation du verset
Rm. 16,11
Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo7
7 domo] om. Weber
marg.|
Aristobulus
solebat congregare fratres in Christo quos salutat adeo probans factum illius.
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo8 qui sunt in Domino.
8 domo] om. Weber
marg.|
EX
NARCISSI. Narcissus dicitur fuisse presbyter qui peregrinando confirmabat sanctos frates, qui quia presens tunc non aderat, suos salutat et quia non omnium illorum merita noverat discernit subdens :
Qui sunt in Domino
, id est eos quos dignos videritis.
Numérotation du verset
Rm. 16,12
Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
interl.|
in ministerio sanctorum et angustiis
Salutate Persidam carissimam meam9, que multum
9 meam] om. Weber
interl.|
plus predictis
laboravit in Domino.
interl.|
in ministerio sanctorum vel angustiis
marg.|
LABORAVIT. Labor hic de quo crebrius Apostolus est in exhortatione et in ministerio sanctorum et in pressura et in egestate propter Deum.
Numérotation du verset
Rm. 16,13
Salutate Rufum in Domino electum10
10 in Domino - electum]
inv. Weber
interl.|
quia promotus ad res Domini agendas scilicet ad sacerdotium
et matrem eius
interl.|
carne
et meam.
interl.|
beneficiis
marg.|
MATREM
EIUS
ET
MEAM. Pro sanctitate eius vocat suam matrem cuius filium preposuit pro ecclesiastico officio.
Numérotation du verset
Rm. 16,14
Salutate Asincretum, Flegontam11, Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
11 Flegontam] Flegonta
Weber
interl.|
simul salutat quos sciebat iunctos in christiana amicitia
Numérotation du verset
Rm. 16,15
Salutate Philologum et Iuliam, et12 Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
12 et]
om.
Weber
interl.|
et hi similes unamimes erant
Numérotation du verset
Rm. 16,16
Salutate invicem
interl.|
omnes
in osculo sancto.
interl.|
in pace Christi
marg.|
ET
OMNES etc. Omnes quibus scribit et quos nominat iubet se salutare
invicem in osculo sancto
, id est in pace Christi ut religiosa sint oscula non carnalia.
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
interl.|
horum locorum
marg.|
CHRISTI. Que in Christo confidunt non in alia re.
Numérotation du verset
Rm. 16,17
Rogo autem vos, fratres,
interl.|
hos salutate et imitamini sed hos vitate
ut observetis
interl.|
discernatis
eos qui dissensiones et offendicula,
interl.|
qui faciunt vos dissentire et offendere invicem
marg.|
UT
OBSERVETIS
EOS. Pseudo apostolos tangit quos in tota epistola cavendos esse monet.
preter
interl.|
preter<entes>
doctrinam
interl.|
quia de lege ardebant et cogebant credentes iudaizare
quam vos didicistis
interl.|
a veris
faciunt et declinate ab illis.
interl.|
et debetis declinare
Numérotation du verset
Rm. 16,18
Huiuscemodi13 enim Christo Domino14
13 huiuscemodi] huiusmodi
Weber
14 nostro] +
Weber
interl.|
nostro
non serviunt sed suo ventri,
interl.|
aliis enim adulantur aliis detrahunt ut ventrem suum implere possint
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
interl.|
compositis enim verbis suam traditionem commendabant quibus simplicium corda decipiebant
Numérotation du verset
Rm. 16,19
Vestra enim obedientia
interl.|
facultas obedientie vestra
marg.|
VESTRA
ENIM
OBEDIENTIA. Ideo moneo vitare, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur quia estis in capite mundi et sic exemplo vestro iam possent alii corrumpi. Vel rogo vitare, quia leviter obeditis quod bonum est et inde gaudeo, sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo et sine aliqua parte mali.
in omnem locum divulgata {t. 4 : Erfurt, f. 1073va ; facsim., p. 306a} est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
interl.|
et secure
vos sapientes esse
interl.|
id est ut sitis
in bono
interl.|
discernendo
et simplices in malo.
interl.|
sine ipsius aliqua parte
Numérotation du verset
Rm. 16,20
Deus autem pacis
interl.|
dator
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1073va ; facsim., p. 306a}
DEUS
AUTEM
PACIS. Vos sitis sapientes Deus autem conteret Satanam, id est falsos predicatores vel quemlibet vobis adversantem hominem vel diabolum.
conterat15 et Satanan sub pedibus vestris
15 conterat] conteret
Weber
interl.|
ut vos ledere non valeat
marg.|
SUB
PEDIBUS. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis sicut Eve in figura Ecclesie dictum est.
velociter.
interl.|
scilicet in adventu meo
interl.|
quod ut fiat
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
interl.|
sit
marg.|
GRATIA. Gratiam quam promisit in adventu suo iam optat eis.
Numérotation du verset
Rm. 16,21
Salutat
interl.|
sic
vos Timotheus
interl.|
quasi his estis cure
marg.|
SALUTAT
VOS
TIMOTHEUS. Tot et tanti congaudent vestro cepto, et ideo perseverare vos decet.
frater et16 adiutor meus,
16 frater et]
om. Weber
interl.|
quasi coepiscopus
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
interl.|
genere vel fide
Numérotation du verset
Rm. 16,22
Saluto vos ego Tertius
interl.|
nomine non numero
qui scripsi epistolam in Domino.
interl.|
notarius apostoli cui concessit sub suo nomine salutare
Numérotation du verset
Rm. 16,23
Salutat vos Gaius hospes meus,
interl.|
his est cui scripsit Ioannes in epistola canonica gaudens quia fratribus sumptus ministrabat
et universa Ecclesia in Domino17 ;
17 universa...Domino] universe Ecclesie
Weber
marg.|
ET
UNIVERSAM. Et supra dixerat omnes Ecclesias, sed hic dicit Ecclesiam alterius provincie, unde Caius erat.
Salutat vos Erastus arcarius
interl.|
ab arca quasi princeps, vel potius ab arce arcarius dispensator civitatis
civitatis
interl.|
Atheniensium
et Quartus frater.
interl.|
proprium nominem
Numérotation du verset
Rm. 16,24
Gratia Domini nostri Iesu Christi
interl.|
ita salutant isti vel et ego ipse
interl.|
vel ita hi predicti salutant vos et ego ipse subscribo propria manu
cum omnibus vobis.
interl.|
sit
Numérotation du verset
Rm. 16, 25
Ei autem qui potens est
interl.|
Deo Trinitati
marg.|
EI
AUTEM
QUI
POTENS. Sic ego moneo. Ei autem qui potest vos confirmare sit gloria a quo solo omnia. In quo epistole notatur summa.
vos confirmare
interl.|
in fide perfecta
iuxta
interl.|
secundum
evangelium meum
interl.|
a quo non discordat predicatio Christi
interl.|
secundum
et predicationem Iesu Christi,
interl.|
quod evangelium et predicatio est
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
interl.|
id est secundum id quod revelatum est mihi de occulto Dei consilio ab eterno tacito, vel revelat ipsum mysterium
marg.|
SECUNDUM
REVELATIONEM
MYSTERII. Mysterium dicit incarnationem Christi etc. que eternis temporibus erant abscondita, quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuisset cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata. Scripturis
prophetarum
ab eo reseratis, testimonium dantibus huic predicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bone operando. Taciti aliis sed cogniti soli Deo quia et si sit modo hominibus revelatum tamen soli Deio cognitum est quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui querunt cur tantum distulit Deus ? Cur tot gentes perire permisit ?
Numérotation du verset
Rm. 16,26
quod nunc patefactum est
interl.|
per Spiritum sanctum
per Scripturas prophetarum
interl.|
reseratas
secundum eterni Dei preceptum19
19 eterni...preceptum]
inv. Weber
interl.|
qui ab eterno hoc ordinavit non est fictum
marg.|
ETERNI
DEI. Solus Deus proprie 'eternus' dicitur, quia sine initio et sine fine. Non sic ignis eternus qui licet sine fine initium tamen habet. Illa est ergo vera eternitas que est vera immortalitas, hec est illa summa incommutabilitas quam solus Deus habet quod immutari omnino non potest. Aliud est enim aliquid non mutari cum possit mutari, aliud autem non posse prorsus mutari. Sic ergo homo dicitur bonus, non tamen sicut Deus de quo dictum est : «Nemo bonus nisi solus Deus»a. Sic homo dicitur immortalis anima, non tamen sicut Deus de quo dictum est : «Solus habet immortalitatem»b. Sic et homo dicitur sapiens non tamen sicut Deus de quo dictum est : «Soli Deo sapienti»c. Sic dicitur ignis eternus, non tamen sicut Deus cuius solius immortalitas ipsa est vera eternitas.d
a Lc. 18, 19 ; Mc 10, 18.
b 1Tim. 6, 16.
c Rm. 16, 27.
d
¶Fons : Cf.
Augustinus Hipponensis
, De natura boni, § 39, CSEL 25, p. 873.25-874.7 : « Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod licet sine fine sit, non est tamen sine initio ; deus autem etiam sine initio est. deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. illa est autem uera aeternitas, quae uera inmortalitas ; hoc
est illa summa incommutabilitas, quam solus deus habet, qui mutari
omnino non potest. aliud est enim non mutari, cum possit mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. sicut
ergo dicitur homo bonus non tamen sicut deus, de quo dictum est : nemo bonus nisi unus deus et sicut
dicitur anima inmortalis non tamen sicut deus, de quo dictum est : solus habet inmortalitatem et sicut
dicitur homo sapiens non tamen sicut deus, de quo dictum est : soli sapienti deo : sic dicitur ignis aeternus non tamen sicut deus, cuius solius inmortalitas est uera aeternitas ».
et obedientiam20
20 et obedientiam] ad obeditionem
Weber
interl.|
ut obediant
fidei,
interl.|
bene operando
in cunctis {t. 4 : Erfurt, f. 1073vb ; facsim., p. 306b} gentibus cogniti21,
21 cogniti] cognito
Weber
interl.|
mysterii dico
Numérotation du verset
Rm. 16,27
solo sapienti Deo,
marg.|
SOLI
DEO
SAPIENTI. [b] Hic error quibusdam surrepit arbitrantibus solum Patrem hic significari et ipsum solum vere sapientem esse, cum tamen non sit dictum. Soli sapienti Patri, sed soli sapienti Deo et Deus unus ipsa Trinitas, ut sic intelligamus solum Deum sapientem sicut intelligimus solum Deum potentem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus cui soli servire iubemur. [a] Si tamen dixisset Apostolus : Soli sapienti Patri, non tamen sic separaret Filium vel Spiritum sanctum. Sicut in Apocalypsi de Filio legitur qui 'habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse'e. Nec ideo tamen dicitur Pater nescire hoc nomen a quo et Filius inseparabilis. Sicut {t. 4 : Erfurt, f. 1073vb ; facsim., p. 306b} ergo scit Pater quod nemo scire dictus est nisi Filius, quia inseparabiles sunt Patre et Filius. Sic etiam si dictum esset soli sapienti Patri, simul intelligi deberet et Filius et Spiritus sanctus quia inseparabiles sunt.f
e Cf. Apc. .19, 12 : « Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse ».
f
¶Fons : Cf.
Augustinus Hipponensis
, Contra Maximinum, lib. 2, cap. 13, PL 42, 769.6 sqq. : « [a] In illo etiam testimonio, ubi ait apostolus, soli sapienti deo ; non dissimilis error est uester : sed quod uobis respondimus de potentia, hoc etiam de sapientia respondemus. si
enim
dixisset apostolus, soli sapienti patri ; nec
sic
inde
filium separaret. num enim quia in apocalypsi de filio legitur, habens
nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse ; ideo pater nescit hoc nomen, a quo est inseparabilis filius ? sicut ergo scit et pater quod nemo scire dictus est nisi filius, quia inseparabiles sunt : sic etiam si dictum esset, soli sapienti patri ; simul intelligi deberet et filius, quia inseparabiles sunt. [b] cum uero non sit dictum, soli sapienti patri ; sed soli sapienti deo ; et deus unus sit ipsa trinitas : multo est facilior nobis huius solutio quaestionis ; ut sic intelligamus solum deum sapientem, sicut intelleximus solum potentem, id est, patrem et filium et spiritum sanctum, qui est unus et solus deus, cui soli seruire
iussi sumus : ne male intelligentes, uel potius non intelligentes, contra hoc praeceptum facere uideamur, quia et domino christo ea quae deo debetur seruitute seruimus ».
per Iesum Christum
interl.|
patefactum
cui
interl.|
Deo soli vel Christo
honor
interl.|
a nobis
marg.|
CUI
HONOR. Si auferas 'cui' absoluta est lectio. Beatus Augustinus dicit apponi, et tractat quomodo debeat accipi.
marg.|
AUGUSTINUS.
[b] Quod additur cui gloria cum sufficeret ei gloria inusitata nostre lingue locutio est non sensus ambiguus. Idem est dicere inusitato ordine verborum ei gloria per Iesum Christum cui gloria. Quod est usitato ordine ei gloria cui per Iesum Christum gloria. [a] Per Christum est gloria Patri, id est clara cum laude notitia quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas quod est mysterium. g
g
¶Fons : Cf.
Augustinus Hipponensis
, Contra Maximinum, lib. 2, cap. 13, PL 42, 770.8 sqq. : « [a] Restat ergo ut soli sapienti deo gloria sit per iesum christum, hoc est, qua
innotuit
gentibus
deus trinitas : ideo per iesum christum, quia, ut alia taceam, ipse praecepit baptizari gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti ; ubi praecipue commendata est huius indiuiduae gloria trinitatis. deus itaque, quod est ipsa trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus secundum substantiam suam sapiens est : non secundum accidentem uel accedentem participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis quaecumque creatura. [b] quod uero
additum est, cui, ut diceretur, cui gloria ; cum sufficeret si dictum esset, ei autem gloria : inusitatam
nostrae linguae indicat locutionem ; non sensum quem requiramus, uel de quo ambigamus, insinuat. quid enim sensui deperit, si dicatur, ei gloria, cui per christum gloria? hoc est namque, per iesum christum cui gloria ; quod est, cui per iesum christum gloria ».
et gloria22
22 et gloria]
om. Weber
interl.|
in se
in secula seculorum23.
23 seculorum] + Amen
Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit24.
24 Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 25/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_16)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 25/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_16)
Notes :