Capitulum 3
Numérotation du verset
Rm. 3:1
Quid ergo amplius Iudeo est1,
1 Iudeo est]
inv. Weber
interl.|
secundum priorem statum
interl.|
de lege et legalibus observantiis
marg.|
Q
uid ergo amplius
. Obiicit quod videt posse obiici ut solvat. Quando quidem Iudeus fit gentilis, et e converso ergo quid est plus Iudeo, qui dicitur populus peculiaris Dei quam gentili qui dicitur canis immundus ? Aut quid consecutus est de circumcisione ? Ad hoc valuit quidem olim sed non ideo digniores in fide. Et hoc est multum plus est Iudeo secundum priorem statum et hoc per omnem modum. Omnis modus vel in administratione temporalium vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Iudeis Deus fecit que non gentibus, et ita secundum priorem statum digniores.
aut que utilitas circumcisionis ?
Numérotation du verset
Rm. 3:2
interl.|
secundum priorem statum sed in fide Christi nihil
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
marg.|
Primum quidem
. Quasi : ut alia minora de temporalibus pretermittam, hoc primum et precipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophete eis, ut amicis sunt credita per que intelligerent de futura redemptione. Sed dices : non ideo plus, quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod non ideo tamen minus profuit credentibus et hoc est. Nam si quidam non crediderunt, non ideo fides evacuata est.
Numérotation du verset
Rm. 3:3
si quidam illorum non crediderunt ? Numquid illorum incredulitas2
2 illorum incredulitas]
inv. Weber
marg.|
N
umquid incredulitas
. Numquid quia aliquid credere noluerunt, preiudicabitur ceteris Iudeis, ne digni iudicentur accipere quod Deus promisit fidelibus quippe cum facta sit promissio ut credentibus proficeret.
interl.|
non ideo minus factum credentibus
marg.|
Fidem Dei
. Vel quidam crediderunt Deo, vel quod Deus hominibus promiserat.
evacuavit3?
3 evacuavit] evacuabit
Weber
interl.|
inexpletam fecit
interl.|
quod evacuata sit
Numérotation du verset
Rm. 3:4
interl.|
implens promissa
interl.|
et ita indignus promissione
interl.|
inquantum a se ipso est
marg.|
O
mnis autem homo mendax
. Hoc addit ut appareat promissionem Dei factam esse et completam non propter aliquam hominis dignitatem sed propter misericordiam, ut gratia detur indignis et commendabilior sit gratia. Deus dicitur verax, id est invariabilis tam in essentia quam in promissione. Homo mendax nec verum esse habens et per peccata defluens.
marg.|
O
mnis homo mendax
qui negat Deum implesse promissa. Hoc maxime Iudeus quem vicit Deum non dat promissa.
interl.|
de promissione Filii vel venia ingemiscentis
marg.|
U
t iustificeris
. Quasi : peccavi ut mittendo Filium de stirpe mea sicut promisisti, iustus esse et ex sola iustitia promissionis complesse, non ex meritis meis comproberis, et vincas implendo promissa, cum iudicaris non debere implere propter mea peccata. Vel tibi tantum dico me peccasse ut dum ego et omnes peccamus, tu solus iustus appareas in omnibus promissis tuis, et superes omnes in iustitia cum aliis compararis. Vel vicit homo Deus quando iudicatus est quia propter illam humilitatem Deus : «Dedit ei nomen quod est super omne nomen»a. Quod non pertinet ad superius argumentum, sed additum est ex abundanti.
a Phil. 2, 9.
interl.|
vel Filium non misisse vel veniam non dare
marg.|
U
t iustificeris et vincas
. Iustus iudex a peccatoribus iudicatus est et in eo vidit, huic itaque nullum peccatum habenti David dicit : «Tibi soli peccavi»b, ut iustificeris qui superas omnes iudices qui solus iniuste iudicaris.
b Ps. 50, 7.
Numérotation du verset
Rm. 3:5
Si autem iniquitas nostra
interl.|
hic sensus de David verbis iniuste trahebatur
marg.|
SI
AUTEM
INIQUITAS etc. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet eius iustitia et gratia, unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata qua sibi prosunt. Quod removet dicens :
Numquid iniquus est Deus qui infert iram ?
interl.|
et sanctitatem Dei
commendat quid dicemus ? Numquid iniquus Deus qui infert
marg.|
N
umquid iniquus
. Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid sequi videtur ? Quod Deus iniquus est. Sed numquid iniquus Deus qui infert mala.
interl.|
vindictam et damnationem
interl.|
quasi hec questio est carnalium
Numérotation du verset
Rm. 3:6
interl.|
nisi hoc est quod non est iniquus non potest esse iusius iudex
quomodo iudicabit Deus hunc4 mundum ?
4 hunc] om. Weber
interl.|
quasi : male bonis scilicet dans mala et malis dans bona
Numérotation du verset
Rm. 3:7
interl.|
hic quod supra iustitiam
marg.|
S
i enim veritas
. Interiecta remotione redit ad probationem carnalis quod sit iniquus si punit quia si inde gloriosior quid etiam nunc non solum in futuro iudicor quasi peccator quod non sum. Vel 'adhuc', id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Ante enim ex meis non erat gloriosior ac si diceret : quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator iudicandus sim quia, nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem. Subdit : Et non sicut blasphemamur etc. Quasi : et si istud est cur scilicet non facimus mala ut veniant bona ? Sicut imponitur nobis hoc sentire quod est blasphemia, et etiam predicare occasione huiusmodi verborum : «Ubi abundavit delictum superabundavit gratia»c. Vel 'si enim'. Propius iungatur quomodo iudicabit si iniquas ? Quasi : non recte, quia nec modo iuste iudicaret me quasi peccatorem, quod non sum.
c Rm. 5, 20.
interl.|
per peccatum meum
interl.|
quod supra iniquitas
interl.|
id est si ex peccato meo gloriosior est
quid et adhuc5 ego tamquam peccator iudicor ?
5 et adhuc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3:8
et sicut aiunt nos quidam
interl.|
sentire et predicare
interl.|
id est ut crescat iustitia et gloria Dei
quorum damnatio iusta est.
interl.|
ideo non credendum est eis
interl.|
et ideo iuste puniuntur
Numérotation du verset
Rm. 3:9
marg.|
QUID
IGITUR. Quia plus fecit Iudeo in priore statu et quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito est : Quid igitur precellimus ? etc.
marg.|
Vel cum omnis homo sit mendax ergo non precellimus gentiles in hoc statu quamvis precellentiores in priori statu.
marg.|
NEQUAQUAM. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed : 'In omni gente qui timet Deum acceptus est illi'd.
d Cf. Act. 10, 35 : « Sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi ».
interl.|
rationibus ostendimus
Iudeos et Grecos omnes sub peccato esse,
interl.|
ante gratiam et ideo nullus precellit alterum
Numérotation du verset
Rm. 3:10
interl.|
de Iudeis de quibus minus videtur
quia non est iustus quisquam,
interl.|
qui non venit per fidem ad Christum
Numérotation du verset
Rm. 3:11
non est intelligens, non est requirens Deum.
interl.|
non est iustus quia non intelligit Christum esse Deum. Non intelligit ex culpa quia non requirit sed declinat ab eo
Numérotation du verset
Rm. 3:12
marg.|
OMNES
DECLINAVERUNT. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe. Unde Ieremias : 'Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini volentes eum occidere'e . Et subiecit : 'Omnis autem populus non permisit illos'f. Omnes dicit insurrexisse, id est malos omnem populum non permisisse scilicet bonos.
e Cf. Ier. 26, 8 : «Cumque complesset Ieremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens : Morte moriatur ».
f Cf. Ier. 26, 16 : «Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ».
interl.|
cum ipsa declinatione
interl.|
quia et alios declinare fecerunt
interl.|
declinaverunt quia
interl.|
id est nec unus quia nullus nisi Christus
marg.|
NON
EST
USQUE
AD etc.Christus tantum facit bonum in se et in suis.
Numérotation du verset
Rm. 3:13
Sepulcrum patens est guttur eorum,
interl.|
quia fetor verborum et operum eorum corrumpit alios
interl.|
quia hiat recipere mortuos hoc fit ubi audent aperte
interl.|
ubi non audent apertis malis
interl.|
verbis bona dicentes sed malum in corde cogitantes
interl.|
odium insanabile
interl.|
id est sub corde
Numérotation du verset
Rm. 3:14
interl.|
id est maledicis verbis ut demonium habes et huiusmodi
interl.|
id est amaris minis
Numérotation du verset
Rm. 3:15
marg.|
Veloces pedes eorum
. De quibus Dominus : «Hierusalem Hierusalem que occidis prophetas»g. Et item : «Generatio mala et adultera»h. Et de quibus Isaias : 'Ve genti peccatrici semini nequam'i
j etc.
g Mt. 23, 37.
h Mt. 16, 4.
i Is. 1, 4 : « Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Dereliquerunt
jDominum ; blasphemaverunt Sanctum Israel ; abalienati sunt retrorsum ».
interl.|
Quasi homicide ex deliberatione
interl.|
Christi et suorum
Numérotation du verset
Rm. 3:16
marg.|
CONTRITIO
ET
INFELICITAS. Talia faciunt unde conterantur in hoc seculo, per Titum et Vespasianum, erunt infelices puniti in anima et corpore.
Numérotation du verset
Rm. 3:17
et viam pacis non cognoverunt,
interl.|
id est Christum. Unde : 'Pax multam diligentibus nomen tuum, Domine'k
k Cf. Ps. 118, 165 : « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum ».
Numérotation du verset
Rm. 3:18
interl.|
nec saltem timor Dei inflexit eos a malo
interl.|
qui est «initium sapitentie»l
l Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
Numérotation du verset
Rm. 3:19
interl.|
nos autem apostoli
interl.|
ne alio distorquerent hoc Iudei
quoniam quecumque lex loquitur,
interl.|
psalmi dicuntur lex, quia informant
interl.|
ad emendationem illorum
interl.|
supple : et de his
marg.|
IN
LEGE. Lex aliquando appellatur generaliter vetus Testamentum ut ibi : 'Aperuit Dominus discipulis sensum ut intelligerent de eo que scripta erant in lege et prophetis et psalmis'm. Non numquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait : ‘In lege vestra scriptum est : Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes'n. Et alibi : 'Ut impleatur sermo qui in lege eroum scriptus est quia odio habuerunt me gratis'o.
m Cf. Lc. 24, 44-45 : « Et dixit ad eos : Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas ».
n Cf. Io. 10, 34 : « Respondit eis Iesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ? ».
o Cf. Io. 15, 20 : « Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis ».
marg.|
UT
OMNE
OS
OBSTRUATUR. Etiam Iudeorum a sua gloria iactantium se promeritis suis ad fidem venisse, vel ita obstruatur os Iudeorum sicut superius gentilium qui de bona natura se iactabant.
interl.|
totum Deo tribuens
interl.|
omnis homo non tantum gentilis sine lege scripta reus de impietate sed etiam Iudeus reus de legis transgressione
Numérotation du verset
Rm. 3:20
marg.|
QUIA
EX
OPERIBUS. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de ceteris operibus legis vult facere et est nous sententia, quamvis iungatur precedentibus, per quia : Ex <operisbus legis>.
marg.|
EX
OPERIBUS
LEGIS. Opera legis dicuntur que cum lege instituta et terminata sunt, ut erant cerimonialia et figurativa que numquam valuerunt conscientiam mundare, etiam si cum caritate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in iustificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere sed ostendere et punire.
marg.|
NON
IUSTIFICABITUR. Secundum cerimonialia intellige non moralia, que utique iustificant et in evangelio consummantur.
interl.|
etsi coram hominibus
marg.|
CORAM
ILLO. Qui intima videt, utrum ex amore iustitie quid agatur vel timore pene quod non vident homines.
interl.|
ex lege non est iustitia quia tantum cognitio peccati non consumptio
marg.|
PER
LEGEM
ENIM. Hic incipit de lege ut ostendat iustitiam non esse ex ea.
marg.|
PER
LEGEM
ENIM
COGNITIO
PECCATI. Non quod prius prorsus nescirentur, sed quod non impune futura apud Deum peccata. Quedam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud pharaonem Ioseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres eius dixerunt : «Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum»p. Quedam autem cognita sunt per legem que ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quedam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.
p Gn. 42, 21.
marg.|
COGNITIO
PECCATI. Si cognoscunt et non cavent prevaricatio est, et ita ira.
Numérotation du verset
Rm. 3:21
interl.|
in adventu Christi
interl.|
id est in hac gratia
interl.|
sine legis imperio vel auxilio
interl.|
non dubie sed miraculis
interl.|
Domino cooperante et sermonem confirmante
testificata a lege et prophetis.
interl.|
ut certius credat ceteri addit
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1061ra ; facsim., p. 281a}
TESTIFICATA A LEGE
ET
PROPHETIS. Quia lex eam multis sacramentis figuravit. Vel in hoc lex perhibet testimonium iustitie Dei, quia in ea nemo iustificatur. Prophete, id prenuntiando quod Christi implevit adventus.
Numérotation du verset
Rm. 3:22
interl.|
dixi iustitiam ex Deo esse
interl.|
hec qua iustificamur
marg.|
IUSTITIA
DEI. Non qua ipse iustus essentialiter, sed qua induit impium, quando misericorditer de infideli facit fidelem.
marg.|
IUSTITIA
AUTEM etc. Iustitia dixit non misericordia, utcumque quod promiserat Deus in lege et prophetis scilicet adventum Christi reddidit.
interl.|
fides impetrat que lex imperatq
q
Fons : Cf.
Augustinus Hipponensis
, Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 31, CCSL 46, lin. 17 : « Ipsa est autem fides christi, quam commendat apostolus, quae per dilectionem operatur, et quod in dilectione nondum habet petit ut accipiat, quaerit ut inueniat, pulsat ut aperiatur ei. fides namque impetrat quod lex imperat. nam sine dei dono, id est, sine spiritu sancto, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, iubere lex poterit, non iuuare, et praeuaricatorem insuper facere qui de ignorantia se excusare non possit ».
interl.|
qua creditur in Christum iustificatorem impiorum
in omnes et6
6 in...et]
om. Weber
interl.|
ut magis proprie dicatur
interl.|
Iudeos et gentiles
qui credunt in eum7
7 in eum]
om. Weber
interl.|
Iudei et gentilis
Numérotation du verset
Rm. 3:23
interl.|
tam Iudei quam gentiles
interl.|
vel in se vel in Adam
interl.|
iustitia que est gloria Dei, quia per hoc gloriosus apparet Deus
marg.|
Egent gratia8, id est indulgentia et venia peccatorum.
8 sic
Rusch
interl.|
quia omnes peccaverunt ergo
Numérotation du verset
Rm. 3:24
marg.|
GRATIS. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi que donum Dei est. Donum autem maximum Spiritus sanctus est. Non tamen quod omnino sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege huius gratie percipiende nulla precedunt merita, quia meritis impii non gratia, sed pena debetur, nec ista esset gratia si non daretur gratuita.
interl.|
per gratuita dona
interl.|
unde non corruptibilibus auro et argento sed pretioso sanguine unigeniti Filii Deir
r Cf. 1 Pt. 1, 18-19 : « Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis : sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati ».
interl.|
id est pretium datum pro nobis
Numérotation du verset
Rm. 3:25
interl.|
longe ante predixit vel palam omnibus posuit
propitiatorem9
9 propitiatorem] propitiationem
Weber
marg.|
PROPOSUIT
PROPITIATOREM. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, que ostensio necessario fuit non solum pro remissione presentium, sed et eorum que precesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tunc ut ostenderet in hoc tempore Christi, quod nullo alio tempore fieri potuit, quod ipse scilicet iustificat et salvat.
interl.|
sine qua nihil placet Deo
marg.|
FIDEM
IN
SANGUINE. Id est fidem passionis, vel per fidem et per passionem neutrum enim sine altero valet.
ad ostensionem iustitcie sue
interl.|
ut esset iustus in promissis
interl.|
non tantum presentium sed et
marg.|
PROPTER
REMISSIONEM. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pena et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem iusti, quia penam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divine visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.
interl.|
Christi adventum
Numérotation du verset
Rm. 3:26
interl.|
supportavit peccata, non abstulit tunc reservavit usque ad adventum scilicet
marg.|
IN
SUSTENTATIONE etc. Patienter sustinuit Deus peccata eorum, qui fuerunt ante legem et sub lege, non punivit neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec veniret qui delicta tam precedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.
ad ostensionem iustitie eius
interl.|
aliter non posset ipse iuvare
interl.|
qui credit in ipsum
est Iesu Christi10.
10 Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3:27
interl.|
quia ex fide sine lege est iustitia ergo non potes gloriari, o Iudee
interl.|
ablata est et attende per quid non per laborem operum sed per facilitatem fidei
marg.|
EXCLUSA
EST. Vel exclusum, id est manifestum est in quo debes gloriari, sed non in lege factorum, sed fidei ut de gloriatione laudabili dicat que est in Domino. Et eam exclusam dicit, id est ut emineret expressam. Unde et exclusores dicuntur, quidam artifices argentarii. In qua significatione accipitur etiam illud in psalmo ut excludantur, id est emineant qui probati sunt argento, id est eloquio Domini.
Per quam legem ? factorum ? Non. Sed per legem fidei.
interl.|
quia fides iustificat
Numérotation du verset
Rm. 3:28
interl.|
ab auctoritate sua hoc ostendit
interl.|
quemcumque, etiam gentilem
marg.|
IUSTIFICARI
HOMINEM. Non quin credens post per dilectionem debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur etiam opera iustificatum, non precedunt iustificandum, sed sola fide sine operibus precedentibus homo fit iustus, {t. 4 : Erfurt, f. 1061rb ; facsim., p. 281b} ut non magis sint iusti qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde etiam si foris, non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad iustitiam fidei venitur, in quo Iudei se preferebant. Bona opera etiam ante fidem inania sunt, ita ut videantur esse magne vires, et cursus celerrimus propter viam. Bonum enim opus intentio facit intentionem fides dirigit.
per fidem sine operibus legis.
marg.|
SINE
OPERIBUS. Precedentibus non sequentibus, sine quibus est inanis fide ut Iacobus ait : «Fides sine operibus mortua est»s. Et ipse Paulus : 'Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum't.
s Iac. 2, 20.
t Cf. 1Cor. 13, 2 : « Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum ».
Numérotation du verset
Rm. 3:29
An Iudeorum Deus tantum ?
interl.|
arbitramur quecumque homo iustificatur per fidem quod credendum quia et gentium creator
interl.|
et vere utrorumque
Numérotation du verset
Rm. 3:30
Quoniam quidem unus est12 Deus,
12 est] om. Weber
interl.|
quasi : cum aliis modis possem probare hoc solum pono
qui iustificat13 circumcisionem
13 iustificat] iustificabit
Weber
interl.|
cum unus omnium iustificat omnes per eandem causam
interl.|
idem est ex fide et per fidem
interl.|
immundos gentiles
Numérotation du verset
Rm. 3:31
Legem ergo destruimus per fidem ?
interl.|
quia dicimus omnes iustificari per fidem
marg.|
ABSIT. Lex non destruitur, cum impleta secundum spiritum cessat secundum litteram.
interl.|
id est moralia precepta legis
marg.|
STATUIMUS. Quia ostendimus completum, quid lex dicit vel statuimus, id est firmamus cum sine fide infirma esset, quia hic est gratia fidei qua lex impletur. Legis enim status firmatur quia mystica et cerimonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus continebat, in evangelio additur et quod lex venturum promittebat, fides evangelii iam advenisse testatur. Mystica ergo et promittentia in evangelio impleta sunt, secundum spiritualem intelligentiam littera autem occidens tollitur.