Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 

Veritatem dico in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
non mentior,
testimonium perhibente mihi2 conscientia mea
2 perhibente mihi] inv. Weber
in Spiritu sancto,
Numérotation du verset Rm. 9,2 

quoniam tristitia est mihi magna
et continuus
dolor
cordi meo.
Numérotation du verset Rm. 9,3 

Optabam enim ego ipse3
3 ego ipse] inv. Weber
anathema esse a Christo
pro fratribus meis,
qui sunt cognati mei
secundum carnem
Numérotation du verset Rm. 9,4 

qui sunt Israelite,
quorum
adoptio est filiorum,
et gloria,
et testamentum4,
4 testamentum] testamenta Weber
et
legislatio,
et obsequium,
et
promissa,
Numérotation du verset Rm. 9,5 

quorum
patres
ex5 quibus est6 Christus
5 ex] et praem. Weber |
6 est] om. Weber |
secundum carnem,
qui est
super omnia Deus benedictus in secula.
Amen.
Numérotation du verset Rm. 9,6 

Non autem
excidit7
7 excidit] quod exciderit Weber
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt8
8 circumcisione sunt] om. Weber
Israel hi sunt Israelite9,
9 Israelite] Israhel Weber
Numérotation du verset Rm. 9,7 

neque quia semen sunt Abrae
omnes filii Abrae.
Sed in Isaac
vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Rm. 9,8 

id est non qui filii carnis
hii filii Dei,
sed qui filii sunt promissionis estimantur
in semine.
Numérotation du verset Rm. 9,9 

Promissionis
enim
verbum hoc est.
Secundum hoc tempus
veniam ad te10
10 ad te] om. Weber
et erit
Sare filius.
Numérotation du verset Rm. 9,10 

Non solum autem illa11,
11 illa] om. Weber
sed et Rebecca ex uno concubitu12 habens Isaac patris nostri13
12 concubitu] concubitum Weber |
13 patris nostri] patre nostro Weber |
Numérotation du verset Rm. 9,11 

Cum enim nondum nati fuissent,
aut aliquid egissent boni aut mali14,
14 boni aut mali] bonum aut malum Weber
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Numérotation du verset Rm. 9,12 

non ex operibus, sed ex vocante
dictum est ei,
quia maior serviet minori,
Numérotation du verset Rm. 9,13 

sicut scriptum est :
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
Numérotation du verset Rm. 9,14 

Quid ergo dicemus ?
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Numérotation du verset Rm. 9,15 

Moysi enim dixit15 :
15 dixit] dicit Weber
miserebor
cuiu misertus sum16
16 cui misertus sum] cuius misereor Weber
et misericordiam
prestabo
cuius miserebor.
Numérotation du verset Rm. 9,16 

Igitur non volentis
neque currentis,
sed miserentis Dei.
Numérotation du verset Rm. 9,17 

Dicit enim Scriptura pharaoni
quia in hoc ipsum
excitavi
te, ut ostendam in
te
virtutem meam,
et ut
annuntietur nomen meum in universa terra.
Numérotation du verset Rm. 9,18 

Ergo
cuius vult miseretur
et quem vult
indurat.
Numérotation du verset Rm. 9,19 

Dicis itaque mihi :
quid adhuc queritur ?
Voluntati enim eius quis resistit ?
Numérotation du verset Rm. 9,20 

O homo,
tu quis es
qui respondeas Deo ?
Numquid
figmentum
dicit17 ei
17 figmentum dicit] inv. Weber
qui se finxit,
quid me fecisti sic ?
Numérotation du verset Rm. 9,21 

An
non habet potestatem
figulus luti
ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Numérotation du verset Rm. 9,22 

Quid18 si volens Deus
18 quid] quod Weber
ostendere iram,
et notam facere
potentiam suam,
sustinuit
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
Numérotation du verset Rm. 9,23 

ut
ostenderet divitias
glorie sue
in vasa misericordie, que preparavit
in gloriam ?
Numérotation du verset Rm. 9,24 

Quos et vocavit,
nos non solum ex Iudeis
sed etiam ex gentibus,
Numérotation du verset Rm. 9,25 

sicut in Osee dicita :
0 Os. 2, 23-24.
Vocabo non plebem meam
plebem meam,
et non dilectam meam
dilectam mea19,
19 et...mea] om. Weber
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam.
Numérotation du verset Rm. 9,26 

Et
erit in
loco
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset Rm. 9,27 

Isaias autem
pro Israel
clamat20 :
20 pro Israel clamat] inv. Weber
si fuerit numerus filiorum Israel
tamquam arena maris
reliquie salve fient.
Numérotation du verset Rm. 9,28 

Verbum enim
consummans et abbrevians21 in equitate,
21 abbrevians] brevians Weber
quia
verbum breviatum
faciet Dominus super terram.
Numérotation du verset Rm. 9,29 

Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorrha
similes fuissemus.
Numérotation du verset Rm. 9,30 

Quid ergo dicemus ?
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
apprehenderunt
iustitiam ?
Iustitiam autem que ex fide est,
Numérotation du verset Rm. 9,31 

Israel autem sectando
iustitiam22
22 autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie Weber
in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset Rm. 9,32 

Quare ?
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
Offenderunt enim23 in lapidem offensionis,
23 enim] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 9,33 

sicut scriptum est : ecce pono
in Sion
lapidem offensionis
et petram scandali,
et omnis qui credit in eum
non confundetur.

Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 
Veritatem dico in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
interl.| positus
marg.| Veritatem dico. Modo nihil potest separare sed olim fui separatus, unde modo doleo et sic mala iam in bonum convertuntur.
marg.| VERITATEM  DICO. AMBROSIUS. Quia contra Iudeos loqui visus est, affectum suum circa eos ostendit quod iurando firmat. Dolet genus suum beneficio Christi privari. Optabam ait non opto, quia scit se talem non posse a Christo separari, tamen affectum circa illos ostendit, de quibus multa preconia enumerat ut omnibus pro eis dolorem incutiat qui tanto peiores sunt gentilibus, quod prerogativam patrum et promissionis perdiderunt propensius enim malum est dignitatem perdidisse quam non habuisse.
marg.| Sed hoc est inquit quod Deus dixit futurum, ut non filii carnis sint semen Abrae sed qui fidem habent, per quam natus est Isaac Isaac in typo Christi. Iacob et Esau duorum populorum. Iob fuit ex filiis Esau quintus ab Abraham, hoc est nepos Esau.
non mentior,
interl.| in aliqua parte
interl.| etsi vos non creditis
testimonium perhibente mihi2 conscientia mea
2 perhibente mihi] inv. Weber
interl.| radicata et fundata
in Spiritu sancto,
interl.| et Spiritus est testis
interl.| de hoc quod
Numérotation du verset Rm. 9,2 
quoniam tristitia est mihi magna
interl.| stupor mentis
et continuus
interl.| non horarius
dolor
interl.| compunctionis
cordi meo.
interl.| non specietenus
interl.| et merito doleo
Numérotation du verset Rm. 9,3 
Optabam enim ego ipse3
3 ego ipse] inv. Weber
interl.| qui modo apostolus
anathema esse a Christo
interl.| separatio aliorum
pro fratribus meis,
interl.| pro Iudeis qui fratres in lege quorum legem volebam defendere
interl.| a Christo errantibus
marg.| PRO  FRATRIBUS. Vel pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide qui sunt et cognati mei et ita gravius peccabam.
qui sunt cognati mei
interl.| et ideo amplius iuvandi
secundum carnem
interl.| de tribu Beniamin
Numérotation du verset Rm. 9,4 
qui sunt Israelite,
interl.| veri secundum bonos vel genere
quorum
interl.| ad quos pertinet
adoptio est filiorum,
interl.| que est
et gloria,
interl.| quia populus peculiaris vel modo per miracula que faciunt
et testamentum4,
4 testamentum] testamenta Weber
interl.| novum
et
interl.| quorum
legislatio,
interl.| quam vetus per figuras ferret
et obsequium,
interl.| cultus Dei unius
et
interl.| quorum
interl.| quibus facte sunt promissiones
Numérotation du verset Rm. 9,5 
quorum
interl.| laus a prioribus
patres
interl.| sunt
ex5 quibus est6 Christus
5 ex] et praem. Weber
6 est] om. Weber
interl.| laus a posterioribus
secundum carnem,
interl.| unde homo natus est in ea
qui est
interl.| etsi secundum carnem natus sit de patribus
super omnia Deus benedictus in secula.
interl.| unde et fundavit eam Altissimus
Amen.
interl.| verum est quod ipse sit Deus
interl.| quasi : qui huic veritati contradicebam modo confirmo
interl.| verum est
Numérotation du verset Rm. 9,6 
Non autem
interl.| etsi ita laboravi etsi omnes non credunt non tamen excidit verbum
interl.| non irrita est promissio etsi non omnes salvi quia non omnes
excidit7
7 excidit] quod exciderit Weber
interl.| vel 'quod exciderit'
marg.| NON  AUTEM  QUOD  EXCIDIT 8 etc. Consolatur dolorem suum Apostolus, hos olim Deus salvandos non decrevit prescius,"non personarum acceptor"a. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat, sed prescientia diffinitum habet, qualis uniuscuiusque futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur.
a Cf. Act. 10, 34.
8 sic Rusch
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1067rb ; facsim., p. 293b} Quia dolebat de Iudeis, consolatur se inveniens scriptum : non omnes esse salvandos sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei.
marg.| NON  AUTEM  EXCIDIT  VERBUM  DEI. Dixit quod promissio eterne hereditatis facta est Iudeis, sed quia ipsi ex magna parte non crediderunt videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet etsi in quibusdam non est impletu in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est qui modo veri sunt filii Abrae.
marg.| NON  AUTEM  EXCIDIT. Quasi : etsi ita laboravi et si non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei vel non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere est promissa non implere.
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt9
9 circumcisione sunt] om. Weber
interl.| secundum carnem
Israel hi sunt Israelite10,
10 Israelite] Israhel Weber
interl.| ad Israel vere pertinentes
Numérotation du verset Rm. 9,7 
neque quia semen sunt Abrae
interl.| secundum carnem
omnes filii Abrae.
interl.| id est heredes
Sed in Isaac
interl.| sed similes Isaac quia ita dicit Scriptura
marg.| IN  ISAAC. Id est in Christo vocante gratia congregantur.
marg.| IN  ISAAC. Promissione prefigurati sunt, non qui se ipsos iustos, sed quos Deus facit hi sunt filii libere que sursum est que est mater nostra. Filii carnis sunt terrene Hierusalem que servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit, ut nasciturus promitteretur, sic et isti sed sola gratia promissa est eis data filiorum adoptio.
vocabitur tibi semen,
interl.| quia ex Dei vocatione est aliquis se Abrae
Numérotation du verset Rm. 9,8 
id est non qui filii carnis
interl.| exponit auctoritatem
hii filii Dei,
interl.| non sunt humano opere filii Dei
interl.| idem est quod filii Abrae
sed qui filii sunt promissionis estimantur
interl.| id est qui sola Dei promissione generantur ut Isaac
in semine.
interl.| spirituali
Numérotation du verset Rm. 9,9 
Promissionis
interl.| an Isaac ex promissione
interl.| utique
enim
interl.| quia
verbum hoc est.
interl.| in Genesi scilicet
Secundum hoc tempus
interl.| eo die revoluto anno
veniam ad te11
11 ad te] om. Weber
interl.| o Abraham
et erit
interl.| et hoc efficiam
Sare filius.
interl.| vel conceptus vel editus non enim determinat
Numérotation du verset Rm. 9,10 
Non solum autem illa12,
12 illa] om. Weber
interl.| scilicet Sara habuit promissionem
marg.| NON  SOLUM  AUTEM  ILLA. Sara habuit promissionem sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios ex uno concubitu Isaac patris nostri. Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis sed patris, id est institutoris nostri quem imitemur si volumus esse filii Dei. Promissio facta Sare ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista Rebecce quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligitur sed sola gratia.
sed et Rebecca ex uno concubitu13 habens Isaac patris nostri14
13 concubitu] concubitum Weber
14 patris nostri] patre nostro Weber
interl.| duos filios
Numérotation du verset Rm. 9,11 
Cum enim nondum nati fuissent,
interl.| nequis putet ex merito eorum fieri
marg.| CUM  ENIM. Rebecca habuit promissionem hanc : maior serviet minori, id est Esau persequendo proficiet Iacob.
aut aliquid egissent boni aut mali15,
15 boni aut mali] bonum aut malum Weber
interl.| quia possent etiam in utero luctando aliquid meruisse videri
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
interl.| ideo tunc ut prepositum id est prescientia Dei maneret, id est impleretur secundum electionem, id est gratiam que elegit sicut previdit non secundum debitum meritorum quia eligendos ipse facit non invenit
Numérotation du verset Rm. 9,12 
non ex operibus, sed ex vocante
interl.| ex gratia vocantis Dei
marg.| NON  EX  OPERIBUS. Futuris que bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta.
dictum est ei,
interl.| matri
quia maior serviet minori,
interl.| hec de prescientia
marg.| MAIOR  SERVIET  MINORI. Hoc ad litteram quia Idumei qui de Esau qui et Edom dicitur, subditi fuerunt filiis Israel, sed magis in hac prophetia intenditur quod populus Iudeorum maior id est in cultu unius Dei prior, minori id est poteriori christiano esset serviturus.
Numérotation du verset Rm. 9,13 
sicut scriptum est :
interl.| quasi : ita ex gratia dictum est sicut Malachias dixit de iam preteritis quod Iacob gratia electus non merito
interl.| Esau subtracta gratia reprobatus
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
interl.| hoc iterum de iudicio
interl.| quia sine merito eligit hunc et illum reprobat
marg.| IACOB  DILEXI etc. In Iacob nihil invenit amandum, nisi misericordie sue donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quomodo hoc recte cum nihil egissent, quia res est stupenda sibi obiicit. Quid ergo dicemus ? Ex misericordia, velle et currere, quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est {t. 4 : Erfurt, f. 1067va ; facsim., p. 294a} perditio dicit enim Scriptura.
Numérotation du verset Rm. 9,14 
interl.| respicientes ad predicta
marg.| Quid ergo. Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobabit dicetur iniquus Deus ? Non, quia hunc per misericordiam elegit, illum per iustitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas hunc per misericordiam quia ita dicit Moyses, hunc per iustitiam quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem pharaoni.
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
interl.| id est iniquus dicetur Deus ? Non
marg.| ABSIT. Constat quod nullus liberatur nisi gratuita misericordia, nullus damnatur nisi equissima iustitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberetur, scrutetur qui potest tam profundum iudicium, verumtamen caveat precipitium.
Numérotation du verset Rm. 9,15 
Moysi enim dixit16 :
16 dixit] dicit Weber
interl.| Deus inductus a Moyse
miserebor
interl.| vocando interius
cuiu misertus sum17
17 cui misertus sum] cuius misereor Weber
interl.| predestinando
marg.| Miserebor cui misertus , id est cui prescio miserendum, sciens illum convertendum et apud me mansurum, hoc est dare illi cui dandum est non dare illi cui dandum non est, ut eum vocet quem sciat obaudire, ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non prestitit, sed ad idola conversus est. Unde iuste reprobatus esse a prescio videtur.
et misericordiam
interl.| ecce nulla merita in iustificando procedunt
prestabo
interl.| vitam eternam dando et perseverantiam
cuius miserebor.
interl.| vocando
interl.| quia ex misericordia preparat quos vult et vocat
Numérotation du verset Rm. 9,16 
Igitur non volentis
interl.| est velle bonum
marg.| Non est   volentis 18 etc. Tamquam diceret : non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur econtra : non sufficit etiam misericordia Dei si non fit voluntas hominis. Ac per hoc si recte dictum est illud. Cur etiam a contrario non recte dicitur : non miserentis est Dei sed volentis est hominis. Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur ut totum Deo detur qui hominis voluntatem bonam, et preparat adiuvandam, et adiuvat preparatam, volentem prevenit ut velit volentem subsequitur ne frustra velit.
18 sic Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominem voluntates quas voluerit, et quando voluerit in bonum non posse convertere cum voluntati eius nihil resistat. Sed cum facit per misericordiam facit, cum autem non facit per iudicium non facit. Miseretur utique secundum gratiam que gratis datur. Obdurat autem secundum iudicium quod meritis redditur unde datur intelligi. Ubi obduratio Dei fit nolle misereri ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur. Ideo non quomodo dictum est : Non est volentis nec cur sed misericordia Dei, ita etiam dictum est non volentis neque currentis sed obdurantis Dei, quia non obdurat impertiendo malum, sed non largiendo bonum quod facit equitate sua, sicut ex misericordia sua gratiam prestat.
neque currentis,
interl.| est currere id est operari
sed miserentis Dei.
interl.| ecce non propter futura qua previdet eligit
Numérotation du verset Rm. 9,17 
Dicit enim Scriptura pharaoni
interl.| ex apposita gratia sunt bona, quia ex subtracta mala, quod quidem est per iustitiam
quia in hoc ipsum
interl.| in hanc eandem malitiam ut deterior fias quia qui in sordibus est sordescat adhuc
excitavi
interl.| alias : suscitavi
interl.| alias : servavi
marg.| EXCITAVI, vel 'suscitavi', vel 'servavi'. AMBROSIUS. In hoc ipsum te servavi, cum indignus esses vivere. Vel suscitavi te, quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit ut in eo omnes gentes Dei virtutem addiscerent.
marg.| EXCITAVI. Malus eras sed quasi sopitus, ego autem ostendens tibi signa excitavi te in eandem malitiam ut deterior fias. Et hoc iustum est : «Ut qui in sordibus est sordescat adhuc»b. Nec hoc inutile, sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Egypti.
b Apc. 22, 11.
te, ut ostendam in
interl.| id est per
interl.| vel contra
te
interl.| induratum
virtutem meam,
interl.| et malis bene utitur
interl.| in signis et miraculis
et ut
interl.| per ostensam virtutem
annuntietur nomen meum in universa terra.
interl.| exemplum de pharaone ad Esau pertinet qui iusto iudicio Dei licet occulto reprobatus est sicut Iacob electus
Numérotation du verset Rm. 9,18 
Ergo
interl.| quia «Iacob dilexi Esau»c etc.
c Rm. 9, 13.
cuius vult miseretur
interl.| gratuito
marg.| ERGO  CUIUS  VULT. Meritum misericordie nullum est, meritum obdurationis peccatum masse totius damnate. Nec obdurat impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericoridiam, sicut nec digni sunt quod facit equitate occulta, et ab humanis sensibus remota quam non aperit Apostolus. Sed miratur : «O altitudo divitiarum sapientie»d.
d Rm. 11, 33.
et quem vult
interl.| quia Esau et pharao
indurat.
interl.| iusto iudicio
marg.| INDURAT. Non quasi quemquam peccare cogat. Sed tantum quibusdam quia peccantibus misericordiam iustificationis sue non lagitur, et ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse prebendam equitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima iudicat.
Numérotation du verset Rm. 9,19 
Dicis itaque mihi :
interl.| quia ex voluntate
quid adhuc queritur ?
interl.| si offendimus
interl.| ab aliquo ut benefaciat
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1067vb ; facsim., p. 294b} QUID  IGITUR  ADHUC. Postquam constat ex voluntate Dei esse quare inquiritur unde alius sit bonus alius sit malus ? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse et ideo iniuste alium damnat alium salvat. Vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere cum nihil possit nisi quod Deus velit ? Vel cur conqueritur Deus de peccatis hominum cum nequeant vitare quod ipse vult ? Sic solent carnales in voluptatibus viventes adversus Deum murmurare, et voluntati eius non suo vitio quod mali sunt deputare. Quos redarguit apostolus ab huiusmodi presumptione. O homo caro, non spiritus tu miser quis es ? Cuius valentie ? Qui respondeas Deo, id est intelligas que Deus facit, scilicet cur huius miseretur et te indurat, quasi : si tibi diceretur nescires repondere, id est intelligere pro tua carnalitate nec te ad hoc iuvat tua sapientia nec aliquam virtus tua. Vel quid respondeas, id est quibus rationibus contra Deum agamus, quod inuste eligat vel reprobet.
Voluntati enim {t. 4 : Erfurt, f. 1067vb ; facsim., p. 294b} eius quis resistit ?
interl.| qui nos obdurat
Numérotation du verset Rm. 9,20 
O homo,
interl.| hanc impudentiam retundit Apostolus
interl.| te et illum attende
marg.| HOMO. Hoc non ex inopia rationis reddende sed hominem ad se revocat.
tu quis es
interl.| tu homo ille Deus
interl.| tu caro ille spiritus
qui respondeas Deo ?
interl.| cui displicet quod Deus conqueritur
Numquid
interl.| hoc sumit de Isaia
figmentum
interl.| sic et tu fingeris
dicit19 ei
19 figmentum dicit] inv. Weber
interl.| a quo factum est
qui se finxit,
interl.| qui nihil ei debet
quid me fecisti sic ?
interl.| contra factorem opus non potest conqueri
Numérotation du verset Rm. 9,21 
An
interl.| vere non potest dicere hoc quia
non habet potestatem
interl.| iustam
figulus luti
interl.| qui de luto operatur
ex eadem massa
marg.| EX  EADEM  MASSA. Sic tota massa humani generis iuste corrupta et lutosa est, si inde vas in honorem misericordia est. Si in contumeliam, iustum est quia hoc erat ex natura. Ecce iustitia in his qui non habent tempus operandi. De his autem qui habent tempus subdit : quid si volens, scilicet quid respondeas Deo.
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
interl.| ALIUD IN CONTUMELIAM. Vas non in honorem sed in contumeliam, si vile est ex se luto habet non ex figulo.
Numérotation du verset Rm. 9,22 
Quid20 si volens Deus
20 quid] quod Weber
interl.| scilicet quid respondeas Deo
interl.| vel 'quod si volens'
marg.| QUID  SI  DEUS  VOLENS. Quasi : iam ostendum est quod etsi Deus nihil boni det non tamen iniquus est. Sed quid dices si quibusdam et bona dedit scilicet cum essent apti in interitum, sustinuit in multa patientia et interim dum exspectabat ostendit multis indiciis, vel ipso aliquando puniendo, vel alios coram ipsis ut futuram iram sibi caverent. Et in hoc quod sustinuit et iram ostendit notificabat potentiam quod per malos purgat bonos, quasi dicere poteris quod iuste subtrahit gratiam et damnat illos qui ita exspectati noluerunt resipiscere, sed abusi sunt hac gratia.
ostendere iram,
interl.| in perditis
et notam facere
interl.| quia cum putaretur non vindicaturus, quia dissimilat vindicando potens videbitur
potentiam suam,
interl.| in salvandis
sustinuit
marg.| Sustinuit . Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat, et utitur illis instrumento tamquam ad salutem bonorum.
marg.| Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum fururum esse presciret, nisi periter nosset eos quibus bonorum usibus commodaret.
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
interl.| diu exspectati inexcusabiles sunt et ideo exspectavit eos Deus cum sciret non credituros
Numérotation du verset Rm. 9,23 
ut
interl.| sic
ostenderet divitias
interl.| in futuro seculo
interl.| ostendit quantum eis fecit cum illi penam habent que pariter omnibus debebatur
marg.| UT  OSTENDERET. Quasi : ad hoc patitur malos et preostendit iram, et ad notitiam sui trahit ut ostenderet in vasa misericordie, id est in electis per misericordiam divitias glorie, id est quam dives et quam magna sit et gloriosa misericordia : ob hoc tot bona dat malis ut convincat eos iuste damnari, et ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.
marg.| Nota quod quibusdam nec gratiam apponit, cum aliis infert eam quasi coactis. Unde AMBROSIUS : de prescientia pharaonem damnandum censuit sciens eum se non correcturum. Apostolum vero Paulum elegit prescius utique quod fururus esset fidelis. Quibusdam autem data et gratia in usum ut Sauli, Iude et illis quibus dixit : «Ecce nomina vestra scripta sunt in celo»e et postea abierunt retro. De quibus AMBROSIUS : sed hoc propter iustitiam cui deserviebant quia hoc est iustum ut unicuique respondeat pro merito. Ac si diceret : dignis estis nunc vita eterna quia erant boni et nomina eorum erant scripta in celo propter iustitiam cui deserviebant. Secundum vero prescientiam erant in numero malorum. De iustitia enim iudicat Deus non de prescientia. Unde Moysi dicit : 'Si quis peccaverit ante {t. 4 : Erfurt, f. 1068ra ; facsim., p. 295a} me delebo eum de libro vite'f, ut secundum iudicium iudicis tunc videatur deleri cum peccat, iuxta prescientiam tamen numquam in libro vite fuerat. Unde Ioannes : «Ex nobis exierunt sed non erant ex nobis»g. E contra tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit qui secundum prescientiam numquam defuit. Cum ergo ex gratuita misericordia apponat gratiam quibus vult, et liberat quos vult manifeste ostenditur dives et gloriosa bonitas sua.
e Lc. 10, 20.
f Cf. Ex. 32, 33 : « Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo ».
g 1 Io. 2, 19.
glorie sue
interl.| vel per fornacem vel per comparationem
in vasa misericordie, que preparavit
interl.| similiter exspectando
interl.| omnibus
in gloriam ?
interl.| futuram
Numérotation du verset Rm. 9,24 
Quos et vocavit,
interl.| per predicatores
interl.| interius
nos non solum ex Iudeis
interl.| ex una massa Ade
Numérotation du verset Rm. 9,25 
sicut in Osee dicit21 :
21 Os. 2, 23-24.
interl.| non Osee sed Deus in eo
marg.| SICUT  IN  OSEE. Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.
Vocabo non plebem meam
interl.| gentes qua non noverunt me
plebem meam,
interl.| ut me cognoscant
et non dilectam meam
interl.| gentilitatem scilicet
dilectam mea22,
22 et...mea] om. Weber
interl.| ut ex dilectione serviat
et non misericordiam consecutam
interl.| vocabo
misericordiam consecutam.
interl.| ut ad eternam vitam parveniant
Numérotation du verset Rm. 9,26 
Et
interl.| istud quod dicam
erit in
interl.| scilicet quod
loco
interl.| in toto mundo vel inter Iudeos qui dicebant non populi Dei estis
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
interl.| scilicet in toto mundo
interl.| ab eisdem Iudeis
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset Rm. 9,27 
Isaias autem
interl.| Osee ita
pro Israel
interl.| pro Iudeis
clamat23 :
23 pro Israel clamat] inv. Weber
interl.| dicens
interl.| aperte
si fuerit numerus filiorum Israel
interl.| licet sint innumerabiles vel steriles non ideo radix patriarcharum periit
marg.| SI  FUERIT  NUMERUS etc. Ecce sic dicitur salus Iudeorum, ut maior pars sit excecata.
tamquam arena maris
interl.| propter sterilitatem
reliquie salve fient.
interl.| id est illi quos modo reliqui cum alios repuli vel qua ab aliis relinquuntur ut viles vel pauci
Numérotation du verset Rm. 9,28 
Verbum enim
interl.| scilicet evangelii
marg.| VERBUM  ENIM. Subdit propheta per quid salvi, ut gloria operum excludatur. Verbum evangelii ad perfectionem ducit et omnia legalia in uno Christo abbreviat, tamen equum priori ut nihil desit ad iustitiam de omnibus prefiguratis, vel que equa sunt retinet ut moralia que ius est tolli ut figuras recidit.
consummans et abbrevians24 in equitate,
24 abbrevians] brevians Weber
interl.| verbum breviatum est caritas in qua pendet lex et prophete
marg.| VERBUM  ABBREVIANS. Ut compendio fidei per gratiam salvet non per innumeras observationes.
quia
interl.| nequis de eo dubitet propheta repetitione confirmat dicens
verbum breviatum
interl.| contra antiquum verbum quod et Deum fecisse constat
faciet Dominus super terram.
interl.| qui fecit prius verbum legis prolixum
interl.| ens in terra homo factus
Numérotation du verset Rm. 9,29 
Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
interl.| exercituum
marg.| NISI  DOMINUS  SABAOTH. Dominus fecit verbum. Et tam necessarium erat quod nisi esset semen, id est verbum etc. Vel reliquie salve erunt et nisi per illas gens perisset. Et hoc est nisi Dominus exercituum quando alios excecavit reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem semen, id est apostolos de quibus seges Christi crevit.
reliquisset nobis semen,
interl.| vel Christum
sicut Sodoma facti essemus
interl.| muti ad confitendum
et sicut Gomorrha
interl.| aspera sine gratia spinis vitiorum operati
similes fuissemus.
interl.| quasi pares in pena quia similes in culpa
marg.| SICUT  ET  SIMILES 25. Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpe et pene. Quasi dicat : pares essemus in pena, quia similes essemus in culpa.
25 sic Rusch
Numérotation du verset Rm. 9,30 
Quid ergo dicemus ?
interl.| Auditis Osee et Isaia inquirit intellectum prophetarum ne Iudei aliter inverterent
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
interl.| per opera legis
apprehenderunt
interl.| subito et firmiter
iustitiam ?
interl.| non quamcumque
Iustitiam autem que ex fide est,
interl.| per gratiam
Numérotation du verset Rm. 9,31 
Israel autem sectando
interl.| quasi : gentes consecute sunt iustitiam Israel vero sectando
interl.| et hoc item ex prophetia Isaie
marg.| ISRAEL. Vero secutus est legem quasi retro, quia numquam attingit spiritualem intelligentiam.
iustitiam26
26 autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie Weber
interl.| per opera legalia
marg.| SECTANDO  IUSTITIAM. Lex Moysi lex iustitie si bene sit intellecta. Vel iustitiam que est ex timore pene non amore iustitie.
in legem {t. 4 : Erfurt, f. 1068rb ; facsim., p. 295b} iustitie non pervenit.
interl.| id est innocentiam et cetera que vere lex docet
interl.| alias 'legem iustitie'
Numérotation du verset Rm. 9,32 
Quare ?
interl.| quasi : attende diligenter
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
interl.| querebant iustificari sed ex operibus legis quasi hec possent iustificare
marg.| NON  EX  FIDE. Non enim ex fide querebat iustitiam, quia non petivit a Deo non credidit in eum qui iustificat impium. Non credens Deum operari in homine quo iustificetur.
Offenderunt enim27 in lapidem offensionis,
27 enim] om. Weber
interl.| cur fidem non habent ? Quia offensionem id est excecationem in Christo passi sunt
marg.| OFFENDERUNT. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur Christus fuit habilis offendere latens in humilitate. Cui attestatur Isaias : Ecce in evidenti pono, id est nasci, facio in Sion, id est in Iudeis. Christum a quo parvo non caveatur et petra scandali, id est ex toto conterentem in futuro contristantem. Lapis offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra scandali secundum quod in futuro faciet malis.
Numérotation du verset Rm. 9,33 
sicut scriptum est : ecce pono
interl.| patenter et in evidenti
in Sion
interl.| Iudeis
lapidem offensionis
interl.| Christum a quo quasi parvo lapillo non caveatur
et petram scandali,
interl.| eundem Christum ex toto malos conterentem in futuro
marg.| Et petram ante politionem, Christus ante passionem quo tempore scandalizati sunt Iudei irascentes, et indignantes quia se filium Dei faceret. Lapis per politionem Christus in passione quando maxime offenderunt et excecati sunt.
et omnis qui credit in eum
interl.| sive Iudeus sive gentilis
interl.| non modo offensio malis sed et salus bonis erit
non confundetur.
interl.| cum venerit in futuro



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 25/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_9)

Notes :