Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Cor. 5,1 

Scimus enim
quoniam si terrestris
domus nostra
huius habitationis
dissolvatur,
quod edificationem
ex Deo
habemus1
1 habemus] habeamus Weber
domum non manufactam
sed2 eternam
2 sed] om. Weber
in celis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,2 

Nam et in hoc ingemescimus,
habitationem nostram
que de celo est superindui cupientes,
Numérotation du verset 2Cor. 5,3 

si tamen
vestiti
non nudi
inveniamur.
Numérotation du verset 2Cor. 5,4 

Nam et qui sumus
in tabernaculo,
ingemescimus
gravati,
eo
quod3
3 quia] corr. , quod Rusch
nolumus expoliari,
sed supervestiri
ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Numérotation du verset 2Cor. 5,5 

Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus,
qui dedit nobis pignus Spiritus.
Numérotation du verset 2Cor. 5,6 

Audentes igitur semper
et scientes
quoniam dum sumus in hoc4 corpore,
4 hoc] om. Weber
peregrinamur a Domino,
Numérotation du verset 2Cor. 5,7 

per fidem enim
ambulamus
et non per speciem,
Numérotation du verset 2Cor. 5,8 

audemus autem
et bonam voluntatem
habemus
magis peregrinari
a corpore,
et presentes esse ad
Deum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,9 

Et ideo
contendimus,
sive absentes,
sive presentes, placere illi.
Numérotation du verset 2Cor. 5,10 

Omnes enim
nos
manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut referat
unusquisque
propria corporis,
prout gessit
sive bonum sive malum.
Numérotation du verset 2Cor. 5,11 

Scientes ergo
timorem Domini
hominibus suademus,
Deo autem
manifesti sumus.
Spero autem
et in conscientiis vestris
manifestos
nos esse.
Numérotation du verset 2Cor. 5,12 

Non
iterum
commendamus nos5 vobis,
5 commendamus nos] inv. Weber
sed occasionem
damus vobis
gloriandi
pro nobis,
ut habeatis
ad eos
qui in facie gloriantur
et non
in corde.
Numérotation du verset 2Cor. 5,13 

Sive enim mente
excedimus
Deo,
sive sobrii
sumus vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,14 

Caritas enim Christi urget nos,
estimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est
ergo omnes
mortui sunt,
Numérotation du verset 2Cor. 5,15 

et pro omnibus mortuus est,
ut et qui vivunt
iam
non sibi vivant,
sed ei qui pro eis6 mortuus est
6 eis] ipsis Weber
et resurrexit.
Numérotation du verset 2Cor. 5,16 

Itaque nos ex hoc
neminem novimus
secundum carnem.
Et si cognovimus secundum carnem
Christum, sed nunc iam non novimus.
Numérotation du verset 2Cor. 5,17 

Si qua ergo in Christo
nova creatura est7
7 est] om. Weber
vetera transierunt,
ecce facta sunt nova omnia8
8 omnia] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 5,18 

Omnia autem ex Deo
qui
reconciliavit nos sibi per Christum
et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Numérotation du verset 2Cor. 5,19 

quoniam
quidem Deus
erat in Christo
mundum
reconcilians sibi,
non reputans illis
delicta ipsorum
et posuit in nobis
verbum reconciliationis.
Numérotation du verset 2Cor. 5,20 

Pro Christo ergo legationem fungimur,
tamquam
Deo exhortante
per nos.
Obsecramus ergo9 pro Christo reconciliamini Deo.
9 ergo] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 5,21 

Eum
qui non noverat peccatum
pro nobis peccatum
fecit,
ut nos efficeremur in10 iustitia
10 in] om. Weber
Dei
in ipso.

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Cor. 5,1 
marg.| Scimus enim] Hoc capitulum dividitur in duas partes. In prima concludit ex precedenti glorificationem corporis ; et postea probat eam esse futuram. In secunda redit ad sui commendationem, ibi   [Scientes ergo] Primo ergo concludit glorificationem corporis que consistit in quatuor sequentibus, ex quatuor differentiis premii. Secundo probat glorificationem corporum esse futuram. Primo per naturalem appetitum, ibi   [Nam in hoc ingemiscimus] Secundo per naturalem fugam : quia ex quo homo naturaliter fugit corruptionem corporis, naturaliter incorruptionem eius appetit : ibi   [Nam et qui sumus] Tertio per assecutionem, ibi   [Qui autem efficit]  ; et per operis potestatem. Quarto per naturam fidei, ibi   [Audentes igitur]  ; quia si fides est cognitio mediata oportet quod potius sit cognitio immediata : quia mediatio non est nisi respectu immediationis ; et ex immediata cognitione anime redundant dotes corporis. Quinto probat idem per naturam peregrinationis : peregrinatio enim non est nisi respectu patrie : ergo cum peregrinamur, habemus patriam ad quam possumus pervenire, aliter non esset patria nobis : et de necessitate in corpore, sicut in eo peregrinamur : hoc probat, ibi   [Audemus autem] Sexto probat idem per naturam iustitie,   [Omnes enim nos manifestari] Inde sequitur secunda pars, que suo loco dividetur. Dicit ergo :
marg.| {p} Scimus] Unde dico quod tribulatio pondus eterne glorie operatur in nobis non considerantibus, etc.
marg.| {q} Enim] quia.
marg.| {p} Scimus] non dubitamus. 2Pt. 1.c. Non enim indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem. Vel   [scimus] id est firmiter credimus.
marg.| {r} Si terrestris domus nostra huius habitationis] id est corpus nostrum, in quo habitat anima nostra. Iob. 4.d. Qui habitant domus luteas, etc.
marg.| {s} Terrestris] origine : in quo {7. 128va} Δ invitamur ad humilitatem, et quia prona est ad terrena per concupiscentiam, propter quod debemus habere casus timorem.
marg.| {a} Dissolvatur] 2Pt. 1.c. Velox est depositio tabernaculi mei. Scimus inquam.
marg.| {b} Quod edificationem ex Deo habemus domum] id est domum bene edificatam. Et qualiter ?
marg.| {c} Non manu factam] id est opere hominis, videlicet corpus immortale. Io. 4.a. In domo patris mei mansiones sunt multe. Prv. 14.a. Sapiens mulier edificat domum suam. Vel Prv. 9.b. Sapientia sibi edificavit domum, et excidit columnas septem. Hbr. 9.c. Per amplius et perfectius tabernaculum non manu factum, id est non huius creationis. Tabernaculum tale habebimus, si Dominum in tabernaculis nostris modo receperimus. Act. 17. Non in manufactis habitat templis, sed in templo quod nos sumus.
marg.| {d} Eternam] 2Mcc. 7.c. E celo ista possidebo, sed propter Dei leges nunc hec despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero.
marg.| {e} In celis] non in terris. Ps. 72. Quid enim mihi est in celo, id est qualis thesaurus ? Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo. Ier. 17.b. Domine recedentes a te in terra scribentur. Vel   [Domum] id est Paradisum. Hbr. 11.c. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor est Deus.
marg.| {f} Nam et in hoc] Ecce prima ratio per quam probat resurrectionem futuram.
marg.| {g} In hoc] id est propter hoc.
marg.| {h} Ingemiscimus] id est ingemiscendo desideramus. Phil. 1.c. Coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Is. 59.c. Quasi columbe meditantes gememus.
marg.| {i} Habitationem nostram] id est corpus glorificatum sive in corporale. Et hoc est :
marg.| { k } De celo] id est celeste, id est incorruptibile. Rm. 8.d. Scimus quia omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc non solum autem illa, sed et nosipsi, etc. expectantes redemptionem corporis nostri. Nos dico.
marg.| {l} Cupientes superindui] hec indumenta, scilicet virtutum, et immortalitatem corporis. Gn. 37.a. Fecit ei tunicam polymitam, de diversis virtutibus quasi coloribus. 1Pt. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum. Gal. 3.d. Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Sed prius oportet exuere sordidam tunicam. Za. 3.b. Auferte vestimenta sordida ab eo. Iud. g. Odientes eam que carnalis est, maculatam tunicam : et induemur indumenta immortalitatis, supple.
marg.| {m} Si tamen vestiti, non nudi inveniamur] in fine vestiti virtutibus : aliter non induemur incorruptione gloriosa. Eccl. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida. Apc. 16.c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Mali autem nudi invenientur : quia Is. 59.b. Tele eorum non erunt eis in vestimentum, neque operibus suis operientur : opera eorum opera inutilia. Mt. 22.b. Amice quomodo huc intrasti, etc. Apc. 3.e. Tu dicis, quia dives sum, etc. pauper et cecus et nudus. Nahum. 3.b. Ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Valde ignominiosum erit ei, qui in tanto festo nuptiali coram tot bene vestitis pulchram vestem non habebit. Vel ita :   [Cupientes superindui] in corpore in resurrectione.   [Si tamen vestiti] gloria nobis promissa ; aliter non.
marg.| {n} Nam et qui] Probat idem per naturalem fugam corruptionis, quam si non posset natura evadere, erraret hoc appetendo, restat ergo quod potest eam fugere et non nisi per corporis incorruptionem : ergo etc. Probat hoc quasi a minori : quia diligentes vitam corporis presentem vellent habere immortalitatem ; ergo multo magis illi qui dicunt illud Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est, non in hoc tabernaculo : de quo Hbr. 12.b. Habemus altare de quo non edere habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
marg.| {p} Gravati eo] depressi.
marg.| {q} Eo] scilicet corruptibili corpore : propter.
marg.| {r} Quod ingemiscimus, quod nolumus expoliari] id est per mortem corpus nolumus nostrum amittere simpliciter.
marg.| {s} Sed supervestiri] immortalitate. 1Cor. 15.g. Cum autem {7. 128vb} mortale hoc, etc. hoc modo.
marg.| {t} Ut absorbeatur quod mortale est, a vita] id est ita quod vita immortalis destruat mortalitatem, ita quod non transeamus per mortem, si fieri posset intellige : quilibet enim naturaliter fugit mortem. Io. ult. f. Ducet te quo tu non vis. Vel secundum quod predicta clausula exponebatur de indumento virtutum.
marg.| {p} Gravati] temporalibus.
marg.| {r} Expoliari] gratuitis. Lc. 10.e. Incidit in latrones, qui etiam expoliaverunt eum. Iob. 19.b. Spoliavit me gloria mea, id est gratia : et abscondit coronam meam, idest, meritum quo debebam habere premium.
marg.| {s} Supervestiri] gloria. Za. 4.c. Exequabit gratiam gratie. Io. 1.b. Gratiam pro gratia. Item volunt supervestiri hypocrite interius sordentes. Mt. 7.b. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium.
marg.| {u} Qui autem] Tertia ratio per assecutionem. Ita desideramus.
marg.| {x} Autem] sed   [Deus] est.
marg.| {y} Qui efficit nos in hoc ipsum] id est qui facit nos desiderare istud, id est perfectionem et immortalitatem.   [Deus] est. Inde subdit medium per quod facit.
marg.| {z} Qui] quia est ipse,   [qui dedit nobis pignus Spiritus] id est interiorem pregustationem, que est a Spiritu sancto   [Efficit] Ps. 7. Sagittas suas ardentibus effecit. Quarum una valde electa fuit Paulus. Is. 49.a. Posuit me sicut sagittam preelectam, etc. et dixit mihi, etc.
marg.| {a} Pignus] quod multi auferunt, non solum sibi, sed etiam aliis. Iob. 22.a. Abstulisti pignus fratrum tuorum sine causa, et spoliasti nudos vestibus. Dt. 24.b. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingrediaris {7. 129ra} Δ domum eius, ut pignus auferas.
marg.| {a} Audentes] Probat idem per naturam fidei. Ergo quia securi de immortalitate per pignus Spiritus sancti :
marg.| {a} Audentes sumus] id est cum magna audacia predicamus. Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit, et 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.   [Audentes] contra timiditatem. Eccl. 7.c. Noli querere fieri iudex nisi, etc. Sir. 48.b. de Helia In diebus suis non pertimuit principem ; et potentia nemo vicit illum.
marg.| {b} Et scientes] contra ignorantiam. Os. 4.b. Quia tu repulisti scientiam, repellam te, etc.
marg.| {c} Peregrinamur] contra otium Prv. 6.a. Fac quod dico filii mi, et libera temetipsum, etc. discurre, festina suscita amicum tuum.   [Peregrinamur a Domino] id est non habemus eum presentem per speciem, licet per cognitionem, sicut peregrinus patriam. Ps. 38. Advena ego sum apud te et peregrinus.
marg.| Et propter hoc dicunt viri sancti Ps. 119. Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est. Hbr. 11.c. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Sir. 16.b. Misericordia faciet locum unicuique secundum meritum suum, et secundum intellectum peregrinationis illius id est secundum quod magis exercitatus est in operibus misericordie, per que ut frequenter augetur gratia, et secundum quod intellexit se esse peregrinum in hac vita propter hoc magis intentus operibus misericordie. Schema peregrinorum voluit Dominus habere eos qui pascha celebrabant : Ex. 12.b. et ipse post resurrectionem in ipso die pasche in specie peregrini apparuit, et omnes sancti peregrini fuerunt : Hbr. 11.c. Defuncti sunt, etc. Hic dicit beatus Bernardus Videtur hec sententia contraria illi qua alibi dicitur : Nostra conversatio in celis est : Phil. 3.d. Quomodo enim potest anima eodem tempore et in corpore peregrinari a Domino, et in celis simul esse cum Domino ? Sed hoc ipse solvit Apostolus dicens :
marg.| Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, Cor. 13.c. In quantum enim cognoscimus, tamquam presentia contemplantes, iam cum Domino sumus ; in quantum autem tamquam de futuris prophetamus, credentes que non intelligimus, sperantes que non videmus, a Domino peregrinamur.
marg.| {d} Per fidem] etc. ergo fides est via ad Deum. Sed videtur quod amor : quia super illud Ps. 17. Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, Glossa 1. amorem quo vado ad Deum similiter super illud, Dilatasti gressus meos subtus me, Glossa Quia latam fecisti caritatem, ergo omnis virtus via est eundi ad Deum, sed caritas excellentior omnibus, 1Cor. 13.d. Per fidem autem ambulamus ad Deum, quia eam habemus ut sigillum, Lc. 15.c. A Deo recedimus per dissimilitudinem : filius enim prodigus abiit in regionem dissimilitudinis ; quia per similitudinem ei appropinquamus, et prima assimilatio anime ad Deum est per fidem, unde Ct. 4.b. Lavi pedes meos, Glossa Cogitationes quibus terram aliquando tangere solebam, et in rationem solius fidei cadit cogitatio quia credere est cogitare cum intentione, et constat quod per cogitationem primo assimilamur Deo. Ad Glossa super Ps. dicendum quod duplex est ambulatio : una est spiritualis interior, quia primo ambulat anima ad Deum per fidem ; altera est exterior per opera, sic ambulamus ad eum per caritatem ; precipue enim ipsa movet nos ad opera exteriora. Dicit ergo : per fidem dico quod peregrinamur a Domino.
marg.| {e} Enim] id est quia.
marg.| {f} Ambulamus] ad Deum.   [Per fidem] contra infidelitatem, 1Pt. 3. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti, etc. Cognitione fidei ei approximamus, sicut peregrini ad patriam.
marg.| {g} Et non per speciem] quia nondum videmus eum nobis presentem, et ita per accidens ambulamus ad eum : omne autem per accidens reducitur ad suum per se : ergo pervenire potest ad illud per se ; ergo visio facie ad faciem erit, et ex illa evidentia sive relucentia sunt dotes corporis, ergo corpus glorificabitur. Nota Glossa Sic ambulemus tamquam in via simus ; quia ipse rex patrie factus est via.
marg.| {h} Audemus autem] Probat idem per naturam peregrinationis, inf. 11.e. In quo quis audet, audeo et ego.
marg.| {i} Magis peregrinari a corpore] id est removeri ab eo.
marg.| {7. 129va} Δ {a} Et presentes esse] ut eum videamus facie ad faciem.
marg.| {b} Contendimus] magis supple quam manere in corpore. Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Ps. 115. Dirupisti vincula mea tibi sacrificabo hostiam laudis, quasi dicat si dirumperes, laudarem te. Sed contra hoc videtur. Phil. 1.c. Si vivere in carne, hic mihi fructus est operis, etc. quid eligam, ignoro. Sed prius est eligere, quam alterum sibi determinatum accipere : male ergo facit dicens : Habemus voluntatem magis, etc. Solutio : Sciebat melius esse simpliciter cum Christo ; sed ignorabat utrum manere in corpore magis esset eligendum propter utilitatem fratrum.
marg.| {c} Absentes] Se absentat quis a Deo per peccatum : sed non sic Apostolus ; sed Dominus se absentavit ab eo per expositionem tribulationibus. Is. 54.c. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus, etc.
marg.| {d} Sive presentes] etc. id est ut placeamus ei quando in presentia eius erimus. Sap. 4.a. Cum presens est, imitatur illam, et desiderant eam.
marg.| {c} Sive absentes] etiam dum in hac vita eius presentia caremus. Ps. 41. Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?   [Contendimus] 1Tim. ultimo capitulo : Certa bonum certamen. 1Cor. 9.d. Omnis qui in agone contendit.
marg.| {e} Omnes enim] Probat idem per naturam iustitie : que exigit, ut qui multas penas pro Christo passi sunt in corporibus, ab ipso remunerentur in eisdem.
marg.| {f} Ante tribunal] id est ante ipsum iudicantem. Rm. 14.b. Omnes astabimus ante tribunal Christi. 1Rg. 2.b. Dominus iudicabit fines terre. Gilb. His verbis invitat Apostolus ad Concilium generale. Generale prorsus Concilium, ubi deerit nemo : ad quod omnes oportebit astare, non modo omnium merita, sed omnium nomina iudicari. Nec ibi erit quod de quibusdam dicitur, videlicet quod illos defendebat numerus. Sed nec ulla erit ibi acceptio personarum. Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur, non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus. Ibi nulla tergiversatio poterit suffragari : nulla enim dissimulatio, ubi reddenda est ratio de verbo otioso.
marg.| {g} Ut referat] reportet propria merita, vel demerita. Gilb. Quam felices, qui in vita sua receperunt malum, ut postmodum bonum recipere mereantur ? et quam miseri, qui in bonis interim vitam ducunt, ut in puncto ad maximum debeant descendere malum ! Hec omnia si non creduntur, obsecro cur leguntur ? si vero creduntur, quomodo non timentur ?
marg.| {h} Prout gessit] Nihil .n. cognatio, nihil divitie, nihil gloria quelibet humana prestabit. Pro. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Col. 3.d. Qui iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit. Apc. 13.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Ps. 27. Tu reddes unicuique secundum opera sua. Ez. 7.g. Secundum viam eorum faciam eis. Vel   [Referat] id est exhibebit que fecit, sicut quando aliquis refert verbis : quia note operum uniuscuiusque erunt in anima eius loco verborum. Apc. 20.d. Iudicati sunt mortui ex his que scripta erant in libris. Is. 43.a. Narra si quid habes. Lc. 16.a. Redde rationem villicationis tue. Mt. 12.c. Ex verbis tuis iustificaberis, etc. Nota Glossa Nullus meretur nisi dum in corpore est. Hic omne meritum comparatur quo possit quispiam post hanc vitam relevari, vel gravari. Frustra ergo homo sibi post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit.
marg.| {p} Scimus enim] etc. Quia iam habemus spe. Rm. 8.d. Spe enim salvi facti sumus, et hec certitudo spei est ex ineffabili pregustatione in mente hominis : de qua Augustinus in libro conf. Tanta iucunditate respersisti me, quod non scio quid sit vita Λ eterna, si illa non est. Non ministerio hominum, ergo non fiet a natura, si erit miraculosa. Ubi semper inquietatur anima : quia Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum. Unde quidam sanctus Eremita laborans in extremis, cum eum tangeret mater sua, ait, Tolle paleam, adhuc spirat igniculus. Sed Mich. 5.b. Et erit iste pax, cum Assyrius venerit in terram nostram, etc. Si per tribulationes dissolvatur : quia 2Tim. 2.b. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, etc. si compatimur, et conregnabimus. Non humane generationis opere productam, secundum hoc videtur quod non erit idem corpus numero sive caro ; quia constat quod materia producitur opere humane generationis : sed in patre et filio diversus modus obtinendi esse et naturam facit, quod iste non sit ille, et modo corpus nostrum obtinet naturam per generationem humanam, tunc per divinam operationem, etc.
marg.| Item alius modus producendi serpentes in esse per generationem, ab illo qui est per putrefactionem, facit alios serpentes ; ergo similiter erit alius homo in resurrectione ; quia modo producitur in esse per naturam, tunc per Dei operationem solum.
marg.| Solutio Diversus modus obtinendi esse et naturam ab eodem principio facit diversum ; et ideo pater est alius a filio : sed ubi est aliquid ex diversis principiis, non exigitur, ut in Deo, et natura : quod ideo est quia ubicumque operatur natura, et Deus ; et propterea quicquid potest natura, et Deus ; et ita Deus potest facere idem corpus numero quod modo est ; sed non est ita potens natura, nec aliquod aliud principium. Non faceremus nisi certi certitudine spei. Axa filia Caleb : Ios. 15.d. Iud. 1.c. Sed non habetur expresse quod petierit utrumque irriguum : sed sic dixit, Terram arentem dedisti mihi, iunge et irriguam, et sequitur ibi quod dedit ei irriguum superius et irriguum inferius : quod fecit ex liberalitate sua, et quia sciebat quod ipsa in Aaron petebat, licet non in alterum peteret. Vel dicitur utrumque petiisse ; quia postquam fecit petitionem suam, datum est ei utrumque. Fide et ceteris ; ergo habebimus fidem. Solutio : Inveniamur in fine vite. Apc. 16.c. Beatus, qui vigilat et custodit. Gn. 3.b. Invenerunt se nudos. Christum vestiti. Gal. 3.d. Quicumque baptizati estis, Christum induistis. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum. Vel ita cupimus indui, etc. Argumentum quod anime reproborum non appetunt incorporari. Immutatio. Iob. 14.c. Expecto donec veniat immutatio mea. Qui carnem foveret. Argumentum quod foventes carnem salvari possunt, et etiam quia Apostolus se eis connumerat.
marg.| Ad idem. Ier. 22.d. Numquid et pater tuus comedit et bibit et fecit iudicium, etc. Eph. 5.f. Nemo unquam carnem suam odio habuit.
marg.| Ne minus de se sentiant quam debeant : quando enim quis connumeratur aliis, comparatur eis et ipsi ei.
marg.| De quo non est curandum : quod est proprium perfectorum, qui dicunt illud Apostoli Phil. 1.d. Cupio dissolvi. Terrena inhabitatio. Sap. 9.c. Idem Eccl. 11.b. Fili mi ne in multis sint actus tui.
marg.| Propter hoc Ps. 26. Unam petii a Domino. Non ut super Λ eam veniat ; ita quod ipsa remaneat : A malis, pene. {7. 129rb} Transitus amarus est et habet fel : ideo omnes naturaliter timent mortem ; et Dominus Mc. 14.d. Cepit Iesus pavere, etc. Non ex eo, scilicet corpore. Nec tribuenda sunt carni. Contra. Super illud Rm. 7.c. Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, etc. Glossa Carnalis concupiscentia, ex qua sunt omnia mala : ergo ex carne sunt omnia mala. Ibidem. super illud : Venundatus sum sub peccato : Hoc peccati nomine appellat, unde oriuntur omnia mala, id est ex carnali concupiscentia : ergo ut prius ex carne. Solutio : Quidam dicunt, ut Cantuarien. quod istud dicitur secundum statum universalem hominis, id est habito respectu ad omnem statum hominis, et patet quod peccatum Ade non est tribuendum carni. Illud vero super Rm. dicitur propter statum presentem in quo omnia mala sunt a carnis concupiscentia. Alii aliter dicunt, et melius, quod carnalis concupiscentia sumitur large, et stricte ; sicut hoc nomen (carnale.) large sumitur. 1Cor. 3.a. Nonne carnales estis ? et sic opponitur carnale spirituali sive incorruptibili ; et sic dicitur carnalis non a carne, sed a corruptione. Stricte sumitur pro delectatione, sive delectabili secundum opus carnis, ut in gula, et luxuria. Similiter carnalis concupiscentia dupliciter. Large, et est tunc appetitus rei corruptibilis, et idem est quod libido ; et sic omne peccatum est ex carne, et carnali concupiscentia, et sic sumitur ad Rm. Stricte autem est appetitus carnalis delectationis que exercetur opere carnis, sic sumitur hic, et opponitur peccatum spirituale peccato carnali. Sensus carnis refugit, et recusat : per hoc patet solutio illius, Pater, si fieri potest, transeat : secundum rationem volebat mori ; secundum sensum recusabat. Absorpta. 1Cor. 15.g. Idc. 6.g. Spiritus Domini induit Gedeonem. Lc. ult. g. Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Et dicitur vestimentum propter duo que facit vestimentum : calefacit in hyeme, refrigerat in calore : sic Spiritus Sanctus contra amorem male inflammantem, et contra timorem male humiliantem. Spe tamen per fidem ; quia fides generat spem.
marg.| Et nota quod duplex est peregrinatio a Deo. Quedam est per dissimilitudinem : et secundum hoc hec prepositio (a) significat recessum : sic sumitur. 2Rg. 12.a. Ut exhiberet convivium homini peregrino, id est Diabolo, qui precipue recessit a Deo per dissimilitudinem. Item quedam est per speciem : et sic significat prepositio accessum, et ponitur (a) pro (ad) sicut ibi, A dextris meis : sic sumitur hic. Peregrinamur non fide. Contra. Ipse textus, Per fidem ambulamus, et hoc est peregrinari a Domino. Sed dicimur peregrinari non fide, peregrinatione dissimilitudinis, sed spe presentie quam speramus : et in hoc dicimus nos esse adhuc longe ab eo, sicut peregrinus a patria. Non per presentiam. Contra. Ubique est presens. Solutio : Etsi ubique est presens, non tamen omnibus : quia aliud est ipsum esse presentem, aliud est videre eum facie ad faciem. Rex patrie Christus est, et ibi veritas. Imo hic etiam veritas, quia Io. 1.b. Plenum gratie, et veritatis. Item ibi erit via, etc. dicit enim Augustinus In quantum est homo, est via ; in quantum est Deus, veritas : sed ibi videbitur in quantum homo, ergo et in quantum via. Solutio : Hic videmus tum in quantum est via per doctrinam, et exemplum, sed exemplum est ad perveniendum, et ibi erit iam perventio, et iterum, ibi omnes docibiles Dei. Quod autem dicitur, In quantum homo est, est via, id est ipse qui est homo, est via in humilitate : ibi autem proprie erit veritas, quia ibi videbitur in seipso ; hic autem etsi videatur ipse qui est veritas, videtur tamen cum phantasiis, et sic quasi in nubilo. Ego sum via, Io. 14.a. Illuminatio per fidem, ad credendum ; per speciem, ad fruendum. Homini vitam mortalem adhuc agenti, id est sensibus corporis, et tunc cessat obiectio de Paulo qui vidit eum sicut est sine nubilo cuiuslibet phantasie, si tunc non utebatur sensibus corporis. Si obiiciatur de Christo, qui constat quod utebatur, tamen apertissime videbat Deum. Respondeo quod privilegia paucorum, etc. Et similiter potest dici de Paulo ; et tunc cessat omnis obiectio. Constanter hereat. Sed nonne Beatus Ioannes quando dixit : In principio erat Verbum, etc. Sic illi in herebat. Hoc videtur. Unde illud Origenis. Irreverberatis oculis Dei intuitus est claritatem. Solutio : Etsi constanter adherebat, non tamen constanter videbat, quia quandoque retardabatur alia cogitando mole carnis pressus qui dicit Origen. Irreverberatis oculis, intelligendum est non simpliciter ; sed in comparatione aliorum. Ab actu non quiescimus, etsi durum sit. Sed nonne erat Apostolus in provectu ? ergo non solum non erat illi durum laborare pro Domino, imo et suave. Dicitur enim quod in principio laborare pro Deo durum est. Ps. 16. Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. In progressu facile. Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri ; Λ cum dilatasti cor meum. In provectu autem delectabile. Ps. 118. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Solutio : Et si durum sit in se, tamen, etc. Vel loquitur in persona insipientium malorum. Quia non tristamur. Contra. supra in principio : Gravati fuimus supra modum, etc. Solutio. Tristitiam hic appellat turbationem provenientem ex dolore mentem ad malum inclinantem. Vel intelligitur sicut illud Is. 42.a. Non erit tristis, neque turbulentus, secundum rationem. In princ. autem Epistol. appellat tedium tristitiam nature sive sensualitatis que non est malum, nec ex se, sed per accidens ad malum inclinat. A simili messorum. Ps. 125. Portantes manipulos suos. Nullus meretur nisi dum est in corpore : ergo secundum hoc orationes Sanctorum qui sunt in patria, sunt inutiles. Sed contra, Angeli qui sunt in patria merentur : quare ergo similiter non merentur anime Sanctorum ? Quod autem non mereantur post hanc vitam, videtur per illud Eccles. 9.c. Quodcumque potest manus tua etc. Ideo dicitur Io. 12.e. Dum lucem habetis, ambulate in luce. Solutio : Anime sanctorum sibi non merentur : {7. 129vb} nobis tamen merentur secundum devotionem quam habemus ad eos, que est quasi principale, quo mediante merentur nobis.
marg.| Unde cantamus. Adiuvent nos eorum merita. Angeli autem et nobis et sibi merentur : nam alia ratio est in eis et in animabus sanctis. Ipsi enim in quantum contemplantur Deum, nec sibi, nec nobis merentur aliquid, sed in subserviendo nobis : quia in ratione meriti sunt duo, difficultas, et humilitas que est ad inferius : neutrum est in animabus sanctis, sed Angeli humiliant se serviendo nobis. Nam et ista que pro defunctis, etc. Prima pars huius auctoritatis facit pro illis qui dicunt quod suffragia Ecclesie, non prosunt damnatis. Secunda pro aliis : quia baptizatus qui decedit, aut est in mortali, et sic est valde malus, nec sunt ei adiumento suffragia : aut decedit in caritate, et tunc aut non indiget suffragiis, aut statim evolat, et sic sunt pro eo gratiarum actiones ; aut indiget, et sic sunt pro eo propitiationes. Sed ad aliam opinionem facit quod sequitur. Ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. Ad utramque autem opinionem sunt rationes. Quod autem prosint damnatis suffragia, probatur per id quod dicitur super illud Ez. 31.f. Cum deducerem eum ad infernum, etc. consolata sunt, etc. Glossa Omnia ligna, que quondam fuerunt bona et irrigabantur aquis, receperunt consolationem quando viderunt principem suum similia sustinere tormenta.
marg.| Sed boni non fuerunt nisi prius fuerunt baptizati, et dicit quod in hoc acceperunt consolationem ; ergo multo magis possunt habere eam per suffragia Ecclesie.
marg.| Item Lc. 16.g.d. de divite qui dicit, Habeo quinque fratres, dic eis ut non veniant in hunc locum tormentorum. Ad quid dicebat hoc nisi quia magis affligeretur propter adventum eorum ? Pena ergo eius poterat augeri, ergo cum Deus pronior sit ad miserendum quam ad puniendum ; multo fortius potest minui, sed non nisi per suffragia Ecclesie.
marg.| Item petebat refrigerium aque, et non habuit : pena ergo inde ei crevit, et minui poterat.
marg.| Item Is. 14.e. Tu autem proiectus es de sepulchro tuo. Ibi Hier. Etsi anime aliquando habeant requiem : sed non meritis propriis : ergo meritis Ecclesie.
marg.| Sed ad contrarium Sir. 40.a. Zelus et contentio. Glossa In inferno nulla pax, nulla doloris mitigatio.
marg.| Item Augustinus 21. de civit. Dei 24.c. locutus est autem de Angelis malis et dicit : Denique si de aliquibus ita certa esset (intellige Ecclesia) ut qui sint isti, utique etiam nosset, qui licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen predestinati sunt in ignem eternum ire cum Diabolo : tam pro eis non oraret quam nec pro ipso.
marg.| Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus. Ergo cum certa sit de illis qui in inferno sunt, non debet pro ipsis orare : ergo si orat pro eis, male facit, ergo non meretur : nullus enim peccando meretur. Solutio : Sustinendo quod prosint, dicendum quod valde mali dicuntur qui baptizati fidem habuerunt, sed ab ea recesserunt : vel etiam baptizati qui statim ad annos discretionis venientes heretici facti sunt. Non valde mali sunt, qui sunt in purgatorio, et qui in inferno cum mortali, in fide tamen informi decesserunt. Valde boni qui iam sunt in paradiso. Ad illud. Nulla pax, etc. verum est in comparatione pene quam sustinent. Vel loquitur de baptizatis secundum statum post iudicium. Ad illud Augustini Si de aliquibus, etc. dicimus quod considerata intentione eius nihil facit ad hoc. Dicit enim Augustinus Si antiquitus precibus Sanctorum liberabantur impii ; quia eorum efficacior est oratio, et exauditione dignior iam nullum habentium omnino peccatum. Cur ergo non orabunt. Etiam statim sequitur illud : Denique si de aliquibus, etc. non nega ergo quin pro mitigatione pene possit orare Ecclesia et debeat, sed non pro eorum liberatione. Sustinendo autem quod non prosunt, dicendum ad illud consolata sunt, id est ad modum consolatorum se habuerunt ; sicut quando aliquis videt male tractari aliquem qui eum male tractavit, quasi consolationem in hoc habeat, insultat dicens. Sic mihi fecisti, sic et modo tibi fit. Ad aliud Lc. Dicendum quantum loquitur ibi per hypothesim, id est per suppositionem : quasi dicat Si possibile esset, vellet quod subveniretur eis : et quod alii non invenirent eum in tormentis : sed ita absorpti sunt a pena, quod velle non possunt. Similiter quod ducitur super Is. cum hypothesi intelligendum est, quasi dicat Etiamsi haberent requiem anime, tu tamen non haberes. Quod autem dicitur hic. Valde mali dicuntur qui decesserunt in mortali : non valde mali, tamen mali, qui cum venialibus decesserunt, que post hanc vitam dimittuntur sic sumitur malus Lc. 11.b. Vos autem cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris. Illi ergo qui sunt in Purgatorio mali dicuntur propter pene anxietatem, mediocriter mali, quia pena illa media est inter penam temporalem et penam gehenne. Ad id quod dicitur. {7. 130ra} Ut tolerabilior sit ipsa damnatio dicendum quod quidam decedentes in caritate pauca venialia secum deferunt, et levia, et hi valde parum torquentur, et quasi statim liberantur si pro eis fiunt aliqua suffragia. Alii decedunt cum multis, et gravibus : de his dicitur quod tolerabilior sit damnatio, id est pena Purgatorii propter atrocitatem, et ita sumitur hic damnatio pro pena temporali, et Lc. 23.f. ibi : Nec tu times Deum, cum in eadem damnatione sis, et similiter sup. 4.b. Habemus. Illud autem quod dicitur in suffragiis, Ne absorbeat eas tartarus, etc. huiusmodi, intelligitur de pena Purgatorii. Pueri qui si non per se, per alios crediderunt. Contra. Aliquid dicitur fieri per alium dupliciter, ministerio vel auctoritate. Sed constat quod nec sic, nec sic crediderunt pueri baptizati per patrinos ; quid est ergo quod dicit ? Solutio Crediderunt reputatione ; quia eis reputabitur ac si credidissent. Prout gessit, etc. Ex hoc videtur quod non punietur quis pro omissione. Et est hoc contra illos qui dicunt quod omissio est in pura privatione actus debiti. Sed ipsi dicunt quod (gerere) est commune ad omittere, et gerere. Sic Rm. 7.c. Operor et non operor, partes sunt eius quod est operor. Frustra ergo sibi homo post hoc tempus promittit, quod sibi in hoc tempore comparare neglexit. Sed ecce aliquis non peregit penitentiam ; ergo quicquid fiat pro eo, non liberabitur.
marg.| Solutio Imo talis gessit, quia gerere non neglexit, sed tempus non habuit : vel dicendum quod meruit si fierent pro eo suffragia.
marg.| {a} Scientes] Hec est secunda pars in qua redit ad principale propositum, scilicet ad commendationem sui, et ostendit quare se commendat. Primo ut Corinthii possent reprimere, Pseudo preponentes se Apostolo. Secundo quoniam propter eorum utilitatem, et Dei gloriam, ibi : (Sive enim mente.) Tertio, quia caritas Christi stimulabat eum ad hoc, ibi : (Caritas eum Christi.) Et subiungit quare ab ipso, et ab omnibus sit diligendus. Prima ratio est, quia mortuus est pro omnibus, ibi : (Quoniam si unus, etc.) Secunda est quia ipse est Deus, et ideo summe diligendus, ibi : (Itaque nos ex hoc.) Tertia quia omnia implet, et innovat, ibi : (Si qua ergo.) Quarta, quia Deo nos reconciliat, ibi : (Omnia autem ex Deo.) Quinta, quia mysterium nostre reconciliationis etiam aliis largitus est, ibi : (Quoniam quidem Deus.) Ultimo autem Apostolus sicut minister huius mysterii factus, et quasi specialis legatus Domini exactionem subiungit, ibi : (Obsecramus, etc.) Dicit ergo :
marg.| {a} Scientes ergo] etc. id est quam caste timendus sit.
marg.| {c} Hominibus suademus] ut eum timeant, et credant, et sibi provideant in iudicio, 1Io. 3.d. Suadebimus corda nostra, Apc. 3.d. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum.
marg.| {b} Timorem Domini] Ier. 10.a. Quis non timebit te o rex gentium ? Is. 8.c. Timorem eius ne timueritis, etc. Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester, et ipse terror vester, Mt. 10.c. Nolite timere, etc. Illum autem timete, qui potest, etc.
marg.| {d} Manifesti] id est ab eo sumus approbati.
marg.| {e} In conscientiis] etc. credo quod approbatos nos habetis in cordibus vestris, licet forte ore non dicatis.
marg.| {f} Non iterum] etc. querendo gloriam nostram : sicut nec prius ad eos sup. 3.a. Incipimus iterum, etc.
marg.| {h} Qui in facie] id est Pseudo qui dicebant Corinthiis, Nos electi sumus a magnis Apostolis, et Paulus autem a quodam Anania, et ita magis credendum est nobis quam ei.
marg.| {g} Gloriandi] sup. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut, et vos nostra. Vel (In facie,) id est in legalibus, que sunt exteriora sicut facies hominis : quasi. Non intrant ad spiritualem legis intelligentiam. Vel id est in conspectu hominum, ut ab eis laudentur, quasi dicat Hypocrite sunt, Eccl. 1.d. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum.
marg.| {i} Et non in corde] Sir. 19.d. Est qui nequiter se humiliat : interiora autem eius plena sunt dolo.
marg.| {k} Sive enim] quasi. Ut gloriemini de nobis me commendo ; et potestis de me gloriari.
marg.| {l} Enim] quia sive mente excedimus, id est sive laudamus nos, quod creditur excessus mentis, et quasi insania.
marg.| {7. 130rb} {m} Deo] est, id est ad honorem Dei, quem in hoc querimus non nostrum, Glossa Omnis superbia velut insania habetur.
marg.| {n} Sive sobrii] non commendantes nos, sed potius infirmitates nostras recolentes.
marg.| {o} Vobis] ad utilitatem vestram, ut exemplo nostro dicatis humiliari, non alta credere de vobis. Vel sic (Sive mente) rationis contemplatione excedimus id est supra omnia temporalia contemplatione ascendimus et predicamus de supernis que capere non potestis. Dico qui solus cognoscit, que videmus in illo excessu. (Sive sobrii sumus,) predicantes que videmus intelligere.
marg.| {o} Vobis] propter utilitatem vestram. De excessu contemplationis Ps. 67. Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu, id est Paulus, qui in adolescentia conversionis sue raptus fuit usque ad tertium celum inf. 12.a.   [Sobrii] Argumentum, quod contemplativi sunt ebrii. Ier. 23.b. Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, a facie sanctorum verborum eius.
marg.| {p} Caritas enim Christi] Tertia ratio propter quam se commendat. Continua : Dico quod totum facio ad utilitatem vestram, et hoc (enim) quia caritas Christi urget id est stimulus amore ipsius quo punctus sum, sicut ipse propter nos. Is. 49.d. Quem Spiritus Domini cogit id est amor. Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Sicut {7. 130va} Δ equus calcaribus punctus currit ; ita ego cum dilatasti per caritatem id est quando stimulo amoris punxisti me, Augustinus in dialogo ad Orosium. Nisi dilatatum cor habuisset viam Domini minime cucurrisset. Quod amor pungere possit, patet per illud Ct. ult. b. Dura sicut infernus emulatio, Sir. 38.c. Qui gloriatur in iaculo (amoris) stimulo boves coagitat, 1. Esdr. 3.c. Constituerunt Levitas, ut urgerent opus Domini. Hoc modo caritas est exactrix operum ; non solum verborum. Ubi ergo non est opus nec caritas ; nisi forte ignoratur, quia caritas numquam est otiosa, Prv. ult. d. Consideravit semitas domus sue, et panem otiosa non comedit. Mirabiliter urget cupiditas opera sua, Ex. 5.b. Prefecti operum instabant dicentes, Complete opus vestrum quotidie, Ex. 12.e. Urgebant Egyptii populum exire de terra.
marg.| {a} Nos] dico.
marg.| {b} Estimantes] id est attente considerantes.
marg.| {c} Hoc quoniam si unus] id est qui solus sine peccato fuit : iuxta illud Ps. 13. Omnes declinaverunt, etc. usque in unum, etc.
marg.| {d} Mortuus est] quasi dicat Bene vos debet urgere caritas Christi que ipsum coegit mori pro nobis, Eph. 2.a. Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo.
marg.| {e} Ergo omnes] alii.
marg.| {f} Mortui sunt] per peccatum, sicut erant in Adam : Aliter non esset verum quod pro omnibus mortuus esset. Non est mortuus nisi propter peccata, 1Cor. 15.c. Sicut in Adam omnes moriuntur, etc. Vel sic :   [Quoniam si unus] id est sufficiens.   [Mortuus est] sic in Ps. 61. Semel locutus est Deus, id est perfecte, sive sufficienter, et Rm. 5.d. Sicut per unius delictum, etc. ita per unius iustitiam, etc. in eodem capitulo Sicut in unius delicto mors regnavit, etc.   [Mortuus pro omnibus] id est causa sufficiens ad salvandum omnes de morte peccati per mortem suam, Hbr. 9.g. Nunc autem semel in consummatione seculorum ad destitutionem peccati, etc.   [Ergo omnes mortui] legalibus, Rm. 7.a. Itaque, et vos fratres mei mortificati estis legi, etc. Vel   [mortuus] pro omnibus quantum in eo fuit.   [Ergo mortui] id est parati debent esse ad moriendum pro eo, Ps. 115. Quid retribuam Domino, etc.
marg.| {g} Ut et qui vivunt] vita gratie.
marg.| {h} Iam non] etc. id est hanc vitam non sibi attribuant, quia Os. 13.c. Ex te perditio tua Israel, ex me salvatio tua, Rm. 14.b. Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
marg.| {i} Sed ei] attribuant.
marg.| { k } Pro ipsis] etc. ut moriantur peccato.
marg.| {l} Et resurrexit] ut resurgant in novitate vite secundum eam operantes, Rm. 4.d. Traditus est propter delicta nostra, etc.   [Qui sibi vivunt] vita nature,   [Non sibi vivant] querentes proprias voluptates corporis, Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis, etc. et Rm. 14.b. Nemo nostrum sibi vivit, etc. Et hec est prima causa propter quam Christum diligit. Inde sequitur secunda, quia ipse est Deus.
marg.| {m} Itaque] quia nullus debet sibi vivere.
marg.| {n} Ex hoc] amodo   [neminem novimus] id est approbamus   [secundum carnem] qui sectetur carnis delicias, quod faciunt mali, Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis suis, et iniquus benedicitur. Quia.
marg.| {o} Et si cognovimus] etc. si credidimus eum esse mortalem, et purum hominem.
marg.| {p} Sed nunc] etc. imo, et verum Deum, et mortalem, quasi dicat Debemus vivere Christo secundum quod vixit in infirmitate carnis, multas tribulationes sustinens, per quas ad immortalitatem transiit, ut et nos ad eandem transeamus. Vel sic :   [Itaque ex quo resurrexit] [Neminem novimus] etc. quasi dicat Ita certi sumus quod non cogitamus de mortalitate, et corruptione carnis. Similiter sumitur caro, 1Cor. 15.f. Caro, et sanguis, etc.   [Et si Christum secundum carnem] id mortalem, iam non imo immortalem.
marg.| Vel sic : [Ex hoc] post adventum Christi.   [Neminem sec. carnem novimus] nullum approbamus qui carnales legis {7. 130vb} ceremonias servare velit   [Et si cognovimus Christum] quod esset promissus in lege   [secundum carnem] credentes ipsum esse venturum, ut servaret legalia et servari preciperet. (Sed nunc) postquam iam venit, etc. Vel aliter, (Secundum carnem,) id est carnales delicias. Io. 16.b. Nisi ego abiero Paracletus non veniet. Si igitur Christi presentia corporalis impedivit spiritualem consolationem Apostolorum quid presentia divitiarum, deliciarum, dignitatum. Iob. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, etc.
marg.| {q} Si qua nova] Tertia causa propter quam diligit eum : quia omnia innovat et implet. Et nota quoniam est novitas nature que erit in futuro, et novitas gratie quam habemus in presenti, et novitas Evangelice doctrine. E converso est vetustas pene eterne, et culpe, et legalis observantie. Ergo continua. Ex quo mortuus est, ut moriamur peccato.
marg.| {q} Si qua creatura] id est si aliquis homo.
marg.| {r} Nova] novitate gratie.
marg.| {s} Vetera] id est vetustas culpe.
marg.| {t} Transierunt] Is. 43.c. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et tunc orientur.
marg.| {u} Et ecce nova] id est novitate gratie. Vel   [vetera] id est vetustas mortis transiit iam in spe, postea in re.   [Et ecce] etc. in spe, vel per causam motivam que est immortalis Christi Apc. 21.b. Mors ultra non erit neque luctus, etc. que prima abierunt. Vel   [vetera] id est legales observantie   [Transierunt] et omnia que ad veterem hominem pertinent.
marg.| {u} Et] id est quia   [Nova sunt omnia] id est. Novi testamenti in quo continentur omnia que innovant hominem spiritualiter. Lv. 26.b. Novis supervenientibus vetera proiicietis, etc.
marg.| {7. 131ra} Δ {a} Omnia autem] Quarta ratio.
marg.| {b} Ex Deo] etc. Is. 42.b. Dedi te in fedus populi. Hbr. 7.d. Salvare in perpetuum, etc. Sir. 44.c. Et in tempore iracundie factus est reconciliatio. Rm. 5.b. Si cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, etc.
marg.| {c} Et dedit] Quinta ratio, quia non tantum in propria persona, sed per predicationem Apostolorum, et Doctorum voluit nos reconciliari sibi, Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo. beatus Bernardus Ve filiis ire, qui nondum reconciliati.
marg.| {d} Reconciliationis] aliene ; quasi gens que iustitiam fecerit apprehendunt.
marg.| {e} Quoniam quidem] etc. qui est idem cum patre in essentia, et ideo Christus omnipotens.
marg.| {f} Verbum reconciliationis] id est Evangelium quod nobis annuntiat fidem per quam reconciliamur Deo. Ergo quia   [posuit in nobis] contulit nobis   [verbum reconciliationis] ministerium reconciliandi per Evangelium,   [legatione fungimur] Eph. 6.d. Pro quo legatione fungor in catena ista, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. Prv. 13. Legatus fidelis, sanitas. Prv. 25.b. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit illum.
marg.| {g} Tamquam Deo exhortante] id est quando exhortamur vos, idem est ac si Deus exhortaretur vos. Chrysost. Ipse rogat, qui iniuriam passus est Ps. 67. Venient legati ex Egypto ex tenebris peccatorum vocati, ut Apostolus. Abdie 1.a. Auditum audivimus a Domino, et legatum misit ad Gentes, id est Paulum Predicatorem Gentium. Chrysost. Credendum est quia litteras summi Pape sigillatas detulit : sigilli impressio, paupertas, sitis, fames, crucis ignominia, et huius littere. Iesus Nazarenus, etc. vide si in te invenias.
marg.| {h} Obsecramus pro Christo] Vel ut sit determinatio de ly reconciliationis.   [Obsecramus pro Christo] id est vice Christi. Quid obsecramus, quod sequitur.
marg.| Reconciliamini Deo] Ad hoc enim Christus venit in terram, ut esset prolocutor pacis inter nos et patrem, quomodo id prolocutus est, dicitur Mt. 13.a. Penitentiam agite, etc. Similiter in hoc posuit Apostolos : sicut Moysem Dt. 5.a. Ego sequester fui et medius inter dominum et vos similiter Apostolum, infr. ult. a. Ad experimentum eius queritis qui in me loquitur Christus. Ct. 6.d. Revertere, revertere Sunamitis, que interpretatur captiva anima capta a captivitate peccati. Dicit autem quater (revertere) quia quatuor exiguntur ad reconciliationem, scilicet penitentia de facto ; voluntas de non faciendo ; actus derelictio ; emende sive satisfactionis promptitudo. Vel sic :   [Obsecramus] etc. id est amore Christi. Contra quod quidam reconciliantur timore ; alii quasi quadam coactione : quorum neutrum sufficit ad salutem, sed caritas sola. Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas. Quare autem reconciliari debemus, subdit quia Deus.
marg.| { k } Eum qui non noverat peccatum] per experientiam. Ps. 34. Que ignorabam, interrogabant me. Hbr. 5.c. Cum esset filius Dei, ex his que passus est, dicit obedientiam, 1Pt. 1.d. Qui peccatum non fecit (de Is. 54.b.) fecit peccatum, id est hostiam pro peccato. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent. Vel (fecit peccatum,) id est peccatorem reputari emphatice. Is. 53.d. Et cum iniquis deputatus est. Ps. 87. Estimatus sum cum descendentibus in lacum. Hoc autem fecit.
marg.| {l} Ut nos] etc. id est tales qui alios trahamus ad iustitiam exemplo, et predicatione.
marg.| {m} In ipso] per ipsum a quo hoc totum habemus. Ex. ult. d. Moyses et Aaron primo sanctificati, inde erexerunt tabernaculum. Nm. 27.a. Sanctificaverunt. Lv. 9.d. Vel   [iustitia] passive, id est ut iustificaremur per Christum.
prol.| {a} Omnia
marg.| {a} Scientes] etc. Sicut plurimi sup. 2.d. Quia et ego Paulus Apostolus sum. Gal. 1.a. Non ab hominibus neque per hominem. In facie, id est in exterioribus : faciem appellat legalia. Quia quidquid agimus ; etc. super Ex. 39.e.d. tunica Sacerdotis. Hier. Omnia Sacerdotis vocalia debent esse, ut veritatem quam mente concipit, habitus resonet : ut quicquid agit, quicquid loquitur, de eternis sit, ut in pluribus intellige, et quod non faciat contrarium. Non ab homine iudicandum. Rm. 14.a. Tu quis es qui iudicas servum alienum. Glossa Ea que dubia sunt quo animo fiant, in meliorem partem interpretanda sunt.
marg.| Sed ibi subiungit Glossa ut de cibis, et aliis indifferentibus. Sed hoc quod aliquid se laudat non indifferens, quia dicitur Prv. 27.a. Laudet te alienus et non os tuum, et ita malum est.
marg.| Solutio Quedam mala sunt in se, et secundum se, que nullo sine bono fieri possunt. Mala in se non secundum se addita aliqua circunstantia bene fieri possunt. Tale est laudare : si addatur (propter Deum) bonum fit, et ideo non subest iudicio hominis. Veluti insania habetur. Ps. 39. In vanitates, et insanias falsas. Tullius : Omnes stulti insaniunt.
marg.| In excessu mentis duo. Ex hoc videtur quod in Greco valeat hoc nomen (extasis) duo verba, sed non est verum : sed hoc propter nomina Hebrea : que per plura nomina solent exponi, quorum extasis est unum. Unde : Non ingratus ei ex quo cepit altiora ; quia ei libenter obsequi voluit aliis predicando. Sed queritur de hoc quod dicit. Que non licet homini loqui : quia que magis ineffabilia quam trinitas personarum, et unitas essentie ? de ipsis tamen quotidie loquimur. Solutio. Ineffabilia dicuntur eo modo quo vidit ea Apostolus, quia non posset ea verba eloqui, sicut vidit : sed nos de his loquimur per ea que transsumuntur a creaturis. Cum loquimur, isti sunt Angeli, id est significantur per illos Io. 1.g. Caritas urget. Ex hoc videtur quod in omni opere suo meretur, ex quo omnia faciebat ex caritate stimulante, quod verum est in omni predicatione. Sed unus sine peccato : quia Io. 2.d. Si dixerimus quod peccatum non habemus, etc. et quare nisi quia seminaliter in Adam eramus quando peccavit. Solutio : Non est hec precipua causa, quia seminaliter ; sed quia peccatum ab eo contraximus. Et non est simile de comestione et huiusmodi : quia non propter hoc quod comedit, potentiam comedendi ab eo traximus, et vim gressibilem habemus. Quia si pro omnibus mortuus est Rm. 6.b. Vetustati id est Veteri Testamento. Cessat ergo lex, ex quo Christus mortuus est. Ad idem Dn. 9.g. In medio hebdomade deficiet hostia et sacrificium. Sed secundum hoc videtur quod Petrus peccaverit, quia postea hoc servavit, unde Gal. 2.c. Quomodo tu Iudeus cum sis ? Solutio. Revera lex cessavit quando Dominus dixit Io. 19.f. Consummatum est.
marg.| Cessavit, dico, quoad efficientiam, quia ex tunc non dabatur gratia in circumcisione : non tamen cessavit quantum ad executionem operum exteriorum, que sine peccato fieri poterant propter vitationem scandali. Unde Paulus circumcidit Timotheum ne scandalizarentur conversi de Iudeis, si super se circumcisum haberent Episcopum, alia causa fuit, ut gereret morem aliorum sue legis, ut cum quodam honore deferretur lex ad tumulum, ne mala crederetur fuisse. Mori pro honore illius. 1Io.
marg.| {a} . 3.c. Si Christus. 1Pt. 4.a. Christo Λ igitur novitate vite Rm. 6.a. Vivunt virtutibus per remissionem peccatorum : ergo remissio peccatorum est causa quare vivunt virtutibus, ergo causa virtutum est.
marg.| Solutio Ordine nature vivit quilibet, prius virtutibus, quam remittantur ei peccata, et sic vita appellatur vivificatio : quandoque tamen dicitur exercitium bone vite, et sic precedit remissio peccatorum. Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Neminem novimus, id est laudamus viventem. Ad idem. Prv. 17.c. qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Sed nonne pium est estimare bona de aliquibus talibus ? Solutio Dupliciter contingit laudare impium, in facto suo, et in iudicio proprio : qui eum laudat in quantum talis est, peccat, sicut adulatores dicunt : Valde bene facitis contra rusticos istos, et huiusmodi. Is. 5.e. Ve qui iustificatis impium pro muneribus, sed Iob. 27.a. Absit a me, ut iustos vos esse dicam, sed in propria conscientia potest quis iudicare de talibus, quod bona intentione faciunt, et pro amore iustitie, nisi constet ei contrarium. Eccl. 11.a. Non laudes virum in specie sua, neque spernas virum in visu suo. Non que Christi sunt Phil. 2.c. Quod faciunt, qui querunt et ad suam spectant utilitatem et honorem mundanum. Et ita securi sumus de premio. Sed nonne ante resurrectionem spem eandem habebant constat, et ita securi erant de premio sicut Christo facto immortali.
marg.| Solutio Non est verum : quia dicitur 1Cor. 15.b. Si Christus non resurrexit, nec nos resurgemus : Unde modo magis certi sumus. Infirmus, id est iniuriatus : quia si non esset infirmus ei non posset fieri iniuria. Cum exultaveritis. Io. 8.d. et 12.e. Ego si exaltatus. Promptius illi serviant. Sir. 29.c. Gratiam fideiussoris, etc. Pro eis passo 1Pt. 4.a. Christo igitur in carne passo. Ita certa spe meditatur, sicut Iob. 17.a. Et solum mihi superest sepulchrum. Igitur fere mortuum se considerat qui glorificandum non ignorat. Vado ad patrem Io. 16.d. et 20.d. Sed nonne super erat cum patre. Solutio : id est invisibilem me exhibeo, sicut pater meus est invisibilis. Vel (vado) quoad innotescentiam : quia tam gloriose ascendit, quod ex hoc innotuit quod erat cum patre. Nisi ego abiero Io. 16.b. Sed nonne eius presentia multum conferebat eis etiam spiritualiter, constat quod sic. Solutio : id est. Nisi a vobis recesserit carnalis intellectus, quem de me habetis, non potestis ita plene capere, etc. Ex hoc tempore gratie neminem novimus, id est approbamus, etc. ex hoc videtur quod tales non essent in statu salvandorum. Contra. Ipsemet Apostolus Act. 21.e. contrarium observavit, item patet quod conversi de Iudeis ea poterant observare, per illud Act. 15.d. Ego iudico non inquietari, etc.
marg.| Sed contra. Gal. 5.a. Si circumcidimini ; Christus nihil vobis proderit, et 4.b. Quomodo convertimini ad infirma elementa, id est legalia.
marg.| Solutio Quod hic dicitur, et Gal. 4. et 5. intelligitur de ponentibus spem in eis. Umbra cessare debet, Hbr. 10.a. Pater qui nihil non potest : ergo omnia potest ; ergo peccare.
marg.| Solutio, id est ex impotentia non est quin potest ; omnia Simile in primo Sententiarum : Non quia non potuit, sed Λ quia non voluit, id est non ex impotentia fuit ; peccare autem est ex impotentia. Pater in me est, et ego in patre. Io. 14.b. et ly (in) notat identitatem essentie et distinctionem in personis. Imago et similitudo eorum una est, essentialiter sumitur. Legatus Dei : Abd. 1.a. auditum audivimus, etc. quia vere in nobis loquitur : per hoc patet quod ly (tamquam) potius est expressivum veritatis quam similitudinis. Qui non noverat peccatum, per experientiam. Ideo dicit per Ps. 34. Congregata sunt super me flagella, et ignoravi, scilicet experientiam peccati, propter quod debet homo {7. 131rb} flagellari. Etsi per scientiam, ergo Christus in quantum homo cognoscebat peccatum ; et eadem scit in quantum Deus, ergo Deus cognoscit peccatum. Verum est, sed quomodo questionem suam habet. De peccato damnavit peccatum Rm. 8.a. Mortuus peccato Rm. 5.c. Carnis mortalitate exutus est, ergo statim fuit immortalis etiam in triduo ; quia mortalitas, et immortalitas immediate sunt circa idem subiectum, scilicet. Sed si hoc : ergo quod sepelirent eum Ioseph et Nicodemus, fuit miraculum. Solutio : Moriendo, etc. et moriendo meruit exui mortalitate. Que de maledicto Dei venit quando post peccatum maledixit Ade. Gn. 3.c. Maledictus omnis qui pendet in ligno : Dt. 21.d. maledictione opprobrii et pene. Ier. 20.d. Maledicta dies in qua natus sum, etc. in persona Christi consimile Iob. 3.a. Ier. 15.b. Ve mihi mater mea, quare me genuisti virum rixe, virum discordie in universa terra, omnes maledicunt mihi. Terra es. Gn. 3.e. Peccatorem putari, a malis, non a bonis quod significabatur. Ex. 13.e. in columba nubis que obscura erat Egyptiis, sed non Hebreis. Is. 12.b. Nos reputavimus eum quasi virum leprosum, sed boni pulcherrimum. Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum, etc. Ex Deo omnis consummatio. Os. 13.c. Perditio tua Israel, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_5)

Notes :