Capitulum 1

Numérotation du verset 2Cor. 1,1 

Paulus, apostolus Iesu Christi per voluntatem
Dei,
et Timotheus frater,
Ecclesie Dei que est Corinthi cum
sanctis omnibus
qui sunt in universa Achaia,
Numérotation du verset 2Cor. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Cor. 1,3 

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
Pater misericordiarum,
et Deus totius consolationis,
Numérotation du verset 2Cor. 1,4 

qui consolatur nos
in omni tribulatione nostra,
ut possimus
et ipsi
consolari
eos qui in omni
pressura sunt, per exhortationem
qua exhortamur et ipsi
a Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 1,5 

Quoniam sicut abundant passiones Christi
in nobis,
ita
et per Christum abundat consolatio nostra.
Numérotation du verset 2Cor. 1,6 

Sive autem tribulamur
pro vestra exhortatione
et salute,
sive consolamur
pro vestra consolatione1
1 sive...consolatione] om. Weber
sive exhortamur
pro vestra exhortatione
et salute,
que operatur2 tolerantia
2 operatur] + in Weber
earundem passionum
quas et nos patimur,
Numérotation du verset 2Cor. 1,7 

ut3 spes nostra
3 ut] et Weber
firma pro vobis,
scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis
et consolationis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,8 

Non enim
volumus ignorare vos, fratres,
de tribulatione nostra
que facta est in Asia, quoniam
supra modum
gravati sumus
supra virtutem,
ita ut
tederet nos
etiam vivere.
Numérotation du verset 2Cor. 1,9 

Sed ipsi
in nobis ipsis
responsum mortis habuimus,
ut non simus fidentes
in nobis
sed in Deo
qui suscitat mortuos,
Numérotation du verset 2Cor. 1,10 

qui de tantis periculis eripuit nos,
et eruit4
4 eruit] eruet Weber
in quem speramus
quoniam
et adhuc
eripiet,
Numérotation du verset 2Cor. 1,11 

adiuvantibus5
5 adiuvantibus] + et Weber
vobis in oratione
pro nobis,
ut ex multarum6 personis facierum7
6 facierum] om. Weber |
7 multarum] multis Weber |
eius que in nobis
est donationis,
per multos gratie agantur pro nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,12 

Nam gloria nostra hec est :
testimonium conscientie nostre
quod in simplicitate
et sinceritate
Dei,
et non in sapientia carnali,
sed in gratia Dei conversati sumus
in hoc8 mundo,
8 hoc] om. Weber
abundantius autem
ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 1,13 

Non enim alia scribimus vobis,
quam que legistis
et cognoscitis.
Spero autem
quod usque in finem
cognoscetis,
Numérotation du verset 2Cor. 1,14 

sicut et cognovistis nos ex parte
quia gloria vestra sumus,
sicut et vos nostra
in die Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 1,15 

Et hac confidentia
volui9 prius venire ad vos,
9 volui Weber ] corr. , nolui Rusch
ut secundam haberetis
gratiam10,
10 haberetis gratiam] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 1,16 

et per vos
transire11 Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos
11 transire] + in Weber
et a vobis deduci in Iudeam.
Numérotation du verset 2Cor. 1,17 

Cum ergo hoc12
12 ergo hoc] inv. Weber
voluissem
numquid levitate usus sum ?
Aut que cogito
secundum carnem cogito
ut sit apud me est et non ?
Numérotation du verset 2Cor. 1,18 

Fidelis autem Deus,
quia sermo noster qui fit apud vos, non est in illo est et non.
Numérotation du verset 2Cor. 1,19 

Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos predicatus est
per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo13 est et non,
13 in illo] om. Weber
sed est in illo fuit.
Numérotation du verset 2Cor. 1,20 

Quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est,
ideo
et per ipsum amen Deo dicimus14 ad gloriam nostram.
14 dicimus] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 1,21 

Qui autem confirmat
nos
vobiscum
in Christo15
15 Christo] Christum Weber
et qui unxit nos
Deus,
Numérotation du verset 2Cor. 1,22 

et qui signavit nos
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
Numérotation du verset 2Cor. 1,23 

Ego autem testem Deum invoco
in animam meam,
quod parcens vobis non veni
ultra Corinthum,
Numérotation du verset 2Cor. 1,24 

non quia dominamur
fidei vestre,
sed adiutores sumus
gaudii vestri.
Nam fide stetistis.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Cor. 1,1 
marg.| {7. 121va} Paulus Apostolus] etc. In precedenti Epistola aspere redarguerat eos, et maxime quod non vitabant illum publicum fornicatorem : et propter hoc quidam se correxerant ; alii incorrecti manebant. Propter utrosque autem scribit hanc secundam epistolam, ut correctos ad maiora provocet, et incorrectos corrigat. Commendat autem Apostolus se per totam epistolam, ut ostendat quantus amor et honor debeatur Prelato, qui circa subditos tota sollicitudine laborat. Dividitur autem hec epistola in tot partes quot habet capitula, scilicet in 13. In primo capitulo se commendat a patientia tribulationum, et veritate sermonum. In secundo a pietate relaxationum et fructu predicationum. In tertio a scriptura quam scripsit in cordibus, et ab ea quam intellexit in libris. In quarto a munditia : a fide et spe et caritate. In quinto a desiderio patrie. In sexto ab operibus piis et affectu paterno erga subditos. In septimo ab exemplis prestitis innocentie, et gaudio de alieno profectu audito. In octavo de cura pauperum, et eleemosynarum largitione. In nono ab eisdem. In decimo a militia Christiana, et comparatione sui ad alios. In undecimo a gravitate Predicationis Evangelii et gloria parentum, et gaudio tribulationum contra Pseudo. In duodecimo a secretorum revelatione. In tertio decimo a zelo animarum, et auctoritate prelationis. Hoc igitur speculum Prelatorum. Primum capitulum dividitur in quatuor partes. In prima post salutem, gratias agit Deo de consolationibus datis sibi et parti laudabili Corinthiorum. In secunda commemorat mala que in Asia pertulit, et qualiter ereptus fuerit miraculose, ibi   [Non enim volo vos] Historiam vero dimittit Timotheo narrandam, qui detulit Corinthiis hanc epistolam. In tertia ponit causas liberationis, et sue conscientie sinceritatem, ibi,   [Nam gloria nostra hec est] In quarta excusat se docens quare mutavit propositum et promissionem veniendi Corinthum, ibi   [Et hac confidentia voluit] Dicit ergo :
marg.| {a} Paulus] Nomine modicitatis utitur ad reprimendam arrogantiam Pseudopredicatorum qui iam magnos se iactabant.
marg.| {b} Apostolus Iesu Christi] Nomine dignitatis utitur propter quosdam qui eum contemnebant. Sed quare non scribit se Saulum, sicut Petrus scribit se Simonem Petrum ? Quia persecutio Christi maculaverat illud nomen. Item quare non preponit sibi Ecclesiam in salutatione ? Quia Prelatus erat illius. Item quare non dicit se servum Christi, sicut Rm. 1.a. Augustinus Ne dum servatur humilitas regendi frangatur auctoritas.
marg.| {c} Per voluntatem Dei] non contra {7. 121vb} sicut Pseudo. Gal. 1.a. item d. Timotheus Episcopus eorum erat, qui secum venerat, ut ei auctoritatem, scilicet super eos conferret ; et vero ut sciant quod non latet eum ipsorum incorrectio, quia Timotheus totum ei dixit.
marg.| {d} Sanctis] id est per baptismum sanctificatis.
marg.| {e} Gratia] hoc scribunt Timotheus et Paulus.
marg.| {7. 122ra} Δ {a} Benedictus] Incipit a gratiarum actione, ponens se in exemplum quibusdam perfectis inter eos, ut consolentur in tribulationibus quas fuerant passi pro Christo.   [Benedictus] in membris suis, unde Glossa Exaltatur in suis, in quibus per agnitionem, et ipsorum profectum, dicitur exaltari.   [Benedictus] etiam in se a suis Tb. 12. Benedicite Deum celi, et coram omnibus viventibus, etc.
marg.| {b} Pater misericordiarum] Ps. 102. Quomodo miseretur pater filiorum, etc. Nota Glossa Pater misericordiarum, id est paterne dans nobis veniam peccatorum, et bona opera, et in tribulatione constantiam.
marg.| {c} Totius consolationis] id est perfecte, quia non minus est in tribulatione solatium. Ps. 106. Clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, etc.
marg.| {e} Pressura] Io. 16.g. In mundo pressuram habebitis, etc.
marg.| {d} Ut possimus] etc. Per experimentum consolationis, quam habemus in tribulationibus nostris.
marg.| {f} Per exhortationem] id est per ipsam consolationem in tribulationibus, que est non ut auferantur a nobis tribulationes, sed ut animemur ad sustinendum graviores.
marg.| {g} Qua exhortamur] vos et alios. Unde 3Rg. 19.b. dixit Angelus Helie fatigato labore : Surge et comede : grandis enim tibi restat via, quasi dicat Sic te volo consolari a labore, non ut ab eo cesses ; sed ut amplius labores, etc. Quoniam bene dico, quod alios consolari possumus in tribulationibus suis.
marg.| {h} Quoniam] etc. quas pro Christo patimur, vel quas sustinemus ad imitationem eius.
marg.| {i} Abundat consolatio nostra] iuxta illud Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum, etc. Glossa Abundat consolatio nostra, vel cum hic liberamur, vel cum pietatem paternam in flagellis intelligimus, ergo ubi nulla passio, nulla consolatio erit. Col. 1.d. Gaudeo in passionibus pro vobis, etc. Phil. 2.c. Et si emulor supra sacrificium, et obsequium fidei vestra gaudeo et gratulor. Inf. 12.e. Ego libentissime impendam, etc.
marg.| { k } Sive autem tribulamur] Gratias agit, quod Dominus consolatus est eum in tribulationibus suis. Sed diceret aliquis quare permittit te Deus tribulari, et quare consolatur te ? Ad utrumque respondet per ordinem.   [Sive autem tribulamur] etc. ut exemplo nostri provocemini ad sustinendum tribulationes quod significatum est. 1Mcc. 6.d. ubi dicitur, quod Demetrius ostendit elephantis sanguinem uve, et uva spiritualis inebriavit Ecclesiam Dei per sanguinem Martyrum, et eorum tribulationes, per uvam que in principio fructus albos habet, deinde rubeos, ad ultimum nigros, intelliguntur Sancti, albi per innocentiam, rubei per caritatis servorem, nigri per martyrii sustinentiam. 1Th. 3.a. Misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum in Evangelio Christi, etc. ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis, etc.
marg.| {l} Et salute] quam habebitis, si firmiter tenetis fidem in tribulationibus.
marg.| {m} Sive consolamur] etc. quia Prelatorum letitia est consolatio subditorum ; et mestitia Prelatorum desolatio subditorum. Ier. 31.c. et Mt. 2.c. Rachel plorans filios suos, nolens consolari, quia non sunt, id est quia a vero esse separati sunt.
marg.| {n} Pro vestra consolatione] id est sicut spes premii consolatur nos ; et ita vos idem speretis.
marg.| {o} Pro vestra exhortatione] exhortamur scilicet. Nota ordinem primum est tribulari, secundum consolari, tertium exhortari : primum est contra voluptuosos, secundum contra acidiosos, tertium contra imperiosos qui videbantur sibi magni, primum est sustinentia tribulationis, postea letificatio consolationis, tunc demum auctoritas exhortationis Sir. 34.b. Qui non est tentatus, etc.
marg.| {7. 122rb}
marg.| {p} Que operatur] que salus vel exhortatio. 2Mcc. 15.d. Exhortati sermonibus Iude bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere, etc.
marg.| {q} Patimur : ut spes nostra] Tanto spes in Deum solidior surgit quanto quis graviora pro eo pertulerit. Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur ; patientia vero spem : spes autem non confundit.
marg.| {r} Pro vobis] id est ad utilitatem vestram. Et hoc quia sumus.
marg.| {s} Scientes quoniam sicut socii passionum estis] in presenti, quod cito transit.
marg.| {t} Eritis] in futuro sine fine. inf. 4.d. Id enim quod in presenti est momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis 2Tim. 2.b. Fidelis sermo, nam si commortui sumus, et convivemus, etc. Rm. 6.a. Si complantati sumus etc.
marg.| {u} Non enim] Posset quis dicere, Non est quod dicis, nisi iactantia : non pateris quod dicis, propter hoc determinat eis locum in quo passus est dicens   [Non enim etc.  de tribulatione] Act. 19. Iacob. 5.b. Exemplum accipite Fratres, exitus mali, et longanimitatis, et laboris et patientie, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
marg.| {7. 122va} Δ {a} Facta] non tantum dicta, vel suggesta.
marg.| {b} Asia] regio est, pars Grecie.
marg.| {d} Gravati sumus] Sir. 21.d. Prudens gravabitur contumelia, Dei scilicet, non sua : quia Prv. 12.c. Non contristabit iustum quidquid acciderit ei.
marg.| {c} Supra modum] etc. contra, 1Cor. 10. Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra illud quod potestis, idem Ps. 25. Proba me Deus, et tenta me, ibi Glossa Prius vires meas conspice ; et tunc ut ferre valeo, tentari permitte. Solutio :   [Supra modum] precedentium tribulationum.
marg.| {e} Et virtutem] id est multum, et est genus parabole : Porro plusquam portare possim.
marg.| {f} Ut tederet] et sicut, et Iob. 10.a. Tedet animam meam, etc. Mc. 14.d. Cepit pavere Iesus, et tedere, et hoc naturaliter volens se liberari ab huiusmodi tribulationibus. Phil. 1.c. dicit Apostolus : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.
marg.| {h} Responsum mortis] quasi, Certi sumus de morte propter nimiam afflictionem.
marg.| {g} In nobisipsis] quia natura nostra quasi deficiens mortem nobis promittebat.
marg.| {i} Ut non simus] etc. propter hoc permisit nos Deus tentari. Ier. 17.a. Maledictus homo qui confidit in homine.
marg.| { k } Sed in Deo] Ier. 16.d. Domine fortitudo mea, et robur meum et refugium meum in die tribulationis. Ier. 17.d. Benedictus vir qui confidit in Domino : et erit Dominus fiducia eius.
marg.| {l} Eripuit] Glossa Presidia sua suis non negat in necessitate positis, Ps. 60. Cum ipso sum in tribulatione, etc. Is. 43.a. Cum transieris per aquas tecum ero, etc.
marg.| {m} In oratione] id est per orationem factam   [pro nobis] ad hoc, ut nos eripiat. Non dedignatur Apostolus mendicare orationes aliorum. Rm. 14.g. Obsecro vos fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem sancti Spiritus ut adiuvetis me in orationibus, etc. Col. 4.a. Orantes simul pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Esther. 14.c. Da mihi fiduciam Domine rex Deorum et universe potestatis tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt.
marg.| {n} Ut ex] etc. Tripliciter legitur hoc : primo de facie nature ; secundo de facie gratie ; tertio, secundum quod ibi est alia littera. De facie nature, sic, et appellat multas facies multas conditiones nature.
marg.| {n} Ut gratie agantur] pro nostra liberatione   [per multos eius donationis] id est qui habet idem donum gratie et fidei quod in nobis est, per predicationem nostram, post liberationem a tribulationibus nostris, et hoc est :
marg.| {p} Ex personis multarum facierum] id est per conditionem nature ; quia multi patres, et multi senes decrepiti per nos conversi gratias agent pro nostra liberatione. Vel de facie gratie, sicut enim homines diversificantur naturaliter secundum facies : ita simpliciter secundum diversitatem gratiarum, quarum usus magis habent, et hoc est   [Ex personis] id est per personas.
marg.| {o} Multarum facierum] id est in quibus relucent multa dona gratiarum, quasi quedam facies spirituales. Et secundum aliam litteram ;   [In multarum personarum facie] id est coram multis gratie agantur, etc. alia non mutantur   [Facierum] Ez. 1.b. Facies, et pennas per partes habebant. Primus habet faciem leonis severi : alius faciem hominis ; alius facem bovis, scilicet activus ; alius faciem aquile, scilicet contemplativus ; quintus, quem non vidit, habent faciem simie, scilicet hypocrita Mt. 6.a. Nolite fieri sicut hypocrite ; exterminant enim facies suas, sextus habet faciem penitentis Iob. 16.c. Facies mea intumuit a fletu. Ps. Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
marg.| {q} Que in nobis est] non proiecta, sed custodita. 2Tim. 1. Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, que in te est per impositionem manuum mearum.   [donationis] non emptionis. Mt. 10.b. Gratis accepistis, gratis date.
marg.| {r} Nam gloria nostra] Continua sic ; Dico quod debetis orare pro nobis : nam, etc. vel, Dico vobis adiuvantibus nos {7. 122vb} in orationibus vestris, et bene viventibus quia cito potestis impetrare pro nobis :   [Nam gloria] quasi dicat Ego bonus sum ; cito audiet vos Deus orantes pro me. 1Io. ult. d. Qui scit fratrem non ad mortem peccare, petat et dabitur ei vita.
marg.| Vel continua sic : Speramus nec mirum, quia habemus puram conscientiam : [Nam gloria] his modis omnibus continuat Glossa Sed potest continuari, sicut iam tetigimus, ita : dico quod tribulatus sum, sed non merito meo : nam   [In simplicitate] non habens aliud in corde quam in ore.   [Sinceritate Dei] predicando Evangelicam doctrinam.   [Non in sapientia carnali] nam non docui legales observantias.
marg.| {s} Gloria nostra testimonium conscientie] quod est duplex. Unum quando conscientia testatur quod non habet voluntatem faciendi aliquid contra Deum, proponens se numquam facturum amodo, de hoc testimonio 1Io. 3.d. Si cor nostrum non reprehenderit nos, etc. Aliud testimonium conscientie, de quo gloriandum est, quando ratio dictat homini, quod ipse habebit hereditatem eternam, quia est filius Dei Rm. 8.c. Ipse reddit testimonium spiritui nostro, quia Filii Dei sumus : si autem filii, et heredes, Ps. 44. Omnis gloria filie regis ab intus. Pro. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. Sir. 26.a. Divitis et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilares. beatus Bernardus Nemo gloriari velit in hac vita, quia quicquid favoris captamus, Deo fruamur, et beatus Bernardus Sanum est vas et inconcussum conscientia, et secretis conservandis idoneum, nullisque patens insidiis, nulli violentie, nulli oculo, nulli manui accessibilis ; servabit vivis, restituet defuncto : quocumque vado mecum it Cantic. 1.d. Nigra sum, sed formosa propter puritatem conscientie, quod significatum est Ex. 26.b. dicitur quod in tabernaculo exterius erant saga cilicina, hoc etiam significatur in habitu Canonicorum, qui habent nigras capas exterius, sed albas super {7. 123ra} Δ pellia interius : sed in multis hoc fallit.
marg.| {a} In simplicitate] Nota quod tria perturbant conscientiam hominis iuxta illud, Tria expellunt hominem a domo, mulier litigiosa, fumus, et stillicidium : quod sumptum est de Prv. 72.c. ubi habetur, Tecta perstillantia, et mulier litigiosa comparantur. Primo ergo quod perturbat conscientiam est opus de genere malorum, quod significatur per mulierem litigiosam : ipsa enim opera malitiosa litigant cum conscientia. Ier. 2.g. Arguet te malitia tua Os. 5.c. Calumniam passus est Ephraim, scilicet a sua conscientia quia incepit ire post sordes. Et hanc perturbationem removet cum dicit.
marg.| {c} Non in sapientia carnali] Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant mala. Item turbatur conscientia, quando bonum fit non bene, sed male, quod fit dupliciter, scilicet quando partim propter Deum partim propter aliud. Quod significatum est 2Rg. 18.d. Quousque claudicatis in duas partes et hoc est fumus. Sicut multi operantur bonum partim accensi zelo Dei, partim favoris hominum sic fumus non ex toto ardet, nec ex toto extinguitur. Is. 7.a. Cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum : per quos significantur duo reges qui in parte credebant, in parte discredebant. Et hoc est quod dicitur hic   [in simplicitate] Sup. 1.a. In simplicitate cordis querite illum. In eodem Spiritus Sancti discipline effugiet fictum Eccl. 2.c. Ve duplici corde. Iac. 1.b. Vir duplex animo, etc. Tertio modo turbatur conscientia, quando fit bonum, et non propter Deum, sed propter aliud, scilicet vanam gloriam vel huiusmodi : quod significatur per tecta perstillantia, que aquam mundam faciunt immundam : sic bona opera, que propter aliud fiunt quam propter Deum impura fiunt, et conscientiam turbant Ier. 2.d. Quid tibi in via Egypti, ut bibas aquam turbidam ? Hoc removet cum dicit.
marg.| {b} Et sinceritate Dei] Pluribus enim modis non turbatur conscientia.
marg.| {d} Conversati] etc. quod magnum est : quia 1Io. 5.d. Mundus totus in maligno positus est. Nota Glossa Ideo recte non ait, Gloria nostra est testimonium aliene malitie, vel minoris gratie, sed conscientie nostre : que quia occulta est, non est subiecta alieno iudicio.   [In sinceritate] Philip. 1.b. Sitis sinceri sine offensa in diem Christi.
marg.| {c} Non in sapientia carnali] 1Cor. 2.a. Predicatio mea non in persuasibilibus, etc. Item removentur per hec tria, Indiscretio, cum dicitur.   [Non sapientia] Duplicitas, cum dicitur.   [In simplicitate] Mala intentio, cum dicitur.   [In sinceritate]
marg.| {e} Abundantius autem ad vos] Rm. 15.g. Veniens autem ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
marg.| {a} Paulus] etc. Contristat inf. c. Deceptionem predicationis, id est per quam multos decipiebant. Se multis modis commendans, videtur in hoc peccasse, quia commendat se. Argumentum Iob. 31.c. Si osculatus sum manum meam. Gregorius Auctoris sui gratiam negare convincitur, qui sibi attribuit quod operatur. Solutio : Hoc intelligitur de commendatione sui, que est arrogantia ; sed hic ex humilitate. Aut potest quis se commendare et meritorie si hoc facit ut repellat malos, et verbo Dei quod predicat auctoritatem tribuat. Unde super illud Iob. 31.d. Si expavi, etc. dicit Gregorius Ex vera humilitate secura nascitur auctoritas ; ut foris nihil metuat, qui interius ad alta non anhelat. Et super Io. 13.b. Vos vocatis me, Magister, etc. Glossa Non est arrogantia, sed veritas que audientibus prodest, sicut facit Paulus, et tangit hanc Apostoli commendationem. Ibidem alia Glossa Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant, dum arrogantiam vitant. Qui enim necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati iungitur, quanto magis veritati sociatur. In eleemosynis parcos, inf. 9.b. Fornicatorem recipi, inf. 2.b. Quem Satane. 1Cor. 5.b. Egre ferre, inf. 11.e. Admonitio inf. ult. a. Contra superbiam Pseudo, Paulum qui interpretatur modicus Paulus Apostolus, etc. Non ab homine fuit electus, unde Act. 9.c. Vas electionis mihi est iste. Et postea.
marg.| Ego ostendam illi quanta oporteat eum pati, etc. et ita electus est et doctus a Christo. Sed contra videtur quod etiam ab Apostolis per illud Gal. 2.b. Dextras dederunt mihi et Barnabe societatis. Solutio : Apostoli non elegerunt eum in ministerium Apostolatus ; sed quod dederunt dextras non fuit nisi quod consenserunt in electionem, qua elegerat eum Dominus ; secundum quod dicitur Act. 13.a. Segregate mihi Paulum, etc. et post sequitur : Et imponentes ei manus, et hoc est : non sic eum in Apostolatum eligentes, sed per hoc in electionem spiritus sancti de eo se consentire ostendentes, scilicet presbyteris, unde ubi nos habemus : A sanctis omnibus, etc. Alia littera habet, A Sacerdotibus Hieronymus Verba Sacerdotis aut sacra, aut sacrilega sunt. Renatis Io. 3.a. Pax, id est remissio peccatorum rectus ordo iuxta illud Is. 67.d. Non est pax impiis, dicit Dominus et 48.d. et Iob. 41.d. Fervescere faciet quasi ollam profundum maris. A Deo patre Nostro. Hic queritur, ly (patre) aut sumitur relative aut essentialiter, si relative ; falso additur nostro, non enim habet nisi unicum filium ad quem relative dicatur : si essentialiter ; sic non facit numerum cum ly (Domino Iesu Christo ;) et ita incongrue intervenit ibi copulatio. Solutio : Ibi fit copulatio dictionum ratione orationum, et est sensus, a Deo patre nostro id est qui est pater noster : et iterum Gratia et pax sit vobis a Domino Iesu Christo. Sine quo pater nihil dat ; quia indivisa sunt opera Trinitatis. Primum perfectis, quorum est propter pati pro Christo. Ducens Λ laudi, id est reputans pro laude. Unde Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis factus, etc. Ps. 83. Elegi abiectus esse, etc. Act. 5.g. Ibant Apostoli. Exaltatus in suis. Unde Ps. 83. Accedat homo ad cor altum : dicit Glossa licet Deus non in se, in corde tamen hominis grandescit. Lc. 2.g. Iesus proficiebat etate, et sapientia apud Deum, et homines. Per quod ipse etiam est nobis : ly [per] non sumitur essentialiter, sed materialiter : quia Christus meruit nobis gratiam, qua habita facti sumus filii totius Trinitatis. Paterne dans nobis veniam peccatorum non impune : quia mater omnino dimittit peccatum filio, sed non sic pater, quasi dicat ita dimittit nobis peccata, quia in presenti punit nos Hbr. 12.c. Quis est filius quem non corripit pater ? quasi dicat nullus, et Ps. 58. Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem quasi dicat non ita dimittas, ut omnino eos non punias, quia non expediret eis. Non est minus tribulatione solatium, quid est quod dicit, quantulacumque sit gratia, solatium maius est talibus scilicet tribulatione, et tentione ? sic ergo nulla videtur hec comparatio, ergo intelligendum est in genere, id est si magna est tribulatio, magna est consolatio : et est sensus, quod quantulacumque gratia vel caritate potest homo resistere quantecumque tribulationi et tentationi : ideo enim dicitur solatium non minus tribulatione, quia potest resistere, vel expellere eam omnino. Anime et corporis, et sui, et amicorum. In omni presumptione, idest, in qualibet : sic. Lv. 18.d. Cum omni pecore non coibis, id est cum quolibet. Que exhortatur ad graviora, sicut enim mater quando abstergit oculos filii sui flentis, provocat ad maiores lacrimas : ita Dominus Sanctis suis in presenti antequam abstergat omnino lacrimam, etc. per consolationes quas dat in tribulationibus, non amovet eas omnino, sed ad maiores sustinendas per hoc provocat, et super illud Io. 25.d. Quem queris ? quid ploras ? Glossa Interrogatur ut vis doloris augeatur. Summus eorum locus. 2Tim. 3.c. Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, etc. Flagellat. Hbr. 11.b. Si extra disciplinam estis, etc. Ibi Augustinus Qui exceptus est a passione flagellorum, exceptus est a numero filiorum. Prv. 3.b. Quem diligit Dominus, corripit Vel virtute patientie, ex hoc videtur quod prius habet quis gratiam quam patientiam ; et ita non est verum, quod qui habet unam, habet omnes. Solutio : Patientia non sumitur hic pro virtute patientie, sed pro usu eius : quoniam non habet omnes, qui habet patientiam. Qua speramus nos passuros, id est firmiter expectamus. Equa gloria labori nostro tribuetur, ergo eque Apostoli premiabuntur. Solutio : ly   [equa] non dicit equalitatem in quantitate, sed in similitudine iuxta illud super. 1Cor. 15. In dispari claritate per gaudium, id est consimile, vel equa, id est eque ; et dicit equalitatem in proportione non in quantitate, quasi dicat ita retribuetur parvis premium suum sicut Apostolis suum, sicut quando de duobus operariis unus conducitur pro duobus denariis, alter pro uno ; eque debetur illi unus denarius, sicut alteri duo. In Asia. Contra. Act. 16.a. Vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum in Asia.
marg.| Solutio Primo prohibiti fuerant, postea predicaverunt. Supra virtutem humanam, id est ultra quam posset homo pati naturaliter non adiutus gratia. Ut desperarent in presenti vita non intelligitur de desperatione, que est peccatum, sed de naturali diffidentia, simile Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea, desperavi, nequaquam vivam. Suscitat mortuos. Io. 5.e. Pater suscitat mortuos, etc. Cui miraculo, argumentum, quod resurrectio erit miraculosa. Presto est suis in necessitate positis, unde Ps. 9. Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione, et Ps. 17. Invocavi Dominum, etc. Sir. 35.d. Speciosa misericordia Domini, etc. Personis multarum facierum : dicit infantes, etc. ergo infantes habent dona, et Λ agunt gratias Deo ; et ita merentur. Solutio : Loquitur de infantibus, in quibus bonitas supplet etatem. Sed iterum videtur, quod immo de infantium etate : quia Ps. 17. Ex ore infantium et lactentium perfecisti, etc. loquitur de infantibus laudantibus in die palmarum Dominum ingredientem in sanctam civitatem. Ibi : Glossa Hoc faciebant instinctu Spiritus sancti ergo merebantur sed cum essent lactentes, quam bonitatem poterant habere que suppleret etatem ? Solutio. Potest dici, quod ipsi merebantur, et faciebant hoc instinctu Spiritus sancti moventis eorum liberum arbitrium ad laudandum Christum, sicut dicitur de innocentibus, qui libero arbitrio sunt usi instinctu Spiritus sancti, et libenter sustinuerunt, et sunt veri martyres, et similiter Ioannes Baptista exultavit in adventu Beate Virginis ; cum adhuc esset in utero matris, nec est in aliis infantibus. Vel potest dici quod in eis loquebatur Spiritus sicut in Asina Balaam. Unde non merebantur, vel infantes ponit pro adolescentibus. Facies Iob, patientia. Iob. 2.b. Non est similis illi in terra, unde ipse dicit 6.b. Quis det ut veniat petitio mea ? quam subdit dicens, Ut affligens me dolore non parcat. Facies David humilitas. 1. Regum 24.d. Quem persequeris, etc. unde 1. Regum 16.a. dixit Dominus de eo : Inveni virum iuxta cor meum : qualis autem sit vir iuxta cor Domini dicitur Matthei 11.d. Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Facies Moysi, mansuetudo, unde Nm. 12.a. Erat Moyses mansuetissimus hominum, qui morabantur in terra. Illud unde gloriamur tam honestum est. Apostolus gloriabatur de eo ; quod erat in abscondito ; quia de puritate conscientie, et sic faciebat contra illud Iob. 31.c. Si letatum est in abscondito cor meum. Solutio. Gloriam appellat gaudium de hoc, quod non remordebat eum conscientia de aliquo vel de hoc, quod filium Dei se esse credebat, et hoc est quod inf. dicitur 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur.
marg.| Et nota quod quidam bona sua numerant, censum de eis Domino perfecte reddentes, totum ei attribuentes, caput et caudam principium et finem : secundum quod Ex. 30.f. preceptum est : sic enumeravit Moyses populum, Nm. 1. et 2. sed hunc sensum non reddidit David Deo, quando numeravit populum suum 2Rg. ult. b. et ideo multa millia ceciderunt, similiter nec Phariseus, Lc. 18.b. sed Iob. 29. Oculus fui ceco, pes claudo, pater eram pauperum : numerat bona sua, sed Deo attribuit. Conscientia pura ab omni simulatione : quia Iob. 36.b. Simulatores provocant iram Dei. Unde, simulata equitas, duplex est iniquitas. Sinceram veritatem de Deo, id est cultu Dei supple. Simplicitas affectus : et sinceritas effectus. Ita piis est gaudium. Prv. 15.b. Secura Λ mens, etc. Unde conscientia lecto comparatur, in quo qui est in egritudine mortalis peccati, quiescere non potest ; sed mutat se de hoc loco ad alium, modo habet conscientiam de uno, modo de alio. Ps. 6. Stratum meum lacrimis meis rigabo. Can. 3.a. In lectulo meo per noctes, etc. et non inveni : quia immunda erat conscientia eius, ideo non invenit eum, ut consolaretur in eo. Sed quando est ibi ? Ps. 147. Posuit fines tuos pacem : quod est, quando non est aliqua in conscientia remorsio, tunc adipe frumenti satiat te. Non aliene malitie. Unde 3Rg. 19.c. Relictus sum ego solus. Cui Dominus : Reliqui mihi, etc. Ibi Gregorius Humilitatis radio se illuminant, quia aliorum bona subtiliter pensant. Vel proferre sententiam. Unde 1Cor. 3.a. Nolite ante tempus iudicare. Glossa Ante tempus iudicii : quia iudici fit iniuria, si ante tempus a servo proferatur sententia. Non in sapientia carnali, propter hoc bene dicitur. Rm. 8.a. Prudentia carnis mors est, Fucatam, adulteratam verborum ornatu, ad modum meretricum. Iuxta humanum sensum aptatam, contra illud. 1Cor. 1.c. Non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi. Multi tamen humano sensui aptant S. scripturam redigentes omnia in servitutem sui intellectus quem sibi fabricant : {7. 123rb} cum contrarium dicatur inf. 10.b. In captivitatem redigentes omnem intellectum. Unde Hieronymus ad Damasum Papam : Noli mihi credere, nisi quod tibi dixero de Novo vel veteri derivatum. Iob. 28.a. Habet argentum, venarum suarum principia. Ergo qui ad sacra predicationis verba se preparat, necesse est, ut a litteris Sanctis sumat. Cessimus de iure nostro. Hoc dicit quia nihil ab eis accepit, cum de iure posset accipere. Sed secundum hoc fecit contra ius. Sed dicendum quod cedere iure suo non est facere contra illud. Ab aliis acceperit Phil. 4.c. Ab his noluit 1Cor. 9.c.
marg.| {f} Non enim] etc. Hoc est contra quosdam nova scriptitantes que perturbant ordinem Scriptorum veterum : quod est in fine, ponentes in principio, ut ab eis noviter inventum videatur : sed confundi deberent verbo Domini in primo sermone quem fecisse invenitur. Mt. 5.c. Dictum est Antiquis, etc. et repetit pluries. 1Io. 2.a. Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio.
marg.| {g} Cognoscetis] sicut in eodem : quia semper dicam vobis eadem, non adinventiones, vel fictiones.
marg.| {h} Cognovistis ex parte] quia non cognoscitis omnino, propter quod nolui aliquid a vobis accipere.
marg.| {i} Quod gloria vestra sumus] id est hoc cognoscetis in me quoniam propter hoc vobis scribo, et hortor, ut per doctrinam meam acquiratis gloriam eternam, et gaudeatis, quia tantum doctorem habeatis, qui ita docuit vos sustinere tribulationes pro Christo.
marg.| { k } Sicut et vos] 1. Thess. 2.d. Que est spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie, nonne vos ? Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum ; et gloria filiorum, patres eorum. Sir. 38.c. Qui tenet aratrum predicationis, gloriatur in iaculo, et stimulo exagitat boves, id est exhortatur. Gn. 27.a. Affer mihi de venatione tua ut benedicam tibi.
marg.| {l} In die Christi] Phil. 2.c. Lucetis sicut luminaria in hoc mundo, verbum vite continentes ad gloriam meam in die Christi.
marg.| {m} Et hac confidentia] Hic incipit se excusare, quare non venit ad eos cum iam eis promiserit, ut 1Cor. ult.
marg.| {n} Secundum gratiam] id est post donum seu gratiam fidei, eiusdem fidei gratie confirmationem. Vel prima gratia est bone conversationis ; secunda sane eruditionis. Sir. 24.b. In me omnis gratia vite, et veritatis, vita ad conversationem ; veritas ad eruditionem refertur.
marg.| {o} In Macedoniam] Contra. 1Cor. 16.b. Veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero ; et de Macedonia redit. Corinthum.
marg.| {p} Deducit in Iudeam] cum muneribus de quibus dixit in fine prime epistole. 1. Paral. 15.d. Universus Israel deducebat arcam federis id est Paulum, in iubilo.
marg.| {7. 123va} Δ {a} Cum ergo hoc voluissem] Hec est prima causa seu ratio, per quam excusat se de hoc, quod non venit ad eos.
marg.| {b} Numquid levitate] quasi dicat non Ps. 34. In populo gravi laudabo te. Sed multi sunt sicut pulvis, quem proiicit ventus a facie terre. Ps. 1. Esther. 16.b. Nec putare debetis si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, etc. Iob. 39.d. Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum.
marg.| {c} Aut que cogito] Excusat se a mendacio.
marg.| {d} Secundum carnem] id est carnales homines, qui consueti sunt mentiri quasi dicat
marg.| {e} Ut sit apud me] id est intentione mea sic.
marg.| {f} Est et non] est in corde, non in ore, vel e converso.   [Secundum carnem] id est secundum quod video utilitatem meam temporaliter aut incommodum, si facerem sicut dico me facturum. Vel   [secundum carnem] id est secundum utilitatem preponendo voluntatem meam voluntati aliorum, sicut faciunt carnali voluptati intendentes. Rm. 8.b. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt, etc. infra 10.a. Arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus.   [Ut sit est] in utilitate mea.   [Non est] quoad utilitatem aliorum.
marg.| {g} Fidelis Deus] Probat quod non dimisit ire ad eos ex levitate, et quod in hoc non fuit mendax, quia dixit, non tamen ivit.   [Fidelis] etc. Iuramenti species est, sicut Testis est mihi Deus. Rm. 1.a. Vivit Dominus. Glossa Fidelis, qui promisit se missurum veros Predicatores, et misit me ; ergo verax sum, et non mendax.
marg.| {h} Non est in illo, Est, et Non] id est non est in illo mendacium, sed pura veritas. Vel, id est non quero in eo utilitatem meam, sed utilitatem vestram.
marg.| {i} Dei enim filius] Alia ratio quod non est mentitus,   [qui in vobis] est.
marg.| { k } Per nos predicatus] id est per me, etc. quasi dicat Eadem predicavi vobis que et Christus, qui numquam fuit mentitus ; ergo nec ego mentitus sum vobis.
marg.| {l} Sylvanum] Sylvanus ipse est Silas : sicut Lucius ipse est Lucas Rm. 16.d. Cognati mei.
marg.| {m} Sed est] id est essentia stabilis veritatis vel Deus. Ex. 3.d. Qui est, misit me ad vos. Vel id est pura veritas.
marg.| {n} In illo fuit] in predicatione eius.   [est] Et quid mirum ? A veritate enim non potest exire, nisi veritas ; ipse autem dicit Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita.
marg.| {o} Quotquot] Benedico, quod fidelis sive verax fuit.
marg.| {p} Enim] id est quia   [quotquot] id est omnes,
marg.| {q} Promissiones Dei sunt in illo] id est vere, et exhibite per illum Io. 3.d. Qui acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. Rm. 3.a. Est enim Deus verax. Vel etiam alia littera   [Veritas et completio] id est quecumque promisit, vera sunt, et completa. Potest etiam legi, quod sit ibi sunt :   [Quotquot enim promissiones Dei sunt in illo] etc. et ideo quia ita vere implet promissa Christus.
marg.| {r} Deo Amen] quod est confirmationis nomen : id est quia sic per Christum impleta sunt que promiserat Deus pater, preterea quando audimus verba Domini, dicimus Amen, quasi dicamus, vera sunt que Deus dicit. Apc. 3.c. Hec dicit Amen testis fidelis. Is. 65.c. Qui benedictus est in tertia, benedicetur in Deo Amen : et qui iurat in terra, iurabit in Deo Amen. Io. 22.d. Amen dico vobis.
marg.| {s} Ad gloriam nostram] non inanem, que non est nostra, sed nostra est veritas, et completio, promissionum Dei.
marg.| {t} Qui autem confirmat] Iam probavit duabus rationibus se non mendacem fuisse in hoc, quod promisit se iterum, et non tamen ivit. Hic ponit tertiam rationem, quia Deus confirmavit in eo gratia Spiritus sancti, et in eis per ministerium suum. Ex quo patet quod iam non est in aliquo mendax ; et ita patet quod non promisit eis illud intentione fallendi. Vel continua ad proxime dictum ita : Dico.
marg.| {s} Ad gloriam nostram] que non est a nobis, sed a Deo,   [Qui confirmat] Nota quatuor que dicit ;   [Confirmat, unxit, signavit, pignus Spiritus dedit] Sed videtur dicere prepostere : quia prius {7. 123vb} est unctio gratie, quam confirmatio eiusdem. Solutio : Revera confirmatio est ultima. 1Tim. 4. Et hoc designat ipse Apostolus per consignificationes temporum, et verborum. Non enim dicit, Confirmavit, sed Confirmat, notans per hoc quod post confirmationem, non inungat, sed per hoc, quod prius inunxit, signavit, etc. 2Th. 2.d. Confirmet vos in omni opere, et sermone bono. Ibidem. 3.a. Fidelis Deus qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
marg.| {u} Unxit] oleo gratie, per quam fit homo expeditus spiritualiter a vinculis peccatorum. Ps. 103. Ut exhilaret faciem in oleo, etc. Ideo Is. 10.f. Computrescet iugum, etc. Ez. 32.c. Flumina eorum quasi oleum adducam : flumina, id est sacramenta, que plena sunt Spiritus sancti gratia. Prv. 21.c. Oleum in habitaculo iusti. Hec unctio facit hominem regem in terra propria, ut in seipso faciat iudicium, et iustitiam : de quo quasi iactat se. Ps. 118. Feci iudicium, et iustitiam ; ideo non tradas, etc. Item facit sacrificantem, ut homo Deo in sacrificium se offerat. Rm. 12.a. Ut exhibeatis corpora vestra hostiam. De Beato Laurentio legitur : Ego me obtuli sacrificium Deo, etc. De his duobus Apocalyp. primo. b. Fecit nos reges, et sacerdotes. Item facit {7. 124ra} Δ hec unctio pugilem. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram. Eccles. 4.d. Agonizare pro anima tua : et usque ad mortem certa pro iustitia. Hec tria genera hominum inunguntur, Reges, Pontifices, pugiles.
marg.| {a} Signavit nos] per gratie cooperationem : quando enim facit nos cooperari gratie, per hoc fit homo signatus spiritualiter. Ct. ult. b. Pone me ut signaculum super cor tuum ; pone me, etc. quod est quando expresse in omnibus affectionibus, et operibus Christum imitamur. Aggei 2.d. Ponam te quasi signaculum : quia elegi te.
marg.| Et nota quod tria signa notabilia inveniuntur in Scriptura. Primum est circumcisio, que precipitur Abrahe Gn. 17.b. secundum habetur Ez. 9.c. ubi precipitur vestito podere, ut signet Tau in fronte gementium, et dolentium. Tertium. Mt. 16.d. Qui vult venire, etc. tollat crucem suam, etc. Primum est ergo circumcisio ab omni spirituali spurcitia, id est derelictio peccatorum. Secundum est Tau, ut doleat pro peccatis, et habet Tau tria brachia ; quia debet dolere pro malis, que commisit ; pro bonis que omisit et pro bonis que negligenter fecit. Sed perfectum signum est tertium, quod significatur per crucem : quod est quando quis penitentiam agit pro alienis peccatis, et hoc quartum brachium crucis sive penitentie, in quo scriptum erat, Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Iesus, id est salvator, vel salvans, vel salus : in quo ostenditur, quod nulla peccata commiserat. In hoc quod Nazarenus, id est floridus, quod multa bona fecerat. Rex Iudeorum, quia bona strenue, et non negligenter fecerat.
marg.| {b} Pignus Spiritus] per spiritualium pregustationem, que est pars pretii, et residui assecuratio. 1Io. 4.c. In hoc intelligimus, quia in ipso manemus, et ipse in nobis ; quia de Spiritu sancto suo dedit nobis. Eph. 1.c. Signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostre, etc. inf. 5.a. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus est, qui dedit nobis pignus Spiritus : per quod fidelis fit confirmatus, et securus. Quod significatum fuit Nm. 13.c. Absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri : de malis quoque granatis, et de ficis tulerunt. Ista fuerunt quedam pregustatio, et arrha de habenda terra Sancta. Per uvam compunctio de peccatis. Ps. 59. Potasti nos vino compunctionis. Palmes de quo uva nascitur, peccatum. Sed quidam habent uvam, id est compunguntur de peccatis tamen palmitem, id est peccatum non absciderunt, id est non reliquerunt. Duo viri, timor, et amor. Timor sequitur qui semper habet peccatum ante oculos, id est penam eius, et damnum, unde Ps. 50. Et peccatum meum coram me est semper. Sed amor Dei antecessit habens peccata a tergo. Is. 38.d. Proiecisti post tergum tuum omnia peccata.
marg.| Per malogranata, que dantur infirmis ad refrigerium caloris, refrigerium ardoris concupiscentie, que est causa, et origo infirmitatis spiritualis. Ps. 65. Induxisti nos in refrigerium. Ante hoc non quiescit anima, sed inducitur per ignem, et aquam, id est interpolate sentit ardorem concupiscentie, et refrigerium eiusdem. Item sicut de Egyptiaca legitur, quod per decem, et septem annos deducta. Dn. 3.e. Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem.
marg.| Item tertium fuit ficus, id est spiritualis delectatio. Is. 38.d. Cataplasmavit super vulnus eius ficus, quia quando sufficienter dolet homo de peccatis suis, Dominus dat ei delectationem spiritualem postea. Hec ergo tria pignus sunt Spiritus Sancti ; et sic legitur transitive, vel intransitive potest intelligi. Per hec autem tria quando precedunt in hominibus, confirmat iustos Dominus : sicut habetur 1Pt. ultimo capitulo : Ipse perficiet, confirmavit consolidabitque.
marg.| {c} Ego autem] Hec est quarta ratio.
marg.| {f} Non venit ultra] id est non potest primam vicem : vel postquam discessi a vobis.
marg.| {7. 124rb} {e} Parcens vobis] in hoc quod non veni. Non supple dico parcens vobis.   [Quia dominamur fidei vestre] quasi me Dominum vestrum reputem ; vel Dominum fidei, tamquam dederim vobis fidem.
marg.| {d} Testem Deum] quia dicitur Mal. 3.b. Ero testis velox maleficis, et adulteris, et periuris.   [Parcens] quia si ivisset ad eos, magis exasperarentur per correctionem eius, et ita peiores fierent, quia adhuc in cursu peccatorum suorum. Et dicitur, Dum furor in cursu est, currenti cede furori. Eccl. 4.d. Noli resistere contra faciem potentis ; et ne coneris contra ictum fluminis. In hoc etiam pepercit eis, quia si ivisset docens eos, si non fecissent, damnabiliores essent : iuxta illud Mt. 11.c. Ve tibi Corozaim, ve tibi, etc. Ideo surgent in iudicio, etc. Glossa Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur.
marg.| {f} Non quia dominamur fidei vestre] Multo minus ergo quilibet Prelatus debet se Dominum exhibere. Mt. 20.d. Principes Gentium dominantur eorum, etc. Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit maior fieri, erit vester minister. 1Pt. 5.a. Neque ut donantes in Clero.
marg.| {g} Sed adiutores] etc. ut habeatis gaudium eternum. Prv. 18.c. Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma. Vel   [gaudii] id est emendationis vestre, de qua gaudetis mecum : Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem.
marg.| {h} Nam fide statis] non per me, et ideo non dominamur vobis. Rm. 14.a. Servus Domino suo stat, aut cadit.
marg.| {f} Non enim alia] etc. Ergo eadem scribit eis in utraque, videtur ergo, quod altera fuerit superflua. Solutio : Non alia, id est non contraria. Gal. 2.d. Simile si quis vobis aliquid scripserit, et cognovistis per primam Epistolam. Quanta dilectione hoc feci. Contra ; de iustitia enim tenebatur non accipere, ne offenderentur, cum hoc sciret. Solutio : etsi teneretur de iustitia, non tamen habuit oculum ad hoc ; sed ut magis diligerent doctrinam suam, et ut alii audientes, quod nihil accepisset ab eis licet ita bene eos instruxisset, provocarentur ad doctrinam suam. Que gloria apparebit. Mt. 10.c. Nihil occultum quod non reveletur. Quando omnia aperta erunt. Apc. 20.d. Vidi mortuos pusillos et magnos ; et libri aperti sunt. Et Dn. 7.c. Iudicium sedit, et libri aperti sunt, id est conscientie una invicem alteri. Unde super illud Iob. 28.c. Non comparabitur ei aurum, vel vitrum. Glossa Aurum in se fulgentes, vitrum vicissim patentes. Gregorius ibid. Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Mt. 10.c. Nihil occultum quod non sciatur. Non fuit otiosum, id est non caruit recta ratione facti. Et est hic argumentum, quod mali subditi indigni sunt videri a bono Prelato. Unde de B. Nicolao legitur, quod cum quidam tyrannus volens occidere tres pueros in foro occurrisset ei, ait, o stolidissime qua temeritate presumpsisti conspicere vultum nostrum ? Voluntatem suam non implevit, id est quod non ivit cum promisisset. Ut modo se purgent. Sed videtur quod quia non purgati erant, ideo ire deberet : quia dicitur Mt. 9.b. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Solutio : Ut se purgent, id est ad purgationem se preparent, considerantes quod propter eorum malitiam non permittit Deus venire ad eos doctorem suum. Et est hic argumentum quod non semper tenetur quis adimplere quod promittit. Secundum gratiam, id est cooperantem, que licet eadem sit in essentia cum prima, dicitur tamen et prima et secunda ratione diversorum usuum et statuum, sicut eadem differentia, divisiva, et constitutiva. Et quia non erat, dimiserit, quasi dicat non. Et est argumentum quod non debet quis retractare, quod promisit, pro comodo temporali, sed pro spirituali potest. Est enim mendacium falsa vocis significatio cum intentione fallendi.
marg.| Ideo quidam dicunt quod iocosum mendacium non est mendacium : Λ quia qui sic mentitur, non intendit fallere, sed ut faciat audientes ridere, et letari ; et bene sciunt, quod mentitur, et dicit falsum.
marg.| Alii dicunt quod intendit fallere, quia aliter non esset mendacium : quia licet mentiens sic non intendat, quod ei credatur in omnibus ; tamen bene intendit, et vult, quod ei credatur in aliquo. Appellatur enim falsa significatio, actus ipsius significantis falsum.
marg.| Quantum in se est, non fallit. Unde patet quod Apostolus licet falsum dixerit, tamen non fuit mendax nec fallax. Sed contra : quando dixit Apostolus se iturum ad eos : aut intellexit sine conditione, aut non : si sine, fatue locutus est, tales enim reprehendit Iacob. 4.d. si cum conditione, tunc non dixit falsum.
marg.| Solutio Conditio dupliciter apponitur, in actu, et in habitu ; et licet non apposuit in actu, apposuit tamen in habitu. Sed iterum contra : si habitualis enuntiatio actum respiciat, non excusabitur a falsitate, sed solum a mendacio. Et hoc concedimus. Sed iterum contra : Ionas excusatur a falsitate, similiter Is. 38.a. quando dixit Ezechie. Dispone domui tue, etc. Sed sicut isti dixerunt instinctu Spiritus sancti, sic Apostolus, quia ex caritate ; sicut si aliquis credat latrones esse in nemore, et dicat alii, Noli illo ire, quia ibi sunt latrones. Solutio : illud est de Spiritu Prophetie, qui illuminat ad videndum res sicut sunt ; et ideo Prophetas oportet excusari a falsitate : quia si diceretur, quod dicerent falsum in quantum Prophetie sunt, cum ea, que Spiritu Prophetie dicunt, videant, converteretur eis in mendacium. Quia quod docuit tantum predicamus. Argumentum quod non debemus predicare, nisi quod didicimus. Unde super illud Mt. 14.b. Acceptis quinque panibus, et duobus piscibus aspiciens in celum, etc. dicit Glossa quod filius Dei non aliud docuit quam quod a lege habuit. Qui non veterem hominem. Filius Dei dicitur accepisse hominem ad maiorem expressionem humane nature : sicut illud Io. 1.b. Verbum caro factum est, sed secundum communem opinionem non hominem, sed humanam naturam assumpsit. Veritatem esse mentitam, id est eque peccant dicendo, quod non assumpsit veram carnem, ac si dicerent ipsam veritatem esse mentitam. Per animam corpus suscipiens. Sed in triduo non fuit unio anime ad corpus : ergo nec tunc fuit filius Dei unitus carni. Solvitur autem hoc, ponendo instantiam in consensu, quo mediante fit matrimonium, quia ipso cessante non perit matrimonium. Et Deus pater, et Christus sunt veraces. Sed eadem ratione debet dici, quod Deus pater, et Christus sunt omnipotentes, et eterni ; quodlibet enim istorum significat divinam potentiam, sicut ly [veraces] Solutio Quelibet istarum, Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sunt iusti, sunt veraces, et huiusmodi, est duplex : quia si ly veraces, omnipotentes, eterni, sumuntur adiective, vera est.
marg.| Unde sic sunt tres omnipotentes, eterni, et ly omnipotentes, et ly eterni non significant numerum sue rei, sed suppositorum. Si vero e converso, ut ly tres sumantur adiective, et ly eterni substantive, false sunt omnes : et sic negatur in Symbolo. Non tres eterni. Et patet quod non dicit adiectivum adiective sumptum numerum sue rei, ut cum dico, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, sunt si ly [sunt] diceret numerum essentie, falsa esset, et deberet dici, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, est : sed dicit numerum suppositorum. Unde Petrus ait. 1Pt. 2.b. Se velle corrigere. Argumentum quod non debet quis predicare eis, quos probabiliter credit incorrigibiles esse : et hoc verum est, ubi nihil proficit, et aliqui fiunt deteriores.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_1)

Notes :