Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 

Utinam
sustineretis
modicum
quid insipientie mee
sed et supportate me.
Numérotation du verset 2Cor. 11,2 

Emulor enim
vos Dei emulatione.
Despondi enim vos
uni viro,
virginem castam
exhibere Christo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,3 

Timeo autem
ne sicut serpens
Evam seduxit
astutia sua,
ita corrumpantur
sensus
vestri et excidant a simplicitate
que est in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 

Nam si is qui venit
alium Christum
predicat quem non predicavimus, aut alium spiritum
accipitis quem non accepistis,
aut
aliud evangelium
quod non recepistis
recte pateremini.
Numérotation du verset 2Cor. 11,5 

Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
Nam2
2 Nam] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 

etsi imperitus sermone
sed non scientia
in omnibus
autem manifestatus sum vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 

Aut numquid peccatum feci
meipsum humilians
ut
vos exaltemini ?
Quoniam
gratis
evangelium Dei evangelizavi
vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,8 

Alias Ecclesias
expoliavi,
accipiens
stipendium ad ministerium vestrum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,9 

Et cum essem apud vos
et egerem
nulli onerosus fui,
nam
quod mihi deerat
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia
et in omnibus
sine onere me vobis servavi
et servabo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 

Est veritas Christi in me,
quoniam hec gloriatio3
3 gloriatio] gloria Weber
non infringetur in me in regionibus
Achaie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,11 

Quare ?
Quia non diligo vos ? Deus scit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,12 

Quod autem facio
et faciam,
ut amputem occasionem eorum
qui volunt
occasionem,
ut in quo gloriantur
inveniantur sicut et nos.
Numérotation du verset 2Cor. 11,13 

Nam
eiusmodi pseudoapostoli sunt4 operarii subdoli
4 sunt] om. Weber
transfigurantes se
in apostolos
Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,14 

Et non mirum, ipse enim Satanas
transfigurat se in angelum lucis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,15 

Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie
quorum finis erit secundum opera ipsorum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,16 

Iterum dico
ne quis me putet insipientem esse5,
5 esse] om. Weber
alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier,
Numérotation du verset 2Cor. 11,17 

quod loquor
non loquor
secund6um Deum,
6 Deum] Dominum Weber
sed quasi in insipientia
in hac substantia glorie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,18 

Quoniam multi gloriantur
secundum carnem,
et ego gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 

Libenter enim suffertis
insipientes
cum sitis
ipsi sapientes.
Numérotation du verset 2Cor. 11,20 

Sustinetis enim
si quis vos in servitutem redigit,
si quis
devorat,
si quis accipit,
si quis extollitur,
si quis in faciem
vos cedit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,21 

Secundum ignobilitatem
dico quasi nos infirmi fuerimus
in hac parte7
7 in...parte] om. Weber
in quo quis
audet
in insipientia
dico audeo et ego :
Numérotation du verset 2Cor. 11,22 

Hebrei sunt
et ego, Israelite
sunt et ego, semen Abrahe sunt
et ego.
Numérotation du verset 2Cor. 11,23 

Ministri Christi sunt
et ego ut8 minus sapiens
8 et ego ut] om. Weber
dico plus ego,
in laboribus plurimis,
in carceribus
abundantius,
in plagis
supra modum,
in mortibus
frequenter.
Numérotation du verset 2Cor. 11,24 

A Iudeis
quinquies
quadragenas
una minus accepi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,25 

Ter virgis cesus sum,
semel lapidatus sum,
ter naufragium feci,
nocte et die in profundo maris fui,
Numérotation du verset 2Cor. 11,26 

in itineribus
sepe periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere,
periculis ex gentibus,
periculis
in civitate,
periculis in solitudine,
periculis in mari,
periculis in falsis fratribus,
Numérotation du verset 2Cor. 11,27 

in labore
et erumna,
in vigiliis multis,
in fame
et siti,
in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 

preter illa que extrinsecus sunt,
instantia mea
quotidiana,
sollicitudo omnium Ecclesiarum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,29 

Quis
infirmatur
et ego9 non infirmor ?
9 ego] om. Weber
Quis scandalizatur
et ego non uror ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,30 

Si gloriari oportet
que
infirmitatis mee
sunt gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,31 

Deus
et Pater Domini nostri10 Iesu Christi11
10 nostri] om. Weber |
11 Christi] om. Weber |
scit qui est benedictus
in secula quod non mentior.
Numérotation du verset 2Cor. 11,32 

Damasci prepositus
gentis Arethe regis custodiebat
civitatem Damascenorum ut me comprehenderet,
Numérotation du verset 2Cor. 11,33 

et per fenestram in sporta
dimissus sum
per murum et sic12 effugi manus eius.
12 sic] om. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 
marg.| {7. 139rb} Timeo] etc. In capitulis precedentibus corripuit seductos et instruxit, cui Pseudo multipliciter detrahebant ut sic eius famam et predicationem per consequens denigrarent. Ideo ne fructus sue predicationis periret, respondet eorum detractionibus in hoc capitulo. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes.
marg.| In prima ostendit Pseudoapostolos nec habere nec dare Spiritum vel Christum vel Evangelium ; et se non minus fecisse a magnis Apostolis, qui libenter ab omnibus accipiunt. In secunda ostendit se cessasse a procurationibus, ut sic Pseudo avaritiam confutaret, ibi [Aut numquid peccatum feci ?] In tertia detegit eorum hypocrisim et simulationem, qui se in veros Apostolos transfigurant, sicut Satanas magister eorum in Angelum lucis, ibi   [Nam eiusmodi Pseudoapostoli] etc. In quarta arguit stultitiam quorundam qui Pseudo preponebant eis, qui eos magis affligebant : non tamen melius, sed deterius instruentes, ibi   [Quod loquor, non loquor secundum Deum] In quinta ostendit se probatum per multas tribulationes, illos non : unde magis sibi quam illis credendum esse, ibi   [In laboribus plurimis] Dicit ergo :
marg.| {n} Timeo] et recte : quia comparaverat eos caste virgini, hortatur eos ne sint quasi fatue virgines, que sine oleo occurrerunt obviam sponso, Mt. 25.a. et sicut Eva que virgo peccavit, Gn. 3.b. Unde 1Tim. 2.d. Adam non est seductus, sed mulier.
marg.| {o} Serpens] Diabolus loquens in specie serpentis.
marg.| {p} Astutia] Gn. 3.a. serpens erat callidior, etc. Sed quid valuit serpentis astutia ? nonne similiter potuisset Diabolus loqui per asinam.
marg.| Solutio Si loqueretur in asina, que est fatuum animal, cum Adam cognosceret naturas animalium, statim perciperet quod alius in ea loqueretur : sed quia cognoscebat naturam serpentis, qui astutus est, cogitans de eius astutia, non advertit utrum ex se loqueretur.
marg.| {q} Ita corrumpantur] ab astutis loquentibus a Diabolo hereticis. Nam ita timeo ne Pseudo corrumpant simplicitatem fidei vestre.
marg.| {r} Nam si is qui venit] sua auctoritate, non missus a Domino. Io. 10.b. Quotquot venerunt, fures fuerunt et latrones. Ier. 23.f. Vel Ve it, id est venditur nimia cupiditate. Eccl. 10.b. Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Venditur Diabolo, quia pro questu temporali predicat. Si, inquam, talis predicat.
marg.| {s} Alium Christum] id est meliorem quam nos predicavimus, quod non potest esse.
marg.| {t} Aut alium Spiritum] meliorem. Nm. 14.d. Servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc quam circuivit. Alius est Spiritus malus qui exagitat Saul. 1Rg. 16.c.
marg.| {u} Accipitis] per eos :   [quem non accepistis] in ministerio nostro.
marg.| {x} Aliud Evangelium] Gal. 1.a. Miror quod tam cito, etc.
marg.| {y} Recte pateremini] eos : sed, supple, hoc non est verum.
marg.| {a} Etenim] quia.
marg.| {z} Existimo nihil minus me fecisse] in ministerio meo.
marg.| {b} A magnis Apostolis] qui fuerunt cum Domino, sed non Paulus, et ideo minor reputabatur a Pseudo, et a quibusdam Corinthiis, et ex hoc debet concludi ulterius. Non feci minus quam manu Apostoli ; ergo multo magis, non feci minus quam Pseudo : et ita non debetis eis credere. 1Cor. 9.a. Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum Apostolatus mei, etc. Item inf. 12.d. Nihil minus feci ab {7. 139va} Δ his qui sunt supra modum Apostoli. Vel, (Apostolis,) id est a Diabolo, non a Deo missis. (Magnis,) sua reputatione et quorundam Corinthiorum, quibus ostenta et alta loquebantur, et ideo magnos reputabant eos : et vere non minus feci.
marg.| {a} Nam etsi imperitus sermone] non ornate loquens : contra sermones rhetoricos. Eccl. 4.c. Ne abscondas sapientiam in decore suo. 1Cor. 2.a. Predicatio mea, etc. Vel (imperitus sermone,) quia impeditam linguam habeo. Glossa In religione vis sermonis necessaria est, non sonus vocis. Imperitus sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei maxime que pertinet ad salutem in omnibus predictis, ut in predicatione Christi, susceptione Spiritus sancti, bonitate Evangelii.
marg.| {b} Manifestus sum vobis] etc. et ideo multum estis arguendi, quia Pseudo mihi preponitis. (Manifestus :) contra hypocritas qui latent. Eccl. 1.d. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, etc.
marg.| {c} Aut numquid ?] Secunda pars ubi commendat se, quia eis gratis Evangelizavit. Aut si minus feci, et si vobis non sufficit quod vobis manifesta sunt de me que predixi :
marg.| {d} Numquid peccatum feci] id est peccavi ?
marg.| {f} Quoniam gratis] id est sine sumptione sumptuum, inf. 12.d. Quid enim minus habuistis pre ceteris Ecclesiis, nisi quod ego non gravavi vos ? etc. Ego, dico.
marg.| {e} Humilians meipsum] propriis manibus laborando et acquirendo mihi sumptus. 1Cor. 9.c. Cum essem liber ex omnibus, omnium servum me feci. Sed quia diceret quis, Non est mirum si nihil a nobis accepisti, quia nec ab aliis Ecclesiis accepisti. Respondet. Imo.
marg.| {g} Alias Ecclesias expoliavi] id est accepi sumptus ab eis.
marg.| { k } Ad ministerium vestrum] ut possem vobis ministrare Evangelium Christi.
marg.| {f} Gratis Evangelizavi vobis] 1Cor. 9.b. Dominus ordinavit eis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere : ego autem nullo horum sum usus. In eo et in similibus impletum est illud Is. 13.c. Et suscitabo super vos Medos, etc. inf. 12. Non quero vestra, sed vos. Sic cessit Apostolus a iure suo. Quidam tamen Prelati crederent se peccare si non acciperent sumptus. Ier. 50.a. Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et dixerunt hostes eorum.
marg.| {h} Expoliavi alias Ecclesias] sed etiam proprias Ecclesias expoliant.   [Expoliavi] Hinc sumunt Legati auctoritatem sumendi procurationes absentes : sed non attendunt, quod huiusmodi procurationes vocat spoliationes. Unde certum est illos esse spoliatores qui bona unius Ecclesie expendunt in alia sine causa, maxime si in usus proprios expendunt illa, non ad ministerium Ecclesie, unde et sequitur.
marg.| {i} Accipiens ad ministerium vestrum] Nota etiam quod dicit Apostolus, Expoliavi accipiens stipendium administrationis : quasi reputat se spoliasse Ecclesias in accipiendo tantum stipendia. Prelati vero nostri e converso faciunt : quando spoliant Ecclesias, dicunt se accipere stipendia. Mich. 3.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, etc. id est dicunt sanctam huiusmodi spoliationem. 4Rg. 23.g. Pharao postquam deposuerat regem Ioachaz, et substituerat alium regem Ioachim, imposuit mulctam terre : quod significat quod exactiones quas faciunt, quandoque posite sunt in consuetudine et eas ut redditus exigunt. Sed quomodo debeat accipi stipendium, habetur Gn. 14.d. A filo subtegminis usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas, Ego ditavi Abraham : exceptis, etc. ipse tamen liberavit eum ab hostibus.
marg.| {l} Et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui] Quid est ergo de illis qui licet abundent, tamen onerosi sunt Ecclesiis ? 1Cor. 9.b. Non sumus usi hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio. 2Th. ult. b. Non inquieti fuimus inter vos ; neque gratis panem manducavimus ab aliquo, etc. Qui autem sint isti onerosi, dicitur Ier. 23.f. Et dices ad eos, Vos estis onus. Posset tamen esse Apostolus eis oneri si vellet. 1Cor. 9.b. Si spiritualia vobis seminavimus, etc. 1. Thess. 2.b. Cum vobis possemus oneri esse ut Christi Apostoli. Et vere non fui vobis onerosus.
marg.| {7. 139vb}
marg.| {m} Nam suppleverunt fratres] Similiter a Philippensibus accepit. Philip. 4.c. Thessalonicam semel et bis in usum misistis mihi.
marg.| {n} Et in omnibus sine onere] Utinam hoc dicerent omnes Prelati. Sed contra dicitur Za. 12.a. Ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis.
marg.| {o} Est veritas Christi in me] id est in hoc dico vobis verum in Christo : et est forma iuramenti.
marg.| {p} Hec gloria] de non accipiendo sumptus.
marg.| {q} Non infringetur] quia numquam accipiam ab eis : quod faciebat quia erant maxime avari.
marg.| {r} In regionibus Achaie] Non dicit in Macedonia ubi Pseudo non erant, quia non ibi recipiebantur : et ideo ab istis accepit ; et similiter a Philippensibus. Phil. 1.a. Gratias ago Deo meo, etc.
marg.| {s} Quia non diligo vos] Argumentum quod accipere aliquando est signum dilectionis : sed nunc aurum diligitur, non homo. Io. 6.c. Queritis me non quia vidistis signa, sed quia comedistis de panibus meis. Seneca, Mel musce, lupi cadavera, predam sequitur turba ista non hominem.
marg.| {t} Deus scit] quod diligo vos. Philip. 1.b. Testis mihi est Deus, quomodo cupiam vos omnes in visceribus Iesu Christi.
marg.| {u} Quod facio] id est predico sine sumptuum sumptione,
marg.| {7.140ra} Δ {c} Eorum] id est Pseudo.
marg.| {b} Occasionem] accipiendi. Dicerent enim, Apostolus accipit, ergo et possumus.
marg.| {g} Inveniantur sicut et nos] id est inveniantur immunes.
marg.| {h} Sicut et nos] ut non accipiant sicut nec nos : in quo etiam sic nobis similes inveniantur, et non accipiendo sumptus.
marg.| {e} In quo] id est in esse similes nobis.
marg.| {f} Gloriantur] id est gloriari debent. Vel   [in quo] id est in accipiendo munera (inveniantur) tales   [sicut et nos] Et sumitur acceptio pro accepto, id est pro muneribus, id est sicut non accepimus munera, ita nec ipsi. Vel   [in quo] idest non accipiendo, et est idem sensus, quocumque modo varietur.
marg.| {a} Ut amputem occasionem] Sed quare vult auferre occasionem predicandi : cum e contra dicatur Phil. 1.c. Sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, in hoc gaudeo, et gaudebo ? Solutio : Illi vera dicebant : sed isti aliqua contra fidem admiscebant.
Numérotation du verset 2Cor. 11, moraliter 
marg.| {a} Ut amputem occasionem] Sic deberet facere Episcopus, ne Sacerdotes vel Archipresbyteri aut Archidiaconi (et sic de aliis) haberent occasionem faciendi exactiones : quia Eccl. 10.a. Qualis est rector civitatis etc. Nahum. ult. d. Custodes tui quasi locuste, et parvuli tui quasi locuste locustarum. Locuste volantes huc et illuc diversa consumunt : sic magni Episcopi, Prelati, Archidiaconi. Sed et locuste locustarum totum illud consumunt supra quod resident : isti sunt Sacerdotes, Archipresbyteri, et hi omnino nihil relinquunt consumendum. Multum ergo cavere deberent ab huiusmodi exactionibus, ne easdem faciant minores exemplo eorum. Sed Ez. 19.b. Tulit unum de leunculis suis, (idest aliquem nobilem de cognatione sua paratum ad faciendum exactiones ;) leonem constituit eum (in aliquam prelationem,) etc.
marg.| {d} Qui volunt occasionem] Prv. 18.a. Occasiones querit qui vult recedere ab amico : eodem modo qui vult recipere ab amico. 2Pt. 2.a. Qui in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Nam dico ut amputem occasionem accipiendi in Pseudo : quia predicatio eorum multum periculosa est.
marg.| {i} Nam eiusmodi Pseudoapostoli sunt operarii subdoli] idest causa questus predicant sub specie religionis.
marg.| { k } Transfigurantes se in Apostolos Christi] ut boni appareant, et sic emungant. 2Tim. 3.a. Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui comeditis domos viduarum, oratione longa orantes. Ipsi sunt similes vulpi simulanti se mortuam, que aperit os et trahit linguam ut sic aves decipiat. Sic isti hypocrite simulant se esse mortuos mundo : quia timent si vitam mundi agerent, quod aves, id est prebende non accederent ad eos. Ez. 13.a. Quasi vulpes in desertis prophete tui Israel, erant. Vel similes etiam sunt quibusdam latronibus : qui ferebant unum latronem in feretro cum aristis, dicentes quemdam magnum divitem esse mortuum ; et sic nocte intrabant Ecclesias et eas spoliabant, aliter non permitterentur intrare. Sic hypocrite numquam haberent beneficia Ecclesiarum nisi hypocrisim exterius ostenderent.
marg.| {l} Ipse enim Satanas] qui est princeps eorum.
marg.| {m} Transfigurat se] ideo si isti transfigurant se, non est mirum. Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius ? velat et quasi sub capa ponit malum, quando sub specie boni fingit illud. Ideo dicitur 1Io. 4.a. Carissimi, omni spiritui nolite credere, sed probate spiritus utrum ex Deo sint. Propterea dicitur Ios. 5.d. Noster es an adversariorum ? non statim credidit quod esset Angelus. Ier. 41.b. Venerunt viri, etc. Egressus est ergo Ismael flens, etc. Gregorius Incedens, et plorans ibat : quia ut devotas mentes interimere valeat, se sub velamine virtutis occultat. Transfigurat autem Diabolus {7. 140rb} se in Angelum lucis tribus modis : quia aut suadet malum sub specie boni nature : aut sub specie boni gratie : de quibus Mt. 4.b. De primo ubi dicitur, Hec omnia tibi dabo, etc. ostendit omnia regna mundi, et dicit tibi, Bonum esset quod tu esses Episcopus unus. De secundo ibi, Dic ut lapides isti, etc. id est ut duritia penitentie in aliquam mollitiem convertatur : non posset hoc sustinere natura tua.
marg.| De tertio, quando sub specie boni gratie, Mitte te deorsum, quia Angelis, etc. dicit enim, Magis arctam penitentiam potes facere quam alii : quia Dominus non permitteret te cadere ita ut ledereris. Bernardus . Quos perfectos boni amatores esse noverit, malum eis sub specie non mediocris, sed perfecti boni suadere conatur : ut dum currit, incurrat. Et inf. Sola est veritas que palliationis detegit falsitatem. Gn. 3.a. Serpens callidior, etc. Ps. 90. A Demonio meridiano. Glossa Proponit laudabilia ut ad illicita pertrahat.
marg.| {n} Non est ergo magnum] id est mirum.
marg.| {o} Si ministri eius] Ier. 23.c. In Prophetis Ierusalem vidi similitudinem adulterantium, etc. velut ministri iustitie. Gregorius Iniqui si aperte mali essent, a bonis recipi omnino non possent ; sed sumunt aliquid de visione bonorum : ut dum boni recipiunt in eis speciem, quam amant, permixtum sumant virus quod vitant. Nota quod sicut Diabolus licet sumat aereum corpus exterius pulchrum, interius tamen turpis est : ita hypocrite colorem tantum bonitatis habent. Unde Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui similes estis sepulchris dealbatis, etc. Quod etiam significatum est. Ex. 7.d. Magi mutaverunt aquam in sanguinem solum secundum colorem, sed non habuit sanguinis saporem : Moyses autem sic mutavit quod saporem sanguinis habuit : in quo significatur transfiguratio bona.
marg.| Et Io. 2.a. In mutatione aque in vinum. Unde illud, Aque rubescunt hydrie.
marg.| {p} Quorum finis erit secundum opera] sup. 5.b. Omnes nos manifestari oportet, etc.
marg.| {q} Iterum dico] Incipit se commendare a genere.   [Iterum] quasi, Dixi quod sustineretis me insipientem, sup. 10.d. Iterum nunc dico.
marg.| {r} Ne quis putet me insipientem esse] in hoc quod glorior in spiritualibus.
marg.| {s} Alioquin] quasi dicat Si putatis me insipientem, et stultum in hoc quod glorior, saltem.
marg.| {t} Accipite me velut insipientem] id est Saltem tolerate aliquantulum insipientiam meam ut adhuc modicum me commendem.
marg.| {u} Ut et ego modicum quid glorier] Hoc dicit : quia revera est modica commendatio de genere. Hoc tamen facit Apostolus, quia dicebant, Nos sumus Iudei ; Paulus quidem alienigena. Gregorius, Si se non defendisset, errori locum dedisset. Et infr. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperit : ostendit adversariis, quid sublimitatis.
marg.| {7. 140va} Δ {a} In hac substantia glorie] Gloria mundana non habet substantiam ; et ideo inanis dicitur : quia cito evanescit, et comparatur vento. Ose. 12.a. Ephraim pascit ventum, superbie scilicet ; et sequitur estum ; luxurie scilicet : tota die mendacium et vastitatem multiplicat, id est temporalia que mundana sunt ; et vastitati proxima congregat. Gloria autem que est in Domino substantiam habet et fundamentum. Bernardus Noverat Apostolus gloriam creatoris esse, non creature : sed consideravit rationalem creaturam adeo affectantem gloriam, ut vix, aut numquam possit ex hoc desiderio compesci quippe que ad imaginem facta est sui creatoris, etc. Et inf. Quandoquidem persuaderi nobis non potest omnino non gloriari : saltem qui gloriatur, in Domino glorietur : quia tantum patrem habemus, quod tante maiestati cura est de nobis. sup. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, etc.
marg.| {b} Quoniam multi gloriantur secundum carnem] contra quosdam dicitur Prv. 62.a. Laudet te alienus, non os tuum, etc.
marg.| {c} Et ego gloriabor] E contra Seneca, Summa malorum est quod ad exemplum vivitur. Ex. 23.a. Non sequeris turbam ad faciendum malum. Eccl. 7.a. Non pecces in multitudine civitatis. Solutio : Apostolus dicit   [Et ego gloriabor] non dicit, secundum carnem.
marg.| {d} Libenter enim] Nota quod arguit eos in sex. Primo de stultitia, ibi   [Cum sitis] ironice. Secundo de servitute legis, ibi   [In servitutem] Tertio de gula Doctorum, ibi   [Si quis devorat] Quarto de rapina, ibi   [Accipit] Quinto de superbia eorum, ibi   [Extollitur] Sexto de crudelitate, ibi   [Si quis in faciem vos cedit]
marg.| {d} Libenter enim suffertis insipientes] Pseudo. Bernardus Magna virtus patientia : sed interdum impatientem esse probabilius est. Tunc approbes illorum patientiam, quibus Paulus dicebat, Libenter suffertis insipientes ? Nisi fallor ironia erat : et non laus, sed suggillatio.
marg.| {e} In servitutem redigit] Bernardus ad Eugenium, Quale est Pastorem animarum de mane usque ad vesperam litigare vel litigantes audire ? Nolo dissimules servitutem, in quam certe dum nescis, redigeris. Hebetati cordis indicium est propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat intellectum auditui. Verum est, si non est nimia : alioquin non dat intellectum, sed contemptum.
marg.| {f} Si quis devorat] Gregorius Aves quas rapiunt accipitres. Unde Paulus sustinens.
marg.| {g} Si quis accipit] id est rapit.
marg.| {h} Extollitur] Eccl. 6.a. Non te extollas in cogitatione tua velut taurus.
marg.| {i} Si quis cedit] id est despicit improperando vobis ignobilitatem generis, et hoc est (cedit) dico (secundum ignobilitatem :) quasi dicat cedere intelligo, quando opponunt vobis ignobilitatem generis. Prv. 10.b. Stultus ceditur labiis. Item Prv. 14.b. In ore stulti virga superbie.
marg.| { k } Quasi nos infirmi] ignobiles. 1Cor. 4.c. Vos nobiles, nos autem ignobiles.
marg.| {l} In quo quis audet] gloriari de genere, aggredi ardua, pati dura, disputare de fide.
marg.| {m} Audeo et ego] non ad iactantiam, sed ut eos humiliem. Et subdit audaciam.
marg.| {n} Hebrei sunt, et ego] Unde Phil. 3.a. Si quis alius videtur confidere in carne : ego magis, circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebreus ex Hebreis. Sed quia ab Heber multi alii descenderunt quam Iudei, addit.
marg.| {o} Israelite sunt : et ego] ab Israel enim sum. A Iacob enim soli Iudei descenderunt. Item Rm. 2.d. Non enim qui in manifesto Iudeus est, etc.
marg.| {p} Minister Christi] 1Cor. 4.a.
marg.| {q} Ut minus sapiens dico] id est dicere credor : quia Prv. 27.a. Laudet te alienus, non os tuum.
marg.| {r} Plus ego] sum minister Christi quam illi : quia fui.
marg.| {s} In laboribus plurimis] quibus plusquam illi, imo plusquam veri Apostoli.
marg.| {7. 140vb}
marg.| {t} In carceribus] ostensus sum minister Christi.
marg.| {u} Abundantius] quam illi.
marg.| {x} In plagis] id est verberibus. Act. 16.e. Cum multas plagas eis intulissent, miserunt eos in carcerem, etc. misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
marg.| {y} In mortibus] periculis mortis. Act. 14.c. Lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 1Cor. 15.d. Quotidie morior propter gloriam vestram, etc. Sup. 4.c. Semper nos qui vivimus, in mortem tradimur, etc.
marg.| {z} Ter virgis cesus] Act. 16.f. Magistratus scissis eorum tunicis iussit eos virgis cedi. Item Actor. 12.f. Iussit eum Tribunus duci in castra, et flagellis cedi, et torqueri.
marg.| {a} Lapidatus] Act. 14. Lapidantes Paulum, etc.
marg.| {b} In profundo maris] in alto maris tempestatem sustinui : vel ad litteram, sicut Ionas 1.d. Nota quod in hac sui commendatione a patientia tribulationum, cum quolibet articulo repetitur hoc: Ostensus sum minister Christi.
marg.| Sed cum ita sanctus esset Apostolus, quare permisit eum Deus tantum tribulari ? Et eadem questio est de omnibus Sanctis aliis.
- Prima causa est ut purgentur. Lc. 22.c. Simon, ecce Satan expetivit ut vos cribraret sicut triticum. Am. ultimo capitulo : Concutiam in omnibus gentibus domum Israel sicut concutitur in cribro : et non cadet lapillus super terram : sed, supple, tantum pulvis.
- Secunda causa est ut non adhereant mundo sive terrenis : ideo moventur sicut pulmentum in poto. E contrario mundani. Ps. 118. Adhesit pavimento anima mea. Item Ps. 43. Conglutinatus est in terra venter noster, et ideo non est mirum si amittunt saporem eterne iucunditatis, et calorem bone conversationis, sicut potagium quod adhesit poto. Gn. 8.b. Que cum non invenisset ubi quiesceret, etc.
- Tertia causa est ut non corrumpantur : iuxta illud, Et vitium capiunt ni moveantur aque. Unde dicit inf. 12.b. Et ne magnitudo, etc.
- Quarta causa est, quia hoc eis ad augmentum gratie et corone : sicut ignis ad flatum crescit. Gregorius Ignis flatu premitur ut crescat. Ps. 9. Dum superbit impius, incenditur pauper. 1Cor. 10.c. Dabit cum tentatione proventum. Quod significatum est. 3Rg. 1.e. Salomon coronatus, et inunctus est in Gion quod interpretatur luctatio. Qui ergo non vult tribulari, non vult ignem caritatis in se accendi.
- Quinta causa est ut velocius currant. Unde illud : « Nil nocet admisso subdere calcar equo ». -Ier. 46.e. Stimulator ab Aquilone veniet, id est ab afflictione tribulationum.
{7. 141ra} Δ Sexta causa est ut per hoc cognoscant peccatores, quod non impune peccaverunt, immo quod multa maiora patientur. Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit, etc. et 1Pt. 4.d. Si iustus vix salvabitur, etc.
- Septima causa est, ne huiusmodi tribulationes putentur venire ex merito suo ; quia aliqui dicunt statim, Ex merito suo hoc patitur. Unde amici Iob. credebant quod propter peccata sua flagellaretur. Unde dicunt ei Iob. 15.c. Terrebit eum tribulatio, etc. et ipse respondet 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus, etc. Glossa Culpam non feci, et flagella suscepi.
- Octava causa est ut minores videntes maiores tribulari consolentur in tribulationibus suis. Rm. 15.a. Improperia improperantium tibi ceciderunt super me, et statim post: “Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt”.
marg.| {a} In itineribus] Contra. Prv. 4.d. Ipse diriget gressus tuos : itinera autem tua in pace producentur. Solutio : In pace mentis, non corporis semper. De insidiis quas passus est in itineribus habetur Actor. 23.d. Devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum : nunc autem vos notum facite, etc.
marg.| {b} Periculis fluminum] Sir. 34.b. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. Unde Is. 43.a. Cum pertransieris per aquas, tecum ero : et flumina non operient te.
marg.| {c} Ex genere] Mt. 10.c. et Mich. 7.b. Inimici hominis, domestici eius.
marg.| {d} Ex Gentibus] quasi dicat. Et a Iudeis et Gentibus passi sumus, quia predicamus Christum crucifixum ; Iudeis quidem scandalum ; Gentibus autem stultitiam, etc. ut dicitur. 1Cor. 1.d.
marg.| {e} In civitate] Ephesi ut habetur Actor. 19.f. Item Corinthi ut dicitur 18.d.
marg.| {f} In labore] manuum. Haimo, Apostolus a mane vel pullorum cantu usque ad quintam horam labori manum insistebat, unde victum acquireret ; et exiens usque ad decimam publice disputabat ; plerumque tamen et in noctem protrahebat sermonem.
marg.| Et nota quod secundum hoc non poterat multum orare, quia et comedere et dormire oportebat.
marg.| {g} Erumna] morborum.
marg.| {h} In fame] Contra. Prv. 10.a. Non affliget Dominus fame animam iusti. Solutio : Corpus affligitur, sed anima gloriatur.
marg.| {i} Preter illa que extrinsecus sunt] Commendat se a sollicitudine Ecclesie.
marg.| { k } Que extrinsecus sunt] id est tribulationes exteriores in corpore, supple, angunt me in animo.
marg.| {m} Mea quotidiana] videlicet.
marg.| {o} Sollicitudo omnium Ecclesiarum] Glossa que ex caritate provenit, etc.
marg.| {l} Instantia] dicit contra torporem.
marg.| {n} Quotidiana] dicit, contra indiscretionem. Sic enim debet Predicator predicationi instare, ut quotidie possit illud facere. 2Tim. 4.a. Predica verbum, insta opportune, importune. Eph. 6.c. Vigilantes in omni instantia et obsecratione. Per hoc quod dicit   [Instantia quotidiana] innuit quod magis eum angat sollicitudo gregis, quam tribulationes proprie.
marg.| {o} Sollicitudo omnium] non aliquorum, dicit. Cor latum habebat, quia omnes capiebat. sup. 6.c. Os nostrum patet ad vos o Corinthii : os nostrum dilatatum est, quasi dicat Ore instruo, corde diligo vos. Debet autem esse hec sollicitudo in querendo gregem Domini, Lc. 15.a. Quis ex vobis homo qui habeat centum oves, et si perdiderit unam, etc. In eod. b. de muliere que ad requirendam drachmam amissam domum suam evertit. Exemplum de hoc 1Rg. 9.a. Saul querebat asinas patris sui, propter quod meruit inungi in Regem, etiam dum eas requireret. Item hec sollicitudo debet esse in colligendo oves in unitatem pacis et concordie. Is. 40.c. In brachio suo congregabit agnos. Vel debet esse in educendo ad pascua Ps. 22. In loco pascue ibi me collocavit, Ps. 77. Deduxit populum suum tamquam gregem in deserto, et Ps. 76. dicit, In manu Moysi et Aaron, quasi dicat Per ministros suos hoc facit. Item debet esse in custodiendo a feris scilicet tyrannis et Demonibus. Amos 3.d. Quomodo si eruat pastor crura duo, aut extremum auricule dextre ; sic eruentur filii Israel. Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui, et de dentibus eius auferebam predam. Vel solicitus debet esse contra fures. Gn. 31.e. Ego omne damnum {7. 141rb} reddebam : quicquid furto peribat, a me exigebas ; die noctuque estu urgebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
marg.| {p} Quis infirmatur ?] Ostendit qualis est eius sollicitudo.
marg.| {q} Infirmatur] habet tedium benefaciendi.
marg.| {r} Et ego non infirmor ?] reputando illam infirmitatem esse meam : quia tantum doleo ac si esset mea. Et completum est in Apostolo et in sanctis viris illud mirabile, quod in aliquibus regionibus esse dicitur, quod vir iacet in lecto, loco uxoris sue que peperit. Sed quare faciebat hoc Apostolus, ipse dicit causam 1Cor. 9.d. Factus sum infirmus infirmis ut lucrifacerem infirmos. Rm. 14.a. Infirmum in fide assumite.
marg.| {s} Quis scandalizatur] ruendo in peccatum, ostendens se infirmum ad molestiam tribulationum. Sir. 32.c. Qui querit Legem, replebitur ab ea : et qui insidiose agit, scandalizabitur ab ea.
marg.| {t} Et ego non uror] id est doleo compatiendo ei per fervorem caritatis. Talis erat Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, etc. et Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, etc. 1Mcc. 2.a. Ve mihi, ad quid natus sum videre contritionem populi mei, etc. Ier. 31.c. Vox in excelso audita est, etc. Ier. 4.g. Defecit anima mea propter interfectos. Ps. 118. Defectio tenuit me pro peccatoribus, vel, Tabescere me fecit zelus meus, etc. Hugo de Sancto Victore : Triplex {7. 141va} Δ est compassionis modus. Est quippe compassio, alia ex vitio, quando, scilicet affectus alicuius reprehensibili dolore tangitur, ubi illicito prius amore tenebatur. Alia ex natura quando ex insito sibi affectu pietatis alius alienis erumnis condolet. Alia ex virtute quando propter Deum alienis laboribus compatimur, cum scilic. vel iustitiam premi, vel innocentiam affligi videmus. Prima culpabilis : secunda irreprehensibilis : tertia laudabilis.
marg.| {a} Si gloriari] Aliqui hic incipiunt duodecimum capitulum : legatur tamen prout de parte precedentis capituli. (Si gloriari.) Ita glorifico me, quia sic oportet ; et revera oportet propter vos, et reprehensionem Pseudo.
marg.| {c} Gloriabor] de eis.
marg.| {b} Que infirmitatis mee sunt] Sed que est ista gloria ? Imo magna gloriatio est, si infirmus facit quod fortis non potest, inf. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, etc. Eccl. 10.d. Qui gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. (Que infirmitatis mee sunt,) id est in tribulationibus propter quarum perpessionem reputor infirmus.
marg.| {d} Deus et pater] Ecce ubi vera ostendit que dixit, et que dicturus : et quasi incredibilia iuramento confirmat dicens,   [Deus] omnium :   [Et pater] etc. Christi.
marg.| {e} Benedictus] Dn. 3.e. Benedictus es Domine Deus, etc.
marg.| {f} Damasci] Glossa hic facit punctum.   [Deus scit quod non mentior] in hoc quod dicam de hoc quod mihi contigit   [Damasci] E contra Ecclesia ordinat cum consequenti, ut ibi incipiat versus,   [Damasci Prepositus]
marg.| {g} Prepositus gentis Arete] id est qui erat sub Areta rege.
marg.| {h} Custodiebat civitatem Damascenorum Damasci] idest, existens in Damasco.
marg.| {i} Ut me comprehenderet] quasi dicat Prepositus in propria persona custodiebat civitatem ne ego possem effugere. Act. 9.e. Custodiebant portas die ac nocte ut interficerent eum. Accipientes autem eum discipuli eius submittentes in sporta.
marg.| { k } Per fenestram] Consimile. 1Rg. 19.c. Quod cum nuntiavit Michol David, etc. nisi salvaveris te nocte hac, etc. deposuit eum per fenestram. Ios. 2.c. Demisit eos per funem de fenestra.
marg.| {l} Et sic effugi] Quid est quod gloriatur Apostolus de fuga, cum hoc potius sit confusio bono militi ? Solutio. Talis est Parthica pugna ; quia Parthi fugiendo pugnant melius. Paulus ergo gloriatur de fuga quasi omnes genus prelii expertus. Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint, etc. Gregorius Licenter dicam o Paule, in celo iam Christum conspicis, et in terra hominem fugis.
marg.| {n} Timeo autem] etc. A Paradiso eam eiiciens, idest occasio fuit eiectionis per suggestionem. A Paradiso simplicis fidei Christi, ex qua oriuntur multe virtutes et bona opera quasi arbores. Unde patet quod simplicitas seducta est per astutiam et ideo Rm. 16.c. Volo vos esse sapientes in bono, et simplices in malo. Iob. 1.a. Simplex et rectus, quasi dicat simplicitas Λ sine rectitudine discretionis stultitia est. Unde Mt. 10.b. Estote prudentes, etc. Immittunt Diabolum, similitudinem Diaboli propter quam immittit in animam immissiones per Angelos malos. Ideoque sicut Patribus nostris, id est martyribus adversus leonem, id est Diabolum, qui contra eos aperte seviebat, sed contra nos sevit per astutiam suggestionis, et ideo dicitur serpens. Is. 51.d. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ? Sepite (ut scriptum est) aures spinis, Sir. 28.d. Mussitat, id est murmurat, id est sub quadam specie suggerit malum. Hoc geritur in Ecclesia, id est consimile. Vel experti eiectionem ab Ecclesia, numero et merito. Vel experti eiectionem Ade de Paradiso, per penam ei et nobis inflictam pro peccato. Paulum deformantes : quia non fuerat corporaliter cum Domino. Vis sermonis, id est sententia exquisita. Quoniam gratis, id est sine sumptu. Videtur quod non tantum ipsis predicavit gratis, imo et omnibus aliis : aut fecit contra illud Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date, et iterum ibi dicit Glossa Ego sine pretio do vobis talem potestatem ; et vos gratis date ne Evangelium corrumpatur. Solutio :   [Gratis predicare] dupliciter sumitur. Uno modo sine pretio, et sic excluditur predicationis venditio : sic sumitur in Mt. Vel gratis, id est sine sumptione sumptuum : sic videtur hic. Et patet per simile in divitibus diebus festivis carrucas suas accommodantibus pauperibus, qui dant bobus et bubulcis ad comedendum ; illi tamen gratis accommodant, quia non intendunt hoc. Sed glorie, 1Cor. 9.c. Alias Ecclesias expoliavi ; ergo Apostolus magnos sumptus accipiebat ab eis, quos instruebat per predicationem suam. Videtur ergo quod et aliis liceat magnos sumptus facere. Ad idem videtur facere illud 1Rg. 8.b. Predic eis ius Regis, etc. ergo similiter possunt Prelati exigere a subditis suis, et expoliare sicut Apostolus. Solutio : Ad primum dicendum quod Apostolus loquitur vulgariter et curialiter : secundum quod dicit aliquis quando comedit apud aliquem, Nimis gravavi vos in hac nocte. Ad aliud dicendum, quoniam illud quod nimis videtur sonare verbum (spoliationis,) temperat cum subiungit (accipiens stipendium.) Ad aliud respondeo dicendum quod ibi sumitur ius pro iuris usurpatione. Unde Interlin. super illud (Predic eis ius Regis) dicit, exactionem et dominationem. Ne bene seminantes, per bonam voluntatem dandi, amitterent fructum dationis, secundum actum. In scandalum proficeret : quia isti scandalizarentur nisi sumeret sumptus ab eis ; et sumitur (proficere) in malum. Sicut et nos, id est similes nobis in non accipiendo. 1. Thess. 2.a. Neque aliquando fuimus in occasione avaritie, Deus testis est.
marg.| Sed me non accipiente, non accipient. Est ergo sensus secundum hanc lecturam, Ut in quo gloriantur, id est in accipiendis muneribus, inveniantur sicut et nos, ut cessent Λ ab acceptione munerum. Transfigurantes. Mt. 24.a. Surgent Pseudoapostoli et Pseudoprophete, etc. Exterius ostendentes.
marg.| Mt. 7.c. Venient ad vos in vestimentis ovium etc. Angelum Dei, scilicet Christum. Is. 9.b. secundum Septuaginta, Angelus magni consilii. Ad decipiendum aliquos prout iustum est.
marg.| Sed non potest aliquis decipi nisi peccet : ergo iustum est quod aliquis peccet.
marg.| Solutio Iustum est ut permittat Dominus aliquos decipi, et peccare. Apc. ultimo capitulo : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Neque securi sunt. Ier. 9.c. Super montes, etc. Diebus malignis, 1Io. ult. d. Quando sensus corporis fallit, ut quando facit videre de festuca quod sit trabs.
marg.| Per hec aliena, id est bona que sunt a Diabolo. Io. 2.b. Omnis homo primum bonum ponit, etc. tunc id quod deterius est.
marg.| Quod nemo sine Deo, id est dono Dei. Id est discretionem spirituum. 1Cor. 12.b. Aliis discretio spirituum. Ne sit sibi spes quisquam : quia Ier. 17.a. Maledictus qui confidit in homine.
marg.| Alioquin si in gloria spiritualium insipiens sum, etc. quia sapientia est gloriari. In aliquo creato, hoc est precipue in spiritualibus, et minime in genere. Origen. Vilis nobilitas que in locis tam turpibus generatur. Insipientia est aliquem laudare se, etc. Apostolus non propter se fecit, sed ut Deus magnificetur per hoc ; et hoc est se laudare propter Deum : qui ergo laudat se propter se, peccat ; qui autem propter Deum, non.
marg.| De primo 2Rg. ult. a. ubi dicitur quod David numeravit populum, de secundo Nm. 2. et 3. ubi Moyses numeravit populum, et non peccavit. Numerare populum Λ vel propter Deum, vel propter se : si propter se, est laudare se in operibus suis : si propter Deum, sic Iob. laudat se a. 29. cap. usque ad 32. Ut minus sapiens. Sed aut merebatur hoc dicendo aut non : si merebatur, sed nullus meretur in eo quod indiscrete sive minus sapienter facit : quid est ergo quod dicit Apostolus ? si non merebatur hoc dicendo, ergo loquebatur otiose, ergo peccabat.
marg.| Solutio : Ut minus sapiens dico, id est dicere reputor. Etiam veros Apostolos tangit. 1Cor. 15.b. Sed abundantius illis omnibus laboravi, hoc dicebat contra quosdam detractores dicentes, Non est comparatio laboris Pauli ad ea que sustinuerunt alii Apostoli. Supra modum humane virtutis, sup. 1.b. Supra modum gravati sumus, supra virtutem. Sed contra. 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus qui non permittet vos tentari supra id quod potestis. Solutio : Non dicit, Supra virtutem : sed, Supra modum humane virtutis est facilitas sustinendi adversa. Unde supra modum hunc virtutis, id est supra id quod de facili potest sustinere homo ex virtute sua. Vel potest dici quod Apostolus tanta sustinere non potuisset, nisi gratia adiutus. Unde 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum. Gregorius in Pastorali lib. 1. c.9. Edificationis fraudem perpetrat, qui bona que agit, occultat ; et quasi iacto semine germinandi radices subtrahit, Λ qui opus quod imitandum est, non ostendit. Hinc Veritas dicit, Videant opera vestra bona, etc. Sicut scriptum est in Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus : ita duntaxat ut quadragenarum numerum non excedant ; ne fede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus : vel [obeat] verior littera, et non quod Iudei ne immisericordes viderentur, unam percussionem dimittebant. In civitate Lycaonia, quando spiritum pythonem eiecit a muliere, Actor. 16.c. Nocte ac die in profundo maris fui, id est in alto mari detentus fui tempestate. Sed videtur quod non tantum per unam noctem et diem fuerit detentus in tempestate maris : quia dicitur in Actor. 27.f. Rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens, Decima quarta die hodie ieiuni permanetis nihil accipientes ; quod rogo vos accipere cibum, etc. ergo multis diebus fuit in tempestate, illa. Solutio : Non oportet intelligi de ista tempestate de qua habetur in Act. hoc quod dicitur hic : sed alias fuit in tempestate.
marg.| Vel etiam ad litteram, sicut Ionas fuit in profundo maris : sic et Apostolus licet non expresse hoc inveniatur.
marg.| Vel secundum quosdam in illa tempestate, de qua loquitur in Actibus cecidit de nave, et fuit una nocte et die in mari.
marg.| Vel potius Apostolus dicit se fuisse in illa tempestate una nocte et die licet pluribus diebus ibidem fuerit ; quia in minori periculo fuerunt ultima die et nocte, cum tamen nihil fieret quod adhuc cuperent.
marg.| Unde hic videtur fallere illa regula, Cantabit vacuus coram latrone viator. Qui erant icti a serpentibus : ut Act. 28.a. Vipera a calore cum processisset, invasit manum eius.
marg.| Lege eorum deserta, id est legalibus. Ego si circumcisionem (Gal. 5.a.1). Primum querite regnum Dei, Mt. 6. Instantia mea quotidiana, que nec una hora remittitur.
1 Gal. 5, 11.
marg.| Sed hec instantia vel sollicitudo nihil aliud videtur quam fervor caritatis sicut patet per id quod sequitur in Glossa ergo fervor caritatis non remittitur.
marg.| Contra. Apc. cap. 4.c. Utinam frigidus aut calidus esses : sed quia tepidus : ergo tepor est in caritate.
marg.| Solutio. In Apostolo numquam remittebatur caritas sed privilegia paucorum non sunt trahenda in exemplum.
marg.| Vel intelligitur de illa radice que constat quod non remittitur.
marg.| Quanto maior est caritas, tanto maiores sunt plage Sed he plage non sunt nisi dolor et compassio : ergo Claustralis qui est in contemplatione quasi continua, ideoque raro cogitat de peccatis alienis, de quibus magis dolet alius qui est inter peccatores, minorem isto habet caritatem, quod falsum est.
marg.| Solutio. Intelligendum est de aliis circunstantiis paribus : quia potest esse quod maiorem habens caritatem, quia reputat omnes esse bonos, non doleat de alienis peccatis : alius autem qui conversatur inter peccatores Λ licet equalem vel minorem habeat caritatem, magis dolet ; sed si eque cogitaret uterque, magis doleret maiorem habens caritatem. Quam paterna, sup. 10.b. In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam. Quam materna, per compassionem. Vel in fide vel in aliqua virtute ; ergo virtus potest minui. Contra. Caritas aut proficit aut deficit. Preterea si diminuitur, non per mortale ut constat, imo omnino destruitur ; ergo per veniale ; ergo per maius magis ; ergo per tantum veniale tantum : ergo tot possent quod omnino deficeret per ipsa. Solutio : Virtus sive caritas dicitur minui quantum ad fervorem, et quia eius motus tepescit. Qua caritate, scilicet eis compatior. Contra. Compassio misericordie est. Solutio : Caritatis est : quia caritas generat compassionem hanc et misericordiam : eo enim quod proximum diligo, compatior ei. Ossium que ferunt carnem. Rm. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Ossa mea sicut in frixorio : hoc est in Ps. 101. secundum aliam litteram : ubi Glossa Tantum frigitur bonus quem amat Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ier. 22.c. Factus est in corde meo quasi ignis estuans claususque in ossibus meis. Sed ante non est necessarium suffragium Dei, etc. Ex hoc videtur quod statim in principio Horarum inutiliter dicatur, Deus in adiutorium meum intende, et quod nulla sit oratio illa, Tua nos, quesumus, gratia et preveniat et sequatur. Solutio : Quod hic dicitur, intelligitur de suffragio miraculoso tantum. Nec debet aliquis expectare divinum auxilium. Ex hoc patet quod non est tentare Deum, si offerantur reliquie contra incendium quando non potest ei resisti alio modo. 2. Paral. 20.c. Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Mercenarius, {7. 141vb} Io. 10.b. Fugite in aliam, Mt. 10.c.
marg.| Et nota quod est fuga mala, et fuga bona ; et utraque multipliciter. Fuga bona quedam est humilitatis. Io. 6.b. Iesus autem cum audisset quod vellent eum rapere in regem, fugit in montem. Similiter 1Rg. 10.d. de Saule quando debuit secundo inungi in regem, Ecce absconditus est domi. Item est fuga pietatis. Mt. 2.c. Deportatus est Iesus in Egyptum a matre, ne ipsum interficiendo seipsos spiritualiter interficerent. Io. 8.d. Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Item est fuga cautele : et hec est quando est personalis persecutio maxime. Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Hoc modo fugiebat Elias Iezabel 3Rg. 19.a. Item est fuga mala quedam superbie sive contemptus ; sic fugit Ionas 1.a. a facie Domini. Osee 12.b. Fugit Iacob in regionem Syrie. Item est fuga humani timoris. Io. 10.d. Mercenarius videt lupum venientem, et fugit, Ibi Glossa Fugit, quia timuit : timuit, quia temporale magis eterno amavit. Item est fuga terroris mundani. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. Apostolus ergo fugit causa cautele. Conservis. Lc. 12.e. Quis putas, est fidelis servus, etc. Ad loca munita, sicut fecit B. Sylvester. De personali persecutione habetur 4Rg. 6.b. Dixit Eliseus, Numquid scitis quod filius homicide hunc miserit, ut precidatur caput meum ? Libenter fugisset, quia videbat illam persecutionem esse personalem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_11)

Notes :