Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 

Si
gloriari oportet
non expedit quidem,
veniam autem
ad visiones
et revelationes Domini.
Numérotation du verset 2Cor. 12,2 

Scio hominem
in Christo
ante annos quatuordecim,
sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
raptum huiusmodi1 usque ad tertium celum.
1 huiusmodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,3 

Et scio
huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
Numérotation du verset 2Cor. 12,4 

quoniam raptus est in paradisum,
et audivit arcana verba,
que non licet homini loqui.
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 

Pro huiusmodi2
2 huiusmodi] eiusmodi Weber
gloriabor
pro me autem nihil
gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,6 

Nam
et si voluero gloriari
non ero insipiens,
veritatem enim dicam,
parco autem
ne quis in me existimet
supra id quod videt in3 me,
3 in] om. Weber
aut
audit aliquid4 ex me.
4 aliquid] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,7 

Et ne magnitudo revelationum
extollat me,
datus est
mihi
stimulus carnis mee
angelus Satane, ut me colaphizet.
Numérotation du verset 2Cor. 12,8 

Propter quod
ter Dominum rogavi
ut discederet a me,
Numérotation du verset 2Cor. 12,9 

et dixit mihi :
sufficit tibi gratia mea,
nam
virtus in infirmitate perficitur.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis,
ut inhabitet in me virtus Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,10 

Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis5,
5 meis] om. Weber
in contumeliis,
in necessitatibus,
in persecutionibus,
in angustiis
pro Christo,
cum enim
infirmor
tunc
potens sum.
Numérotation du verset 2Cor. 12,11 

Factus sum insipiens vos coegistis me6
6 coegitis me] inv. Weber
Ego enim debui a vobis commendari, nihil
enim minus feci7
7 feci] fui Weber
ab his,
qui sunt supra modum
apostoli,
tametsi nihil sum,
Numérotation du verset 2Cor. 12,12 

signa tamen apostolatus mei8 facta sunt super vos in omni patientia,
8 apostolatus mei] apostoli Weber
signis,
et prodigiis
et virtutibus.
Numérotation du verset 2Cor. 12,13 

Quid est enim quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis
nisi quod egoipse non gravavi vos ? Donate mihi
hanc iniuriam.
Numérotation du verset 2Cor. 12,14 

Ecce
tertio
hoc paratus sum
venire ad vos, et non ero gravis vobis.
Non enim quero que vestra sunt
sed vos.
Nec enim debent filii parentibus
thesaurizare sed parentes filiis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,15 

Ego autem
libentissime
impendam
et superimpendar egoipse
pro animabus vestris, licet
plus vos diligens minus
diligar.
Numérotation du verset 2Cor. 12,16 

Sed esto,
ego vos non gravavi,
sed cum essem astutus dolo vos cepi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,17 

Numquid
per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,18 

Rogavi Titum,
et misi cum illo fratrem.
Numquid Titus vos circumvenit ? Nonne eodem spiritu ambulavimus ?
Nonne hisdem vestigiis ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,19 

Olim putatis quod excusemus nos apud vos ?
Coram Deo
in Christo loquimur
omnia autem, carissimi, propter vestram edificationem.
Numérotation du verset 2Cor. 12,20 

Timeo enim
ne forte cum venero,
non quales
volo, inveniam vos et ego inveniar a vobis, qualem non vultis,
ne forte
contentiones,
emulationes,
susurrationes,
inflationes,
seditiones,
animositates,
dissensiones,
detractiones9,
9 susurrationes, inflationes seditiones - animositates, dissensiones, detractiones] inv. Weber
sint inter vos,
Numérotation du verset 2Cor. 12,21 

ne iterum
cum venero,
humiliet
me Deus apud vos,
et lugeam multos ex his
qui ante peccaverunt,
et non egerunt penitentiam super immunditia,
et fornicatione,
et impudicitia
quam gesserunt.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 
marg.| Si gloriari oportet] In fine precedentis capituli commendavit se per hec que passus est pro Domino ; hic iterum commendat se per hec que fecit ei Deus et ostendit. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes principales. In prima agit de Apocalypsi sua quam revelavit ei Deus, sed ipse non scripsit, sicut et Ioannes tacuit quedam, ut habetur Apc. 10.b. Signa que locuta sunt septem tonitrua ; et noli ea scribere. In secunda parte ait contra electionem mentis sibi datum stimulum carnis, ibi (Ne magnitudo) et hec est infirmitas in qua gloriatur cum vincit. In tertia parte excusat se a iactantia, et accusat eos qui eum coegerant, quod eum commendasse debuissent adversus Pseudo, nisi immemores essent beneficiorum, que breviter eis rememorat : et hec pars incipit ibi (Factus sum insipiens, vos me coegistis, etc.) Dicit ergo :
marg.| {m} Si gloriari] id est si preter predicta, que causa sunt gloriationis, adhuc.
marg.| {n} Oportet gloriari] de aliis.
marg.| {o} Non expedit] quantum est ad substantiam gloriationis : tamen propter vestram utilitatem, et Pseudo depressionem expedit. 1Cor. 10.e. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Sed si non expedit, quare dicit.
marg.| {7. 142ra} Δ {a} Veniam autem] Solutio Non expedit mihi, sed propter vos. Phil. 3.a. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum ; vobis autem necessarium.
marg.| {b} Autem] id est sed tamen.
marg.| {a} Veniam] licet non expediat. Non expedit enim gloriari ne evanescat et adnihiletur gratia. Sir. 44.b. Aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebule quasi aves. Secunda causa est, ne devotio velut pinguedo veniat ad os bullientis olle. Tertia causa est, quia tunc cito depredatur homo Is. 39.c. Ecce dies venient, et auferentur omnia que in domo tua sunt, dictum est Ezechie postquam ostenderat thesauros suos nuntiis Nabuchodonosor. Gregorius Depredari desiderat, qui thesaurum publice in via portat. Item quia per hoc diminuitur, etsi non omnino amittatur, sicut oleum ad ventum. Is. 10.f. computrescet iugum a facie olei. Ecce oleo comparatur gratia Nm. 19.c. Vas quod operculum non habet, immundum erit.
Numérotation du verset 2Cor. 12,2 
marg.| {c} Scio hominem] de se loquitur Apostolus quasi de alio, quando narrat ea que ad suam laudem pertinent ; quando autem de peccatis suis loquitur de se ut de se. 1Tim. 1.c. Prius blasphemus fui, etc. In hoc autem prompti esse ad vituperium debemus, et laudes nostras occultare. Prv. 18.c. Iustus prius accusator est sui, quam alius. Prv. 27. Laudet te alienus.
marg.| {d} Hominem in Christo] manentem per conformitatem : aliter numquam raptus fuisset usque ad tertium celum, Io. 3.b. Nemo ascendit in celum, etc.
marg.| {e} Ante annos quatuordecim] id est quarto decimo anno ante hoc tempus : sicut illud Io. 12.a. Ante sex dies pasche, id est sexta die ante pascha. Ecce quamdiu celavit Apostolus hanc tam magnam revelationem ; et ad ultimum quasi coactus dixit. In quo instruit precipue Religiosos, qui phantasticas et diabolicas revelationes sibi factas statim volunt propalare. Sir. 34.a. Sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, etc. Quando quis dolet membrum aliquod, videtur ei quod rapiatur in infernum ; et sic credit revelationem sibi factam. Eccl. 5.a. Multas curas sequuntur somnia.
marg.| Et si accidat quod sit revelatio a Deo, qui eam manifestat, est quasi proditor secretorum Dei. Sir. 27.c. Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et in eod. b. Denudare amici mysteria, desperatio est anime inutilis Prv. 11.b. Qui ambulat fraudulenter, etc. Sir. 22.d. Est concordatio ad amicum, excepto, etc. [Nescio] Si Paulus nescit quis tamen sensit : quomodo illud perscrutamur per argumenta ?
marg.| {f} Raptum] quando tribus diebus fuit non manducans neque bibens Act. 9.b. Vel Act. 22.d. ubi dicitur, Factum est autem {7. 142va} Δ revertenti mihi Hierusalem, et oranti in templo fieri me in stupore mentis.
marg.| {a} Usque ad tertium celum] Hoc quinque modis exponitur in Glossa sicut patet.
marg.| {b} Raptus est in Paradisum] Ad quid additur hoc ? nonne idem est quod tertium celum. Solutio : Dicit Beda super principium Gn. quod quatuor sunt celi, aereum, ethereum, firmamentum, celum empyreum a prima creatione Angelis repletum. Et ideo ne, cum dixit   [Raptus est usque ad tertium celum] intelligeretur firmamentum, addit   [Paradisum] quasi dicat de illo celo intelligo. Vel potest dici quod Paradisum appellat visionem Dei, in qua excellens est delectatio, et gaudium in comparatione ad delectationem de visione Angelorum et sanctarum animarum.   [Raptus est] non dicit, ductus. Nescit enim tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia, ut dicit Glossa super Act. Simile Act. 8.g. Spiritus Domini rapuit Philippum. 1. Thess. 4.d. Simul rapiemur obviam Christo.
marg.| {c} Arcana] Is. 24.c. Secretum meum mihi, etc. Prv. 25.c. Secretum extraneo ne reveles.
marg.| {d} Non licet] Lucanus, Nec tantum prodere nati.
marg.| {d} Que non licet homini loqui] carnali, scilicet qui non potest capere. 1Cor. 3.a. Nonne homines estis, et secundum carnem ambulatis ? Dicit autem Chrysost. quod Timotheo et Tito, et illis maioribus revelavit. Unde 2Tim. 2.a. Que audisti a me per multos testes, hoc commenda fidelibus, etc.
marg.| {e} Pro huiusmodi gloriabor] id est pro talibus visionibus vel revelationibus.
marg.| {f} Pro me autem] id est Pro genere.
marg.| {g} Nihil nisi in infirmitatibus] id est tribulationibus quas patior in parte infirma, scilicet in corpore.
marg.| {h} Veritatem enim dicam] dicendo hec mihi fuisse revelata. Vel   [Gloriabor in infirmitatibus. Nam] etc.
marg.| {7. 143ra} Δ {a} Parco autem] quasi dicat Non omnia dico sicut fatuus Prv. 11.b. Vir prudens tacebit. Eodem. 29.b. Totum spiritum suum proferet stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. Gregorius Habebat adhuc aliquid de se dicere, qui parcit dicere, et infr. b. Loquendo erudivit vitam eruditorum ; tacendo custodivit suam. Super id Act. 28.b. Quando non lesit eum vipera, adoraverunt quasi Deum.
marg.| {b} Et ne magnitudo] etc. non per causam, sed per occasionem Et est argumentum, quod revelatio inflat sicut scientia acquisita 1Cor. 8.a. Scientia inflat, etc. Abdie a. Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petre, exaltantem solium tuum. Ez. 7.c. Floruit virga, germinavit superbia. Virga floret quando alicui datur baculus pastoralis, ut fructum faciat, sicut ex flore speratur fructus.
marg.| In cuius signum virga Aaron floruit in consummatione sacerdotii eius, Nm. 17.c. Sed florente virga fructificat superbia : quia ubi sperabatur prius fructus operis, invenitur vitium elationis : quia qui habitabant in scissuris petre, vel potius habitare videbantur, quando promoventur, exaltant solium, quia cremento dignitatum student non saluti animarum. Scissure petrarum sunt passiones Sanctorum, vigilie, discipline Claustralium. Talibus enim abscinduntur ab amore mundi. Inter has petras antonomastice dicitur Christus petra 1Cor. 10.a. Is. 53.c. Qui abscissus est de terra viventium. Item Is. 51.a. Attendite ad petram de qua abscissi estis, etc. Hoc potest dici de Claustralibus promotis, quod attendant ad conversationem illorum fratrum a quibus assumpti sunt. Nota quod fructus virge Aaron fuit amygdala, que sunt cibus infirmorum sic : fructus virge pastoralis debet esse opus pietatis.
marg.| {c} Datus est mihi stimulus] Hieronym. super Epistolam ad Galatas dicit, quod dolor fuit capitis. Aliter dicitur, quod tentatio fuit de sancta Tecla quam baptizaverat. Rm. 7.c. Non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Hieronymus in Epistola ad Oceanum, Tecla post tentationem passionis Antiochie cum Paulo prohibetur pergere. Nemo etiam miles cum uxore vadit in bellum. Tertio dicitur dolor lateris sive iliaca passio. Quarto tormenta tyrannorum et persecutio, et inopia rerum. 1Cor. 4.c. Esurimus et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cedimur, etc.
marg.| {d} Angelus Satane] Quid faciet ipse Satanas quando solvetur, si Angelus eius tantum Apostolum, et post tantas revelationes concussit ? Vel   [Angelus Satane] intransitive. Igitur in Paradisum duceris, et a Satane Angelo tentaris. Item Gregorius Mandendum quippe, sed non deglutiendum acceperat Paulum quando illum post tot revelationum sublimia, stimulus carnis agitabat. Et infra, Qui elatus perire poterat, tentatus est ne periret : tentatio ergo illa non vorago vitiorum, sed custodia meritorum fuit.
marg.| {e} Ter] quasi multoties : sic sumitur finitum pro infinito, Mt. 18.c. Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies, etc.
marg.| {f} Rogavi] Quare prima vice non respondit ei Dominus ? Respondeo, ut probaret instantiam eius Rm. 12.c. Orationi instantes.
marg.| {g} Virtus in infirmitate perficitur] id est per tribulationes, et tentationes. Unde Mt. 5.a. post omnes beatitudines enumeratas addit, Beati qui persecutionem patiuntur. Ibi Glossa Octavo redit ad caput : quia in qualibet debet poni sic. {7. 143va} Δ Beati pauperes si persecutionem patiuntur : et sic de aliis. Persecutio enim consummatio est omnium.
marg.| {a} Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus] ex quo virtus perficitur in infirmitatibus.
marg.| {c} Ut virtus Christi] data a Christo.
marg.| {b} Inhabitet] id est ut gratia Christi confirmetur. Gloriandum est autem in infirmitatibus, ad litteram, et tribulationibus propter tredecim rationes, que valent ad infirmorum salutem, et tribulatorum. Prima est, quia sanant a preteritis peccatis, Eccl. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima. Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala. Unde Beatus Gregorius de beato Benedicto, qui cum tentationem haberet, proiecit se in spinas, dicit, Vulnere corporis sanavit vulnus mentis, et ideo qui sunt iuxta mare equos scabiosos inducunt in illud, ut salsedine desiccetur scabies, et cadat, et ideo Ionas quia dormiebat in sentina, id est peccatorum fetore, missus est in mare ut sanaretur a peccatis. Item quia faciunt cavere a peccatis futuris quasi cautela quedam. Eccl. 11.d. Malitia unius hore, etc. Sir. 30. Qui diligit filium, assiduat illi flagella.
marg.| Et nota quod dicit Aristoteles, quod equarum libido illis tonsis reprimitur ; et cati libido per ustionem pellis. Tertia ratio est solutio debiti. Ez. 4.b. dicit, Diem, inquam, pro anno dedi tibi, et post subiungit, Ecce circumdedi te vinculis, egritudinibus, scilicet ut non movearis ad peccatum : et non convertes te a latere in latus donec compleantur dies obsidionis tue : quando enim quis infirmatur, obsessum est castrum corporis eius a morte : Et aquam in mensura bibes : quasi dicat Infirmus es, non debes bibere vinum, etc. Sed prius dicit in solatium ei Dominus, Diem dedi tibi pro anno. Quarta ratio est, quia corporales egritudines signa sunt, quod infirmus possit sanari ab infirmitate spirituali : quia Medicus tam prudens, et fidelis sicut est Dominus, manum suam apponit, alioquin scilicet esset desperatio, si manum non apponeret. Sir. 38.a. Altissimus de terra creavit medicinam, id est de corpore [quod est fons omnium egritudinum] egritudinem que est medicina anime : et vir prudens non abhorrebit eam. A ligno dulcorabitur aqua : Tangit quod habetur Ex. 15.d. Sir. 38.b. Da locum Medico : quasi dicat Noli murmurare in egritudine tua. Sed conqueritur Dominus Is. 1.a. Super quo percutiam vos ultra, addentes prevaricationem : quasi dicat. Tota die renovatis vulnera vestra.
marg.| In eodem, Non est in eo sanitas. Quinta ratio, quia sunt signa dilectionis. Prv. 3.b. Quem enim diligit Dominus, corripit. Item Hbr. 12.g. Sicut sponsus sponsam flagellat, si eam zelat. Sed Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te ; et quiescam, nec irascar.
marg.| Sexta ratio est, quia infirmus videt hostem suum capitalem conculcari, et debilitari, id est carnem. Hier. Quocumque pergo, hostem meum mecum porto. Sir. 25.a. Novem insuspicabilia cordis magnificavi : quorum unum est videre subversionem inimicorum suorum, 1Cor. 5.b. Tradere huiusmodi Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus sit.
marg.| Septima ratio est gratie confirmatio : unde hic dicitur [Libenter igitur] etc. Is. 40.g. Qui dat lasso virtutem.
marg.| Octava ratio est quia per infirmitates venit homo ad cognitionem fragilitatis sue, et potentie divine. Ct. 1.g. Si ignoras te o pulcherrima mulierum, etc. Dn. 4.g. Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor post illam magnam tribulationem septem annorum cognovi fragilitatem peccatorum meorum, et Dei potentiam. Nona ratio est, quia infirmitas generat odium vite presentis, ex cuius dilectione veniunt omnia mala. Sir. 41.a. O mors quam amara est memoria tua homini iniusto, et pacem habenti, etc. quia diligit vitam istam ; et post sequitur, O mors bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, etc. quia facit eum iudicare vitam presentem non esse diligendam.
marg.| Decima ratio est, quia infirmi immutatio est in promptu : unde gaudere debet, sicut pueri quando vident tunicas suas dilaceratas, quia sperant novas ; et sicut miles habens bonum dominum gaudet quando malum equum suum amittit in servitio domini sui, sup. 5.a. Scimus quoniam si terrestris {7. 143vb} domus nostra, etc. Undecima ratio est, quia per infirmitates acquiritur triumphus, et victorie premium. Apc. 3.a. Qui vicerit, dabo ei manna absconditum Sap. 4.a. Cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat, scilicet casta generatio Sanctorum, de qua loquitur.
marg.| Duodecima ratio est, quia sic reddimus vicem Domino. Ps. 115. Quid retribuam Domino, etc. Tertia decima ratio est, quia sunt solutio debitorum pro peccatis. Unde Gal. ultimo capitulo : Absit mihi gloriari nisi in cruce, id est in penitentia, et tribulationibus : ideo statim evolant Martyres. Ps. 115. Dirupisti vincula mea, quibus ligatus eram donec solvissem debitum.
marg.| {c} Virtus Christi] specialiter. Virtutes Christi sunt patientia, et misericordia : quia sicut dicit Bernardus Patienter expectat aberrantem ; et clementer suscipit revertentem. De his duabus dicitur Rm. 15.b. Deus patientie, et solatii det vobis idipsum sapere, scilicet pati et consolari.
marg.| {d} Propter quod] id est ; quia virtus in infirmitate perficitur.
marg.| {e} Placeo mihi] etc. Contra. Rm. 15. Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere ; et non nobis placere, et infr. Etenim non sibi Christus placuit ; sed sicut scriptum est, Opprobria, etc. Solutio : Placet Paulo non ipse ex se, sed gratia Dei in se, qua se sentit Deo placere. Sap. 4.b. Placens Deo factus dilectus. Vel.
marg.| {e} Placeo mihi] etc. id est infirmitates mee multum placent mihi : Et determinat illas.
marg.| {f} In contumeliis] verborum.
marg.| {g} In necessitatibus] sup. 11.f. In frigore et nuditate.
marg.| {h} In persecutionibus] Mt. 5.a. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non quacumque ex causa.   [In angustis] animi illatis.
marg.| {i} Pro Christo] mihi.
marg.| { k } Cum infirmor] ad litteram : vel quando sustineo tribulationes.
marg.| {l} Tunc potens] spiritualiter sum. Quanto magis conculcatur pannus, tanto mundior efficitur. Ex. 1.c. Quanto magis filii Israel opprimebantur, etc. sup. 4.d. Licet is qui deforis est noster homo, corrumpatur, etc. Ioel. 3.b. Infirmus dicat, Ego fortis sum.
marg.| {7. 144ra} Δ {a} Factus sum insipiens] vestra reputatione. Excusat se de hoc, quod se commendavit. 2Cor. 4.c. Nos stulti propter Christum, etc. 1Cor. 3.c. Si quis inter vos videtur sapiens, etc. Prv. 30.d. Stultissimus sum virorum.
marg.| {c} Tametsi nihil sum] vestra reputatione. Commendat se a signis Apostolatus sui que sunt quatuor. Primum est patientia : Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient. Ideo precepit Dominus Nm. 10.a. ut fierent tube argentee tunsione malleorum. Si enim predicator bene patiens fuerit, dulcius in predicatione resonabit ; et magis per caritatem dilatabitur, sicut argentum quanto magis tunditur. Secundum est humilitas, et mansuetudo. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde etc. Tertium est caritas mutua. Io. 13.d. In hoc scient omnes quod mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem, etc. Quartum est multitudo conversorum, 1Cor. 9.d. Signaculum Apostolatus mei vos estis in Domino, etc. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves presepe vacuum est, etc.
marg.| {b} Nihil enim minus] sup. 11.b. Existimo me nihil minus fecisse a magnis Apostolis.
marg.| {d} Super vos] 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.
marg.| {e} Signis] id est operibus que debent esse talia in prelatis, et in Predicatoribus, ut significent aliis quomodo debent vivere. Sap. 18.d. In veste poderis quam habebat, totus orbis erat descriptus, id est vita uniuscuiusque.
marg.| {f} Prodigiis] quorum principia sunt in natura, sed non sunt a natura ut in ceco illuminato qui aptus natus est videre.
marg.| {g} Virtutibus] miraculis que non habent principia a natura, nec fiunt per naturam ; sicut est iustificatio impii, hoc erat quando ministerio eius dabatur gratia iustificans.
marg.| {h} Donate mihi ;] etc. De simili iniuria conqueruntur Israelite, quod non potuerant honorare regem suum : 2Rg. 19.g. Cur fecisti mihi iniuriam, et non est nuntiatum mihi priori ut reducerem regem meum ?
marg.| {m} Si gloriari] etc. Ut Pharao Gn. 40.a. Hoc Mattheus fecit 9.a. Vidit hominem sedentem ad telonium, et Ioannes ult. f. Vidit illum discipulum quem diligebat. Moyses Nm. 12.a. Erat Moyses mitissimus hominum. Lc. ult. b. loquitur de seipso quasi de alio, de duobus Discipulis quorum ipse fuit unus. Inusitatus, id est non secundum morem. In epistola, in qua mos est ut persona loquens de se ut de se non ut de alia loquatur. Conformem Christo. Est conformitas gratie in presenti, et est alia glorie in futuro. 1Io. 3.a. Tunc similes ei erimus. Maior in meritis, quoad numerum meritorum. Huiusmodi hominem. Sed sumpsit hominem proprie aut synecdochice, scilicet pro parte hominis : si proprie pro homine in anima et corpore, et hoc scivit : ergo scivit quod raptus fuit in anima et corpore : quid est ergo quod dicit, nescio ? si pro anima tantum, et hoc scivit sicut dicit ; ergo scivit animam raptam extra corpus. Solutio : Sumpsit hominem pro anima tantum, de qua scivit quoniam rapta fuit ; sed utrum sola vel non sola, sed cum corpore eius in eo, nescivit. Bis autem raptus fuit. In via, Act. 9.a. de quo hic, et quando factus est in extasi in templo, Act. 22.e. Utrum omnino mortuum corpus reliquerit. Credimus quod anima existens in corpore rapta fuerit per intuitum mentis : corpus vero fuit quasi mortuum nullo sensu utens. Unde et beatus Augustinus narrat de quodam Sacerdote, qui quotiescumque audivit aliquod delectabile, pre gaudio statim quasi mortuus erat, et appositum ignem corpori non sentiebat, et quando ab extasi redibat, dicebat quod Λ videbatur ei quod esset in quodam antro, et ibi quasi a longe audiebat voces. Mens eius, superior pars rationis. Igneum a splendore, non a calore. Unde dicit Basilius super illud Vox Domini intercidentis flammam ignis : Sic intercidit ut ignis inferni habeat calorem et non splendorem. Celum autem empyreum. Elias 4Rg. 2.b. Balthasar Dn. 5.b. At ipsum Deum in se, non in aliqua figura videret : ergo vidit eum facie ad faciem, sicut anime Sanctorum in patria. Contra. Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet, et Io. 2.b. Deum nemo vidit unquam. Hoc sciebat Apostolus ; ergo tunc sciebat quod anima fuit separata a corpore.
marg.| Quid est ergo quod dicit, Sive in corpore, nescio, etc. ? Preterea si vidit Deum non in aliqua figura, quomodo potuit narrare visionem illam, cum non remaneret res in memoria nisi per imagines et figuras ? Solutio : Non visione per speciem in patria, sed quadam media visione vidit Deum, ut dicunt quidam. Sed dicimus quod immo vidit Deum sicut Sancti vident modo. Et exponitur illud, Non videbit me homo et vivet, id est Videndo me non utetur aliquo sensu corporeo. Ad illud, Quomodo habuit in memoria post raptum que vidit ? Dicendum quia talem habuit cognitionem de previso, qualem habet cecus natus de coloribus, de quibus scit multa loqui, quia multa de eis audivit.
marg.| Vel potest dici sicut dicit Hieronymus in Prologo Apocalypsis de Ioanne, Qui res quas viderat, in similitudinem postea transformavit : sic Paulus res quas vidit transtulit in similitudinem et figuras, non quia per illas Deum a principio viderit, sed ut eas in memoria retinens nobis enarraret. Non imaginaliter, id est non per imaginem, sed proprie ipsam rem ipsa re. {7. 142rb} Occurrunt, etc. Idem replicat per alia verba, Per spiritum hominis id est per imaginem. Tertium vero illud quo dilectio intellecta, etc. Qui ergo non diligit, non intelligit, quid est dilectio ; quia non habet ipsam dilectionem apud se nisi forte per auditum ; sicut si aliquis diceret ignoranti vinum esse optimum potum, non imaginaretur vinum sed ei simile, ut medonem et cervisiam : tamen crederet se imaginari vinum. Sed cum hec tertia visio in qua cognoscitur dilectio seipsa, sit tertium celum ; sequitur quod quicumque videt dilectionem in se, rapiatur ad tertium celum, sicut et Paulus.
marg.| Videtur etiam quod Philosophi notitiam de Deo habentes rapti fuerunt ad tertium celum, quia similiter distinguuntur tria genera visionis super illud Rm. 1.c. Invisibilia Dei, etc. Et dicit Glossa quod de tertio genere visionis est visio quam commemorat Apostolus. Non quelibet visio corporis dicitur celum primum, quia celum dicitur a celando ; sed quando oculis corporeis videt quis aliquid, quod non videret alius ibidem existens, et ad eumdem locum radios oculorum dirigens. Unde visio qua videbat Balthasar parietem non erat celum, sed illa qua videbat litteras et manum scribentem, licet utraque visio ratione instrumenti videntis esset eiusdem speciei. Similiter quando per imagines videt aliquis quod per easdem non videret alius, illa visio est secundum celum. Item quando aliqua res propria suiipsius presentia videretur ab anima que per eandem suiipsius presentiam ab alio non videretur, tertium celum est, et sic patet quod Philosophi non fuerunt rapti usque ad tertium celum ; nec ille qui videt dilectionem suam. Iam tamen signum esse intelligebatur : Balthasar enim intelligebat quod scriptura illa signum erat alicuius, sed cuius nesciebat.
marg.| Ex mentis officio, superioris partis rationis, cernebat : Unde Dn. 10.c. In visione opus est intelligentia. Redditis corporis sensibus, id est usu sensuum Petrus Act. 12.b. Fide erat affectus : quia nondum sciebat quid per hoc quod reptibilia comedere precipiebatur, significaretur. Intellexit, quod Dominus illuminavit intellectum Petri ut per hoc intelligeret quod deberet incorporare Gentes Ecclesie. Hac visione, que dicitur intellectualis, ea cernuntur, etc. Ita et caritas gratia, pax Gal. 5.d. Sed quicumque habet caritatem, habet vel videt eam presentem apud se et in se, non per aliam formam corporum similem : ergo omnis qui habet caritatem incensam, videt eam in se ; et ita scit se habere caritatem, quod iterum videtur per id quod dicit Augustinus Quicumque habet fidem, scit se habere fidem : ergo eadem ratione, quicumque habet caritatem. Sed contra. Eccl. 9.a. Nemo scit. etc. et 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum, etc. ergo Apostolus nesciebat se habere caritatem : constat tamen quod habebat ;
marg.| Solutio. Non sequitur, Videt caritatem apud se esse presentem, ergo cognoscit se habere caritatem : sicut iste cognoscit hunc venientem qui est Coriscus ; non tamen cognoscit Coriscum venientem.
marg.| Etsi ego video caritatem in me, nescio tamen quod sit caritas, quia in quantum est caritas, non est presens apud animam sed ratione horum, Deum propter se et super omnia, et alia propter Deum diligenda, que non sunt passiones anime.
marg.| Unde non sunt hic per suiipsius presentiam apud animam ; licet etiam dictet ratio quod Deus diligendus est propter se et super omnia : sicut ratio naturalis dictat hominem non esse interficiendum : tamen hic non est passio presens in anima.
marg.| Nec est simile de fide, quia fides dicit quantamcumque credulitatem ; caritas autem non dicit quantamcumque dilectionem.
marg.| Propinquatur, per assimilationem. Et ipse Deus intelligitur, scilicet per seipsum presens anime. Ibi virtutes anime non sunt operose ac laboriose, in patria ; et ideo non dicuntur prout ibi sunt, proprie virtutes, sed magis gloria. Sed secundum hoc videtur quod pro nihilo sunt ibi virtutes quia si non sunt operose, sunt otiose. Solutio : Per hoc quod dicitur quod ibi non sunt operose, non excluditur quin habeant motus suos. Dicitur enim operosum prout contemplationi respondet quasi ex opposito. Sic ergo virtutes non sunt ibi operose, id est non habent motus quales in activa vita ; tamen ibi nulla virtus est que non habeat opus contemplationis, ut ibi est. De patientia vero dubitatur quem usum ibi habeat ; Una, id est maxima. Tota virtus est amare quod videas : ex hoc videtur quod ibi erit sola caritas. Summa felicitas habere quod amas : ex hoc videtur quod aliquid succedet spei. Item quid est aliud habere Deum quam videre eum ? ergo summa felicitas est videre quod amas. Contra hoc, quod non erit ibi nisi caritas, habetur super Ex. 28. Ibi enim dicitur, quod ibi erunt quatuor Λ virtutes cardinales. Solutio : Omnis virtus est gratia et amor, sed virtus est in quantum munit nos ; sed non erit ibi gratia in quantum nos facit gratos : amor est prout nos facit adherere in quantum delectabili, sic ibi erit : et ideo dicitur, Tota virtus est amare quod videas nec excluditur quod ibi non sint alie virtutes, quia hoc modo omnis virtus est amor. Ad aliud dicendum quod illud quod succedet fidei et spei idem est : modo enim spero me habiturum Deum : habere autem eum nihil aliud est quam videre et diligere ipsum, Ut in Sina a Moyse, scilicet Ex. 19.a. et 3.a. in rubo : ergo Deus aliquando videtur per corporalem visionem. Sed contra sup. dictum est quod tertia visione videntur res que non habent imagines sui similes, que non sunt quod ipse, et talis res est Deus : ergo Deus non videtur per aliquod quod non sit idem quod ipse : ergo non videtur per corporalem visionem. Solutio : Deus dicitur videri per ignem in rubo, non per aliquam similitudinem, sed per rem ipsam que aliquo modo Dei est vestigium : sicut unum similium videtur per aliud, non quia unum sit imago alterius. Is. 6.a. vidit Dominum sedentem, et hoc videbat visione imaginaria. Ioannes in Apocal. 1.c. Per speciem, id est per ipsum qui est sua species, et sua pulchritudo. Propter illam, inquam, visionem assequemdam omnis labor suscipitur, etc. Potuit Moyses, Ex. 1. 33.c. Ostende mihi faciem tuam : facie ad faciem enim locutus erat, etc. Et sic vidit eum Apostolus, ut dicit Glossa ergo Apostolus vidit Dominum facie ad faciem. Unde etiam super illud Exo. Facie ad faciem, dicit <Glossa> interlinearis id est aperta visione : ergo petebat quod videret gloriam Dei : et sic vidit eum Apostolus, ut hic dicitur, sed vidit eum facie ad faciem, cum latera civitatis sint equalia : ergo quanta fuit eius visio, tanta et caritas : sed visio illa fuit talis qualis est Angelorum visio, quia facie ad faciem : ergo Apostolus in illo raptu tantam habuit caritatem, quantam habent Angeli : sed constat quod tantam non habuit post raptum : ergo caritas eius diminuta fuit, et sine peccato. Ex quo videtur quod Deus iniuste egerit cum eo. Solutio : Apostolus vidit revera facie ad faciem ; Moyses autem dicitur eum vidisse facie ad faciem, id est familiariter. Unde ibi in Glossa Secundum opinionem Iudeorum loquitur Scriptura, cum per subiectam creaturam, id est per Angelum et nubem loqueretur. Sed quid est ergo quod dicit Interlin. 1. aperta visione ? Intelligendum est ad comparationem cognitionis aliorum. {7. 142vb} Ad aliud quod dicitur, quod diminuta fuit caritas Apostoli : verum est quod datum fuit ad tempus tantum, ut tantam haberet caritatem, quantam habent Angeli : nec tamen iniuste egit Dominus cum illo quando ei subtraxit : quia non erat adhuc ei debita, sed ex gratia quasi ostensa ; sicut si operario vinee tradat dominus unicum denarium, ad ostendendum in principio laboris : quod debet habere in fine laboris sed ei subtrahit post donec in finem laboris, non iniuste agit cum eo dominus. Ubi id est in qua claritate spei, etc. Sed nonne adhuc Christus mortalis vivebat in istis sensibus, tamen Deum videbat in summa claritate ? Item secundum hoc cum Apostolus viderit eum in illa claritate, non erat in istis sensibus : ergo erat anima extra corpus. Preterea, nonne Sancti glorificati videbunt eum in istis sensibus ? Solutio ly [istis] dicit accidens vel substantiam. Si accidens ut dicatur, In istis sensibus, id est in talibus, falsa est : si autem substantiam, vera est : sic solvitur quod obiicitur de Sanctis. De Christo dicendum, Videbat Deum sine istis sensibus, id est sine adminiculo eorum ; et Paulus similiter. Presens Ecclesia Paradisus dicitur. Can. 4.d. Paradisus malorum punicorum.
marg.| Secundum hoc dicitur Michael prepositus Paradisi. Sed an in corpore, etc. Sed aut anima erat in corpore aut extra corpus : si extra, ergo erat in statu glorificatarum animarum sed si hoc, quomodo revocata fuit ad erumnas huius seculi sine peccato suo ? Si dicas quod non fuit glorificata, sed erat passibilis sicut dum erat in corpore : ergo nec melius vidit Deum quam alia, quod falsum est ; ergo glorificata fuit : sed quomodo rapta fuit sine corpore ? Solutio Fuit rapta tantum per mentis intuitum.
marg.| Tunc enim Apostolus non vixit homo, etc. et hoc modo raptus fuit Paulus ad tertium celum.
marg.| Sed secundum hoc videtur quod quilibet possit rapi ad tertium, quando vult videre Deum sicut est, ut si separet se anima ab omni sensu sensibili sicut ille qui dicebat, Renuit consolari anima mea : memor Dei tui, etc. sed hoc potest quilibet, nec videtur magnum quod Paulus. Solutio : Etsi homo separet se ab omni sensu et imagine, non tamen videt facie ad faciem : licet dicat Augustinus in libro de quantitate anime quod in contemplatione videt anima pulchritudinem per imaginem, quia adhuc videt eam per imaginationem, sed tantum intenta est pulchritudini illi, quod videtur ei quod videat eam non per imaginem, de qua non cogitat nec etiam de ipsa, et tunc deficit in salutare suum : sicut Narcissus se per imaginem comprehendens, quod esset imago nullo modo cogitabat. In hoc autem raptu Pauli plus fuit, quia omnino alterata fuit eius anima a rebus, ut nec etiam per aliquam similitudinem Deum videret. Tres ordines, id est Hierarchias.
marg.| Non licet homini loqui. Contra. Licet nobis loqui de notionibus, de Trinitate personarum, de unitate essentie et constat quod nulla excellentiora ; ergo nulla sunt de quibus non liceat nobis loqui.
marg.| Item super illud 1Cor. 3.a. Lac dedi vobis potum non escam, dicit Glossa Nulla videtur necessitas, ut aliqua secreta doctrine taceantur fidelibus, seorsum dicenda maioribus : Sed contra. Mt. 9.b. Neque mittunt vinum novum in utres veteres. Glossa Nove vite mysteria non sunt committenda mentibus fide innovatis. Preterea dicit Apostolus, Lac dedi vobis potum non escam, sed hec mysteria sunt esca, et non fecit nisi quod debuit : ergo non debuit revelare huiusmodi secreta. Solutio : Que non licet homini loqui, duplex est : si ly [homini] determinet ly   [liceat] falsa est ; si ly   [loqui] vera. Non licet enim arcana Dei homini loqui propter multas causas. Una est indignitas hominis. Mt. 7.a. Nolite margaritas spargere ante porcos. Is. 5.a. Mandabo nubibus meis ne pluant, etc. Alia est audientium incapacitas. Io. 16.c. Adhuc habeo multa vobis dicere, etc. Tertia causa est defectus verborum, quia non possunt inveniri verba ad exhibenda Dei secreta : quod significatum est. Ex. 4.c. ubi dicit Moyses se factum impeditioris lingue ex quo incepit loqui cum Deo ; expedite tamen loquebatur scientias Egyptiorum. Non licet ergo homini loqui secreta Dei, quia modos nesciret exprimere.
marg.| Unde Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit, etc. id est modum generationis eius ? Pro huiusmodi homine. Sed nonne fuit idem homo ante et post ? Solutio Pro huiusmodi homine, id est pro gratia revelationis que data fuit homini. Cum enim quisque bene profecerit, etc. Unde versus : « Ut bene cum reliquis pugnes, victorque supersit : Ast damnosa magis vincenda superbia restat ». Unde Iob. postquam multa dixit de Diabolo, ultimo dixit, Ipse est rex super omnes filios superbie : quia superbia est vitium quod restat Λ vincendum. Sed propter aliud missus est a Deo, etc. Iob. 40.d. Numquid feriet pactum tecum, et accipies eum servum sempiternum ? et loquitur de Diabolo, Ibi Gregorius Tentandi licentia pactum Domini cum Diabolo vocatur ; in qua et desiderium tentantis agitur, et voluntas Dei impletur. Nam volens tentat Diabolus, sed tentando nesciens purgat, et probat, et ita cum dominio servus efficitur. Unde Bernardus Iucundum Dei iudicium est, quod ille antiquus malleator humilium, coronas eis nescius fabricat perpetuas. Per eum tradebat iniustos ipsi Satane, {7. 143rb} ut habetur 1Cor. 5.b. Nisi permissi. Unde Diabolus dicit Domino, Mitte manum tuam, id est laxa mihi habenas, Iob. 1.b. Ego humane timens : ergo rogavit ex humano timore stimulum a se removeri ; sed humanus timor est peccatum ergo rogando sic peccavit. Solutio habetur statim post. Ter rogavi, etc. Videtur quod indiscrete petierit. Nam super illud Iacob. 1.a. Postulet autem in fide nihil hesitans, dicit Glossa Non omni iusto dat quod petit, si contra salutem suam petat, sicut Paulus cui dictum est, Sufficit tibi gratia mea : ergo indiscrete petebat. Ex hoc etiam videtur quod peccavit hoc petendo, quia contra salutem suam petiit. Item 1Io. 5.c. Scimus quod audit quicquid petierimus, etc. Glossa Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit ; bona voluntas Dei nostram stultitiam corrigit, ut in Paulo contigit : ergo stulte rogavit, et petiit. Item Rm. 8.e. Qui scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus. Glossa Scit, id est approbat, et implet [quod desideret Spiritus] id est quod desiderare facit.
marg.| Sed hoc quod rogavit Apostolus, non implevit Spiritus Sanctus : ergo non faciebat eum hoc petere ; ergo illa petitio non fuit a Spiritu sancto : ergo aut fuit peccatum, aut indifferens, quod videtur ex eo quod non approbavit : ergo indiscreta fuit. Sed contra. Ps. 136. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad Petram. Glossa Parvuli sunt motus primi in se, ergo et qui petit destructionem eorum bene facit : ergo Apostolus bene petiit petendo eorum destructionem. Preterea nonne bene et discrete petit qui timens lapsum petit ne labatur ? Ergo Apostolus bene petiit. Preterea, si indiscrete petiit remotionem stimuli, aut quia stimulus erat ei occasio salutis aut quia hoc petendo petebat contra voluntatem Dei.
marg.| Si primo modo ; sic nullus debet petere etiam ne cadat in mortale peccatum : quia quodlibet peccatum mortale est occasio salutis. Rm. 8. Omnia cooperantur in bonum ; etc. Si quia petebat contrarium voluntati divine : ergo indiscrete fecit Abraham volens interficere filium suum, cum hoc esset contrarium voluntati Dei.
marg.| Preterea iste stimulus aut erat vexatio exterior, aut incentivum libidinis. Si vexatio exterior, et dicis quod indiscrete petiit : ergo et qui petit ut sanetur ab egritudine, ut subveniat terre Sancte, indiscrete petit, quod falsum est : ergo nec Apostolus, quia constat, quod petebat removeri stimulum, ut Deo liberius militaret.
marg.| Si sumitur pro incentivo libidinis, constat quod bene petiit, quia ne caderet per peccatum luxurie. Preterea, petiit pie pro se, per se veniat, et ad salutem, quia stimulus movebat eum ad peccatum, et ita contra exaudiri debuit, ergo, etc. Solutio.
marg.| Stimulus erat ei occasio salutis. Ad illud Rm. Omnia cooperantur in bonum, dicendum quod quedam cooperantur in bonum, et non sunt in bonum, id est sunt occasio boni, sed nullo modo causa, talia sunt peccata : de talibus est bonum semper petere, ut amoveantur.
marg.| Quedam autem cooperantur in bonum, et sunt in bonum aut ut causa necessaria, cuiusmodi sunt virtutes, et opera earum ; et talia petere amoveri peccatum est.
marg.| Quedam autem sunt in bonum ut causa motiva, et stimulans, et exercens ad humiliationem ; talis erat Apostoli tentatio : de talibus etiam possumus petere meritorie, ut amoveantur. Per stimulum ergo intelligitur tentatio exterior, que etsi de aliquo possit peti, quod amoveatur, non tamen de omni : quia dicit Iob. 7.a. Militia est vita hominis.
marg.| Ad illud ergo, Beatus qui tenebit, verum est quod bonum est primis motibus occurrere : sed hec tentatio Diaboli non erat de primis motibus, et nota etiam quod meruit Apostolus hoc petendo.
marg.| Ad illud, Humane timens, etc. dicitur, quod humane timere proprie sumptum est salutem temporalem preponere spiritualibus ; sed dicitur hic humane timere, id est fragilitatem suam timere, quod non est peccatum. Ad illud, Contra salutem suam petiit, id est illud quod erat impedimentum salutis sue : sed tamen hoc nesciebat, et ideo non peccavit. Ad illud, Stulta erat eius voluntas, id est non erat discreta, tamen petendo meruit. Ad illud, Approbat, et adimplet, quod desiderare facit, si ly [quod] est nomen, falsa est : si coniunctio, vera, id est Spiritus sanctus approbat, quod aliquis desideret. Ad illud, Iste stimulus aut erat, etc. Iam dictum est, quod stimulus ille est vexatio exterior, et meruit petendo eius amotionem, licet non expediret. Epithema, id est emplastrum, ab epi quod est supra, et thesis quod est positio. Exauditur Diabolus, id est ad exitum auditur : quia desiderabat habere potestatem colaphizandi Paulum et Iob. Deus iratus dat : Ex. 16.a. 1Rg. 7.b. Pro peccato Deo, id est a Deo.
marg.| {a} Libenter igitur] etc. id est cum magna delectatione gaudebo. Rm. 5.a. Gloriamini in spe filiorum Dei : quod plus est, quam gaudere. Temporalia cum modo petite, etc. Ad idem facit quod dicitur Iacob. 4.d. Ibimus in illam civitatem, etc. ibi reprehendit eos Beatus Iacobus, quia in suo usu loquendi non apponebant modum conditionis, sed simpliciter dicebant, illa faciemus : ergo multo magis debet apponi modus in petendo temporalia. Item videtur, quod etiam non sint petenda nec cum modo, nec sine modo : quia Prv. 3.a. Divitias, et paupertatem ne dederis, etc. Item Mt. 6.d. Primum querite, etc. Ibi Glossa Non dicit   [prius] ut temporalia post sint petenda : sic videtur, quod non sint petenda. Sed contra 1Tim. 4.c. Pietas valet ad omnia, promissionem habens vite, que nunc est, et future. Sed simpliciter possumus petere antecedentia sive adminiculantia ad futuram vitam : ergo et adminiculantia ad vitam presentem, huiusmodi autem sunt temporalia. Item Ecclesia simpliciter petit ea. Solutio : temporalia possunt peti licite, non tamen sunt petenda, id est non sunt digna peti, quia in se sunt vana. Quod hic dicitur, Temporalia cum modo petite, id est cum modulo pie conditionis, id est. Si Deo placuerit, et viderit mihi esse expediens, det mihi temporalia : tamen hoc actu non oportet apponi, sed sufficit quod habitu tantum, et sub conditione. Et quod dicitur, Cum modo petite, id est non ad superfluitatem. Ad illud Iacobi dicendum quod non reprehendebat eos, quia sine modo loquerentur : sed quia loquebantur quadam presentis vite confidentia : et ex hoc accidebat, quod sine modo loquebantur. Utrum autem petenda sint temporalia, dicendum quod non, id est non sunt digna peti. Et sic intelligenda est Glossa super Mt. Gloriabor ad alios, id est gaudium meum aliis exprimam. Placeo mihi, id est multum delector : per hoc patet quod illud Mt. 3.d. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : sic debet intelligi, In quo multum delector. In anxietatibus animi, non de tribulationibus quas sustinebat : sed quia alios videbat tepidos, et a fide recedere. Ego debui a vobis commendari. Contra sup. 3.a. Numquid egemus sicut quidam commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? Solutio Apostolus non egebat, sed illi debebant eum laudare. Vel ab his tunc remotus : quia si tantum quando erat cum Apostolis faceret miracula, posset ei dici, Non facis tu, sed ipsi. Sed non est minor illis. Contra. 1. Co. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum. Item 1Cor. 1.d. Iudei signa petunt, et Greci scientiam. Et propter hoc Petrus qui habuit donum faciendi miracula reversus est in circumcisionem ; Paulus autem quia sapiens, ad Gentes : Petrus ergo excellebat Λ in miraculis. Unde in vita sancti Clementis legitur, quod Paulus dixit Petro ; Ora et ego disputabo : ergo Paulus erat minor Petro in signis. Solutio : Non erat minor : quod autem dicit, Ego sum minimus Apostolorum hoc dicit respectu status precedentis, a causa humilitatis. Dicimus etiam, quod tantam potentiam faciendi miracula habuit, quantam et Petrus sed non tantum usum : sicut Apollo maiorem usum habuit baptizandi quam Paulus, non tamen maiorem potestatem. Unde 1Cor. 1.c. Non me misit baptizare, sed Evangelizare. Non Christus Ioannem, sed Ioannes Christum baptizavit : Ex hoc videtur relinqui quod Ioannes non fuerit baptizatus baptismo Christi. Sed contra. Christus dixerat, Nisi quis renatus fuerit, etc. et hoc sciebat Ioannes ; ergo baptizatus fuit baptismo Christi. Sed posset dici quod verbum illud nondum dixerat Dominus quando Ioannes positus fuit in carcere ; et ita non sciebat hoc. Sed contra videtur, quod licet illud verbum non audisset, tamen sciebat quod nisi quis renatus fuisset ex aqua, etc. quia dictum fuerat ei, Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem : hic est qui baptizat. Dicendum ergo quod baptizatus fuit baptismo Christi, licet non a Christo in propria persona, sed ab Apostolis ; quia Christus paucos baptizabat. Unde Io. 4.a. Cum ergo cognovit Iesus, quia audierunt Pharisei, quod Iesus, etc. quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius, etc. Virtus est genus signorum et prodigiorum : Secundum hoc videtur peccare Apostolus in ordine : quia genus natura prius est suis speciebus ; ipse autem ultimo ponit. Solutio : Et virtutibus : quasi dicat signa prodigia. Contra naturam, id est contra solitum cursum nature, quo modo contra naturam natura quandoque a morbo liberat. Per impositionem, Mc. ultimo d.1 Super egros manus imponent.
1 Mc. 16, 18.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_12)

Notes :