Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 

Ideo
habentes hanc administrationem1
1 administrationem] ministrationem Weber
iuxta quod misericordiam Dei2
2 Dei] om. Weber
consecuti sumus non deficimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 

sed abdicamus occulta dedecoris,
non ambulantes
in astutia
neque adulterantes verbum Dei,
sed in manifestatione veritatis
commendantes
nosmetipsos
ad omnem conscientiam
hominum
coram Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 

Quod si etiam opertum est
evangelium nostrum,
in his qui pereunt est opertum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 

in quibus
deus huius seculi
excecavit mentes
infidelium,
ut non fulgeat
illuminatio evangelii
glorie Christi
qui
est imago
Dei invisibilis3
3 invisibilis] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 

Non enim nosmetipsos predicamus,
sed Iesum Christum Dominum nostrum4.
4 nostrum] om. Weber
Nos autem servos
vestros per Iesum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 

quoniam Deus qui dixit
de tenebris lucem splendescere,
qui illuxit in cordibus nostris
ad illuminationem scientie claritatis Dei
in faciem
Iesu Christi5.
5 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 

Habemus autem
thesaurum istum
in vasis fictilibus,
ut sublimitas sit virtutis Dei
et non ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 

In omnibus tribulationem patimur
sed
non angustiamur,
aporiamur
sed non destituimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 

persecutionem patimur
sed non derelinquimur,
humiliamur
sed non confundimur6,
6 humiliamur....confundimur] om. Weber
deicimur
sed non perimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 

semper mortificationem Iesu
in corpore nostro
circumferentes
ut et vita
Iesu in corporibus nostris
manifestetur.
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 

Semper enim nos
qui vivimus,
in mortem tradimur
propter Iesum,
ut et vita Iesu
manifestetur in carne
nostra mortali.
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 

Ergo mors in nobis, operatur vita autem in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 

Habentes autem
eundem spiritum
fidei,
sicut scriptum est :
credidi propter quod locutus sum,
et nos
credimus
propter quod et loquimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 

scientes quoniam qui suscitavit Iesum
et nos cum Iesu suscitabit
et constituet
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 

Omnia enim propter vos,
ut gratia abundans, per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 

Propter quod
non deficimus,
sed licet is qui foris est
noster homo
corrumpatur7, tamen is qui intus est
7 corrumpatur] corrumpitur Weber
renovatur de die in diem.
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 

Id enim
quod in presenti est
momentaneum
et leve
tribulationis nostre,
supra modum
in sublimitatem
eternum
glorie
pondus
operatur nobis,
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 

non
contemplantibus
nobis que videntur, sed que non videntur.
Que enim videntur temporalia
sunt, que autem non videntur eterna sunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 
marg.| Ideo] Duobus modis se commendat Apostolus in hoc capitulo secundum duas partes, in quas dividitur. In prima parte commendat se ex modo administrationis sue : in secunda a patientia, ibi   [Habemus autem thesaurum] In prima ergo parte primo commendat se a sinceritate vite, ibi   [Habentes hanc] Secundo a manifesta doctrina, ibi   [Quod si etiam oportuerit] Tertio a fine, quia non propriam laudem, sed Christi predicat, ibi   [Non enim] Inde sequitur secunda pars in qua commendat se a patientia. Primo per ostensionem fragilitatis sue : quia si adamas bene patitur, non est mirum, quia non est fragilis : ibi   [Habemus thesaurum] Secundo a multiplici passione tribulationum, ibi   [In omnibus tribulationem patimur] Tertio ab imitatione passionis Dominice, ibi   [Semper mortificationem] Quarto probat auctoritate quod hoc debet facere, maxime propter duo, scilicet Propter firmam fidem, et spem certam quam habet, ibi   [Sicut scriptum est, Credidi] Quinto triplicem utilitatem sustinentie passionum assignat. Prima est, quoad proximum, ibi   [Omnia enim propter vos] Secunda est quoad seipsum, que duplex est : propter seipsum quoad presens. Ibi   [Propter quod non deficimus] Tertia est propter se quoad futurum, ibi   [Ideo enim quod in presenti] Dicit ergo :
marg.| {t} Ideo] Continua : Quia sicut transformamur a claritate in claritatem a Domino :   [Ideo hanc administrationem] verbi Dei, non absconsionem. Lc. 12.f. Servus. Sir. 30.c. Bona abscondita.
marg.| {u} Iuxta quod misericordiam consecuti sumus] id est non a meritis nostris. 1Tim. 1.c. Misericordiam Domini consecutus sum.
marg.| {x} Non deficimus] propter adversitatem aliquam.
marg.| {y} Abdimus] amovemus.
marg.| {z} Occulta dedecoris] id est occultas turpitudines, ut sunt immunde cogitationes et huiusmodi : quod competit ministrantibus verbum Dei, quia super illud. 2Rg. 7.a. Non edificabis mihi domum, quia vir sanguinum es : dicit Gregorius Sordes tergere non valent manus que lutum tenent. Quod signatum est Ex. 9. ubi precepit Dominus, ut populus accepturus legem purificaret se, et mutaret vestimenta sua. Purificatio hec fit per lacrimas : mutatio vestimentorum est mutatio conversationis. Et si populo ita precipitur ; quid ergo Legislatori, Predicatori et Doctori ? Quod iterum fuit significatum in Moyse qui antequam annuntiaret legem populo, per octoginta dies se preparavit. Primo purificavit se per quadraginta dies ; inde ieiunat in monte quadraginta diebus. Propter hoc etiam, ut Ex. 20. habetur, data est lex in igne, qui solus inter elementa sordes non accipit, sed consumit : quod significat quoniam illi per quos debet lex ministrari, ita debent esse mundi, quod alios purificent.
marg.| {z} Occulta dedecoris] Ez. 8.d. Et vide abominationes pessimas, Eph. 5.c. Que in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere.
marg.| {a} Non ambulantes in astutia] id est in calliditate hypocrisis ; que occulta dedecoris non abdicat, iuxta illud Sir. 19. Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Iob. 36.b. Simulatores et callidi, etc.
marg.| {b} Neque adulterantes verbum Dei] sup. 2.d. Non sumus sicut plurimi.
marg.| {c} Sed in manifestatione veritatis] id est manifestando veritatem, ita quod apparet quales sumus : et hoc est.
marg.| {d} Commendantes nosmetipsos] id est {7. 127ra} Δ commendabiles nos reddentes.
marg.| {a} Ad omnem conscientiam hominum]  ; ita quod hoc sciunt omnes aperte. Sed contrarium Gal. 1.b. Si hominibus placerem. Sed solvitur per hoc quod additur.
marg.| {b} Coram Deo] id est in manifestatione veritatis. Veritas autem non querit angelos. Iob. 16.d. Terra ne operias. Mt. 5.b. Luceat lux vestra, etc.
marg.| {c} Quod si] Commendat se a manifesta doctrina. Dico quod manifesto veritatem.   [Quod] id est sed.   [Si opertum est, in his qui pereunt] quantum ad eos. Glossa Increduli non vident splendorem veritatis, merito perfidie obcecantis.
marg.| {d} Deus huius seculi] qui regit bonos et malos, qui sunt in hoc seculo.
marg.| {e} Excecavit] non impertiendo malitiam, sed non largiendo gratiam. Vel (Deus huius seculi) Diabolus qui principatur huic seculo, et est Deus manifeste. Io. 14.d. Princeps mundi huius. (Excecavit) superbos fumo, avaros pulvere, luxuriosos luto. Vel sumitur hic improprie (Deus) pro domino vel pro magno potente : sicut Gn. 33.b. Vidi faciem tuam quasi faciem Dei, id est quasi faciem cuiusdam magni potentis. Ex. 22.d. Diis non detrahes, et 8.a. Constitui te Deum Pharaonis.
marg.| {f} Ut non fulgeat] Iob. 25.a. Super quem non fulsit lumen eius ?
marg.| {g} Illuminatio Evangelii] id est doctrina Evangelii illuminantis.
marg.| {h} Glorie Christi] in quo predicatur gloria divinitatis Christi, non solum infirmitas humanitatis.
marg.| {i} Non enim] Hic tertio se commendat a fine : quia commendat se non propter se, ut inanis glorie cupidus, sed ad glorificationem Christi   [sed Iesum Christum] Ps. 72. Ut annuntiem omnes predicationes tuas, et Ps. 55. In Deo laudabo verbum Ps. 134. Laudate Dominum quoniam bonus est Dominus. Ps. 43. Lingua mea calamus scribe, quasi dicat sicut calamus non est laudandus, si est bona scriptura per eum facta, sed scriptor ; ita laus Predicatoris non est, sed Dei scribentis in lingua eius. Is. 10.d. Numquid gloriabitur securis ?
marg.| { k } Servos vestros per Iesum] quia eius sumus servi et ministri non nostri : quia ipse dicit Lc. 22.c. Qui maior est in vobis, fiat sicut minor. 1Cor. 9.c. Omnium me servum feci. Gn. 25.c. Maior serviet minori. Mt. 20.d. Quicumque voluerit inter vos primus esse.
marg.| {l} Quoniam] quasi, Hoc facimus non a nobis : sed   [Quoniam qui dixit de tenebris] idest dicto fecit Ps. 148. Dixit et facta sunt. Imo multo facilius operatus est Deus omnia, et quotidie operatur, quam possit homo aliquid dicere. Vel (dicit,) id est Verbo fecit id est per filium suum qui est Verbum eius, per quem omnia fecit.
marg.| {m} De tenebris lucem splendescere] id est post tenebras lucem fecit, per quam illud chaos illuminavit. Sir. 24.a. Ego feci, ut in celis oriretur lumen. Iob. 36.d. In manibus suis abscondit lucem. (Dixit) Fiat lux : Gn. 1.a. Io. 1.a. Lux in tenebris lucet. Ps. 138. Et nox sicut dies illuminabitur. Iob. 17.c. Post tenebras spero lucem. Is. 9.a. Populus gentium, etc. Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre.
marg.| {n} Illuxit in cordibus nostris] que quamdiu sunt in peccato, sunt tenebrosa, et quasi abyssus, sicut erat illud chaos. Ps. 117. Deus Dominus et illuxit nobis. 2Pt. 1.d. Lucifer oriatur in cordibus vestris. Ps. 26. Dominus illuminatio mea. Sir. 43.b. Sol mundum illuminat. 1Io. 1.b. Deus lux est. Io. 1.a. Illuminat omnem hominem venientem, etc. Ps. 12. Illumina oculos meos ne unquam dormiam in morte, et Ps. 17. Deus meus illumina tenebras meas.
marg.| {o} Ad illuminationem scientie] Passive, id est ut illuminati sciremus.
marg.| {p} Claritatis Dei] id est Deum patrem esse lucem, et Iesum Christum. Io. 8.b. Ego sum lux mundi. Sap. 7.d. Candor lucis eterne. Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor glorie. Vel active, scilicet Ut illuminemus alios de scientia (Claritatis Dei,) quam habemus, Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Et illud de Apostolis, Portantes pacem.
marg.| {q} In faciem Christi Iesu] idest per Iesum Christum qui est facies Dei patris, per quem cognoscitur Deus pater. Ps. 79. ostende faciem tuam ; et salvi erimus. Iob. {7. 127rb} 33.d. Videbitis faciem eius in iubilo. Ex. 33.c. Ostende mihi faciem tuam, id est fac talem filium scilicet per quem possis ostendi.
marg.| {r} Habemus autem] Hec est secunda pars capituli, in qua se commendat a patientia tribulationum. Primo, quia ostendit se fragilem : quia si esset impassibilis, et non pateretur pro Christo, non esset ex hoc commendabilis.
marg.| {s} Thesaurum istum] idest, hanc scientiam.
marg.| {t} In vasis fictilibus] id est in corporibus fragilibus. Is. 45.b. Ve qui contradicit fictori suo, testa de Samiis terre : locus est, in quo abundat terra ad faciendum fictilia. Ier. 18.a. Sicut lutum. Is. 1.g. Fortitudo nostra ut favilla stupe. Iob. 4.d. Quanto magis hi, qui luteas habitant domos. Is. 64.c. Nos vero lutum.
marg.| {u} Ut sublimitas] altitudo et potentia (sit,) id est appareat. 1Cor. 1. Non multi sapientes, non multi potentes. Dt. 8.d. Ne dicant, Potentia nostra exterminavimus hostes. Iud. 7.a. Multus tecum est populus ; non tradetur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel.   [Thesaurum] id est scientiam. Prv. 21.c. Thesaurus. Mt. 13.g. Omnis scriba doctus Sir. 20.d. Sapientia abscondita et thesaurus. In Glossa tangitur de thesauro sacrati corporis Dominici, quod habemus in die Pasche.
marg.| {t} In vasis fictilibus] Et quia thesaurus est, valde timendum est precipue illa die eis qui illam circumferunt per vicos et plateas, et etiam in vasis fictilibus que de facili franguntur per peccatum. Propter quod precipitur. Ex. 12.d.
marg.| {7. 127va} Δ Ne quis egrediatur ostium domus sue in die, qua comeditur agnus.
marg.| {a} In omnibus] Commendat se a multiplicium tribulationum passione.   [In omnibus] locis vel modis.
marg.| {b} Tribulationem patimur, sed non angustiamur] imo dilatamur : quia dicit Ps. 4. In tribulatione dilatasti mihi. Sap. 3.a. Tamquam aurum in fornace : quia tunsionibus dilatatur et non reclamat Quidam tamen sunt quasi incus Diaboli que confringitur ex tunsione. Iob. 41.c. Quasi malleatoris incus. Non sic Apostolus : Ideo dicit inf. 6.c. Non angustiamini in nobis.
marg.| {c} Aporiamur] pauperes efficimur.
marg.| {d} Sed non destituimur] a thesauro scientie, inf. 6.b. Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Vel   [Non destituimur] a Deo : quia non derelinquit nos quin habeamus necessaria. Ps. 36. Non vidi iustum derelictum. Et Ps. 33. Qui timent Dominum, non minuentur omni bono. Ideo dicit Mt. 6.d. Nolite soliciti esse. Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum.   [Aporiamur] Sir. 27.b. Sicut in percussura cribri, etc.
marg.| {e} Persecutionem] de loco ad locum. Mt. 10.c. Si persecuti. Hbr. 11.g. In solitudinibus errantes.
marg.| {f} Sed non derelinquimur] Sap. 10.c. Hec venditum iustum non dereliquit. Prophetia de hoc. Fas non erat inter innocentes iniquitatem relinquere.
marg.| {g} Humiliamur] id est vilipendimur. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, et humiles iustos tentatio tribulationis.
marg.| {h} Sed non confundimur] id est non erubescimus ; quia ut Lc. 9.c. et Mt. 10.d. Qui me erubuerit, etc. Eccl. 4.a. Est confusio adducens ignominiam.
marg.| {f} Non derelinquimur] Ios. 1.a. Non te deseram, nec derelinquam. Is. 43.a. Noli timere, quia ego tecum sum. Act. 18.c. Noli timere.
marg.| {i} Deiicimur] in pericula mortis, sed non perimus. Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
marg.| { k } Semper] Commendat se a Christi imitatione.
marg.| {l} Mortificationem Iesu] quam propter Iesum patimur : vel que est ad imitationem eius. Gal. ult. d. Stigmata Domini Iesu, etc. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus. Ps. 43. Propter te mortificamur tota die. Col. 3.a. Mortificate membra vestra.
marg.| {m} Circumferentes] ut alii imitentur.
marg.| {n} Ut et vita] id est gloria eius.
marg.| {o} In corporibus nostris] id est per ea que fiunt in corporibus nostris. Iud. 7.f. Fractis lagunculis id est corporibus sanctorum Martyrum, apparuerunt lucerne id est mirabilia quibus Deus apparuit gloriosus. Vel vita id est resurrectio quam si non sperarent in se futuram Sancti, pro eo non paterentur. 1Cor. 15.d. Si secundum hominem pugnavi, quid mihi prodest si mortui non resurgunt ?
marg.| {p} Semper nos qui vivimus] id est quamdiu vivimus.
marg.| {q} In mortem tradimur] 2Tim. 3.c. Omnes qui pie volunt vivere. 1Cor. 15.d. Quotidie morior propter gloriam vestram fratres. Unde Apostoli poterant dicere illud, Media vita in morte sumus. Ps. 43. Estimati sumus sicut oves occisionis.
marg.| {r} Ut et vita Iesu] id est immortalitas consimilis immortalitati eius. Mt. 16.d. Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
marg.| {s} Manifestetur in carne nostra] id est ut fiamus immortales sicut ipse : sicut pueri lacerant vestes, ut habeant novas in Pascha.
marg.| {t} Ergo mors] etc. Tripliciter exponitur hoc : quia ly (operatur) potest sumi active sive passive. Primo sic : (ergo,) quia circumferimur, etc.
marg.| {u} Mors in nobis operatur] id est dominatur (vita autem) deliciosa.
marg.| {x} In vobis operatur] id est dominatur. Glossa Mors dominium exercet in nobis, sed vos ad voluptates vite tenditis. Vel (operatur in nobis,) id est aliquid magnum facit, scilicet vitam {7. 127vb} eternam. Gal. ult. b. seminat in carne.
marg.| {y} Vita autem] deliciosa,   [operatur in vobis] mortem eternam. Ps. 115. Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius ; quia pretiosum lucratur. Item mors peccatorum pessima. Prv. 10.c. Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum, et Prv. 11.d. Fructus iusti lignum vite. Io. 12.d. Qui amat animam suam perdet eam. Prv. 14.b. Extrema gaudii. Vel passive. (Mors operatur,) id est efficitur a predictis tribulationibus : et per hec vita spiritualis (Operatur,) id est efficitur in vobis. Quomodo ? Quia vos estis habentes Spiritum fidei.
marg.| {z} Eumdem] quem et nos, id est eandem fidem a Spiritu S. propter quod magis estis increpandi, quia delicate adeo vivitis.
marg.| {a} Sicut scriptum est] Dico quod predicamus Christum, et propter hoc patimur : (Quia scriptum est, Credidi :) et ostendit firmitatem fidei, et certitudinem spei propter quam patitur.
marg.| {b} Credidi propter quod locutus sum] quia ut Mt. 12.c. Ex abundantia cordis. Ps. 44. Eructavit cor meum verbum bonum, quasi de pleno, propter quod locutus sum. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam. Zacharias pater Ioannis quia non credidit, loqui non potuit. Lc. 1.b.
marg.| {c} Et nos credimus, propter quod et loquimur] Sir. 36.d. Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ? Talis latro succinctus fuit Paulus cesus et fugatus.
marg.| {d} Scientes quantum] ecce certitudo spei.
marg.| {e} Qui suscitavit Iesum] et nos ad similitudinem eius suscitabit. Rm. 8.b. Si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum, etc. 1Cor. 15.d. Omnes vivificabuntur, etc.
marg.| {f} Constituet] in eterna beatitudine. Eph. 2.a. Convivificavit nos Christus, cuius gratia estis salvati.
marg.| {g} Vobiscum] quia omnes unius fidei participes, dummodo velitis operari : nam fides sine operibus est mortua : Iac. 2.d. Et hec bene assero.
marg.| {h} Omnia enim] Ostendit triplex premium sustinentie tribulationum. Primum est in presenti quoad proximum.
marg.| {i} Ut gratia abundans] in nobis : abundat in nobis, et per nos in aliis.
marg.| { k } Per multos in gratiarum actione] id est ita quod et ipsi reddant multas gratias Deo. Omnia enim propter vos inserviendos facimus ista, scilicet Col. 1.d. Gaudeo in passionibus pro vobis.   [Per multos] Alia littera. sup. 1. Ut ex multarum specierum personis gratie agantur.
marg.| {l} In gratiarum actione] id est {7. 128ra} Δ in gloria Dei. 1Cor. 10.g. Omnia in gloriam Dei facite.
marg.| {a} Propter quod non deficimus] Hec est secunda utilitas in presenti quoad nos ; quia per tribulationes vetus homo atteritur, et novus magis ac magis renovatur. Gregorius Mirabili dispensatione fit, dum exterius affligit, interius reficit. Iob. 5.c. Vulnerat, et ipse medetur.
marg.| {b} Non deficimus] Mt. 5.d. Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
marg.| {c} Noster homo corrumpatur] Rm. 6.a. Vetus noster homo.
marg.| {d} Qui intus est] anima.
marg.| {f} De die in diem] assidue.
marg.| {e} Renovatur] purior a vitiis efficitur per ignem tribulationis, ut in nobis vitiorum rubiginem purget.   [Renovatur] Ps. 102. Renovabitur ut aquile iuventus tua. Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida. Apc. 21.b. Ecce nova facio omnia.
marg.| {g} Id enim] Ecce assignat tertiam utilitatem, propter quam libenter sustinende sunt tribulationes (Id) non nominat : quasi, minimum est in se, et maxime in comparatione glorie. Sap. 3.a. In paucis vexati. Eccl. 6.c. Exiguum laborabis.
marg.| {h} Quod in presenti est] id est esse debet in vita presenti ; quia ut dicitur 1Io. 5.d. Mundus in maligno positus est. Ier. 45.b. Ecce quos edificavi, destruo, et tu tibi queris gaudia, et
marg.| {i} Momentaneum] idest transitoria tribulatio. Mt. 26.d. Una hora non potuistis, etc. Is. 54.c. In momento. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones. Mt. 25.b. Quia super pauca fuisti fidelis. Sap. 11.d. Tamquam momentum. Tribulatio, modica, localis, momentanea, levis : remuneratio, magna, celestis, eterna, solida.
marg.| { k } Et leve] quoad ipsum ferentem ; quia Dominus allevat, cuius iugum suave, et onus leve, ut Mt. 11.d. et 25.b. Supra multa te constituam. Ez. 7.a. Reddam ei iuxta vias suas. Glossa In bonis modum excedit clementia.
marg.| {l} Supra modum] Ecce dicit de premio quatuor contra illa.   [Supra modum] in hoc magnitudo premii contra modicitatem tribulationis. Ps. 20. Magna est gloria eius in salutari tuo.
marg.| {m} In sublimitate] contra id, quod dictum est   [in presenti] quasi dicat congruum erit congruum enim est ut homo in terra pacis in sublimi gaudeat. Ez. 34.d. In pascuis uberrimis pascam eos, et in montibus, etc. Et vere magnum erit ibi gaudium, quia patria nostra est, et dicit quilibet quod magis diligeret in patria sua viginti marchas in redditibus, quam in aliena patria quadraginta. Ps. 5. Letentur omnes qui sperant in te, in eternum exultabunt, et Ps. 83. In secula seculorum laudabunt te, id est congrue. Ecce optimi redditus ; non tantum annales nec diurni, sed quolibet momento renascentes.
marg.| {n} Pondus glorie] Hoc dicit quia in se tanta est, quod homo in se eam sustinere non posset nisi Domino faciente. Ez. b. Vidi et cecidi in faciem meam. Ibi Gregorius In quantam miseriam cecidimus, qui bonum sustinere non possumus, ad quod creati sumus. Sed nota Glossa que valde bene contra hoc ponit : dicit enim. Ponit leve, contra pondus ; glorie, contra tribulationes eternum, contra momentaneum,   [in sublimitate] id est in celo, contra quod dixit   [in presenti] non contemplantibus id est non considerantibus, quasi dicat propter hoc sic operamur, quia non habemus oculum ad transitoria et presentia, sed ad futura et eterna. Hbr. 11.a. Invisibilem tamquam visibilem sustinuit.
marg.| {o} Que non videntur] oculo corporeo ; nisi spirituali id est intellectu. Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti expectantibus te. Rm. 8.e. Si autem quod non videmus, etc.
marg.| {t} Ideo habentes] etc. Aliis ministremus id est ut in ministerio nostro Spiritus Sancti sine comparatione adversariorum, id est simpliciter et absolute ; quod dicit, quia mali quandoque sunt conmendabiles Λ comparatione peiorum. Ez. 16.f. Iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus quas operata es. Lc. 18.c. Descendit hic iustificatus ab illo. Malos pro merito precipitat, non impertiendo malitiam, sed non largiendo gratiam. Facere quod volunt ; ergo ipsi volunt non credere.
marg.| Solutio Volunt aliquid ex quo sequitur eos non credere, quia volunt sequi conceptiones suas, et rationes naturales, ex quibus sequitur quod non credant. Et ingluvies ventris. Philip. 3.d. Quorum Deus venter est.
marg.| Et nota quod Deus excecat non impertiendo gratiam ; Diabolus suggerendo et in peccatum ruere faciendo ; superbia gratiam destruendo. Quia de illo est : sed similiter Spiritus S. est de patre, ergo imago patris ; et eadem ratione imago filii, quia similiter est de filio. Solutio : Hoc non est tota causa quare filius est imago patris, scilicet quia est de illo ; sed quia est de illo, et quia equalis ei, et quia alius ab eo, sicut a patre. Item quia dat totam essentiam suam alii sicut et pater ; Spiritus S. autem non dat totam essentiam suam alii, nec alius est ab eo. Item quia imago est tantum unius ; et ipse est utriusque et patris et filii. Qui videt me : Io. 14.b. Contra. Alius est intellectus huius et illius.
marg.| Solutio Alio motu movemur in filium, et alio in patrem ; sed hoc ideo dicit, quia non potest quis perfecte cognoscere unum relativorum, quin cognoscat et aliud. Et iterum, quia filius est imago patris. Item quia idem. Filium in tempore, id est quia eterna generatio non metitur a patre. Commendamus nos. Contra. Prv. 67.a. Laudet te alienus, et nos os tuum ; extraneus et non labia tua.
marg.| Solutio Non te laudet os tuum finaliter, vel querendo propriam gloriam. Ceperunt enim tenebre : tangit quod habetur Gn. 1.a. Et notandum quod tenebra aliquando est nomen pure privationis, et est idem quod absentia lucis, et sic non fuerunt cum tota massa, et sic sumitur Gn. 1.a. quandoque ponitur positive, et tunc est obscuritas aeris, que fit ex oppositione. Moles celi : hec fuit materia superiorum elementorum et firmamenti. Et terre, inferiorum elementorum. Scientia enim gloria Dei est : imo sapientia vel donum intellectus : scientia enim proprie scimus conversari in hac prava, et perversa natione. Sed sciendum quod scientia sumitur hic large pro cognitione cuiuscumque modi sit, et scire, qualiter Deus curat, illuminat, et huiusmodi, est doni intellectus : tamen si consideremus gratiam et virtutem in quantum est contraria peccato, subiacet dono scientie ; si in quantum est effectus Dei, sic pertinet consideratio ipsius ad donum intellectus. Qui est facies patris. Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam nisi cui unigenitus enarravit, etc.
marg.| Et nota quod secundum quod hoc nomen (pater) sumitur ab innascibilitate, bene cognoscitur pater sine filio ; secundum autem quod sumitur a paternitate, dicitur relative ad filium, et sine eo cognosci non potest, et sic sumitur hic. Sustineam semper, potens sum ad sustinendum maiores. Iob. 38.b. Posui vectem et ostia : et dixi, Huc usque venies et non procedes ultra, et hic confringes tumentes fluctus tuos : quia semper devincit homo tribulationem que significat in parvitate si velit.
marg.| {r} Habemus autem] etc. Quam refert ad gloriam suam. Id est in corporibus fragilibus. Is. 64.d. Et nunc Domine Deus pater noster es tu, nos vero lutum. Thesaurum, dicit sacramentum. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Sed videtur quod Dominus contrarium fecerit. Io. 6.g. Ubi multa mystica dicit eis, propter que multi Λ abierunt retro, et ita perfidi erant : sed hoc fecit ad exemplum : inter illos enim erant aliqui boni.
marg.| In hoc ergo instruxit nos quod propter multos canes licet sint potentes, non debemus dimittere dare panem filiis. Vasa sunt fictilia ; imo e converso fortia sunt. Solutio : Hoc dicit quia si essent impassibilia, non permitteret Dominus suscitari tribulationes, quia non esset meritorium nobis. Pascit nos. Ps. 22. In loco pascue. Aliis propinantes, ad modum vini. Hoc dicit quia S. Scriptura tribulationes comparat calici. Ps. 115. Calicem salutaris accipiam. Mt. 20.c. Potestis bibere calicem, etc. Vita Iesu, id est gloria magna per sustinentiam et miracula. In periculum mortis. 1Cor. 15.d. Quotidie morior propter gloriam vestram. Unde Apostoli poterant dicere illud, Media vita in morte sumus, vel, etc. Ut vita Iesu, consiliis vite Iesu. Spiritus gratie, largitor gratie. Quod iubemur Augustinus in libro confessionum Fac quod iubes, et iube quod velis. Ea enim fides iustos salvavit. An hoc planum est secundum illos qui dicunt quod articuli sunt res, ut incarnatio, nativitas, passio : vel secundum illos, qui dicunt quod imo sunt enuntiabilia, oportet, ut videtur, opinionem Nominalium sustinere qui dicunt quod idem est enuntiabile, Christum resurrexisse modo, et antiquitus Christum resurrecturum fore : quod patet, quia non est differentia nisi in cognitione intellectus, et idem est ipse numero ; ergo idem est enuntiabile : sed non oportet hoc dicere : idem enim est, Christum resurrexisse, et Christum resurrecturum esse respectu diversorum temporum ; et tamen non est idem enuntiabile, sicut alibi dicitur. Id est mediatoris Dei et hominum : videtur quod non exigatur, quia Hbr. 12.b. Accedentem oportet credere quia est, et quia inquirentibus se renumerator sit, ergo hoc sufficiebat antiquis ; ergo differt fides nostra a fide antiquorum : quia in minoribus sufficiebat credere tantum illud quod dicitur ad Hbr. explicite ; implicite autem omne quod credebant maiores explicite, ut Moyses et Aaron et alii : nobis etiam minoribus non sufficit, nisi explicite credamus. Non enim perfecte credunt, qui quod credunt, loqui nolunt. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, etc. Sed secundum hoc videtur quod habentes scientiam Theologie, qui tamen nolunt predicare, non habent fidem perfecte. Solutio : Intelligitur de loquela confessionis nominis Christi tempore persecutionis : quod patet per hoc quod sequitur in Glossa Locutus est ne fides sine confessione esset inutilis. Illi ergo non propter hoc male credunt sed revera male faciunt. Scientes quoniam quod suscitavit, etc. Sed hoc idem credimus ; ergo idem est scitum et creditum. Solutio : Scientes idem est quod firmiter credentes. In 1. Λ Ep. 15. Confirmabit Sir. 45.d. Statuit ei testamentum. Ut ultra non. Rm. 16.b. Pares nobis sitis, hoc dicit ne videatur arrogans, quia in veritate maior erat. A munere suo nullum vult esse alienum : sed munus eius est gratia : ergo nullum vult alienum esse a gratia : ergo non videtur, quare non habeat gratiam. Solutio : Alienum quandoque sonat in culpam. Unde Ps. 17. Filii alieni mentiti sunt mihi, quandoque in privationem : sic vult aliquem esse alienum a gratia. Secundum illos qui dicunt quod imo seipsos, dicendum quod hec est vera, Deus non vult istum non habere gratiam, sicut non sequitur, Non {7. 128rb} nolo istum esse, ergo volo istum esse. Non paucos ad cenam Dei. Mt. 22.a. Fecit nuptias filio suo. Magna enim contumelia, etc. Argumentum quod peccant qui se non preparant ut possint in die Pasche accedere ad cenam veri Agni. Qui cenam fecit Lc. 14.c. Idest, imago Dei renovatur : quia quanto plus de Deo cogitat, magis fit nova et viva. Io. 17.a. Hec est vita eterna, etc. et super illud Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est. Glossa Nihil aliud est similitudo, quam credere et cognoscere filium Dei, et ideo sicut renovatur homo quando resurgit a mortuis, sic quando venit ad hanc cognitionem. Anima purior a vitiis. Gregorius Ignem tribulationis admovet, ut in nobis vitiorum rubiginem purget. Non duo homines, sicut dixit Manicheus. Quem totum Deus fecit. Lc. 11.e. Stulte nonne qui fecit quod deforis est, etiam quod intus est, fecit ? Ad imaginem suam fecit non nisi id quod interius est, contra illos qui dicunt quod corpus hominis factum est ad imaginem Dei. Secundum interiorem inveteravit vetustate culpe ; secundum exteriorem vetustate pene. Celestis beatitudinis dignitatem, idest, dotes a redundantia beatitudinis anime. Magis magisque corrumpitur. Contra. Ios. 14.b. Quadraginta annorum, etc. hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens ut eo valebam tempore, non est ergo verum quod corpus etate corrumpatur. Solutio : Privilegia paucorum non faciunt legem communem. Vel dicendum quod res dicitur corrumpi dupliciter quando res accedit ad corruptionem quod fit duobus modis : quia est accessus secundum tempus, et est accessus secundum assimilationem. Hbr. 8.d. Quod antiquatur et senescit, prope interitum est, quamvis ergo non esset propinquus corruptioni secundum assimilationem ; erat tamen magis propinquus secundum accessum temporis. Et leve ad ferendum. Contra sup. 1.b. Gravati sumus ultra modum : sed non nisi per tribulationes ; ergo erant ad ferendum graves. Solutio : Non fuit gravatus propter pondus tribulationum in se, sed propter quamdam suam inertiam. Parvis laboribus magna reddentur tamen : imo magnis ; quia Hbr. 11.g. Sancti ludibria et verbera experti sunt, etc. Nonne hic magni labores ? Item sup. 4.d. Quotidie morimur propter vos, et quis maior labor ? Solutio Omnis labor temporalis, vel tribulatio est levis quoad virtutem ferentis. Mt. 11.d. Iugum meum suave est, etc. et item quoad comparationem premii. Mt. 25.b. Supra multa te constituam. Supra modum sublimitas, sine proportione. Ez. 7.a. Reddam ei iuxta vias suas. Glossa In bonis modum excedit clementia. Que videntur, temporalia sunt, id est transitoria : propter hoc dicitur peccatori, et precipue avaro, Osee 12.b. Chanaan, in manu eius statera dolosa : quando in animo, scilicet transitoria preponderant eternis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_4)

Notes :