Capitulum 10

Numérotation du verset 2Cor. 10,1 

Ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi,
qui in facie
quidem
humilis sum1 inter vos
1 sum ΩJ Rusch] om. Weber
absens autem confido in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 10,2 

Rogo
autem ne presens
audeam
per eam confidentiam
qua existimor2 audere in quosdam
2 existimor ΩJ Rusch ] existimo Weber
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
ambulemus.
Numérotation du verset 2Cor. 10,3 

In carne enim ambulantes
non secundum carnem militamus.
Numérotation du verset 2Cor. 10,4 

Nam arma
militie nostre
non3 carnalia,
3 non] + sunt ΩJ
sed potentia Deo
ad destructionem munitionum,
consilia
destruentes,
Numérotation du verset 2Cor. 10,5 

et omnem altitudinem extollentem se
adversus
scientiam Dei,
et in captivitatem redigentes
omnem intellectum
in obsequium Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 10,6 

Et
in promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam,
cum impleta fuerit vestra obedientia.
Numérotation du verset 2Cor. 10,7 

Que secundum faciem
sunt videte.
Si quis confidit4 Christi se esse,
4 confidit] + sibi ΩJ Weber , + sibi ipsi Cor3 (anti #)
hoc cogitet iterum apud se,
quia sicut ipse Christi est
ita
et nos.
Numérotation du verset 2Cor. 10,8 

Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra
quam dedit nobis5
5 nobis ΩJ Rusch] om. Weber
Dominus in edificationem, et non in destructionem vestram non erubescam.
Numérotation du verset 2Cor. 10,9 

Ut autem non existimer tamquam terrere vos
per epistolas,
Numérotation du verset 2Cor. 10,10 

quoniam quidem epistole,
inquiunt,
graves sunt
et fortes,
presentia autem
corporis infirma
et sermo
contemptibilis.
Numérotation du verset 2Cor. 10,11 

Hoc cogitet qui eiusmodi est
quia quales sumus
verbo per epistolas absentes, tales et presentes in facto.
Numérotation du verset 2Cor. 10,12 

Non enim audemus inserere,
aut comparare
nos quibusdam qui se ipsos
commendant,
sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes,
et comparantes nosmetipsos nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 10,13 

Nos autem
non in immensum gloriabimur,
sed secundum mensuram
regule
qua6 mensus est nobis Deus mensuram
6 qua] quam ΩJ Weber
pertingendi usque ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 10,14 

Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos
usque ad vos
enim pervenimus in evangelio Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 10,15 

Non in immensum gloriantes in alienis laboribus,
spem autem habentes crescentis fidei vestre,
in vobis
magnificari
secundum regulam
nostram
in abundantia7,
7 abundantia] abundantiam ΩJ Weber
Numérotation du verset 2Cor. 10,16 

etiam in illa
que ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula
in his
que
preparata sunt
gloriari.
Numérotation du verset 2Cor. 10,17 

Qui autem gloriatur in Domino glorietur.
Numérotation du verset 2Cor. 10,18 

Non enim qui se ipsum commendat
ille probatus est,
sed quem Deus8 commendat.
8 Deus ΩJ Rusch ] Dominus Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Cor. 10,1 
marg.| Gratias ago Deo] etc. In capitulo precedenti monuit Apostolus dare eleemosynas corporales, et spirituales, id est corripere stultos, revocare seductos. Redit etiam hic ad principale propositum, videlicet ad sui commendationem : quedam enim fuit evagatio hoc quod tractavit de eleemosyna. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima parte rogat Corinthios, ut se emendent antequam ipse puniat : et arguit eos de convitiis in se iaculatis, ubi etiam se {7. 137vb} commendare videtur ab audacia. In secunda parte dicit se Deo auctore vera predicare, et bona facere, ibi (In carne enim ambulantes.) In tertia se confert Pseudo et prefert se illis, ibi (Que autem secundum faciem sunt videte.) In quarta dicit se esse uniformem in scribendo epistolam, et in exhibendo presentiam, ibi :   [Ut autem non existimer] In quinta dicit se non adulatorie, sed vere docuisse non solum illos sed alios plures, ibi   [Non enim audemus] In sexta optat eis patientiam dum arguuntur, ibi (utinam sustineretis.) Dicit ergo :
marg.| {n} Gratias ago Deo] quasi concludit gratiam eleemosynarum in gratiarum actione.
marg.| {o} Super inenarrabili dono] de caritate qua diligit nos, que enarrari non potest : vel quam dedit, ut diligeremus eum. Vel   [Enarrabili] quia debet enarrari eo modo quo potest. Vel   [inenarrabili dono] id est mutuo supplemento indigentie mutue : quia Dominus dedit vobis, quod suppleatis temporalem Sanctorum indigentiam, et ipsi vestram spiritualem, Rm. 11.d. O altitudo divitiarum, etc. Eph. 4.b. Dedit dona hominibus. Prv. 4.a. Donum bonum tribuam vobis.
marg.| {p} Ipse autem ego per mansuetudinem] etc. id est si velitis, quod sim vobis mansuetus et modestus, sicut Christus fuit. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Gal. 5.d. Fructus spiritus est caritas, etc. mansuetudo, fides. Col. 3.b. Induite vos, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordie, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam.
marg.| {q} In facie quidem humilis] id est vilis aspectu, et iudicio hominum : quando in presentia vestra sum, ostendo me humilem, quasi timens ne mihi penam infligatis :   [in facie] Eccl. 11.a. Non laudes virum in specie sua, neque spernas homine in visu suo. Io. 7.c. Nolite iudicare secundum faciem. Iste enim qui vilis apparet mundo, non est repulsus a tertio celo.
marg.| {r} Absens confido] id est confidenter vos redarguo cum austeritate. Hoc dicit non asserendo, sed quasi verba quorundam inter eos recitando : talia enim dicebant de Apostolo. Vel   [Confido] id est confidenter impero per litteras. Eccl. 4. Qui audit illam, iudicabit gentes : et qui intuetur illam, permanebit confidens.
marg.| {s} Rogo autem] non dicit quid rogat, scilicet ut se emendent, ut pro Pseudo nihil dent, et ita eos repellant : et ideo dicit,   [Rogo ne presens] id est rogo ut emendetis vos, ne sicut creditis me audacem dum sum absens a vobis in veritate illud audeam dum ero presens.
marg.| {t} Ne audeam] idest, audacter vos corrigam : quia timebant de illo, ne traderet eos Satane, sicut fornicatorem, 1Cor. 5.b. inf. 11.e. In quo quis audet, audeo et ego.
marg.| {u} Tamquam secundum carnem ambulemus] secundum quam ambulantes favent amicis, et illis, quos timent in presentia eorum, minantur autem absentes eisdem. Ro. 8.a. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Sed que fuit causa huius suspicionis, quam habebant de Apostolo ? non enim munera recipiebat, neque splendide manducabat, neque equitabat, neque purpuram, aut sericum induebat : sola invidia, {7. 138ra} Δ que nescit de aliquo estimare. Sed de ipso dicitur Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidit, et 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {a} In carne] fragili scilicet.
marg.| {b} Ambulantes] viventes.
marg.| {c} Non tamen secundum carnem] quia caro ducitur, et non ducit. Vel   [Non tamen secundum carnem militamus] caro non curat militare, sed magis manducare et dormire. Iob. 7.a. militia est vita hominis super terram. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis ; ergo nec carnalibus.
marg.| {d} Arma militie] Hic commendat se Apostolus a virtute. (Arma militie,) idest predicatio, et miracula.
marg.| {e} Non sunt carnalia] debilia. Eph. 6.b. Suscipite armaturam Dei, non Diaboli. Ps. 56. Filii hominum, dentes eorum arma et sagitte ; et lingua eorum gladius acutus.
marg.| {f} Sed potentia Deo] ad honorem Dei, vel idest, a Deo habent potentiam ; et ideo ei attribuenda est.
marg.| {g} Munitionum] doctrinarum hereticorum, quibus se muniunt contra fidem nostram. Habac. 1.c. Super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem. Eccl. 9.d. Civitas parva, id est Ecclesia, vel claustrum, et pauci in ea viri : venit rex magnus, id est Diabolus contra, et vallavit eam, etc.
marg.| {h} Destruentes consilia] carnis, scilicet vacare deliciis. Sap. 2.b. Venite fruamur bonis, que sunt, etc. Eccl. 2.a. Dixi in corde meo, vadam, et affluam deliciis, etc. Eccl. 5.d. Hoc mihi visum est bonum, ut comedat quis, et bibat, etc. Is. 22.d. Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. Consilium mundi, intendere divitiis. Eccl. 7.b. Melior est sapientia cum divitiis, etc. Consilium Diaboli querere dignitates et quanto gradus altior, tanto casus fit gravior 1Tim. 3.a. Qui Episcopatum desiderat, etc. Hec consilia destruxit in se Apostolus, et secutus est consilia Christi : que sunt penitentie asperitas, Mt. 4.c. contra delicias mundi, paupertas, Mt. 5.a. contra divitias ; semper sub esse : contra dignitates, et hec est vera humilitas, Mt. 11.b. Io. 6.b. Eccl. 7.a. Noli querere a rege cathedram honoris. Sed dicit Ps. 61. Consilium meum cogitaverunt repellere.
marg.| {i} Altitudinem] intellectus, scilicet turrim Babel, Gn. 2.a.
marg.| { k } Scientiam Dei] que est de celo, ut est partus virginis.
marg.| {m} Omnem intellectum] id est qui reputat se esse intelligentem.
marg.| {n} In obsequium Christi] ut sicut captivi, etc. ita credat eis, que de Christo dicuntur.
marg.| {o} Ulcisci] Rm. 13.b. Si male feceris, time : non enim sine causa gladium portat.
marg.| {p} Cum impleta fuerit vestra obedientia] id est quando plene obedieritis, id est ex vera dilectione : sic consumitur inobedientia, cum illam condemnat per inobedientiam, etc. (Cum impleta, etc.) Dominus primo signat bonos, et postea iubet percuti malos. Apc. 7.a. Nolite nocere terre : etc. Ez. 7.b. Transi per mediam civitatem, etc. similiter dicit Apostolus, (Cum impleta, etc.) Aliter exponitur hoc quasi ex superabundanti.
marg.| {l} In captivitatem redigentes omnem intellectum] Apostoli, et sancti Doctores per sacram Scripturam intellectum suum prius loquentem naturales rationes, et logicas redegerunt in servitutem, et captivitatem, ut quasi captivus sequeretur sacram Scripturam. Unde omnes alie scientie ancille sunt Theologie, quod significatum est Dt. 21.b. Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos, id est errores et ignorantiam. Eccl. ultimo capitulo : Anima mea colluctata est cum sapientia, et tradiderit eos in manus tuas (quod contingit, quando incipit cognoscere errorem suum, et ignorantiam) et videris mulierem pulchram in medio captivorum, id est aliquam bonam sententiam introduces eam in domum tuam (id est memoriam) radesque eius cesariem   [id est depones subtilitates eius] et ungues (idest immunditiam ; quia ubi iacent in ordine aliarum sententiarum in materia propria, immunde sunt) veste amota (i. intentione Philosophi, aut poete) erit uxor tua (sic enim facta est munda.) {7. 138rb} Hoc item significatum est Ex. 12.e. Hebrei acceperunt ab Egyptiis vasa aurea, et argentea, et vestes. Item Iud. 8.e. Tulit ornamenta, et bullas, etc. Item 2Rg. 8.b. Tulit David arma aurea, etc. et tulit ea in Ierusalem. In eod. Tulit David es multum et fecit inde mare eneum, columnas et altare : in quo significatur, quod illa tantum de alienis sententiis debent adduci in sacra Scriptura exponenda que sunt ad abluendum, ad sustentandum, ad informandum. Item 2Rg. 12.g. Tulit diadema regis eorum, etc. Item Ios. 5.c. Quicquid auri et argenti fuerit, aut vasorum eneorum, aut ferri, Domino congregatur, Nm. 13.d. Aurum, et argentum, et es, et ferrum, et plumbum, et stannum, etc. Qui autem propter predicta debetis potius me sequi, quam Pseudo : ergo.
marg.| {q} Videte] que secundum faciem sunt : opera enim Pseudo sunt tantum superficialia.
marg.| {r} Si quis] Pseudo.
marg.| {s} Confidit] ex presumptione aliqua.
marg.| {t} Cogitet, quia sicut ipse, ita et nos]  ; imo multo plus inf. 11.e. Ministri Christi sunt et ego : (ut minus sapiens dico) plus ego. Iob. 12.a. Et mihi est cor, sicut et vobis ; nec inferior vobis sum.
marg.| Vel {q} Videte, que secundum faciem] id est ista que dico que valde sunt manifesta. Ex quibus patet quod non debetis Pseudo preferre mihi.
marg.| {u} Nam et si amplius] quam ipsi : quia electus a Deo, et edoctus. Act. 9.c. Vas electionis, et 13.a. Segregate mihi Paulum, et Barnabam, et Gal. 1.c. Neque enim ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi.
marg.| {x} De potestate] Apostolica auctoritate.
marg.| {y} Quam dedit] Gal. 2.b. Qui operatus est Petro, etc.
marg.| {z} Non in destruxionem vestram] Contra. Ier. 1.b. Constitui te hodie super gentes, et regna, ut evellas, et destruas et disperdas, etc. Respondeo. Ut evellas et destruas vitia ; et edifices mores, in quorum destructionem dicit se non esse positum ; vel rerum consumptionem.
marg.| {a} Ut autem] Ostendit conformitatem, quod sicut esset minax vel audax in verbis, ita et in factis.
marg.| {b} Epistole graves] Ex. 17.c. Manus Moysi graves sunt, id est precepta legis : sed non ita Pauli, tamen littera difficilis propter Pseudo Secunda Petri 3.d.a « Domini nostri Iesu Christi, etc. In quibus sunt quedam difficilia » etc.
a 2Pt. 3, 15-16.
marg.| {c} Sermo contemptibilis] inf. 11.b. Etsi imperitus sermone non tamen scientia.
marg.| {7. 138va} Δ {a} Non enim audemus] Commendat se, quia non excedit terminos legationis sue, nec alterius occupat potestatem : in hoc redarguens Pseudo. Continua sic. Dico quod tales erimus in facto quales sumus in verbo : non timidi in arguendo, sicut illi, qui ingerunt se.   [Non enim audemus inserere quibusdam] id est ingerere, sicut quidam : et hoc, ut uniformes simus in facto et verbo : quod non faciunt tales, sed quando presentes sunt, palpant vitia que redarguunt in absentia.
marg.| {b} Aut comparare quibusdam] id est imitari eos non audemus qui in alienam legationem se intrudunt, ut Pseudo ; dicitur enim Prv. 13.d. Amicus stultorum similis efficietur. Sed si legatur sub interrogatione planius est.
marg.| {a} Non enim] quasi dicat imo, sed noluimus.
marg.| {c} Sed in nobis] id est propriis conscientiis,   [nosmetipsos metientes nobis] id est proprie potestati et proprie conscientie, debet enim quilibet seipsum metiri pro viribus suis. Gal. 6.b. Opus suum probet unusquisque ; et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero. Tales debent esse omnes Predicatores. Unde Is. 13.d. Suscitabo super eos Medos (qui interpretantur metientes) qui argentum non querant, nec aurum velint. Sed multi excedunt metas sue potestatis, et virtutis iuxta illud Ier. 48.e. Audivimus superbiam Moab : superbus valde est, etc. et quod non sit iuxta eam virtus eius. Ibi Glossa Precipitata audacia plus audet, quam possit. Superbi ergo non se metiuntur proprie potestatis nec proprie conscientie mensura : sed ulnis alienis, et illis brevissimis, quas etiam abbreviant secundum proprium iudicium dicentes, Tantum valeo ego, quantum ille. Non est ergo mirum si tales parum prosint ; nec mirum est si defectus suos non perpendant : sed si bonis aliorum se metirentur ; tunc defectus suos agnoscerent. Proprius enim defectus non debet esse alterius mensura : quod significatum est Ez. 40.a. ubi habetur, quod omnia edificia mensurantur calamo sex cubitorum, et palmo qui non cedit in mensuram, imo est manubrium calami. In sex cubitis calami, perfectio ; in palmo, defectus alterius, sine quo nullus potest esse in hac vita : per hoc significatur quod defectibus alterius non debemus nos mensurare, sed perfectioni illius, et bonis : sic posset quis defectus suos cognoscere. Lc. 14.f. Quis ex vobis volens edificare turrim, etc. ibid. Aut quis rex iturus bellum committere, etc.   [Nobis comparantes] Contra sup. 4.a. Commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam ; et hoc bonum est, verum quidam commendant se ad aures tantum ; et hoc vanum est. Prv. 27.a. Laudet te alienus, et non os tuum, unde sup. 4.b. Non enim nosmet-ipsos predicamus.
marg.| {d} Comparantes] Homo debet se comparare sibi secundum statum preteritum, et statum presentem. Iob. 29.a. Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos ? etc. Item secundum tempus et tempus. 1Cor. 13.c. Cum essem parvulus, loquebar, etc. Item secundum opus, et opus. Mich. 6.b. Quid dignum offeram Deo ? curvabo genu Deo excelso. Item secundum locum, et locum. Prv. 25.a. In loco Magnatum ne steteris : melius est enim, etc.
marg.| {e} Autem] quia.
marg.| {f} Non in immensum] id est ultra mensuram a Deo nobis datam extendemus potestatem nostram.
marg.| Vel. [In immensum] idest, supra modum, vel contra immensum Deum : quod facit qui sibi aliquid boni attribuit. 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ?
marg.| {g} Sed secundum mensuram regule] id est secundum quod regulatum est regnum nostrum a Deo. Unde dicit :
marg.| {h} Quam mensus est nobis Deus] Eph. 4.b. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Rm. 12.b. Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei, Leu. 19.g. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
marg.| {i} Pertingendi usque ad vos] quasi dicat Vos creditis mensuram nostri regiminis quasi per diecesis extensionem. Ps. 77. Divisit eis terram in funiculo distributionis. Nullus ergo debet excedere terminos sue potestatis, unde Os. 5.c. Stulti facti sunt {7. 138vb} principes Iuda, et sequitur causa. Quia quasi assumentes terminum, id est transgredientes ; contra illud Dt. 19.d. Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua. Prv. 23.b. Non attingas parvulorum terminos. Iob. 24.a. Alii terminos transtulerunt et diripuerunt greges.
marg.| { k } Non enim super extendimus nos] super prefixos limites nostre legationis.
marg.| {l} Quasi non pertingentes ad vos]  ; imo pertingimus usque ad vos, scilicet quia estis de legatione nostra ; sed si non essetis tunc excederemus vos. Imo pertingebat Apostolus usque ad Illyricum mare. Rm. 15.e. Predicavi Evangelium hoc ubi non est nominatus Christus : ne super alienum fundamentum, etc. Sed contra. Io. 4.e. Ego misi vos metere, quod vos non laborastis. Solutio : Ibi loquitur Dominus Apostolis qui missi fuerant ad Iudeos, quibus predicaverant Patriarche, et Prophete : Apostolus autem Gentibus missus fuit, que non habuerant aliquos Predicatores. Rm. 15.d. Non enim audeo aliquid loqui eorum que per me non efficit Christus in obedientiam Gentium.
marg.| {m} Crescentis fidei vestre] id est de fide vestra crescente, Col. 1.b. Ambuletis digne Deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes, in scientia Dei. 2Pt. 3.d. Crescite in gratia, et cognitione Domini.
marg.| {n} In vobis] per nos, et habemus spem.
marg.| {s} Evangelizare secundum regulam nostram] secundum quod iniuncta est nobis a Deo regula regiminis.
marg.| {p} In abundantia] non in paucis locis.
marg.| {q} In illa] regna vel loca.
marg.| {r} Que ultra vos sunt] Ios. 17.d. Non habebis sortem unam, sed transibis ad montes, (id est plurimos) et purgabis tibi spatia ad habitandum et poteris ultra procedere. Nos dico, non tamen habentes spem gloriandi.
marg.| {t} In aliena regula] scilicet.
marg.| {u} In his que preparata sunt] id est in his qui iam parati ad suscipiendum fidem per aliorum predicationem.
marg.| {o} Secundum regulam nostram] Prelatus debet esse forma et norma subditorum. Apc. 11.a. Datus est mihi calamus similis virge : et dictum est mihi, Surge, et metire templum in quo significatur, quod Prelatus debet subditos corrigere, et sic docere eos declinare a malo, debet etiam eos instruere ad faciendum bonum exemplo suo eos metiendo. Za. 1.d. Perpendiculum extendetur, id est exemplum Prelatorum super subditos, ut cognoscant superabundantias suas, et defectus. Za. 2.a. Ecce vir, et in manu eius funiculus messorum, etc.
marg.| Et nota, quod dicit [in manu] sed multi eum habent in lingua, nec metiuntur ; sed sterquilinium redituum frequenter discutiunt, et ad augendum aspirant.
marg.| {t} Non in aliena regula in his] etc. Quando aliqui parati sunt ad predicationem alterius, si post per alium convertantur, et ille sibi attribuens in hoc gloriatur, gloriatur in aliena regula ; alius verberavit ei dumos, et ille cepit aviculas, sed 2Rg. 12.g. de Ioab, qui cum accepisset Rabbath, etc.
marg.| {x} In Domino glorietur] bona, que habet ei attribuendo, vel, id est glorietur in his, que Domini sunt. Ps. 21. Apud te laus mea. Ier. 9.g. In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Is. 23.c. Non adiicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis. Io. 8.f. Gloriam meam non quero.
marg.| {7. 139ra} Δ {a} Non enim qui seipsum commendat] Ideo Prv. 27.a. Laudet te alienus, etc. quia laus in proprio ore sordescit. Io. 5.c. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
marg.| {b} Utinam sustineretis modicum quid insipientie mee] id est gloriationem meam que videtur insipientia.
marg.| {c} Modicum] quia parum se commendat comparatione qua commendabilis erat. Eccl. 2.a. Sustine sustentationes Dei.
marg.| {d} Sed et supportate] licet vobis sit grave. inf. 12.d. factus sum insipiens vos me cognovistis.
marg.| {e} Emulor] idest, diligo   [vos] scilicet, quasi dicat Propter utilitatem vestram me commendo. Versus, Emulus inflatur, amat, invidet, ac imitatur.
marg.| {f} Dei emulatione] id est zelo. Gal. 4.c. Bonum autem emulamini in bono semper, quasi dicat Apostolus, Propter hoc me commendo vobis, et propter Pseudo. Ps. 68. Zelus domus tue. Sed pauci sunt huiusmodi. Unde Dominus potest dicere illud 1Rg. 22.b. Non est qui vicem meam doleat ex vobis.   [Dei emulatione] Nahum. 1.a. Deus emulator et ulciscens Dominus. Za. 1.c. Zelatus sum Ierusalem, et Sion zelo magno. Ioel. 2.d. Zelatus est Dominus terram suam. Ex. 20.a. Ego sum Deus Zelotes.
marg.| {g} Despondi] quasi dicat In tantum vos emulor sive diligo quod volo vos desponsare Christo sic ut sitis incorrupti moribus, Ps. 44. Adducentur. Hest. 2.a. Querebantur Regi puelle virgines, et speciose, etc. Unde Gn. 24.b. Eliezer perrexit in Mesopotamiam, ut adduceret uxorem Isaac.
marg.| {h} Uni] Glossa Non multis.
marg.| {i} Viro] non adultero.
marg.| { k } Virginem] Glossa Virginitas carnis corpus est intactum, que virginitas paucorum est ; virginitas cordis, fides incorrupta. Ideo singulariter dixit (Virginem :) quia omnes sunt una virgo propter unitatem integre fidei, solide spei, sincere caritatis. Virgo sunt qui a pravitate erroris et ab opere malo sunt incontaminati.
marg.| {l} Castam] quia non habent estum male voluptatis.
marg.| {m} Exhibere] ut exhibeam in die iudicii.
marg.| {n} Gratias ago] Inenarrabili, quia nullus potest enarrare quantum diligat nos : vel de caritate qua eum diligimus, quam utilis sit, nullus enarrare posset. Ego Paulus, quasi vero humilis. Alludit interpretationi : Paulus enim idem, quod modicus.
marg.| Christus lenem animam ostendit. Is. 42.a. Non erit tristis neque turbulentus, Mt. 11.d. Discite a me. Ne cogatur irasci. Iacob. 1.c. Ita vir iustitiam Dei non operetur. More carnalium, qui favent amicis ; et provocati modum correctionis excedunt in aliis, id est pro terreno, sup. 2.d. Non sumus (sicut plurimi) adulterantes verbum Dei. Propter delictum vestrum, bona vestra diminuendo. Propter honorem suum, bona vestra sibi attribuendo.
marg.| Sine argumentis loquor. 1Cor. 2.a. Cum venissem ad vos Λ fratres non in sublimitate sermonis. Qui non missi, Ier. 23.e. Aliquibus artibus magis facientes phantastica miracula : vel quia artificiose loquebantur. Cuius ego sum regula : quilibet Prelatus debet esse regula subditorum ; et ideo quia distorti sunt, non est mirum si tales sunt subditi. Monitu Dei, Act. 13.a. Dei nutu Act. 18.c. Ut singuli aliquos populos haberent proprios. Videtur contrarium ei quod sequitur, Qui ad omnes Gentes missus erat : ergo non habebat aliquos proprios. Solutio. Missus fuit ad omnes generaliter sed non venit ad omnes. Unde secundum actum habuit quosdam specialiter ; secundum potestatem omnes. Ad regulam Apostoli pertinebant, etc. Sed secundum hoc videtur excessisse regulam suam ; quia venit Romam ubi iam Petrus predicaverat. Solutio. Miserat eis Epistolam per quam predicaverat eis antequam aliquis de Apostolis venisset ad eos. Sed obiicitur, quoniam sicut dicitur super Epistolam ad Rm. 1. quod imo quidam discipuli a Ierosolymis venerunt Romam, qui instruxerunt Romanos antequam Apostolus misisset eis epistolam. Solutio : Verum est, quod instruxerunt eos, sed male : unde destruxit in eis malum fundamentum, bonum apponens. Qui ei resistit, Rm. 13.a. Qui potestati resistit. Quod non potest ille, qui non habet a Deo potestatem : ergo aliquis habet potestatem et non a Deo. Sed contra. Rm. 13.a. Omnis potestas a Deo est. Solutio : intelligitur de illis qui machinamentis, et dolis accedunt ad potestatem et prelationem. Dicuntur ergo non habere potestatem a Deo : quia non habent antecedens ad illam. Λ Qui non est idoneus : ergo qui predicat non missus, peccat. Contra super illud Ps. 149. Et gladii ancipites in manibus eorum. Glossa Ut predicent quibus velint. Sed iterum contra. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? Item Ier. 23.f. Aperi, etc. Solvunt quidam dicentes quod litterati, et de quibus nulla mali suspicio habetur, possunt predicare ubicumque licet non missi. Unde quod hic dicitur intelligendum est, Qui predicat, etc. quasi dicat Ille predicat, non missus, qui non est idoneus. Et auctoritates Apostoli, et Ier. intelligende sunt de illitteratis et non de idoneis. Sed dicendum quod non debet aliquis predicare, nisi sit missus a domino Papa ; vel a Diecesano ; vel a Sacerdote cui non est preceptum ; ut recipiat Λ specialiter aliquem, vel aliquos ad predicandum in Ecclesia sua : vel ab interna spiratione, tamen manifesta. Miraculis et virtutibus. Mt. 4.d. hec erant quasi littere Domini. Gloriationem secundum carnem, id est de genere. inf. 11.e. Israelite sunt, et ego. Supportate ut subiecti Prelatum : ergo subiecti supportant Prelatum. Contra Iob. 9.b. Sub quo curvantur qui portant Orbem. Glossa Principes terre qui Grece basilees : dicuntur enim basis populi ; et ita supportant populum item. Is. 40.c. Fetas ipse portabit. Dicitur hoc de Pastore. Solutio : Prelatus portat subditos, et subditi Prelatum, onus a Prelato sibi impositum ferendo. Mt. 23.a. Alligant onera gravia et importabilia. Amicus sponsi, Io. 8.d. Sponsus zelat sponsam. Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia. Annulo fidei. Unde B. Agnes dixit, Annulo suo subarrhavit me.
marg.| Et nota quod in medico ponitur, a quo una vena procedit usque ad cor : et debet esse argenteus in materiali sponsa ; aureus in desponsatione spirituali. Per hoc ergo quod ponitur in medico, significat quod mulier corde debet consentire ; per hoc quod est argenteus, quod verbo debet consensum exprimere vel signo ; per hoc quod est in circuitu digiti, quod totum corpus debet viro suo. De hoc Gn. 38.d. Dedit Thamar Iudas annulum et armillam pro arrhabone. Osee 2.d. Sponsabo te mihi in sempiternum, etc. propter hoc Episcopus portat annulum quasi sponsus. Virginitas carnis corpus est intactum, idest, corporis integritas. In mulieribus errorem, etc. intelligitur tamen de non coinquinato cum mulieribus ad litteram. Unde legitur de Innocentibus, Hi sunt, etc. Apc. 14.a. Que virginitas est omnium fidelium. Sed videtur quod hec concordantia contraria sit illi sententie : multi enim sunt fideles qui aliquando fuerunt coinquinati cum mulieribus. Solutio : Statim ac recedunt ab errore, virgines evadunt. Unde super illud Os. 2.d. Desponsabo te mihi in fide. Glossa Homines de virgine meretricem faciunt : Deus autem de meretricibus virgines facit, id est virgines reputat. In huius rei signum positus fuit in monumento in quo nondum quisquam positus fuerat, quasi dicat Novum est cor hominis in quo Deus habitat, licet prius fuerat locus mortuorum per peccatum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_10)

Notes :