Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 

Ecce tertio hoc venio ad vos,
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Numérotation du verset 2Cor. 13,2 

Predixi et predico ut presens bis
et nunc
absens his qui ante
peccaverunt, et ceteris omnibus
quoniam si venero iterum non parcam.
Numérotation du verset 2Cor. 13,3 

An
experimentum queritis
eius qui in me loquitur
Christus1 qui in vobis2
1 Christus] Christi Weber |
2 vobis] vos Weber |
non infirmatur sed potens est in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 13,4 

Nam
etsi crucifixus est ex infirmitate,
sed vivit ex virtute Dei.
Nam et nos infirmi sumus in illo,
sed
vivemus in3 eo
3 in] cum Weber
ex virtute Dei in nobis4.
4 nobis] vobis Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,5 

Vosmetipsos
temptate
si estis in fide,
ipsi vos probate.
An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus
in vobis est ?
Nisi forte reprobi estis.
Numérotation du verset 2Cor. 13,6 

Spero autem
quod cognoscitis5
5 cognoscitis] cognoscetis Weber
quia nos non sumus reprobi.
Numérotation du verset 2Cor. 13,7 

Oramus autem Deum
ut nihil mali faciatis,
non ut nos
probati parcamus6,
6 parcamus] pareamus Weber
sed
ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus.
Numérotation du verset 2Cor. 13,8 

Non enim possimus7
7 possimus] possumus Weber
aliquid adversus veritatem,
sed pro veritate.
Numérotation du verset 2Cor. 13,9 

Gaudemus enim,
quando nos infirmi sumus,
vos autem potentes estis.
Hoc et
oramus
vestram consummationem.
Numérotation du verset 2Cor. 13,10 

Ideo enim8
8 enim] om. Weber
hoc9 absens scribo, ut non presens durius
9 hoc] hec Weber
agam
secundum
potestatem,
quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem.
Numérotation du verset 2Cor. 13,11 

De cetero autem10,
10 autem] om. Weber
gaudete,
fratres11, perfecti estote,
11 gaudete fratres] inv.Weber
exhortamini,
idem sapite,
pacem habete,
et Deus dilectionis et pacis
erit
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 13,12 

Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos omnes sancti12.
12 omnes sancti] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,13 

Gratia Domini nostri Iesu Christi
et caritas Dei
et communicatio sancti Spiritus
sit13 cum omnibus vobis.
13 sit] om. Weber
Amen.
Secunda Pauli ad Corinthios epistola finit14.
14 Secunda...finit] EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS II Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 
marg.| { 144ra } Ecce tertio hoc] Quidam hic incipiunt capitulum : alii inferius, ibi   [Ecce venio Tertio] etc. Nos autem incipiamus hic. Istud autem capitulum dividitur in sex partes. In prima parte commendat se a sincera voluntate { 144rb } visitandi ipsos ; et promittit se non accepturum ab illis, sed daturum, non sua tantum, sed seipsum. In secunda dicit se non esse deceptorem, neque suos : secundum illud 2Pt. 1.c. Non enim indoctas fabulas secuti, notam facimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem, ibi   [Esto : Ego vos non gravavi ; sed cum essem astutus] etc. In tertia dicit se timere ne cogatur lugere, et punire mala eorum, ibi   [Timeo ne forte cum venero, non quales volo] etc. In quarta comminatur peccantibus, ut castigent Pseudo, et fautores eorum, ibi   [Ecce venio] In quinta monet ut maiores corrigant stultiores, ne cogatur ipse durius agere, ibi   [Vosmetipsos tentate] etc. sexta exhortatio est de cautela in posterum, et oratio, ibi   [De cetero fratres gaudete] Dicit ergo :
marg.| {i} Ecce tertio] infra eodem idem habetur. Continua ita : Non gravavi vos, nec gravabo quia
marg.| { k } Tertio] Primo venit ad eos ; secundo promisit ad eos ; venire, et paravit se ad hoc, sed non venit ; et modo tertio separat venire, ad eos dicit quod tunc non erit gravis. sup. 11.b. In omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
marg.| {l} Non enim quero que vestra sunt ; sed vos] 1 Act. 3.a. « Argentum et aurum non est mihi » etc. Mt. 4.d. Faciam vos fieri piscatores hominum : non dicit pecuniarum, vel ranarum. Sed modo rete predicationis proiicitur non ad pisces sed ad ranas : quia predicatio non fit ad hominum salutem, sed ad propriam laudem, quod significatur per ranas loquaces.
1 2Cor. 12, 14.
marg.| Et nota quod Prelati fecerunt fedus cum morte, id est cum Diabolo ; et pactum cum inferno tale scilicet quod Diabolus habeat animas ; et ipsi pecunias. Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi. 2Rg. 21.b. Non est super auro, et argento questio, sed contra Saul, et domum eius neque volumus, ut interficiatur homo de Israel, id est de studentibus, sed de orantibus : Saul enim petitio interpretatur, et infra eodem, Virum qui attrivit nos, et oppressit inique, etc. Diabolus enim vult quod inter Israel, id est inter studentes non sit Saul, id est petitio : cum tamen utrumque sit necessarium, lectio scilicet, et oratio, ut illuminetur intellectus, et accendatur affectus.
marg.| {m} Nec enim debent filii] Ostendit per exemplum sumptum a naturali consuetudine, quod non gravabat eos accipiendo sua. Unde dicit :   [Nec enim debent] etc. Succus enim a radice ramis ministratur ; non e converso nisi ingruente hyeme tunc enim descendit ad radices : Ciconia quoque parentes decrepitos pascit, sed parentes prius eam educaverunt. 1. Par. 21.c. Ne timeas, neque paveas : Ecce ego in paupertate mea preparavi impensas domus Domini, etc. Sed hodie patres ista tollunt, et etiam domos olim a patribus edificatas destruunt Is. 49.e. Venerunt structores tui destruentes te, et dissipantes, etc.
marg.| { 144va } Δ {a} Ego autem libentissime] Commendat se in hoc, quod paratus erat mori pro ipsis : quasi dicat. Non spoliabo vos : sed mea, et meipsum ponam in expensis vestris : quod notatur in hoc, quod dicit.
marg.| {b} Impendam, et superimpendar] Phil. 2.c. Sed si emulor super sacrificium, et obsequium fidei vestre : gaudeo.
marg.| {c} Pro animabus] Pater spiritualis diligit spiritum, carnalis carnem ; pecunialis pecuniam.
marg.| {d} Licet plus] etc. Io. 15.b. Maiorem caritatem nemo habet, etc.
marg.| {e} Sed esto] etc. in propria persona nihil accepi a vobis, sed forte benedicitis, et obiicitis, quod per ministeria mea multa a vobis accepi, sicut faciunt multi Prelati et hoc est.
marg.| {f} Sed cum essem astutus] Basilius. Astutia est omnium operum artiumque peritia : qui ergo omnium operum peritiam recipit, astutus est. Operum autem quedam sunt bona, quedam mala ; et ideo et in bono et in malo accipitur astutus. Prv. 13.c. astutus omnia agit cum consilio. Eccl. 8.d. Omnis astutus agnoscit sapientiam.
marg.| {g} Dolo vos cepi] Hoc dicitis, sed non est ita, 1Th. 2.a. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo.
marg.| {h} Numquid] quasi dicat non sup. 7.a. Capite nos : Neminem lesimus, neminem corrupimus, etc.
marg.| {i} Fratrem] Lucam vel Barnabam.
marg.| { k } Nonne eodem spiritu ambulavimus] quasi dicat. Sicut ego sincere ambulo, sic et familia mea. Commendat se a familia sua : quia sicut ipse non accipiebat munera, ita nec familia eius.
marg.| {l} Nonne eisdem vestigiis] Uniformitas signum est veritatis, error enim in multas vias scinditur. Dt. 28.a. Per unam viam venient contra te ; et per septem fugient a facie tua, id est o Ecclesia, scilicet heretici primo concordes, postea dissociantur, quia non sunt oves sed fere rapaces, Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus : viam eius custodivi non declinavi ex ea.
marg.| {m} Olim] quando me commendabam.
marg.| {n} Quod excusemus nos] ne mala suspicio habeatur de me quasi de reo, cum non sim. Sed.
marg.| {o} Loquimur coram Deo in Christo] supr. 2.d. Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei : sed ex sinceritate sicut ex Deo in Christo loquimur.
marg.| {p} Ad edificationem] Rm. 14.d. Que edificationis sunt invicem custodiamus. 1Cor. 14.f. Omnia ad edificationem fiant. Io. 12.e. Non propter me hec vox venit sed propter vos.
marg.| {q} Inveniar a vobis] Nota quod Apostolus terribilis erat reprobis, et blandus iustis, Ez. 41.c. Duas facies habebat Cherub, faciem hominis iuxta palmam ex una parte, et faciem Leonis iuxta palmam ex alia parte. Mt. 28.a. Erat autem aspectus eius sicut fulgur ; vestimenta eius sicut nix.
marg.| {r} Qualem] scilicet asperum in corripiendo.
marg.| {s} Ne forte] etc. et hoc timeo propter octo partes superbie, que hic ponuntur. Prima est contentio. Ps. 106. Effusa est contentio, super Principes. Iacob. 3.d. Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. Unde hic de zelo sequitur :
marg.| {t} Et emulationes] id est invidie, he sunt orte in primo Apostata, Primo contra Deum de paritate voluit contendere a secundo autem homini invidit de felicitate : caput enim invidia Diaboli, etc.
marg.| {u} Animositates] Sunt multi temerarii in periculis, et naufragiis spiritualibus. Eccl. 9.d. Temerarius in verbo suo odiosus erit. Eccl. 5.a. Nec temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Temerarium est non cavere ubi multa sunt pericula : multa autem sunt pericula in lingua. Sir. 28.d. Attende ne forte labaris in lingua, etc.
marg.| {x} Dissensiones] sicut in disputationibus, quando contradicunt, ut obiiciant Rm. 16.c. Observetis eos, qui dissensiones, et pericula, et offendicula preter doctrinam quam vos didicistis, faciunt.
marg.| {y} Detractores] Rm. 1.d. Detractores Deo odibiles.
marg.| {z} Susurrationes] latenter, et quasi sub metaphora loquentes mordent ut pulices, non ut lupi Sir. 28.b. Susurro, et bilinguis maledictus.
marg.| {7. 144vb} {a} Inflationes] Quidam concipiunt ventum elationis, et ideo patiunt fetorem male locutionis ; et destructionis. Seneca, Non refert utrum superius vel inferius intonent : pastus ventosus generat ventositatem. Osee. 12.a. Ephraim pascit ventum, id est pascitur vento, id est cibis ventosis, scilicet laudibus humanis. 1Cor. 4.d. Tamquam non venturus sim ad vos ; sic inflati sunt quidam.
marg.| {b} Seditiones] id est schismata, Prv. 17.b. Semper iurgia querit malus. Prv. 1.b. Inter superbos semper iurgia sunt.
marg.| {c} Humiliet] permittat me angustiari. De humilitate pena dicit : Argumentum, quod peccata subditorum humiliare debent Prelatum. Sir. 30.b. Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera eius. Item Sir. 22.a. Confusio patris de filio indisciplinato. Prv. 23.c. Exultat gaudio pater iusti : qui sapientem genuit, letabitur in illo.
marg.| {d} Et lugeam] Prv. 19.b. Dolor patris filius stultus. 1Rg. 15.g. Samuel lugebat Saul, et similiter David lugebat eumdem Saul. 2Rg. 1.b. similiter lugebat Absalon 2Rg. 18.g. Bernardus Samuel lugebat qui eum querebat interficere, et ad ignem caritatis intus calescente pectore, pietatis adeps foras emanabat per oculos. Item Bernardus Quid David mansuetius, qui istius mortem lugebat, qui suam sitiebat ? quid Δ benignius {7. 145ra} Δ benignius ? ut illius moleste ferret decessum, cui et succedebat in regnum. Sed et de morte patricide filii quam difficile consolationem admisit ?
marg.| {a} Qui ante] Baptismum peccaverunt, et redierunt ad eadem peccata : vel ante adventum meum ad eos.
marg.| {b} Immunditia] etc. Gal. 5. Manifesta sunt opera carnis : que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria. Ibi Glossa aliter exponit quam hic.
marg.| {c} Ecce tertio] Hic commendat se Apostolus a visitatione.
marg.| {d} Ecce venio] Item habetur sup. 1.4. quasi dicat Si venero, et hoc dicit, ut timeant adventum eius, sicut dicit Magister pueris.
marg.| {e} Ut in ore duorum] Dt. 19.d. et 17.b. Sed ad quid querebat Apostolus testes ? Nonne sciebat per spiritum facta eorum ? Solutio Licet sciret, nolebat eos punire nisi legaliter convictos, Dt. 17.b. Nemo occidetur uno contra se dicente testimonium.
marg.| Item Dt. 19.d. Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati ac facinoris fuerit : sed in ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum. Item 1Tim. 5.c. Sed adversus presbyterum, etc. et in eod. d. Sine preiudicio nihil facias in alteram partem declinando.
marg.| Et nota quod testimonium non est nisi de visu, et auditu : Ex hoc patet quod peccant aliorum conscientias iudicantes, que soli Deo note sunt, ut dicitur 1Rg. 16.b. et Prv. 16.a. Talibus, quia a simili testes sunt, non est credendum, Iob. 18.b. Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini ?
marg.| Et nota quod in Lege habes, quod pro criminibus morte plectebantur, in Evangelio excommunicantur. Et ex hoc loco ubi dicitur [Ecce tertio venio] etc. trahitur, quod trina admonitio fiat ante excommunicationem.
marg.| {f} Predixi enim] quasi, quando per testes convicti sunt derelinquentes, vindicabo.   [Predixi enim] quia predixi presens bis, et ut predixi vobis.
marg.| {g} Predico] etiam nunc.
marg.| {h} Absens] quoniam si venero iterum, non parcam supple (eis) vel (his) alia littera, et tunc nihil est supplendum.
marg.| {i} Et ceteris omnibus] qui possunt : nec penituerunt, Iob. 24.d. Dedit ei locum penitentie.
marg.| { k } Omnibus] sine personarum acceptione, Dt. 1. Gal. 2.b. De personarum acceptione habetur, Sap. 6.b. Sir. 20.b. et 35.c. Is. 42.a. Mt. 22.c. Lc. 20.c. 2Cor. 1.c. Eph. 6.b. Col. 3.d. Act. 10.e. Iac. 2.a. 1Pt. 1.c. Iob. 32.d. Dt. 16.d. Lv. 19.c. et Prv. 19.a. et 24.c. Non per eam convictos puniam, Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium suum, etc. Sir. 30.a. Qui diligit filium assiduat ei flagella, et Prv. 23.b. Si percusseris eum virga, etc. Vel.
marg.| {l} Non parcam] ipsos tolerando, sed quasi incorrigibiles iudicabo, ad Tit. 3.c. Hereticum hominem post primam, et secundam correctionem devita, etc.
marg.| {m} An experimentum] etc. Hic commendat se a potestate, et dicit.   [An experimentum] etc. quasi dicat Vultis experiri meam voluntatem, potestatem, et meam sapientiam, Christus enim virtus Dei operatur per me ; Christus sapientia Dei loquitur in me, 1Cor. 1.d. Iudei signa querunt, et Greci sapientiam, et ad hec duo respondent duo que dicit   [Qui in me loquitur in predicatione] Sed potens quantum ad operationem signorum.
Numérotation du verset 2Cor. 13, moraliter 
marg.| {m} An experimentum] etc. quasi dicat Vultis habere experimentum per quod sit credendum, quod Christus loquitur in me ? Experimentum autem quod Christus loquatur in aliquo ex multis potest colligi. Si nihil sit subtilitatis in verbis eius, Io. 17.c. Sermo tuus veritas est, Ier. 23.e. Qui habet sermonem meum, loquatur vere. Item si sermo sit sine fabulis, Ier. 23.f. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus ? Vere palee sunt huiusmodi : quia non pascunt, sed inflant, et qui talia libenter dicunt, vel audiunt deteriores in hoc fiunt iumentis que grana neglectis paleis seligunt. Item si saluti expedit, Is. 55.c. Verbum quod egreditur de ore meo, non revertetur vacuum ad me : sed, etc. Item quando loquitur talia, quibus non est addendum vel diminuendum, Sir. 18.a. Non est diminuere nec addere, neque invenire magnalia Dei, et 28.d. Verbis tuis facito stateram. Item si verba sunt spiritualia, et moventia, Io. 6.g. Verba que locutus sum, spiritus et vita sunt, id est spiritualia et moventia. Item si in se dulcia, et corda hominum dulcedine aspergentia, Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos, Io. 7.g. Numquam sic locutus est homo.
marg.| Unde Lc. 11.d. Extollens vocem quedam mulier, etc. Hec fuit B. Marcella que pre dulcedine verborum eius tacere {7. 145rb} non potuit, similiter nec Maria propter eorum dulcedinem ministrare potuit.
marg.| Unde Lc. 10.g. Sedens secus pedes Domini audiebat, etc. Item quando opera concordant verbis, et quando precedunt et excedunt, Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere. Item opera eius precesserunt, et excesserunt verba sua ; quia per triginta annos ante predicationes bene operatus est, et per duos annos tantum, et dimidium, vel per tres predicavit, in quibus etiam bene operatus est. Item quando verba sunt potestativa, Lc. ult. e. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, etc. In eodem capitulo De Iesu Nazareno qui fuit vir potens opere, et sermone. Item si nulli parcit, Io. 8.e. Vos ex patre Diabolo estis, Sap. 6.a. Non subtrahit personam cuiusquam Dominus, etc. Ex his omnibus potest colligi unum bonum experimentum, quod in tali loquitur Christus, Mt. 10.c. Non enim vos estis qui loquimini, etc. Ex. 4.c. Perge ergo, et ego ero in ore tuo, doceboque te quid loquaris, Lc. 22.c. Dabo vobis os, et sapientiam.
marg.| {7. 145va} Δ {a} Non infirmatur] In quibusdam dormit per teporem, et negligentiam, Ps. 77. Excitatus est tamquam dormiens Dominus, et tamquam potens crapulatus a vino. Et tangit duo, que faciunt dominum dormire in hoc ; quia non timet eum, et hoc est (potens,) et quia deditus est deliciis carnis, et mundi, et hoc est (crapulatus a vino.) In quibusdam languet per acidiam, Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat Medicum. In aliis occiditur qui scienter mortaliter peccant, Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei.
marg.| {b} Nam etsi crucifixus] etc. id est secundum naturam nostram, secundum quam fuit infirmus. Mt. 26.d. Spiritus quidem promptus est, etc.
marg.| {d} Sed] id est tamen.
marg.| {e} Vivit ex virtute Dei] id est ex natura divinitatis : que unita infirmitati non permisit eum teneri in morte, Ps. 15. Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem, Act. 2.d. Non potuit detineri vinculis mortis.
marg.| {c} Ex infirmitate] Hoc est quod legitur, Gn. 32.c. quod aries immolatur, et filius, id est Isaac salvatur, quia divinitas illesa remansit. De infirmitate nature eius habetur, 1Cor. 1.d. Quod infirmum est Dei fortius est omnibus hominibus. De infirmitate miserie habetur, Is. 53.a. Desideravimus eum despectum, et novissimum virorum, etc. Has infirmitates assumpsit, ut nos ab eis curaret : sicut Medicus compatiens infirmis fit tamquam infirmus, Hbr. 2.d. Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret : per omnia dicit, quia fuit frater nature gratia miserie. Item Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
marg.| {f} Nam et nos infirmi sumus] id est multa patimur in parte infirma, id est corpore.
marg.| {g} In illo] id est pro illo, vel ad imitationem eius.
marg.| {h} Sed vivemus] si carne infirmi fuerimus. Infirmitas enim gravis sobriam reddit animam, Sir. 31.a. et ita sanitatem facit in anima : Et hoc est, quod in oblatione pro mundatione leprosi offerebatur unus passer, qui immolabatur ; alius autem vivus dimittebatur, Lv. 14.a. Unus passer est corpus ; alius est spiritus : Hoc est quod dicitur, 1Pt. 3.c. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Vel   [Si infirmi sumus in illo] id est pro Christo in presenti miseria.
marg.| {i} Vivemus cum eo] in gloria, Sap. 3.a. Etsi coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum immortalitate plena est, Col. 3.a. Mortui estis, mundo, scilicet et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, 2Tim. 2.b. Fidelis sermo : nam si commortui fuerimus, etc. Rm. 6.a. Si complantati, etc.
marg.| { k } Vosmetipsos] 1Io. 3.a. Probate spiritus, etc.
marg.| Moraliter hoc valet ad repressionem superbie, 1Cor. 11.f. Probet autem seipsum homo, etc. Sir. 34.b. Qui non est expertus, pauca cognoscit. Qui non est tentatus, qualia scit ? Multipliciter autem potest se tentare homo, et probare utrum habeat veram fidem, et caritatem ; nempe si gaudet de bono alterius : si dolet de malo alieno, et precipue de peccato ; si servitium Dei non est ei onerosum ; si de proprio damno parum curat ; si omne malum est ei abominabile, ut possit dicere cum Ps. 118. Iniquitatem odio habui, etc. Quantum habet de his, tantum habet de caritate ; si parum, parum ; si nihil, nihil.
marg.| {l} Christus Iesus in vobis] Eph. 3.d. Christum habitare in cordibus vestris.
marg.| {m} Nisi forte reprobi estis] quia non fuit defectus ex parte doctrine, vos enim instruxi vel reprobus est qui ea, que retro sunt, probat ; qui revertitur ad vomitum ut dicitur 2Pt. 2.d. Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, etc. Ier. 15.b. Tu reliquisti me, etc. Ier. 7.e. Facti sunt retrorsum, etc.
marg.| {n} Spero quod cognoscitis] ex conversatione, Sir. 19.d. Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei sensatus.
marg.| {o} Quia nos non sumus reprobi] Vobis enim cibum in tempore ministramus, non spinas, et tribulos : terra autem proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima.
marg.| {p} Oramus autem] Hic orat ut nihil puniendum inveniat in eis. Unde dicit, Oramus, etc. Et hoc est contra quosdam gaudentes de peccatis subditorum, ut eos possint opprimere {7. 145vb} ad modum Prepositorum, Rm. 13.a. Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? bene fac. Non oramus.
marg.| {q} Ut nos probati] id est potentes sicut probatus in multis arduis dicitur potens.
marg.| {r} Pareamus] potestatem ipsam exercendo in vobis.
marg.| {s} Sed] oramus   [ut vos] etc. Prelatus non apparet probatus, nisi quando delinquit subditus, Gregorius Ubi non delinquimus, pares sumus. Fatuus est, qui vult probare vires suas contra festucam, et qui extrahit gladium contra muscam. Unde conqueritur, Iob. 13.d. Contra folium quod vento rapitur, etc.
marg.| {t} Nos autem ut reprobi simus] id est non habentes potestatem, vel, id est iniurias remittamus. Eph. 6.b. Remittentes iniurias, scientes quia et illorum, et vester Dominus est in celo.
marg.| {u} Non enim possumus] etc. id est non possumus punire illos contra veritatem, quod effectus indicat, Rm. 13.a. Vis non timere, etc. Et est hic argumentum quod non debet subditus obedire. Potestati precipienti contra veritatem. Sed quid si iubeat tacere veritatem, vel non predicare ?
marg.| Solutio habetur Act. 5.e. Obedire Deo oportet magis quam hominibus. Et tamen pro causa potest prohiberi alicui ne predicet, Dn. 3.b. Viri isti contempserunt Rex decretum {7. 146ra} Δ tuum.
marg.| Et nota quod est veritas triplex scilicet doctrine, vite, Iustitie. Item Christus est veritas, Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita, sup. 11.c. Est veritas Christi in me. Iste veritates corruerunt. Ps. 11. Diminute sunt veritates a filiis hominum, Is. 59.c. Corruit in platea veritas, etc.
marg.| {a} Quoniam nos infirmi sumus] 1Cor. 4.c. Vos autem fortes, Rm. 13.b. Vis non timere ? Bene fac et habebis laudem ex illa : Dei enim minister est.
marg.| {b} Ideo enim hec absens] etc. Simile sup. 11.a. Absens confido in vobis : rogo autem, etc.
marg.| {c} Ut non presens] etc. quasi dicat Ideo comminor, ut non feriam, sed ut corrigatis mores, Ier. 18.b. Si penitentiam egerit a malo suo.
marg.| {d} Durius agam] supr. eod. a. Si venero non parcam.
marg.| {e} In edificationem] sup. 10.c. habetur idem. Sicut securis datur artifici ad edificandum non ad destruendum, licet quandoque ex illa destruat ; sic Sion debet edificari, et Babylon destrui, Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, reliquias, progeniem et germen. Ad hec quatuor respondent illa quatuor, que sunt in Ier. 1.b. Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes. Et post subdit. Et edifices, et plantes, Prv. 14.a. Sapiens mulier edificat domum suam ; insipiens quoque extructam manibus suis destruet, Ier. 29.b. Edificate domos, etc. Agg. 1.b. Ascendite in montem, prelationis, et vite, et edificate domos spirituales, 4Rg. 6.a. Filii Prophetarum dixerunt : Angustus est nobis locus, etc. Propter hoc dedit Dominus sapientiam Beseleel, Ex. 31.a. ut sciret edificare tabernaculum, et 3Rg. 5.a. Salomoni, ut edificaret domum Domino.
marg.| {f} Et non in destructionem] quod multi faciunt, Is. 49.e. Venerunt destructores tui, etc.
marg.| {g} De cetero] Ultima pars Epistole, et capituli, in qua eos invitat ad quatuor. Primo ut gaudeant spiritualiter, quod multum valet ad reprimendum tentationes, ibi :   [Gaudete] quasi dicat Post tristitiam de peccatis gaudendum est vobis, supr. 7.b. Gaudete non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad penitentiam, etc. Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, etc. Is. 30.g. In tympanis, et citharis, etc. expugnabis eos, Nehem. 8.c. Gaudium Domini fortitudo vestra. Secundo invitat eos ad perfectionem sufficientie, ibi :
marg.| {h} Perfecti] Mt. 5.g. Estote perfecti sicut, et pater vester, etc. Dt. 18.c. Perfectus eris, et absque macula coram Deo tuo, Gn. 17.a. Ambula coram me, et esto perfectus. Tertio invitat eos ad exhortationem ad bonum, ibi :
marg.| {i} Exhortamini] 1Cor. 14.f. Omnes discant, et omnes exhortentur. Quarto invitat eos ad concordiam, que debet esse in fide, ibi :
marg.| { k } Idipsum sapite] 1Cor. 1.b. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia, etc. Phil. 3.d. Idem sapiatis, Rm. 15.b. Unanimes uno ore honorificetis Deum. Est et concordia in exterioribus quod notatur, ibi :
marg.| { 146rb } {l} Pacem habete] Hbr. 12.d. Pacem sequimini cum omnibus, Cor. 2. Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, etc.
marg.| {m} Deus pacis] Hoc est premium precedentium, et est quintum, 2Th. 3.d. Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco.
marg.| {n} Salutate invicem in osculo] id est cum osculo. Consuetudo erat, quod quando recipiebant Epistolam Pauli, quod se invicem osculabantur in signum quod concorditer, et pacifice facerent, que ibi scripta erant. Sed questio est quare non observat Ecclesia illum modum salutandi in osculo sicut olim ? Solutio. Mente salutamus, id est salutem optamus, non ore, ne strepitus fiat in Ecclesia, Sir. 41.d. A salutantibus de silentio erubesce, Sir. 32.d. Amicum salutare non confundaris.
marg.| {o} Salutant] id est salutem optant.
marg.| {p} Omnes sancti] ergo et illi qui iam sunt.
marg.| {q} Gratia Domini nostri] Hic preponit filium patri, ne videatur amor minor : gratia active, id est gratiarum actio. Col. 3.c. Grati estote Redemptori qui passus est pro nobis, Sir. 29.c. Gratie fideiussoris ne obliviscaris.
marg.| {r} Caritas Dei] patris active similiter : id est Diligite Deum creatorem, Mal. 1.b. Si ego pater, ubi est amor meus ?
marg.| {s} Et communicatio] id est imitamini charismatum donatorem. Vel aliter,   [Gratia] cognitionis, que est sapientia, et hec perficit rationabilem, Io. 17.a. Hec est vita eterna ut cognoscant te.   [Caritas] dilectionis benefactoris, et auctoris est, et perficit concupiscentiam, 1Io. 4.b. In hoc apparuit, etc.
marg.| {t} Communicatio] bonorum benignitatis est, et perficit irascibilem : largitas enim spectat ad animositatem, et hec est irascibilis.
marg.| Λ Si venerit, etc. Item Io. 3.a. Spiritus ubi vult, spirat, etc. et nescit, unde veniat aut quo vadat. Et Gregorius dicit, Similiter nec quando veniat. Contra. Gregorius Exhibitio operis, etc. Mt. 12.c. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Solutio : Est cognitio certitudinis ; hac nemo cognoscit se habere fidem formatam sive caritatem : Et nota quod hic loquitur de fide formata.
marg.| Et est cognitio opinionis, et est cognitio experientie, que est per coniecturas : De ista cognitione loquitur hic dum dicit (probate) nec dicit cognoscite nemo enim cognoscit, sed coniecturas potest habere.
marg.| Et nota quod dicit Philosophus, quod vita in animali probatur per sensum motum, et per sensum venitur in motum : Similiter vita spiritualis probatur in homine per sensum fidei, et per motum bone operationis, et arbor cognoscitur esse viridis per virorem, et fructum : viror est fides ; fructus opus. Mt. 7. A fructibus eorum, etc. Is. 35.c. In cubilibus in quibus prius habitabant dracones, viror calami, et iunci orietur. Sine quo nihil boni habetur, Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere, 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti, etc. Ideo dicit Apostolus, Oramus autem Deum, ut vivatis per gratiam ; quia non sufficit liberum arbitrium ad bonum perficiendum, sicut ad malum, Dt. 11.b. Terra ad quam ingredieris, non est sicut terra Egypti de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue : sed montuosa est, et campestris, de celo expectans pluviam, quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. Terra Egypti est libertas sive facultas peccandi ; hec sufficit ad malum perpetrandum. Terra Israel, facultas bene agendi, que de celo expectat pluviam, id est a Deo gratiam : Et hoc contra Pelagium, contra quem opponit hic Augustinus Intelligenda est enim cum plantando, 1Cor. 3.b. Quidam vero dicunt heretici, scilicet Pelagiani. Benedictiones nostras, Nm. 6.d. Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis, Benedicat tibi Dominus, et custodiat te, etc. Que est Amen : Istud sumitur de 1Cor. 14.c. Quomodo dicet amen super tuam benedictionem ? Consensio nostra, et astipulatio, Ier. 32.b. habetur de stipulatione facta in emptione.
marg.| Plane inquit liberum arbitrium ad hoc nobis sufficit : Sed nonne sic est quod peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium, non est peccatum ? Ergo liberum arbitrium nostrum sufficit ad peccare, et ad non peccare : ergo ex solo libero arbitrio non possumus non peccare. Solutio : Non peccare dupliciter est. Uno modo sonat in cessationem ab actu ; sic potest fieri ex solo libero arbitrio. Alio modo idem est quod cum pugna declinare a malo ; hoc non potest fieri sine gratia, et si fiat non est meritorium, nec diu potest homo in hoc stare. Uti illa potestate, Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, etc. 1Pt. 5.a. Non quasi dominantes in Λ Clero, etc. Vindictam, id est causam vindicte, id est peccatum. Vel a vobis repellitis vindictam, id est potestatem vindicandi. Quam dedit mihi : quando fuit hoc ? Forte quando prostratus fuit, Act. 9.d. Vel quando dedit aliis Apostolis, Mt. 16.c. et Io. ult. f. omnibus dedit in Petro discordia de qua habetur, 1Cor. 3.a. Cum sint inter vos zelus, et contentio, etc. Pacem meam, Io. 14.a. Mandatum, Io. 13.d. Et sic debetis facere. Sed contra, Lc. 10.a. Neminem per viam salutaveritis. Item 4Rg. 4.e. Si occurrerit tibi homo non salutes eum, etc. Solutio : Illud intelligitur ad litteram : quia homo propter salutationes, et confabulationes occurrentium retrahitur ab officio spirituali sibi iniuncto. Moraliter etiam intelligitur sic, Neminem salutetis in via ; quia certa salus non est nisi in patria. Trinitatis completio, annuntiatio Trinitatis. Trium perfectio, id est que operatur a tribus.
marg.| {i} Ecce tertio hoc] etc. Non querebat Apostolus datum, etc. Phil. 4.c. Non quero datum sed requiro fructum.
marg.| Mercator Domini sui bona vendit secundum quod precepit Lc. 19.b. Negotiamini dum venio. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis : benedictio autem super caput vendentium. Ioseph non argentum querebat, Gn. 47.e. Contra. Ibidem habetur, quod totam eorum pecuniam accepit, inde domos, agros, et vineas ad ultimum in servitutem domini sui eos redegit.
marg.| Solutio Hoc dicitur, quod ante parum argento vendidit frumenta, sed post, non. Vel potest dici, quod licet argentum ab eis acceperit ; ultima tamen eius intentio, et principalis fuit, ut Egyptios Domini sui faceret servos : unde postea reddidit eis pecuniam et agros : et vineas. Unde dicit, Non querebat argentum, quia intentioni eius accidentale erat.
marg.| Venditionem, etc. et aliquis emit gratis : talis seipsum dat pro gratia, et etiam sua. Solutio : Dicitur gratis etiam emere gratiam a Deo : quia Dominus dat ei pretium etiam emere quo emit : dat enim nosmetipsos nobis, et bona temporalia ex quibus facimus eleemosynas. Vel gratis, id est non pro temporali commercio. Sitientes Is. 55.a. Nec debent filii spirituales divitias congregare : Peccant Λ ergo divites Religiosis legantes thesauros suos. Solutio : Non debent dare eis ad thesaurum, sed ut emant reditus, ut sic accrescat numerus personarum Deo servientium. Vel non debent, id est non tenentur dare ex debito thesaurum ; possunt tamen sine peccato. Perfecta caritas, etc. Ex hoc videtur, quod nullus debeat se morti exponere nisi perfectus. Sed contra. Super illud Eph. 5.e. Viri diligite uxores vestras sicut et Christus Ecclesiam dicit Glossa Viri si opus fuerit, debent mori pro mulieribus suis : et constat quod coniugati in huiusmodi sunt imperfecti. Item. Augustinus Plus tenetur quilibet diligere animam proximi sui, quam corpus proprium.
marg.| Solutio Quilibet tenetur corpus suum exponere pro proximo imo hoc est tantum perfectorum, A fructibus eorum cognoscetis eos. Mt. 7.c. Ad idem Io. 21.d. Simon diligis me ? Gregorius Exhibitio operis probatio est dilectionis : Gn. 22.c. Cognovi quod timeas Deum. Per bona opera cognoscimus de homine quam bonus sit. Sed contra. Sir. 19.d. Est qui nequiter se humiliat ; interiora autem eius plena sunt dolo.
marg.| Solutio. Per bona opera noscitur bonitas hominis, et probatur quasi per coniecturas, unde a fructibus eorum cognoscetis eos, coniecturando.
marg.| Et si obiiciat. Non potest mala arbor, etc. ergo si fructus boni, arbor bona : dicendum quod quando bona opera mali faciunt, ea non sunt fructus eorum, quia faciunt tracti verecundia vel huiusmodi : similiter et de bonis : sed spine, id est peccata sunt proprii fructus malorum : sicut quando vitia exuperat uvas suas super spinas, uve proprii fructus sunt vitis, non spinarum. Quod autem dicit Dominus, A fructibus, etc. per hoc non dedit nobis bonitatis hominis certam notitiam ; nobis autem dedit coniecturam. De baptistis. 1Cor. 1.b. Invidie. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia.
marg.| Seminant discordias. Prv. 6.b. Sex sunt que odit Dominus, etc. Ad penitentiam agendam non sufficit mores in melius commutare. Contra. Satisfactio est causas peccatorum excidere, et eorum suggestionibus aditum non indulgere : non oportet ergo aliud quam abstinere a peccato, et mores mutare in melius. Solutio : Duo exiguntur ad satisfactionem, nempe fundamentum, id est abstinere a peccato ; et modus satisfactionis, id est causas peccatorum excidere, quod fit per operum satisfactionem ; sicut causa avaritie abscinditur per eleemosynas, causa luxurie per ieiunia, vigilias, et labores. Quod autem hic dicitur, Mores in melius commutare, intellige fieri quando abstinet a Λ peccatis, et facit aliqua bona opera, non tamen facit adhuc opera penitentie. Exiguntur enim digni fructus penitentie, et hoc est quod additur hic in Glossa Nisi etiam de his, que facta sunt, satisfaciat Domino per penitentie dolorem per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificia cooperantibus eleemosynis.
marg.| Penitentiam ante baptismum : Sed non sufficit baptismus ad dimittenda peccata quoad culpam, et quoad penam ? ergo non exigitur penitentia.
marg.| Solutio Nescitur utrum ficte, vel non ficte, accedat ad baptismum, et ideo debet penitere ante, quia tunc certum est, quod, non ficte accedit ; et ita dimittitur. Petrus, Act. 2.f. Agunt etiam homines penitentiam si post baptismum, ita peccatum, etc.
marg.| Solutus est ante de fornicatione, detractione, et huiusmodi. Et quod hic dicitur intelligitur de solemni penitentia, et ita videtur, quod pro huiusmodi iniungenda sit penitentia solemnis.
marg.| Solutio. Quod hic dicitur de solemni penitentia, est quasi quedam evagatio, et non continuatur ad illud. Proprie penitentes appellantur, scilicet solemniter penitentes. Que dimissa nos non dubitamus in baptismo : Ex hoc videtur quod qui sine conscientia peccati accedit ad baptismum, sciat sibi dimissa esse peccata, et ita habere caritatem.
marg.| Solutio Dicit (Nos) communiter in persona Ecclesie, que bene scit, quod aliqui in baptismo dimittuntur, et quod habet caritatem, licet dubitet de illo : Que si collecta, etc. Augustinus Minutatim ponit, sed cumulum invenies ; ex multis guttis flumina replentur, hoc intelligitur de venialibus ad idem facit illud, Vitasti grandia, cave ne obruaris arena : Ergo solum venialibus potest homo damnari. Contra. Quantacumque sint, et qualiacumque, non expellunt caritatem.
marg.| Solutio Hoc dicitur quia frequentia venialium cito trahit ad aliquod mortale : non quia per venialia sola possit quis damnari. Moris divine scripture est persone Dei tribuere, Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis, etc.
marg.| Et est questio quantum debet tropus extendi. Et dicunt quidam quod tantum ad illa verba que significant rationabiles actus, quorum exercitium dicitur spirituale donum, unde non loquitur in quolibet homine loquente, nec gemit in gemente, nec dicitur Dominus comedere in comedente. Demones fugans, Mt. 11.a. Euntes renuntiate Ioanni, que audistis, etc.
marg.| Que Deum faceret hominem, et hominem Deum : Ergo filius Dei suscepit hominem. Sed dicendum quod intelligitur coniunctim sic.
marg.| Talis fuit illa susceptio, quod fecit hec duo simul esse vera, Deus est homo, homo est Deus. Hinc potentes fiunt fideles, sup. 12.c. Cum infirmor tunc potens sum. Resurgent Is. 26.d. Vivent mortui tui : interfectique mei resurgent. Si estis in fide : Sed aut loquitur de informi aut deformata. Si de informi, de hac potest quilibet scire : utrum eam habeat aut non, sine omni probatione.
marg.| Si de fide formata : de hac nullus potest scire per aliquam probationem, Eccles. 9.a. Nemo scit, etc. Iob. 9.b.
marg.| Λ Si
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Corinthios secundum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_13)

Notes :