Capitulum 6
Numérotation du verset
2Cor. 6,1
Adiuvantes autem
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,2
Ait enim :
tempore
accepto
exaudivi te
et in die salutis
adiuvavi te.
Ecce nunc
tempus acceptabile,
ecce nunc
dies salutis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,3
Nemini dantes
ullam offensionem,
ut non
vituperetur
ministerium nostrum1,
1 nostrum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,4
sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos
sicut Dei ministros
in multa
patientia,
in tribulationibus,
in necessitatibus,
in angustiis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,5
in plagis,
in carceribus,
in seditionibus,
in laboribus,
in vigiliis,
in ieiuniis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,6
in castitate,
in scientia,
in longanimitate,
in suavitate,
in Spiritu sancto,
in caritate non ficta,
Numérotation du verset
2Cor. 6,7
in verbo veritatis, in virtute Dei,
per arma iustitie
a dextris
et sinistris,
Numérotation du verset
2Cor. 6,8
per gloriam
et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam, ut seductores
et veraces,
sicut
qui ignoti
et cogniti,
Numérotation du verset
2Cor. 6,9
quasi morientes
et ecce vivimus,
ut castigati et non mortificati,
Numérotation du verset
2Cor. 6,10
quasi
tristes
semper
autem
gaudentes,
sicut
egentes
multos autem locupletantes,
tamquam
nihil
habentes
et omnia possidentes.
Numérotation du verset
2Cor. 6,11
Os nostrum
patet ad vos, o Corinthii,
cor nostrum dilatatum est.
Numérotation du verset
2Cor. 6,12
Non angustiamini in nobis,
angustiamini autem in visceribus vestris,
Numérotation du verset
2Cor. 6,13
eandem autem habentes remunerationem,
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
Numérotation du verset
2Cor. 6,14
Nolite
iugum ducere cum infidelibus.
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
Aut que societas luci ad tenebras ?
Numérotation du verset
2Cor. 6,15
Que autem conventio Christi
ad Belial ?
Aut que pars fideli cum infideli2 ?
2 infideli] infidele
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,16
Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
Vos enim estis templum Dei vivi
sicut dicit Dominus3 :
3 Dominus] Deus
Weber
quoniam inhabitabo in illis
et inter illos4 inambulabo,
4 inter illos]
om. Weber
et ero illorum Deus
et ipsi mihi erunt5 populus.
5 mihi erunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,17
Propter quod
exite
de medio eorum
et separamini,
dicit Dominus, et immundum
ne tetigeritis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,18
et ego recipiam vos
et ero vobis
in patrem,
et vos eritis
mihi in filios
et filias,
dicit Dominus omnipotens.
Capitulum 6
Numérotation du verset
2Cor. 6,1
marg.|
Adiuvantes autem]
Continuatur capitulum istud precedenti satis competenter. Nam in precedenti capitulo monuit Apostolus nos reconciliari Deo, in hoc promittit se adiutorium fore in hoc. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima docet non perdere tempus penitentie, et fratrum scandalum devitare. In secunda docet qualia exempla debeat Predicator auditoribus deponere, primo ponens quindecim, secundo novem, et tertio novem, ibi
[In multa]
In tertia parte ostendit suum effectum ad omnes, ut tales ostendat debere esse omnes Predicatores, scilicet ut habeant semper os apertum ad docendum bona, ibi
[Os nostrum patet]
In quarta docet pravam societatem esse fugiendam, ibi
[Nolite iugum]
In prima autem patet.
[In parte ostendit per que et qualia possumus Deo reconciliari]
Primum est si de acceptis beneficiis Deo grati simus, ibi
[Exhortamur]
Secundum est, si sine offensione scandali ambulemus, ibi (Nemini dantes.) Tertium, si honeste conversemur, ibi
[Sed in omnibus]
Quartum autem per quod reconciliamur Deo est si patientes fuerimus in tribulationibus et angustiis, ibi
[In multa]
Quintum si erga omnes nos bene habeamus. Et primo ponit ea per que potest quis bene se habere ad Deum ibi :
[In scientia]
Secundo ea per que ad inimicos, ibi
[Per arma]
Ad ultimum ea per que ad amicos, ibi
[Multos autem]
etc. et hec sunt in secunda parte. Sextum per quod reconciliari possumus est, si latitudinem caritatis habeamus, ibi
[Os nostrum]
et hoc est in tertia parte. Septimum, si a cultu idolorum et pravo consortio nos sequestremus, ibi
[Nolite iugum]
et hoc est, in quarta parte. Et quod ab his nos debemus sequestrare, multipliciter ostendit. Primo per naturam contrarietatis, ibi (Que est, etc.) Secundo per discordiam dominorum, ibi (Que autem conventio.) Tertio per differentiam hereditatum, ibi
[Aut que pars]
Quarto per cultus discrepantiam ibi,
[Vos enim estis]
Ultimo probat idem auctoritate. Et primo quod a cultu idolorum debemus sequestrari, ibi (Quoniam inhabitabo.) Inde quod a pravo consortio, ibi (Propter quod exite.) Dicit ergo :
marg.|
{n}
Adiuvantes]
ita reconciliavit nos Christus.
marg.|
{o}
Autem]
id est sed nos (adiuvantes,) scilicet vos, ad hoc ut reconciliemini. Prv. 18.c. Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi turris, etc. (Adiuvantes) auxilio, consilio, consolatione, {7.
131va} Δ oratione, subsidio, non solum arguentes. Gregorius
Nazianzenus
. Omnes ex hoc docti et Catholici volumus videri, si alios reprehendamus, et illos solos optimos iudicamus, quicumque potuerint de fratribus latius, et acerbius obtrectare ; vel certe, et subtiliter, et figuraliter momorderunt.
[Adiuvantes]
Ps. 120. Levavi oculos meos ad montes, id est maiores in Ecclesia, vel ad montes, Christum, 1Cor. 3.c. Dei adiutores sumus.
marg.|
{a}
Exhortamur]
non imperamus, contra illud Ez. 24.a. Imperabatis eis cum potentia, etc.
marg.|
{b}
Ne in vacuum]
Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum. Aggei 1.b. Qui mercedes, etc.
marg.|
{c}
Gratiam Dei]
Sir. 29.b. Gratie fatuorum effundentur. Hbr. 12.d. Contemplantes ne quis desit gratie Dei. 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit.
marg.|
{d}
Recipiatis]
Ad quid recipit semen verbi Dei Theologus qui numquam vult seminare.
marg.|
Item cur recipit agrum et aratrum Parochie, qui numquam vult arare. Item (hortamur, etc.) Hec epistola legitur in prima Dominica Quadragesime, in qua incipit spirituale bellum Ecclesie : et ideo Apostolus tamquam princeps belli eam hortatur secundum quod predictum erat. Dt. 20.a. Appropinquante autem iam prelio stabit Sacerdos ante faciem, et sic loquetur ad populum, et sequitur ibi valde bona exhortatio. (Gratiam) que triplex est scilicet generalis, specialis, singularis : generalis triplex nempe gratia redemptionis, iustificationis, glorificationis quarum quelibet quantum in se est, omnibus satisfacit. Iob. 33.d. Hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione et illuminet in lumine viventium. Primam semel tantum fecit : secundam facit quotidie ; tertiam olim faciet nisi per nos steterit. De prima cavere debemus ne nobis in vacuum cedat, de secunda ne in nobis sit vacua : de tertia ne a nobis sit evacuata. Similiter gratia specialis triplex est, que distingui potest secundum diversos status hominum. Si sit sermo ad claustrales, prima est in eductione de Egypto ; secunda in deductione per desertum ; tertia quando introducet eos in terram promissionis eterne. Loquens ergo Claustralibus dicit. (Hortamur) vos (ne) primam gratiam Dei (in vacuum recipiatis) per penitentiam de hoc quod dereliquistis mundum, divitias et honores. Item (Hortamur, etc.) ne secunda cedat (vobis in vacuum) per inobedientiam, murmur, acidiam, tristitiam, inconstantiam, et pusillanimitatem que impediunt perseverantiam, et ita faciunt ut non introducatur in patriam celestem. Item particularis gratia triplex est, videlicet beneficia nature, beneficia gratie, beneficia fortune. Dicit ergo Apost. a. Exhortamur, etc. ne recipiatis in vacuum beneficia nature, per otiositatem, beneficia gratie per ingratitudinem, beneficia fortune per superbiam. Nota Glossa Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vacuum recipit, qui dum potest, non exercet se in bonis.
marg.|
{d}
Ait enim]
Is. 49.c. In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui, et servavi te.
marg.|
{e}
Tempore accepto]
mihi, et tibi ad faciendum in nundinis Domini que non fiunt nisi in vita presenti. Gal. 6.c. Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes. Ps. 68. Tempus beneplaciti Deus. Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest ; invocate eum, dum prope est.
marg.|
{f}
Exaudivi te]
id est ad exitum audivi. Ita dicit Propheta prophetando, et Apostolus quasi addit quod impleta est hec Prophetia.
marg.|
{g}
Ecce nunc]
etc. Gal. 5.a. Ubi venit plenitudo temporis. Eccl. 4.c. Fili conserva tempus, et devita a malo.
marg.|
{h}
Dies salutis]
Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est : venit nox quando nemo potest operari. Io. 4.c. Salus ex Iudeis est, id est ex confessoribus. Exhortamur vos dico.
marg.|
{i}
Nemini dantes]
etc. exemplo, verbo. Rm. 14.c. Ne ponatis offendiculum fratribus. 1Cor. 10.g. Sine offensione estote Iudeis, et Gentibus, et Ecclesie Dei.
marg.|
{
k
}
Ut non vituperetur]
Christiana religio ab Infidelibus. Glossa Ministerium Apostolatus vituperaretur, si quod verbo docemus, operis exemplo non exhiberemus. (Vituperetur.) Rm. 2.d. Nomen Dei non blasphematur per vos inter Gentes,
[Ministerium nostrum]
Rm. 11.b. Ministerium meum honorificabo.
marg.|
{l}
Sed in omnibus]
Ecce sancta, et aperta conversatio, iuxta illud Sen. Compositus miles compositam debet habere familiam. Et {7.
131vb} quis magis compositus miles quam Christus, sicut dicitur, 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, etc.
marg.|
{m}
In omnibus]
que sequuntur.
marg.|
{n}
In multa patientia]
Quando quis est tantum patiens in lingua, et remurmurat in corde patientia aliquanta est : magna est quando nec loquitur nec habet illum odio, qui ei dicit contumeliam vel facit iniuriam, sed tamen dolet : maxima est, quando non dolet, imo gaudet. De prima dedit nobis Christus exemplum quando sicut ovis coram tondente, se obmutuit. Is. 53.c. De secunda in cruce quando, dixit. Lc. 23.e. Pater ignosce illis. De tertia quando iam mortuus lanceatus est et tunc nihil omnino sensit Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur. Inde quasi subdit naturam patientie.
marg.|
{o}
In tribulationibus]
id est afflictionibus quas subdit.
marg.|
{p}
In necessitatibus]
Glossa penuria victus et vestitus.
[Tribulationibus]
Rm. 12.c. In tribulationibus patientes. Nota quindecim iuxta quindecim partes caritatis, 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna, etc. Vel contra quindecim mala. Sap. 14.b. Omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio, infidelitas, turbatio, corruptio, et periurium, tumultus bonorum. Domini immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mechie et impudicitie.
[In necessitatibus]
Rm. 12.c. Necessitatibus Sanctorum communicantes.
marg.|
{q}
In angustiis]
Glossa in animi ira, et timore Hbr. 11.g. {7.
132ra} Δ Angustiati afflicti.
marg.|
{a}
In plagis]
in verberibus. Idem inf. 11.a. Quinquies quadragenas.
marg.|
{b}
In carceribus]
Act. 16.e. Cum multas plagas eis intulissent, miserunt eos in carcerem.
marg.|
{c}
In seditionibus]
id est commotionibus populi contra se. Act. 19.g. Periclitamur argui seditionis hodierne.
marg.|
{d}
In laboribus]
operum. Glossa quia manibus suis operabatur ne eis gravis esset. Act. 20.g. Ad ea que opus mihi erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus iste, 2Th. 3.c. Qui non vult laborare, non manducet.
marg.|
{e}
In vigiliis]
Glossa nocte laborando in officio sibi delegato. Act. 20.b. Protraxit sermonem usque ad mediam noctem.
marg.|
{f}
In ieiuniis]
Glossa coactis, vel spontaneis. Act. 27.f. Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanemus nihil accipientes.
marg.|
Item nota. Glossa Cum Sancti aspera, et gravia sustineant, adest profecto Spiritus sanctus, etc. Omnia enim seva, et immania facilia, et prope nulla facit amor.
marg.|
{g}
In castitate]
mentis et corporis. Hbr. 12.d. Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Prv. 30.d. Gallus succinctus lumbos, id est Predicator.
marg.|
{h}
In scientia]
Scripturarum.
marg.|
Et nota ordinem,
[In castitate, in scientia]
ut casta sit nostra scientia. Ier. 3.e. Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
marg.|
{i}
In longanimitate]
Gal. 5.d. Fructus Spiritus, longanimitas.
marg.|
{
k
}
in suavitate]
ut blandi et affabiles simus. Prv. 12.b. Qui suavis est, vivit in moderationibus.
marg.|
{l}
In Spiritu sancto]
id est sine fictione. Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum.
marg.|
{m}
In caritate non ficta]
Glossa Ficta caritas est in his qui in adversitate deserunt fratres.
marg.|
{n}
In verbo veritatis]
predicando, vel loquendo. Col. 3.c. Ut verbum Christi habitet in vobis.
marg.|
{o}
In virtute Dei]
id est ut confidamus in virtute Dei et non in nostra.
[In virtute Dei]
id est in miraculis in quibus virtus Dei apparet ; que faciamus ad utilitatem proximorum, non ad nostram ostentationem. Vel
[in virtute Dei]
que proprie est misericordia. Lc. 6.f. Estote misericordes, etc.
marg.|
{p}
Per arma iustitie]
id est specie eius quibus armamur contra diversa vitia. Item Eph. 6.b. Accipite armaturam Dei, 1. Thess. 5.b. Induti loricam fidei, et castitatis, et galeam, spem salutis.
marg.|
{q}
A dextris]
id est prosperis, contra que indigemus usibus quarundam virtutum, et precipue usu temperantie.
marg.|
{r}
A sinistris]
id est adversis contra que indigemus fortitudine. Ps. 90. Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis. Ibidem. Scuto circumdabit te veritas eius, id est ex omni parte, non scuta militum mundi.
marg.|
{s}
Per gloriam]
etc. ut si gloriosi habeamur, non inde elevemur, si ignominiosi, non indignemur. Vel resume illud sup.
[Exhibeamus nos]
etc. id est predicemus, que videntur gloriosa de Christo, et que videntur de eo horrenda aliquibus, non pudeat nos predicare. Gloria fuit Paulo quando putantes eum Iovem voluerunt ei sacrificare, sed ignobilitas quando postea statim lapidaverunt. Act. 14.c. 1. Thess. 2.a. Neque gloriam querentes ab hominibus, neque a vobis, neque ab aliis. Gregorius Qui gloriam non querit, contumeliam non sentit. Sed aliam gloriam voluit Apostolus, de qua 1Cor. 9.c. Melius est mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Item sup. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Item gloria erat Apostolis in predicatione et miraculorum operatione ; sed ignominia, et ignobilitas in penis et flagellorum perpessione : sed et in his erat eis intus gloria. Act. 5.g. Ibant Apostoli.
marg.|
{t}
Per infamiam]
etc. 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, etc. Sed contra. Augustinus Crudelis est qui famam negligit. Solutio : Apud bonos et graves.
marg.|
{u}
Ut seductores]
apud quosdam qui fallebantur.
marg.|
{x}
Et veraces]
apud alios. 2Io. b. Multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Christum venisse in carnem, hic est seductor et antichristus. Io. 7.b. Alii dicebant quia bonus est, alii autem, non : sed seducit turbas Mt. 10.c. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos.
marg.|
{y}
Sicut qui ignoti]
id est reprobati a Deo. Iob. 8.d. Si absorbuerit {7.
132rb} eum de loco suo, negabit eum et dicet. Non novi te. Mt. 7. Non novi vos, Discendite a me operarii iniquitatis.
marg.|
{z}
Et cogniti]
1Cor. 8.a. Si quis diligit Deum, hic agnitus est ab eo.
marg.|
{a}
Quasi morientes]
per peccata.
marg.|
{b}
Et ecce]
id est valde cito. Iacob. 5.b. Ecce iudex ante ianuam.
marg.|
{c}
Vivimus]
bonis operibus, apud aliorum opinionem. Vel de morte corporali. Ps. 117. Non moriar sed vivam, et narrabo opera Domini. Iob. 29. In nidulo meo moriar, et quasi palma multiplicabo dies.
marg.|
{d}
Ut castigati]
per verba coerciti a Predicatore. Et non mortificati. Mortificantur qui in fidei confessione non permanent. Vel (castigati,) id est tribulationibus expositi, et est fere idem sensus sicut prius. Hbr. 12.b. Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat enim omnem filium quem recipit. Ps. 117. Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
marg.|
{f}
Quasi tristes]
de tribulatione.
marg.|
{g}
Semper]
Dydimus Letitia sempiterna in corde eorum versatur, quorum Spiritus sanctus habitator est.
marg.|
{h}
Gaudentes]
Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium. Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, etc. 1Pt. 4.c. Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione glorie eius gaudeatis. Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete.
marg.|
{i}
Sicut egentes]
in terrenis non in spiritualibus bonis. Prv. 10.a. Non affliget Dominus fame animam iusti. Sed nonne erant vere egentes ? Sic quare ergo dicit (Sicut egentes.) Solutio. Egentes in re, sed non egentes sui reputatione ; egentes in mundo, divites in Deo. Prv. 13.b. Et quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
marg.|
{
k
}
Multos autem locupletantes]
divitiis spiritualibus.
marg.|
{l}
Tamquam nihil habentes]
Glossa Hec fuit gloria Apostolorum nihil possidere omnino, sine sollicitudine esse, et tam res quam dominos earum possidere, et hoc est.
marg.|
{m}
Omnia possidentes]
1Cor. 3.d. Omnia nostra sunt. 1Cor. 7.f. Qui emunt tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur : preterit enim figura huius mundi.
marg.|
Ponit articulos Predicatori necessarios : Verax et notus, vivens cum verbere letus : Pauper, ditator, spernens terrena, poli rex. Glossa Nota, quibusdam addit vel ut, vel quasi, vel tamquam, quia hec sicut in somniis transeunt : sed contraria ponuntur sine quasi, quia certa sunt. Tristitia nostra habet quasi ; gaudium non habet. Quare hoc ? Quia gaudium certa res est ; tristitia vero sicut in somniis transit.
marg.|
{n}
Adiuvantes]
etc. Quare in vacuum recipit ille qui non post exercet se : confidit, etc. Ex hoc videtur quod penitentia numquam sit finienda, ad quod facit illud Augustini. Si finitur penitentia, nihil restat de venia : ergo semper homo debet penitere de peccatis, et maxime quando reducit ad memoriam quod peccavit contra Dominum : quia ut dicitur 4. sentent. in cap. de penitentia, nulla est penitentia, quam Λ sequens coinquinat culpa. Respondeo, semper debet homo dolere quod Deum offendit, actu vel habitu. Lux nata. Io. 1.a. De assecutione virtutum et perseverantia. Ex hoc videtur quod non sit virtus perseverantia. Sed dicendum quod hic sumitur perseverantia, pro parte, scilicet pro continuatione in bono, et sic non est virtus. Salubris medicina, sacramentum corporis Domini. Sir. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule. Sir. 38.a. Altissimus creavit Medicum. Salus datur illis, in quibus nihil est purgandum. Non cras, id est in futurum. Vel datur statim, quia post mortem quilibet certus est de gloria, si sine peccato decedit. Quod vituperaretur si nos non hoc faceremus, id est si quod verbo, etc. Unde Gregorius Scire debent Prelati quod tot mortibus digni sunt, quod exempla perditionis ad subditos transmittunt. Sed secundum hoc quod dicitur hic, videtur quod homo teneatur facere id quod predicat, et si opere non implet, peccat vel non debet predicare, ad idem super Io. 8.a. ubi loquitur de adultera, ad idem Rm. 2.a. Inexcusabilis es o homo : Glossa qui non observas te ab his, in quibus alios reprehendis, item Iob. 24.d. Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum. Gregorius Quia ad hoc proprie succumbitis alienam fallaciam reprehendere non valetis. Solutio : Si est in occulto peccato, potest predicare sine peccato ; quia dicitur Ier. 15.d. Si converteris, convertam te : si autem in notorio peccat. Unde Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, etc. Auctoritates autem predicte non faciunt ad hoc quod aliquis teneatur facere, quod predicat ; sed tamen peccat adulterando verbum Dei. Ad ultimam que magis videtur facere, dicendum quo ly reprehendere non valetis, id est officium redarguendi suscipere non debetis, unde Lc. 10.a. super illud. Alios septuaginta duos. Gregorius Qui caritatem erga alterum non habet, officium predicandi nullatenus suscipere debet. Etsi non omnes sumus ministri. Imo omnes Christiani sunt ministri, id est ministros debent imitari, 1Cor. 10.a. Imitatores mei estote. Solutio : Omnes sunt ministri caritate, cuius est proprie ministrare non ministrari, non officio dignitatis, cuius est utrumque. Manibus suis operabatur, 2Th. ult. b. Non inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis manducavimus ab aliquo, sed in labore, etc. idem Act. 20.g. Venite ad me. Mt. 11.d. Sanctus adest Spiritus. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero, etc. Renovat, sup. 4.d. Leve est onus Christi. Mt. 11.d. unde Augustinus in libro de vera relig. Qui huic iugo subiicitur, omnia habet subiecta, et ideo non dolebit. Et hoc significatum est Ex. 15.d. in aquis Mara, que dulcorate sunt. Io. 16.g. In me pacem, in mundo pressuram habebitis : quia interior homo cum Deo est et in Deo ; exterior autem cum mundo et in mundo. In castitate mentis et corporis. Unde Lv. 12.d. Puerpera offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum. Apc. 1.7. et Dn. 12.c. Accinctum ad mamillas, et renes. Quomodo conversandum sit. Ph. 2.b. Ut sitis sine querela,
marg.|
Λ et simplices
marg.|
Λ et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prave et perverse, etc. Affabiles simus. Eccl. 6.a. Verbum dulce, etc. Per dulces sermones seducunt : ad Titum 1.c. Prv. 29.a. Qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. Sir. 12.d. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur. Qui in adversitate deserunt. Eccl. 6.a. Si possides amicum, in tentatione posside eum, et infra. Est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis. Vel in virtute, id est miraculis. Col. 3.c. Ps. 64. Preparans montes in virtute tua. Glossa In miraculorum operatione. Ne elevemur, ideo indigemus temperantia. Ne frangamur, ideo indigemus fortitudine. Nm. 20.c. Non declinabimus neque ad dexteram neque ad sinistram. Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea, non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram.
marg.|
Que quidam horrent. Unde in primitiva Ecclesia quidam horrebant dicere, quod Christus esurisset, comedisset, passus fuisset, et ideo fuit tunc institutum, ut unicuique fieret crux in fronte de chrismate.
marg.|
Per infamiam fidei, quia reputabantur infames. Nec de mala estimatione doleamus, ad idem 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est si a vobis iudicer. Glossa infideles dispensator.
marg.|
Sed contra. Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni, et pretiosi. Solutio. Hic prohibet turbari {7.
132va} turbatione passiva, que est quando aliquis irascitur ita quod habet rancorem contra alterum licet tamen ei dolere de infamia ne impediatur eius predicatio et doctrina, et ne sit malum exemplum aliis, unde 1Cor. 10.g.
marg.|
Per omnia omnibus placeo, etc. Rm. 12.d. Providentes bona, etc. Apud alios id est bonos. Non castigati, quia non castigassent eum nisi de peccato. Spiritualibus divitiis. Apc. 2.c. Scio tribulationem tuam, et paupertatem, sed dives es. In Actibus Apostolorum 4.g.
marg.|
Sed contraria ponuntur Lc. 6.d. Ve vobis qui ridetis, quia plorabitis. Mt. 5.a. Beati qui lugent, etc. Cum evigilavit, non invenit. Iob. 20.b. Velut somnium avolans, etc. Iob. 27.d. Dives cum dormierit nihil secum auferet ; aperiet oculos suos et nihil inveniet. Ibi de his que in somnio videbat.
marg.|
{a}
Os nostrum patet]
Hoc est sextum per quod reconciliamur Domino, id est latitudo caritatis, et quasi respondet ad hoc quod posset quis querere, quare ita te commendas ?
[Quia os nostrum]
id est quia multa sunt in me per que possum me commendare ad vos instruendos.
marg.|
{b}
Dilatatum est]
id est plenum est. Ponit consequens pro antecedente, sic saccus quanto plus impletur, tanto plus dilatatur.
[Os nostrum patet]
Contra. Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum docebat, non ergo semper erat patulum. Item Nm. 19.c. Vas quod non habuerit cooperculum desuper immundum erit.
marg.|
Solutio Non dicit, ait Glossa semper ; sed patet ad vos. Ad quid ? Ad Attrahendum spiritum.
marg.|
Unde Ps. 118. Os meum aperui, et attraxi spiritum, et Ps. 80. Dilata et aperi os tuum, et implebo. Et postea ad docendum. Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum docebat eos. In hoc quod dicitur
[patet]
notatur mysterii profunditas, apertio, et multiplicatio, similiter hec tria notat Gregorius super illud Iob. 3.a. Aperuit Iob. os suum.
marg.|
Item apertio oris significat pretiositatem thesauri, manifestationem, et explanationem doctrine, sermonis longitudinem, occultorum reserationem, attrahendi desiderium cordis abundantiam quia ex abundantia cordis os loquitur, Mt. 12.c. Eructandi voluntatem. Ps. 44. Eructavit cor meum.
[Cor dilatatum]
gaudio et amore et aviditate : et ideo non possumus non eloqui predicta. Ps. 147. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea, et Ps. 38. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis et sequitur. Locutus sum in lingua. Iob. 32. Et venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit, loquar et respirabo paululum. Qui ergo loqui nolunt, signum est quod non habent cor dilatatum per caritatem, propter quod dicit Diabolus Is. 10.d. Non fuit, qui aperiret os suum, ut ganniret. Et nota Glossa Libere loquitur Apostolus, et ex pura conscientia. Male enim conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Mens nostra plena est divitiis, non erubescit dicere quod in se habet. Item quando Dominus Petro voluit tradere curam Ecclesie sue, dixit ei Io. ult. e. ter, Amas me ? significans quod Prelatus debet habere triplex testimonium, oris, cordis, operis. Hec tria notat in se Apostolus. Primum ibi
[Os nostrum patet]
secundum ibi
[Cor nostrum]
tertium infr. 7. ibi
[Capite nos]
etc.
marg.|
{c}
Non angustiamini in nobis]
id est. Nolite conqueri de defectu scientie nostre, et bone operationis, quasi ex hoc patiamini angustiam, sive inopiam horum. Hoc dicit quia multi sunt sicut noctua, que si loqui posset, iuraret quod melius videt de nocte quam de die, quia non potest videre lucem diei : sic multi qui non intelligunt alios, arbitrantur quod nihil dicant. Unde Hieronymus super Prologum Biblie. Vos quoque parati morsibus plurimorum, qui stimulante invidia quod consequi non valent despiciunt, et postea dicit. Legant prius, et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare Augustinus In multis, eo quod non potestis intelligere nec affici ad implendum opere. Lc. 23.d. Nolite flere super me, sed super vos flete.
marg.|
{e}
Dilatamini]
Is. 54.a. Dilata locum tentorii Gn. 9.d. Dilatet Dominus Iaphet, id est dilatationem, id est eos qui se dilatant per liberum arbitrium.
marg.|
{d}
Habentes eandem remunerationem]
Mt. 10.d. Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete recipiet.
marg.|
{f}
Nolite iugum]
Septimum est videlicet ut a cultu idolorum, {7.
132vb} et pravo consortio se sequestrent.
marg.|
{g}
Iugum ducere]
Contra, 1Cor. 7. Si quis habet uxorem infidelem, et hec consentit cohabitare, non dimittat illam.
marg.|
Solutio Ibi dicit Non dimittere, hic autem accipitur in alio sensu, id est eis consentire, vel cooperari. Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis. Is. 14.f. Auferetur ab eo iugum eius, id est peccatum quod est iugum Diaboli, et ipsius peccatoris, sicut iugum est rustici, et bovis, et onus illius ab humero eorum tolletur : onus, id est pena debita peccato.
marg.|
{h}
Que enim participatio ?]
Multipliciter probat quod debent se sequestrare a cultu idolorum, et pravo consortio. Et sumitur hec prima ratio a natura contrarietatis. Sir. 13.c. Que communicatio est sancto homini ad canem ? aut que pars bona diviti ad pauperem ? Ier. 23.f. Quid paleis ad triticum. {7.
133ra} Δ Inde subdit exemplum in spiritualibus contrariis.
marg.|
{a}
Aut que societas luci]
virtuti,
[ad tenebras]
idest, ad peccata ? Iac. 3.c. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam, etc. Sic non potest malus bona facere, 1Cor. 10.e. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem Demoniorum, 1Io. 1. Si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur.
marg.|
{b}
Que autem conventio Christi]
Probat idem per discordiam Dominorum.
marg.|
{c}
Belial]
qui interpretatur apostata, vel absque iugo, hic est Diabolus, Mt. 6.c. Non potestis Deo servire, et mammone. 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis, etc. Lv. 19.d. Veste autem, que ex duobus est contexta, non indueris. Conversatio tua non erit in parte bona, et in parte mala.
marg.|
{d}
Aut que pars ?]
Probat per diversitatem hereditatum.
[Aut que pars ?]
quasi dicat Nulla restat gratia ut separemini ab operibus eorum, et conversatione : quia dicitur. Gal. 4.d. Non erit heres filius ancille cum filio libere, id est gratie liberantis. 1Cor. 6.b. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ?
marg.|
{e}
Qui autem consensus]
Quarta causa est propter discrepantiam cultus.
marg.|
{f}
Templo Dei]
etc. quasi dicat Sacramenta Ecclesie non debetis idolis communicare, nec vos illorum sacrificia facere. Sir. 13.a. Quid communicabit cacabus ad ollam ? Vel
[Templo]
id est cuilibet homini in baptismo sanctificato, 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos, et 6.d. Nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti ? et Mc. 13.b. Cum videritis abominationem stantem in loco in quo non debet, id est in homine sanctificato per baptismum.
marg.|
{g}
Quoniam inhabitabo]
Probat per auctoritatem, quoniam sunt templum Dei, et est auctoritas quoad primam partem sumpta a Lv. 26.b. Ubi nos habemus, Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et ambulabo in medio vestri, et ero vester Deus, vel de Ier. 7.a. Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. Ex. 29.g. Inhabitabo in medio filiorum Israel. Vel de Ez. 37.g. Fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in sempiternum, et erit tabernaculum meum, etc. Ab hoc loco melius sumit Dydimus. Altus, ait, in altis habitat : omnis natura creaturarum rationalium domus dicitur Salvatoris, et infr. Cum Spiritus sanctus mentem, id est interiorem hominem inhabitare doceatur : non dicam ineptum, sed impium est dicere creaturam, id est creatam naturam in sensu habitare : impassibile enim est. Considerandum igitur est quod in sensu, et in corde non potest habitare nisi Deus, sicut loquitur pater ad quosdam. Inhabitabo in eis, et inambulabo.
marg.|
{g}
Inhabitabo]
Nota quatuor in hac auctoritate.
[Inhabitabo]
id est per gratiam vivificabo. Sicut enim anima vivificat corpus per suam inhabitationem ; ita Deus per gratiam. Ps. 6. Exultabunt, et habitabis in eis.
marg.|
{h}
Inambulabo]
id est inambulando proficere faciam. Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus Deorum in Sion, id est non cessabit quin faciat eos proficere donec videatur facie ad faciem in patria. Dt. 23.c. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, etc. Nota Glossa Hic deambulat in nobis presentia maiestatis divine, si latitudinem invenerit caritatis.
marg.|
{i}
Ero illorum Deus]
in tentationibus custodiendo ; a tribulationibus eripiendo : vota eorum, et desideria exaudiendo, Ps. 21. Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, etc.
marg.|
{
k
}
Erunt mihi populus]
se omnibus modis servitio eius mancipando. Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te.
marg.|
{l}
Propter quod exite]
Is. 52.c. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere : exite de medio eius. Et nota tria, que dicuntur hic.
marg.|
{m}
Exite]
peccatum derelinquendo. Za. 2.b. Fugite de terra Aquilonis, id est terra peccati, Ier. 50.b. Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldeorum egredimini. Hoc dicit, quia peccatum est morbus contagiosus, unde per lepram significatur, de qua Nm. 5.a. ubi precipit Dominus, quod leprosi eiiciantur extra castra, et quod nullus habeat consortium cum eis. Apc. 18.b. Exite de illa populus meus, et ne sitis participes delictorum eius.
marg.|
{7.
133rb} {n}
Separamini]
occasiones peccati devitando. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, et scopabo eam in scopa. Hoc demum debet fieri postquam grossa peccata sunt amota.
marg.|
{o}
Immundum ne tetigeritis]
peccatis aliorum consentiendo ; vel eos in peccatis fovendo ; vel non redarguendo. Ps. 124. Declinantes in obligationes, id est in peccata, que ad penam eternam obligant, Rm. 1.d. Qui talia agunt, etc. Nm. 16.d. Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere que ad eos pertinent. Nota Glossa Exire est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cuiusque salva pace. Spiritualis recessio hec intelligenda est similiter de tactu cordis, etc.
marg.|
{p}
Et ego recipiam]
id est reconciliabor vobis in patrem per hereditatis collationem, Rm. 8.c. Heredes quidem, etc. Lc. 15.g. Omnia mea tua sunt. Mt. 25.c. Percipite regnum ; quod vobis paratum est.
marg.|
{q}
In filios, et filias]
per imitationem, sinceram dilectionem, et castum timorem, et hoc dicit ad innuendum quod non tantum perfecti, sed etiam imperfecti Deo placent, 2Rg. 7.c. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.
marg.|
{a}
Os nostrum patet]
etc. Male conscia mens, etc. Sap. 17.c. Cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnationis ; semper enim presumit seva, perturbata conscientia. Nec erubescit dicere. Act. 4.d. Non possumus non eloqui que vidimus, et audivimus. Sir. 30.c. bona abscondita in ore clauso, etc. Qui dura corda, etc. Cor large sumitur hic ad intellectum et affectum.
marg.|
Unde dicit. Ad intelligendum et complendum. Dilatamini : sed quomodo facient cum ante dictum sit, Dura corda habetis, etc.
marg.|
Solutio sumitur consequens pro antecedente ; Agite penitentiam per quam emollescit cor ; quia et sic illuminatur cor ad scientiam, et accenditur ad virtutem. Habentes eandem remunerationem, non tamen equalem. Nolite socii esse malorum ; exponit de iugo peccati de quo Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum, et Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei. Mt. 10.f. Iugum meum suave est. Servi. Io. 8.d. Qui predicant carnales observantias, ergo heresis erat.
marg.|
Solutio Verum est, ponentibus spem in eis, et predicantibus sic quod aliter non poterit esse salus. Quia vos estis iusti. Contra dixit, Dura corda habetis.
marg.|
Solutio loquitur de diversis hic, et ibi : inter eos, enim erant quidam mali, de quibus ibi : et quidam boni de quibus hic : et hec est tertia regula Ticonii. Simile Ier. 26.b. Apprehenderunt eum Sacerdotes et Prophete, et omnis populus dicentes. Morte moriamur, et sequitur. Et omnis populus ad Sacerdotes et Prophetas ait. Non est iudicium mortis huic viro. Qui se esse Deum mentitur, iuxta illud infr. 11.c. Transfigurat se in angelum lucis. Quia ille omnia male : Christus omnia bene agit.
marg.|
Hic tanguntur due questiones. Prima est utrum Diabolus omni motu suo peccet. Secunda utrum Christus omni motu suo meruit. Circa primam sic : si Diabolus omnia male agit, ergo et in omni motu suo peccat ; quia motus eius est actio. Sed Iac. 2.d. Demones credunt, et contremiscunt ; ergo credendo peccant, si verum est quod hic dicitur. Sed si hoc, eadem ratione, et ille qui habet fidem informem, peccat, ut dicit Glossa si peccatum esset malum facere hoc bonum. Item secundum hoc Diabolus peccabat exeundo ab obsessis hominibus. Sed contra : Dominus imperabat ei hoc : ut habetur Mc. 5.a. et non revocavit preceptum ; ergo auctoritate Dei exibat : sicut si Abraham occidisset filium suum Domino precipiente, auctoritate Domini occidisset.
marg.|
Sed exeundo peccabat Diabolus, ergo auctoritate Domini peccabat, quod falsum est.
marg.|
Solutio Non peccat omni motu suo, sed omni qui subiacet eius libero arbitrio, et non est coactus ; unde motibus naturalibus non peccat, sicut appetendo naturaliter. Ad illud Credunt, etc. dicendum quod motu fidei potest moveri dupliciter nempe vel inevitabilibus argumentis, vel per flagella coactus, et tunc non peccat, quia quod tunc in eo fit, non ipse facit, quando autem ex libero arbitrio movetur, semper peccat, quia semper addit malam intentionem : eius enim liberum arbitrium non potest eum ad bonum movere, et ideo non est sic de habente fidem informem : quia in quantiscumque peccatis sit, semper potest moveri ad bonum ex libero arbitrio. Quod obiicit de exitu ab obsessis corporibus dicendum quod exitus non erat eis peccatum, sed murmur quod faciebant contra Deum in exitu, quidam tamen dicunt quod exitus erat eis peccatum ; nec precipiebatur eis a Domino simpliciter exire, sed ne lederent obsessum. Gregorius. Magnum tormentum est ei a lesione cessare, et tanto dimittit Λ gravius, quanto possedit diutius propter quod discerpebat eum a quo exibat : nec in exeundo peccabat. Item cum dicit, Christus omnia bene egit : aut loquitur de Christo secundum statum immortalitatis, et eadem ratione idem posset dici de anima Petri modo : aut secundum statum mortalitatis. Si ergo motu quo voluit non mori, bene egit, et ita meruit ; et motu sensualitatis meruit. Contra. Ille motus erat nature, quod patet, quia secundum rationem, et gratiam volebat contrarium : ergo meruit eis solis qui regebantur ratione. Quod ergo dicitur hic, Christus omnia bene egit, si sumatur ly, bene, id est meritorie, intelliguntur omnia, que a ratione imperabantur : sed si, bene, largius sumatur, verum est simpliciter : sed non sequitur. Meruit, ergo omni motu suo ; imo est a superiori ad inferius affirmando. Alii dicunt, quod omni motu suo meruit, et quod ratio motibus sensualitatis imperabat in eo : nobis tamen non videtur hoc, quia si millies imperasset ratio, quod non esuriret, non propter quod esuriisset. Non debetis communicare his, qui sunt templum Diaboli : sed omnis, qui est in mortali, est templum Diaboli : ergo cum illo, qui est in mortali non licet communicare. Si dicit quod intelligit hoc tantum de communione, que est cum idololatris. Contra, super illud, 1Cor. cap. 5.c. Scripsi vobis ne commisceamini fornicariis, non utique fornicariis huius mundi, Glossa Gentibus, quibus misceri non prohibet, sicut isti prius intellexerunt. Solutio. Non prohibebat eis communicare cum idololatris in necessitatibus suis, quod patet per textum, qui sequitur ibi : Alioquin de hoc mundo exisse debueratis. Hic autem loquitur de communione sacrificiorum : quasi dicat Non debetis facere sacrificia qualia ipsi faciunt, nec vestra debetis eis communicare. Mei, et non mundi amatores, Io. 17.b. Ego pro eis rogo non pro mundo. In terris visus. Bar. 3.d. et dicitur liber Ieremie, quia ipse erat notarius eius. Inter quos habitabant, habitaturi erant : sed loquitur, ut propheta. Exite autem, non corporaliter, sed spiritualiter. Ab eis receditur, id est recedendum est. Quantumlibet, pro gradu cuiuslibet, etc. Ex hoc videtur quod preceptum de correctione fraterna pertinet ad omnes, et quod quemlibet peccantem quilibet debeat arguere. Sed contra. Prv. 9.a. Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit. Solutio. Pertinet ad unumquemque si probabiliter diceret ei conscientia, quod corrigerent se per eum : tenetur inquam ex officio caritatis, sed Prelati etiam ex officio dignitatis. Id est delectatio, que est primus motus. Contra eos, qui dicunt, quod primus motus est peccatum, quia est a fomite : numquam enim est peccatum, nisi quando homo coniungit se creature, quod non est in primo eius motu ; unde secundo primus, et non primo primus est peccatum. Mortalis peccati, quia ducit ad mortale. Maius malum in separatione bonorum : quasi dicat. Maius malum est separari a bonis, quam esse cum malis, et tamen aliquando oportet separari a bonis, et ita similiter oportet aliquando remanere cum malis ; dummodo malo eorum non consentiamus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_6)
Notes :