Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 

Has igitur habentes
promissiones,
carissimi, mundemus nos
ab omni inquinamento carnis
et spiritus,
perficientes
sanctificationem
in timore Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 

Capite
nos.
Neminem
lesimus,
neminem corrupimus,
neminem circumvenimus.
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 

Non
ad condemnationem vestram1
1 vestram] om. Weber
dico,
predixi enim quod
in cordibus nostris estis
ad commoriendum et ad convivendum.
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 

Multa mihi fiducia est
apud vos,
multa mihi gloriatio
pro vobis,
repletus sum
consolatione,
superabundo gaudio
in omni tribulatione nostra.
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 

Nam et cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra,
sed omnem
tribulationem passi,
foris
pugne,
intus timores.
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 

Sed
qui consolatur
humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi.
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 

Non solum autem in
adventu eius,
sed etiam in consolatione2
2 consolatione] solacio Weber
qua3
3 qua] quo Weber
consolatus est
in vobis,
referens nobis
desiderium vestrum4,
4 desiderium vestrum] inv. Weber
fletum vestrum5,
5 fletum vestrum] inv. Weber
vestram emulationem
pro me,
ita ut
magis gauderem.
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 

Quoniam etsi contristavi vos
in epistola
non me penitet,
etsi peniteret
videns quod
epistola illa etsi ad horam vos contristavit,
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 

nunc gaudeo
non quia contristati estis
sed quia contristati estis ad penitentiam.
Contristati enim estis secundum Deum
ut in nullo detrimentum
patiamini ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 

Que enim secundum Deum
tristitia est,
penitentiam
in salutem stabilem
operatur,
seculi autem
tristitia mortem operatur.
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 

ecce enim
hoc ipsum
secundum Deum contristari vos,
quantam in vobis operatur sollicitudinem,
sed defensionem,
sed indignationem,
sed timorem,
sed desiderium,
sed emulationem,
sed vindictam,
in omnibus exhibuistis
vos incontaminatos esse negotio.
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 

Igitur
etsi scripsi vobis
non propter eum
qui fecit
iniuriam, nec propter eum qui passus est,
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus
ad vos coram Deo,
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 

ideo quoque6
6 quoque] om. Weber
consolati sumus.
In consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus
super gaudium Titi, quia refectus est
spiritus eius
ab omnibus vobis,
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 

et si quid apud illum de vobis gloriatus sum,
non sum confusus,
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus,
ita et gloriatio nostra,
que fuit ad Titum veritas facta est,
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 

et
viscera eius
abundantius in vobis7 sunt,
7 vobis] vos Weber
reminiscentis
omnium vestrum obedientiam,
quomodo
cum timore
et tremore
excepistis eum.
Gaudeo quod in omnibus
confido in vobis.

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 
marg.| {7. 133va} Has igitur habentes promissiones] Hoc cap. est conclusio precedentis, quasi dicat Ex quo Dominus promittit tot et tanta ei, qui sibi reconciliatur, debetis ei reconciliari, ut vobis multipliciter ostendo. Primo observando vos ab omni immunditia. Secundo ponit se in exemplum, ibi :   [Capite nos] Tertio ostendit se multum gavisum de eis, ibi :   [Multa mihi] Quarto, quod eorum correctio ei est super tribulationes magna consolatio, ibi :   [Nam cum venissemus] Quinto respondet antipophore, que ei posset fieri : Si diligis nos, ut dicis, et gaudes de profectu nostro : quare nos tamen contristas ? ibi :   [Quoniam etsi] Sexto admonet eos, ibi :   [In omnibus] Ultimo dicit quomodo consolatus fuerit in adventu Titi narrantis eorum obedientiam. Dicit ergo :
marg.| {a} Has igitur promissiones] id est Inhabitabo, inambulabo, etc.
marg.| {b} Habentes] dicit, non expectantes, 1Io. 5.c. Scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo, et supra. Qui habet filium Dei, habet vitam eternam.
marg.| {c} Ab omni inquinamento] etc. id est ab omni peccato carnali, et spirituali. Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis. Gal. 5.c. Desideria carnis non perficietis. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote. Is. 52.d. Mundamini qui fertis vasa Domini, id est animas in quibus Dominus requiescit. Unde multo fortius debetis mundari, qui estis vasa Domini, Lv. 19.a. Sancti estote, quoniam sanctus sum, 1Th. ult. d. Deus autem sanctificet vos per omnia : ut sit integer spiritus, et anima, et corpus sine querela servetur in adventu Domini.
marg.| {d} In timore Dei] Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit. Sir. 25.b. Timor Domini omnibus se superposuit.
marg.| {e} Capite nos] in exemplum, sicut cera impressionem a sigillo, 1Cor. 11.a. Imitatores mei estote, sicut ego Christi. Hodie possunt dicere, Capite verba nostra, vel libros nostros : sed non vitam nostram. Vita bona est quasi esca ? verbum quasi hamus, Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem, etc. Phil. 1.d. Idem certamen habentes quale, et vidistis in me, et audistis nunc de me. Item Phil. 4.b. Hec cogitate, que et didicistis, et accepistis, et audistis, etc. Idc. 7.e. Quod me videbitis facere, hoc facite. Et modo quid ? Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt, etc.
marg.| {f} Neminem lesimus] In his exemplum capite a nobis. Et tangit Pseudo, qui eis difficilia precipiebant, et postea improperabant eis quando non implebant, et sic ledebantur ab eis.   [Neminem lesimus] per violentiam.
marg.| {g} Neminem corrupimus] per falsam doctrinam.
marg.| {h} Neminem circumvenimus] per fraudulentiam, id est non decipimus verbis ad emungendam pecuniam, 1Tim. 4.c. Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione.
marg.| {i} Non ad condemnationem] id est ut ostendam condemnabiles, sed ut adducam vos ad penitentiam, 1Cor. 7.f. Ad utilitatem vestram dico, non ut vobis laqueum iniiciam.
marg.| { k } Prediximus] sup. 3.a.
marg.| {l} In cordibus nostris estis] per sollicitudinem, et dilectionem.
marg.| {m} Ad commoriendum] etc. id est in tantum diligo vos quod mortem vestram spiritualem per peccata reputo meam similiter et vitam vestram, vitam meam, vel id est ita quod vellem vos mori mecum pro Christo, et idem premium, et coronam recipere ab eo, 1Cor. 15.d. Quotidie morior propter vestram gloriam, infr. 13.a. Libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, 2Tim. 2.b. Nam si commortui sumus, et convivemus.
marg.| {n} Multa mihi] Ostendit se multum sperare de correctione eorum, quod facit ne in desperationem cadant. Continua. Ita estis in cordibus nostris, ita diligo vos, et non est mirum hoc quia.   [Multa mihi fiducia est apud vos] quando considero bona, que in vobis sunt, simile Hbr. 9.b. Confidimus autem de vobis dilectissimi, meliora, et viciniora saluti ; tametsi ita loquimur. Hbr. 10.g. Nolite amittere confidentiam, que multam habet remunerationem.
marg.| {o} Gloriatio] apud alios supr. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra.
marg.| {p} Pro vobis] de vobis. Sed contra, sup. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Non {7. 133vb} ergo de ipsis gloriari debet. Solutio : hic appellat gloriationem, magnificentie exempla eorum apud alios. Sir. 25.a. Insuspicabilia cordis magnificavi, id est magna reputavi, etc. homo qui iucundatur vivens in filiis, et videns subversionem inimicorum, Christi.
marg.| {q} Repletus sum gaudio] audita vestra correctione.
marg.| {r} Superabundo gaudio in omni tribulatione] id est gaudium, quod habeo de correctione vestra, maius est tribulatione mea, et quasi absorbet eam, ut quodammodo obliviscar illius. Et quid mirum si Prelati gaudent de penitentia, et correctione ? cum dicatur, Lc. 15.b. Gaudium est in celis Angelis Dei, etc.
marg.| {s} In omni tribulatione] Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, etc. Rm. 5.a. Sed et gloriamur in tribulationibus, etc.
marg.| {t} Nam] bene dico in omni tribulatione, quia magnam habui.
marg.| {t} Nam etc.  cum venissemus] etc. in qua erat quedam mulier habens spiritum pythonicum dominis magnum lucrum conferens, a qua cum eiecisset Apostolus spiritum malum, cessavit lucrum : inde irati domini illius verberaverunt per maxime Apostolum, proieceruntque mortuum extra civitatem, similiter et Barnabam.
marg.| {u} Caro nostra] Iob. 9.d. Terra tradita est in manus impii. Gregorius Mirabili dispensatione tribulatio impii dum exterius affligit, interius reficit, propter hoc   [caro] non spiritus. Unde Glossa Anima in adversis que in corpore patitur, spe futuri quiescit.
marg.| {x} Sed omnem tribulationem] id est perfectam : quia.
marg.| {y} Foris pugne] in corpore flagellabamur.
marg.| {z} Intus] in anima timores ne fideles hoc videntes a fide resipiscant, infr. 11.g. Preter illa que extrinsecus sunt : instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum, Ez. 7.d. Gladius foris, et pestis et fames intrinsecus. Vel sic : (Foris pugne) ad infidelibus. (Intus timores) ab illis qui intra Ecclesiam erant, ne a fide discederent. Similiter sumitur intus, ut foris, 1Cor. 5.d. Quid enim mihi est de his, qui foris sunt, iudicare, etc. De precedenti expositione dicit, Ier. 14.c. Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio, id est apertis peccatis infideles, qui sunt in campis, sive extra civitatem Ecclesie : si introiero in civitatem, id est Ecclesiam, ecce attenuati fame, id est peccatis occultis, Lam. 1.g. Foris interficit gladius, etc.
marg.| Vel (Intus timores,) id est ab illis qui intus sunt nomine non merito, 1Io. 2.c. Ex nobis prodierunt, sed non erant {7. 134ra} Δ ex nobis.
marg.| {a} Sed qui consolatur] Ostendit quod eorum correctio in tanta tribulatione fuit ei consolatio.
marg.| {b} Humiles] spiritu et abiectione, 1Pt. 5.b. Deus superbis resistit, etc. Ps. 17. Tu populum humilem, salvum facies. Vel   [humiles] humilitate pene. Ps. 146. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
marg.| {c} In adventu Titi] Argumentum quod ex bonis rumoribus consolatur nos Deus, et presentia amicorum, Gal. 4.b. Sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Dominum Iesum Christum.
marg.| {d} Non solum] Posset respondere quis ; Si consolatus es in adventu Titi, hoc ideo quia diligebas eum. Respondet. Verum est, non autem tantum propter hoc.
marg.| {e} In vobis] id est de vobis.
marg.| {f} Vestrum desiderium] corrigendi, et emendandi que male fecistis. Ps. 118. Concupivit anima mea desiderare, etc.
marg.| {g} Fletum] de commissis. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes.
marg.| {h} Vestram emulationem pro me] quomodo me defenderetis contra Pseudo qui me infamant. Vel   [imitationem] id est quomodo imitamini me. Argumentum, quod non fuerunt turbati, nec murmuraverunt de correctione Apostoli. Prv. 9.b. Argue sapientem, etc. Sir. 20.a. Quia bonum est correptum manifestare penitentiam : sic enim effugies voluntarium peccatum.
marg.| {i} Ut magis gauderem] de hoc, quam ante dolui de tribulatione mea.
marg.| { k } Quantum] etc. Posset aliquis querere. Quomodo gaudes ita de nobis, qui ita nos contristasti ? Resp. quod ad bonum eorum fuit.
marg.| {l} In epistola] id est per.
marg.| {m} Non me penitet] modo.
marg.| {n} Etsi peniteret] quando audivi, quod vos contristati eratis per epistolam, et exasperati contra me.
marg.| {o} Contristavit] Hier. 5.b. Quis miserebitur tui Israel, aut quis contristabitur pro te ?
marg.| {p} Non quia contristati estis] Sed nonne contristatio illa bona erat ? Solutio Contristati sunt qui rixabantur contra Apostolum, de hoc non gaudebat ; sed quia contristati sunt ad penitentiam, de hoc gaudebat.
marg.| {q} Ad penitentiam] Amb. Qui reprehensus pudorem patitur, corrigere se permittit : qui vero irascitur, peiorem se futurum ostendit. Eccl. 7.a. Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
marg.| {r} Contristati] etc. quod est dum peccator tristis est, quia peccavit : dum dolet quia fecit quod Deus odit. Prv. 12.d. Meror in corde iusti humiliabit illum, et sermone bono letificabitur.
marg.| { s } Detrimentum] id est damnum.
marg.| {t} Ex nobis] ex epistola nostra. Argumentum quod tristitia secundum Deum nullum est detrimentum corporis : non est ergo quarta passio anime. Solutio : Tristitia secundum Deum spem habet sociam, que semper letificat etiam cum tristitia affligit. Rm. 12.c. Semper gaudentes. beatus Bernardus O bone Iesu, quam dulce est tecum gaudere, ex quo tam iucundum est etiam pro te lugere.
marg.| {u} Penitentiam] satisfactionem que ordinatur.
marg.| {x} In salutem stabilem] eternam. Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem, etc. Salus autem mundi instabilis est : currit enim cum tempore. Is. 60.d. Occupavit salus muros tuos, 2Rg. 23.a. Cuncta salus mea, et omnis voluntas mea, etc.
marg.| {y} Seculi tristitia] que est de amissione honoris temporalis, vel de damno rei, quam propter Deum non diligebat. Glossa tamen dicit, Seculi tristitia est, dum peccator dolet se detectum. Spiritus tristis exsiccat ossa id est medullam, per quam spiritualis iucunditas aufertur, in qua est fortitudo hominis. Per ossa etiam Religiosi possunt accipi, Sir. 30.d. Tristitiam non des anime tue, nec affligas te, Sir. 38.b. A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, eam suffocando ; et tristitia cordis flectit cervicem id est facit succumbere. In eod. Ne dederis in tristitia cor tuum, sed expelle eam a te. Lc. 16.e. Regnum Dei intra vos est : ergo gaudium, Rm. 14.c. Regnum Dei est iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto
marg.| {z} Ecce enim] Septem ponit effectus tristitie, que est secundum Deum, qui sunt septem columne. Prv. 9.a. Per quas fit edificium spirituale Domino in nobis.
marg.| {a} Hoc ipsum] parvitatem tristitie in se notat respectu effectuum. Simile sup. 4.d. Id enim quod in presenti est momentaneum. Ly (id) sumitur diminutive. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones, etc.
marg.| {b} Quantam sollicitudinem] qualiter possit emendare iniuriam, quam fecit Domino. Ier. 48.b. Maledictus qui fecerit opus Domini negligenter. Mich. 6.b. {7. 134rb} Quid dignum offeram Domino ? etc. Indicabo tibi o homo quid sit bonum ; etc. et solicitum ambulare cum Deo.
marg.| {c} Defensionem] contra tentationes et instantia peccata. Ps. 35. Rugiebam a gemitu cordis mei, id est omnes motus animales sistere faciebam, ut accedere non auderent, quasi dolorem cordis mei audientes timerent. Iob. 2.d. Nemo loquebatur ei verbum : videbant enim dolorem eius vehementem. Per illos amicos Iob. significantur blande tentationes Diaboli. Glossa aliter exponit. Qui penitet, non excusat se, sed confitetur peccata, quod est se defendere a gehenna. Alii etiam defendunt peccata sua, non confitentes ea. Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes.
marg.| {d} Indignationem] contra semetipsum ; quia peccavit. Iob. 7.d. Quare posuisti me contrarium tibi ? etc. Ez. 3.c. Spiritus levavit me, et assumpsit me, abii amarus, et indignatione plenus. Rationem huius indignationis videtur Gregorius dicere super illud. Iob. cap. ult. a. Auris me audivit te, nunc autem oculus meus videt te, et idcirco ago penitentiam. Quanto enim (ait) se quisque videt minus, tanto sibi minus displicet : et tanto maioris gratie lumen habet, quanto reprehensibiliorem se esse cognoscit. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi percussi femur meum, etc. Apocal. 10.d. Sed in ore tuo erit sicut mel, et amaricari faciet ventrem tuum. Scriptura dulcis est dum intelligitur : dum autem adaptatur turpitudini peccatorum, que sunt in ventre, memoria amara videtur.
marg.| {e} Timorem] de casu ; nec mirum, quia subito casu que valuere, ruunt : et tunc fit peior priore. Timet etiam, quia nescit utrum adhuc dimissum sit ei. Ecclesiast. 9.c. Nescit homo utrum dignus sit amore, vel odio. Eccles. 5.b. De propitiatu peccatorum noli esse sine metu. 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus sum, et ideo Prv. 28.c. Beatus qui semper est pavidus.
marg.| {f} Desiderium] proficiendi in melius. Ps. 37. Tota die contristatus ingrediebar, id est in ingressu me esse reputabam, querens magis et magis proficere, et Ps. 76. Et dixi. Nunc cepi. Eph. 4.c. Donec occurramus.
marg.| {g} Emulationem] imitandi bonos. Glossa Habet enim zelum bonorum operum perficiendorum qui penitet.
marg.| {h} Sed vindictam] in se, quod deliquit. Is. 26.c. Iustitiam non fecimus in terra ; et ideo non ceciderunt habitatores terre. Vel, id est in vindicando iniurias Domini, salus. Ps. 100. In matutino interficiebam omnes peccatores terre.
marg.| {i} In omnibus] Non tantum autem vos contristari secundum Deum operatur in vobis predicta : sed per illam tristitiam.
marg.| { k } Exhibuistis vos incontaminatos esse negotio] id est qui sine peccato agitis omnia agenda Ecclesie Dei, et religionis Christiane. Vel negotium appellat incestum illius, qui uxorem patris sui tenebat : quem bene punierant, in quo ostenderunt {7. 134va} Δ se non esse culpabiles in peccato illius, et appellatur negotium quasi negans otium emendandi eum, qui commisit.
marg.| {a} Igitur etsi] etc. Igitur ostensivum est non illativum quasi, Apparet ex hoc quod incontaminati estis.
marg.| {b} Etsi scripsi] etc. principaliter,   [qui fecit iniuriam] auferendo patri suo uxorem suam.
marg.| {c} Nec propter eum qui passus] a filio suo, quasi dicat Quod pro uno scripsi, pro omnibus intellexi. Mc. 13.d. Quod vobis dico, omnibus dico, quasi dicat Non est hec epistola personalis sed doctrina generalis. Vel hoc dicit tangens, quod dictum est, 1Cor. 16.b. Quare non magis fraudem patimini, etc. multi enim iniuriabantur inter eos sibi invicem, et pertrahebant se ad causas.   [Non propter eum tantum qui fecit iniuriam] sup. 6.b. Quare non magis iniuriam patimini ?
marg.| {d} Sollicitudinem] corrigendi vos.
marg.| {e} Coram Deo] qui videt cor nostrum, quod verum dico ; non coram mundo ad querendum prebendas, Col. 2.a. Volo vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis.
marg.| {f} Ideo consolati sumus] quia correcti estis. Is. 40.a. Consolamini, consolamini popule meus.
marg.| {g} In consolatione autem nostra] de vestra correctione.
marg.| {h} Abundantius] etc. quod habuimus de adventu Titi, quasi dicat Magis gavisus sum de correctione vestra, quam de hoc quod venit Titus, Bar. 4.f. Sicut fuit sensus vester, ut erraretis a Deo : decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Et est argumentum quod homo resurgit post lapsum in maiori caritate, supr. 1.c. In gratia Dei conversati sumus in hoc mundo, abundantius autem ad vos. Vel   [Abundantius] etc. id est magis gavisus sum de gaudio, quod habebat Titus de spe corrigendorum inter vos.   [In consolatione nostra] de iam correctis : quasi, Gaudium quod habebat Titus sperans de correctione multorum, fecit abundare gaudium quod habebat de correctis id est Refectus est, etc. 1Cor. 16.d. Quod vobis deerat, ipsi suppleverunt : refecerunt enim spiritum meum, et vestrum. Spiritus caritatis pascitur alienis felicitatibus, spiritus invidie marcescit eisdem.
marg.| { k } Et si quid apud illum] Nam quando misit eum ad illos, multum commendavit ipsos ei : quod si non reperisset eos Titus tales, confunderetur Apostolus coram eo.
marg.| {l} Gloriatus sum] commendando vos.
marg.| {m} Non sum confusus] Argumentum quod non est peccatum gloriari de conversis per ipsum, dummodo non sibi attribuat, nec laudem hominum inde querat.
marg.| {n} Veritas facta est] non tantum vera : quia facta, et dicta Predicatoris forma sunt aliorum ; ideo per modum forme dicit, 1Pt. 5.b. Forma facti gregis ex animo, Eph. 4.b. Veritatem facientes : Vel   [Facta est veritas] id est apparuit esse verum.
marg.| {o} Et viscera] id est intimus amor : que sunt viscera, que possunt communicari. Venter anime, patientia est, cuius interiora sunt pietas, et compassio, que non solum cibos ministrare, sed et stercora portare non dedignatur, Phil. 2.a. Si qua viscera miserationis : implete gaudium meum, ut idem sapiatis. Ad Philem. b. Viscera Sanctorum requieverunt per te ; refice viscera mea in Christo, Gn. 43.g. Commota sunt viscera Ioseph super fratre suo.
marg.| {p} Abundantius] quam ante : vel quam in aliis.   [Reminiscentis] id est quia reminiscitur.
marg.| {r} Obedientiam] sup. 2.c. Scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus obedientes sitis, Eccl. 3.a. Filii sapientie Ecclesia iustorum, et natio eorum obedientia, et dilectio.
marg.| {s} Gaudeo] quia sic vos habuistis erga ipsum.
marg.| {t} Quod] id est quia.
marg.| {x} Confido vobis] id est de vobis.
marg.| {u} In omnibus] rebus, quia bene vos habebitis in omnibus que vobis precipiam.   [Confido] ergo a contrariis dolendum est cum quis diffidit de alio.
marg.| {a} Has igitur] etc. Habitabit in nobis, in presenti per gratiam. Recipiet nos, in futuro per gloriam. Multa sunt vitia carnalia. Gal. 5.c. Manifesta sunt opera carnis, que sunt fornicatio, etc. Perficientes, in baptismo : perfecte custodientes : vel, id est ad perfectum ducentes. Sed ex hoc videtur, quod perfecti fiamus in baptismo : quod verum est de perfectione sufficientie, non de perfectione excellentie. Sanctus mundi est, sanctus reputatur a mundo. Et gravabant sacculos eorum : Immo alleviabant. Solutio. Id est per sacculorum evacuationem eos evacuabant. De huiusmodi. Is. 1.f. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Glossa Non os, sed manus considerant, illos extollunt. Mich. 3.d. Sacerdotes in mercede docebant. Ibid. b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, etc. Predixi supr. 3. Videte ne sit vana. Quod esset si permanseritis in bono statu, et correctione. Que partim erant in animo, pro peccatis vestris. supr. 2.a. Scripsi vobis, ut non habeam tristitiam super tristitiam, de peccatorum suorum perpetratione. Spe futuri quiescit. Io.
marg.| {c} . 16.d. In mundo pressuram habebitis, in me pacem, et corpus in mundo, et anima in Deo, et cum eo. Sed omnem tribulationem secundum animam. Videtur contrarium ei, quod dixit. Spe quiescit. Solutio : Anima eius secundum sensualitatem tribulabatur, secundum rationem quiescebat, Rm. cap. 12.c. In tribulatione gaudentes. Pythonem, quod est idem, quod ventriloquus Diabolus, qui loquitur quasi in ventre hominis. Act. 16.d. Foris, Dt. 32.d. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Non numine, id est non virtute, et gratia : per similitudinem loquitur, sicut Spiritus quos credebant presidere idolis, appellabant numina, quia videbantur operari virtutes. Nulla enim pestis efficacior, quam familiaris inimicus, Λ Mt. cap. 10.d. Mich. 7. Iacula previsa minus ledunt, dicit Gregorius Inhumanus, idest, crudelis. Et unde gaudeat, scilicet quia non perstiterunt in illa tristitia qua erant irati contra Apostolum. Non potius commodum : quia etc. quod significatum est in Beniamin. Gn. cap. 35. qui primo vocatus est Benoni, inde Beniamin, hoc est, quod dicitur Mt. cap. 5.a. Beati qui lugent quia prius lugent. Ad hoc significandum etiam prius nominata est Ierusalem Iehus ; id est conculcata.
marg.| Propter hoc etiam dicit Iacob. cap. 4.c. Miseri estote, et lugete, etc. Sed confitentem peccatum : hoc est interficere Goliam, id est Diabolum proprio gladio, id est peccato quo prius erat armatus contra Deum, prim. Regum capitul. decimo septimo. f. Hoc est Aman suspendere in proprio ligno. Esther. capit. septim. d.
marg.| Sed etiam indignationem : Ecclesiastic. capitul. prim. d. Ubi multa scientia, et multa indignatio. Incestum, prim. Cor. capitul. 4.a. In prima epistola, 5. et 6. Sollicitudinem totius populi : sic debet et quilibet Prelatus. Unde Λ prelatis dicit Apost. Act. 20. Attendite vobis, et universo gregi, etc. Testimonium perhibent, quod bona est eius correctio. Reminiscentis obedientiam omnium. Contra. Quidam erant incorrecti : ergo non omnes obediebant. Solutio : Obedientiam appellat reverentiam, quam Tito exhibuerunt, licet non se correxissent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_7)

Notes :